| Haec sunt quae me redditurum promiseram instru- | 12.5.1.1 |
| menta, non artis, ut quidam putauerunt, sed ipsius oratoris: | |
| haec arma habere ad manum, horum scientia debet esse | |
| succinctus, accedente uerborum figurarumque facili copia | |
| et inuentionis ratione et disponendi usu et memoriae firmi- | 5 |
| tate et actionis gratia. Sed plurimum ex his ualet animi prae- | |
| stantia quam nec metus frangat nec adclamatio terreat nec | |
| audientium auctoritas ultra debitam reuerentiam tardet. | |
| Nam ut abominanda sunt contraria his uitia confidentiae | 2.1 |
| temeritatis inprobitatis adrogantiae, ita citra constantiam | |
| fiduciam fortitudinem nihil artes, nihil studium, nihil pro- | |
| fectus ipse profuerit, ut si des arma timidis et inbellibus. | |
| Inuitus mehercules dico, quoniam et aliter accipi potest, | 5 |
| ipsam uerecundiam, uitium quidem sed amabile et quae uir- | |
| tutes facillime generet, esse inter aduersa, multisque in causa | |
| fuisse ut bona ingenii studiique in lucem non prolata situ | |
| quodam secreti consumerentur. Sciat autem, si quis haec | 3.1 |
| forte minus adhuc peritus distinguendi uim cuiusque uerbi | |
| leget, non probitatem a me reprendi, sed uerecundiam, quae | |
| est timor quidam reducens animum ab iis quae facienda | |
| sunt: inde confusio et coepti paenitentia et subitum silen- | 5 |
| tium. Quis porro dubitet uitiis adscribere adfectum propter | |
| quem facere honeste pudet? Neque ego rursus nolo eum | 4.1 |
| qui sit dicturus et sollicitum surgere et colore mutari et | |
| periculum intellegere, quae si non acciderent, etiam simul- | |
| anda erant; sed intellectus hic sit operis, non metus, | |
| moueamurque, non concidamus. Optima est autem emen- | 5 |
| datio uerecundiae fiducia et quamlibet inbecilla frons magna | |
| conscientia sustinetur. | |
| Sunt et naturalia, ut supra dixi, quae tamen et cura iuuan- | 5.1 |
| tur instrumenta, uox latus decor: quae quidem tantum | |
| ualent ut frequenter famam ingeni faciant. Habuit oratores | |
| aetas nostra copiosiores, sed cum diceret eminere inter | |
| aequalis Trachalus uidebatur: ea corporis sublimitas erat, | 5 |
| is ardor oculorum, frontis auctoritas, gestus praestantia, uox | |
| quidem non, ut Cicero desiderat, paene tragoedorum, sed | |
| super omnis quos ego quidem audierim tragoedos. Certe cum | 6.1 |
| in basilica Iulia diceret primo tribunali, quattuor autem | |
| iudicia, ut moris est, cogerentur atque omnia clamoribus | |
| fremerent, et auditum eum et intellectum et, quod agentibus | |
| ceteris contumeliosissimum fuit, laudatum quoque ex quat- | 5 |
| tuor tribunalibus memini. Sed hoc uotum est et rara felicitas: | |
| quae si non adsit, sane sufficiat ab iis quibus quis dicit | |
| audiri. Talis esse debet orator, haec scire. |