| Iuris quoque ciuilis necessaria huic uiro scientia est et | 12.3.1.1 |
| morum ac religionum eius rei publicae quam capesset. Nam | |
| qualis esse suasor in consiliis publicis priuatisue poterit tot | |
| rerum quibus praecipue ciuitas continetur ignarus? Quo au- | |
| tem modo patronum se causarum non falso dixerit qui quod | 5 |
| est in causis potentissimum sit ab altero petiturus, paene non | |
| dissimilis iis qui poetarum scripta pronuntiant? Nam quo- | 2.1 |
| dam modo mandata perferet, et ea quae sibi a iudice credi | |
| postulaturus est aliena fide dicet, et ipse litigantium auxilia- | |
| tor egebit auxilio. Quod ut fieri nonnumquam minore incom- | |
| modo possit cum domi praecepta et composita et sicut cetera | 5 |
| quae in causa sunt in discendo cognita ad iudicem perfert: | |
| quid fiet in iis quaestionibus quae subito inter ipsas actiones | |
| nasci solent? Non deformiter respectet et inter subsellia | |
| minores aduocatos interroget? Potest autem satis diligenter | 3.1 |
| accipere quae tum audiet cum dicenda sunt, aut fortiter | |
| adfirmare aut ingenue pro suis dicere? Possit in actionibus: | |
| quid fiet in altercatione, ubi occurrendum continuo nec | |
| libera ad discendum mora est? Quid si forte peritus iuris ille | 5 |
| non aderit? Quid si quis non satis in ea re doctus falsum | |
| aliquid subiecerit? Hoc enim est maximum ignorantiae | |
| malum, quod credit eum scire qui moneat. Neque ego sum | 4.1 |
| nostri moris ignarus oblitusue eorum qui uelut ad arculas | |
| sedent et tela agentibus subministrant, neque idem Graecos | |
| quoque nescio factitasse, unde nomen his pragmaticorum | |
| datum est: sed loquor de oratore, qui non clamorem modo | 5 |
| suum causis, sed omnia quae profutura sunt debet. Itaque | 5.1 |
| eum nec inutilem si ad horam forte constiterit neque in testa- | |
| tionibus faciendis esse imperitum uelim. Quis enim potius | |
| praeparabit ea quae, cum aget, esse in causa uelit? Nisi forte | |
| imperatorem quis idoneum credit in proeliis quidem stre- | 5 |
| nuum et fortem et omnium quae pugna poscit artificem, sed | |
| neque dilectus agere nec copias contrahere atque instruere | |
| nec prospicere commeatus nec locum capere castris scientem: | |
| prius est enim certe parare bella quam gerere. Atqui similli- | 6.1 |
| mus huic sit aduocatus si plura quae ad uincendum ualent | |
| aliis reliquerit, cum praesertim hoc quod est maxime neces- | |
| sarium nec tam sit arduum quam procul intuentibus fortasse | |
| uideatur. Namque omne ius, quod est certum, aut scripto | 5 |
| aut moribus constat, dubium aequitatis regula examinan- | |
| dum est. Quae scripta sunt aut posita in more ciuitatis | 7.1 |
| nullam habent difficultatem—cognitionis sunt enim, non | |
| inuentionis: at quae consultorum responsis explicantur aut | |
| in uerborum interpretatione sunt posita aut in recti praui- | |
| que discrimine. Vim cuiusque uocis intellegere aut commune | 5 |
| prudentium est aut proprium oratoris, aequitas optimo | |
| cuique notissima. Nos porro et bonum uirum et prudentem | 8.1 |
| in primis oratorem putamus, qui, cum se ad id quod est | |
| optimum natura derexerit, non magnopere commouebitur | |
| si quis ab eo consultus dissentiet, cum ipsis illis diuersas inter | |
| se opiniones tueri concessum sit. Sed etiam si nosse quid | 5 |
| quisque senserit uolet, lectionis opus est, qua nihil est in | |
| studiis minus laboriosum. Quod si plerique desperata facul- | 9.1 |
| tate agendi ad discendum ius declinauerunt, quam id scire | |
| facile est oratori quod discunt qui sua quoque confessione | |
| oratores esse non possunt! Verum et M. Cato cum in di- | |
| cendo praestantissimus, tum iuris idem fuit peritissimus, et | 5 |
| Scaeuolae Seruioque Sulpicio concessa est etiam facundiae | |
| uirtus, et M. Tullius non modo inter agendum numquam | 10.1 |
| est destitutus scientia iuris, sed etiam componere aliqua de eo | |
| coeperat, ut appareat posse oratorem non discendo tantum | |
| iuri uacare sed etiam docendo. | |
| Verum ea quae de moribus excolendis studioque iuris | 11.1 |
| praecipimus ne quis eo credat reprendenda quod multos | |
| cognouimus qui, taedio laboris quem ferre tendentibus ad | |
| eloquentiam necesse est, confugerint ad haec deuerticula | |
| desidiae: quorum alii se ad album ac rubricas transtulerunt | 5 |
| et formularii uel, ut Cicero ait, legulei quidam esse maluerunt, | |
| tamquam utiliora eligentes ea quorum solam facilitatem | |
| sequebantur: alii pigritiae adrogantioris, qui, subito fronte | 12.1 |
| conficta inmissaque barba, ueluti despexissent oratoria prae- | |
| cepta paulum aliquid sederunt in scholis philosophorum ut | |
| deinde in publico tristes, domi dissoluti captarent auctori- | |
| tatem contemptu ceterorum: philosophia enim simulari | 5 |
| potest, eloquentia non potest. |