| Agendi autem initium sine dubio secundum uires cuius- | 12.6.1.1 |
| que sumendum est. Neque ego annos definiam, cum Demo- | |
| sthenen puerum admodum actiones pupillares habuisse | |
| manifestum sit, Caluus Caesar Pollio multum ante quaestor- | |
| iam omnes aetatem grauissima iudicia susceperint, praetexta- | 5 |
| tos egisse quosdam sit traditum, Caesar Augustus duodecim | |
| natus annos auiam pro rostris laudauerit. Modus mihi uide- | 2.1 |
| tur quidam tenendus, ut neque praepropere destringatur | |
| inmatura frons et quidquid est illud adhuc acerbum pro- | |
| feratur (nam inde et contemptus operis innascitur et | |
| fundamenta iaciuntur impudentiae et, quod est ubique per- | 5 |
| niciossimum, praeuenit uires fiducia), nec rursus differen- | 3.1 |
| dum est tirocinium in senectutem: nam cotidie metus crescit | |
| maiusque fit semper quod ausuri sumus, et dum deliberamus | |
| quando incipiendum sit incipere iam serum est. Quare fruct- | |
| um studiorum uiridem et adhuc dulcem promi decet, dum | 5 |
| et uenia et spes est et paratus fauor et audere non dedecet, | |
| et si quid desit operi supplet aetas, et si qua sunt dicta | |
| iuueniliter pro indole accipiuntur, ut totus ille Ciceronis pro | 4.1 |
| Sexto Roscio locus: 'quid enim tam commune quam spiritus | |
| uiuis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?' Quae | |
| cum sex et uiginti natus annos summis audientium clamori- | |
| bus dixerit, deferuisse tempore et annis liquata iam senior | 5 |
| idem fatetur. Et hercule quantumlibet secreta studia con- | |
| tulerint, est tamen proprius quidam fori profectus, alia lux, | |
| alia ueri discriminis facies, plusque, si separes, usus sine doc- | |
| trina quam citra usum doctrina ualeat. Ideoque nonnulli | 5.1 |
| senes in schola facti stupent nouitate cum in iudicia uene- | |
| runt, et omnia suis exercitationibus similia desiderant. At illic | |
| et iudex tacet et aduersarius obstrepit et nihil temere dictum | |
| perit, et si quid tibi ipse sumas probandum est, et laboratam | 5 |
| congestamque dierum ac noctium studio actionem aqua | |
| deficit, et omisso magna semper flandi tumore in quibusdam | |
| causis loquendum est, quod illi diserti minime sciunt. Itaque | 6.1 |
| nonnullos reperias qui sibi eloquentiores uideantur quam ut | |
| causas agant. Ceterum illum quem iuuenem tenerisque adhuc | |
| uiribus nitentem in forum deduximus et incipere quam | |
| maxime facili ac fauorabili causa uelim, ferarum ut catuli | 5 |
| molliore praeda saginantur, et non utique ab hoc initio con- | |
| tinuare operam et ingenio adhuc alendo callum inducere, | |
| sed iam scientem quid sit pugna et in quam rem studendum | |
| sit refici atque renouari. Sic et tirocinii metum dum facilius | 7.1 |
| est audere transierit, nec audendi facilitatem usque ad con- | |
| temptum operis adduxerit. Vsus est hac ratione M. Tullius, | |
| et, cum iam clarum meruisset inter patronos qui tum erant | |
| nomen, in Asiam nauigauit seque et aliis sine dubio eloquen- | 5 |
| tiae ac sapientiae magistris, sed praecipue tamen Apollonio | |
| Moloni, quem Romae quoque audierat, Rhodi rursus for- | |
| mandum ac uelut recoquendum dedit. Tum dignum operae | |
| pretium uenit cum inter se congruunt praecepta et experi- | |
| menta. | 10 |