| In primis uero abundare debet orator exemplorum copia | 12.4.1.1 |
| cum ueterum tum etiam nouorum, adeo ut non ea modo quae | |
| conscripta sunt historiis aut sermonibus uelut per manus | |
| tradita quaeque cotidie aguntur debeat nosse, uerum ne ea | |
| quidem quae sunt a clarioribus poetis ficta neglegere. Nam | 2.1 |
| illa quidem priora aut testimoniorum aut etiam iudicatorum | |
| optinent locum, sed haec quoque aut uetustatis fide tuta | |
| sunt aut ab hominibus magnis praeceptorum loco ficta cre- | |
| duntur. Sciat ergo quam plurima: unde etiam senibus auct- | 5 |
| oritas maior est, quod plura nosse et uidisse creduntur | |
| (quod Homerus frequentissime testatur). Sed non est expect- | |
| anda ultima aetas, cum studia praestent ut, quantum ad | |
| cognitionem pertinet rerum, etiam praeteritis saeculis uixisse | |
| uideamur. | 10 |