| Quando igitur orator est uir bonus, is autem citra uir- | 12.2.1.1 |
| tutem intellegi non potest, uirtus, etiam si quosdam impetus | |
| ex natura sumit, tamen perficienda doctrina est: mores ante | |
| omnia oratori studiis erunt excolendi atque omnis honesti | |
| iustique disciplina pertractanda, sine qua nemo nec uir | 5 |
| bonus esse nec dicendi peritus potest—nisi forte accedemus | 2.1 |
| iis qui natura constare mores et nihil adiuuari disciplina | |
| putant, scilicet ut ea quidem quae manu fiunt atque eorum | |
| etiam contemptissima confiteantur egere doctoribus, uirtu- | |
| tem uero, qua nihil homini quo ad deos inmortalis propius | 5 |
| accederet datum est, obuiam inlaboratam tantum quia | |
| nati simus habeamus. Abstinens erit qui id ipsum quid sit | |
| abstinentia ignoret? Et fortis, qui metus doloris mortis | 3.1 |
| superstitionis nulla ratione purgauerit? Et iustus qui aequi | |
| bonique tractatum, qui leges quaeque natura sunt omnibus | |
| datae quaeque propriae populis et gentibus constitutae, | |
| numquam eruditiore aliquo sermone tractarit? O quam | 5 |
| istud paruum putant quibus tam facile uidetur! Sed hoc | 4.1 |
| transeo, de quo neminem qui litteras uel primis, ut aiunt, | |
| labris degustarit dubitaturum puto. Ad illud sequens prae- | |
| uertar, ne dicendi quidem satis peritum fore qui non et | |
| naturae uim omnem penitus perspexerit et mores praeceptis | 5 |
| ac ratione formarit. Neque enim frustra in tertio de Oratore | 5.1 |
| libro L. Crassus cuncta quae de aequo iusto uero bono deque | |
| iis quae sunt contra posita dicantur propria esse oratoris | |
| adfirmat, ac philosophos, cum ea dicendi uiribus tuentur, | |
| uti rhetorum armis, non suis. Idem tamen confitetur ea iam | 5 |
| esse a philosophia petenda, uidelicet quia magis haec illi | |
| uidetur in possessione earum rerum fuisse. Hinc etiam illud | 6.1 |
| est quod Cicero pluribus et libris et epistulis testatur, dicendi | |
| facultatem ex intimis sapientiae fontibus fluere, ideoque ali- | |
| quamdiu praeceptores eosdem fuisse morum atque dicendi. | |
| Quapropter haec exhortatio mea non eo pertinet, ut esse | 5 |
| oratorem philosophum uelim, quando non alia uitae secta | |
| longius a ciuilibus officiis atque ab omni munere oratoris re- | |
| cessit. Nam quis philosophorum aut in iudiciis frequens aut | 7.1 |
| clarus in contionibus fuit? Quis denique in ipsa quam max- | |
| ime plerique praecipiunt rei publicae administratione uer- | |
| satus est? Atqui ego illum quem instituo Romanum quendam | |
| uelim esse sapientem, qui non secretis disputationibus sed | 5 |
| rerum experimentis atque operibus uere ciuilem uirum ex- | |
| hibeat. Sed quia deserta ab iis qui se ad eloquentiam con- | 8.1 |
| tulerunt studia sapientiae non iam in actu suo atque in hac | |
| fori luce uersantur, sed in porticus et gymnasia primum, | |
| mox in conuentus scholarum recesserunt, id quod est oratori | |
| necessarium nec a dicendi praeceptoribus traditur ab iis | 5 |
| petere nimirum necesse est apud quos remansit: euoluendi | |
| penitus auctores qui de uirtute praecipiunt, ut oratoris uita | |
| cum scientia diuinarum rerum sit humanarumque coniuncta. | |
| Quae ipsae quanto maiores ac pulchriores uiderentur si illas | 9.1 |
| ii docerent qui etiam eloqui praestantissime possent? Vti- | |
| namque sit tempus umquam quo perfectus aliquis qualem | |
| optamus orator hanc artem superbo nomine et uitiis quorun- | |
| dam bona eius corrumpentium inuisam uindicet sibi ac uelut | 5 |
| rebus repetitis in corpus eloquentiae adducat. Quae quidem | 10.1 |
| cum sit in tris diuisa partis, naturalem moralem rationalem, | |
| qua tandem non est cum oratoris opere coniuncta? | |
| Nam ut ordinem retro agamus, de ultima illa, quae tota | |
| uersatur in uerbis, nemo dubitauerit, si et proprietates uocis | 5 |
| cuiusque nosse et ambigua aperire et perplexa discernere et | |
| de falsis iudicare et colligere ac resoluere quae uelis oratorum | |
| est: quamquam ea non tam est minute atque concise in | 11.1 |
| actionibus utendum quam in disputationibus, quia non | |
| docere modo sed mouere etiam ac delectare audientis debet | |
| orator, ad quod impetu quoque ac uiribus et decore est opus, | |
| ut uis amnium maior est altis ripis multoque gurgitis tractu | 5 |
| fluentium quam tenuis aquae et obiectu lapillorum resul- | |
| tantis. Et ut palaestrici doctores illos quos numeros uocant | 12.1 |
| non idcirco discentibus tradunt ut iis omnibus ii qui didi- | |
| cerint in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pon- | |
| dere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex | |
| qua unum aut alterum cuius se occasio dederit efficiant: ita | 13.1 |
| haec pars dialectica, siue illam dicere malumus disputatri- | |
| cem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus | |
| et separandis quae sunt differentia et resoluenda ambigui- | |
| tate, distinguendo diuidendo inliciendo inplicando, ita, si | 5 |
| totum sibi uindicauerit in foro certamen, obstabit melioribus | |
| et sectas ad tenuitatem suam uires ipsa subtilitate consumet. | |
| Itaque reperias quosdam in disputando mire callidos, cum | 14.1 |
| ab illa cauillatione discesserint, non magis sufficere in aliquo | |
| grauiore actu quam parua quaedam animalia quae in angus- | |
| tis mobilia campo deprehenduntur. | |
| Iam quidem pars illa moralis, quae dicitur ethice, certe | 15.1 |
| tota oratori est accommodata. Nam in tanta causarum, sicut | |
| superioribus libris diximus, uarietate, cum alia coniectura | |
| quaerantur, alia finitionibus concludantur, alia iure summo- | |
| ueantur uel transferantur, alia colligantur uel ipsa inter se | 5 |
| concurrant uel in diuersum ambiguitate ducantur, nulla fere | |
| dici potest cuius non parte in aliqua tractatus aequi ac boni | |
| reperiatur, plerasque uero esse quis nescit quae totae in sola | |
| qualitate consistant? In consiliis uero quae ratio suadendi | 16.1 |
| est ab honesti quaestione seposita? Quin illa etiam pars ter- | |
| tia, quae laudandi ac uituperandi officiis continetur, nempe | |
| in tractatu recti prauique uersatur. An de iustitia fortitudine | 17.1 |
| abstinentia temperantia pietate non plurima dicet orator? | |
| Sed ille uir bonus, qui haec non uocibus tantum sibi nota at- | |
| que nominibus aurium tenus in usum linguae perceperit, sed | |
| qui uirtutes ipsas mente complexus ita sentiet, nec in cogi- | 5 |
| tando laborabit sed quod sciet uere dicet. Cum sit autem | 18.1 |
| omnis generalis quaestio speciali potentior, quia uniuerso | |
| pars utique continetur, non utique accedit parti quod uni- | |
| uersum est, profecto nemo dubitabit generales quaestiones | |
| in illo maxime studiorum more uersatas. Iam uero cum sint | 19.1 |
| multa propriis breuibusque comprensionibus finienda, unde | |
| etiam status causarum dicitur finitiuus, nonne ad id quo- | |
| que instrui ab his, qui plus in hoc studii dederunt, oportet? | |
| Quid? non quaestio iuris omnis aut uerborum proprietate | 5 |
| aut aequi disputatione aut uoluntatis coniectura continetur? | |
| Quorum pars ad rationalem, pars ad moralem tractatum re- | |
| dundat. Ergo natura permixta est omnibus istis oratio, quae | 20.1 |
| quidem oratio est uere. Nam ignara quidem huiusce doc- | |
| trinae loquacitas erret necesse est, ut quae uel nullos uel | |
| falsos duces habeat. | |
| Pars uero naturalis, cum est ad exercitationem dicendi | 5 |
| tanto ceteris uberior quanto maiore spiritu <de> diuinis rebus | |
| quam humanis eloquendum est, tum illam etiam moralem, | |
| sine qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam com- | |
| plectitur. Nam si regitur prouidentia mundus, administranda | 21.1 |
| certe bonis uiris erit res publica: si diuina nostris animis | |
| origo, tendendum ad uirtutem nec uoluptatibus terreni cor- | |
| poris seruiendum. An haec non frequenter tractabit orator? | |
| Iam de auguriis, responsis, religione denique omni, de quibus | 5 |
| maxima saepe in senatu consilia uersata sunt, non erit ei | |
| disserendum, si quidem, ut nobis placet, futurus est uir ciui- | |
| lis idem? Quae denique intellegi saltem potest eloquentia | |
| hominis optima nescientis? Haec si rationi manifesta non | 22.1 |
| essent, exemplis tamen crederemus, si quidem et Periclem, | |
| cuius eloquentiae, etiam si nulla ad nos monumenta uene- | |
| runt, uim tamen quandam incredibilem cum historici tum | |
| etiam liberrimum hominum genus, comici ueteres tradunt, | 5 |
| Anaxagorae physici constat auditorem fuisse, et Demo- | |
| sthenen, principem omnium Graeciae oratorum, dedisse | |
| operam Platoni. Nam M. Tullius non tantum se debere | 23.1 |
| scholis rhetorum quantum Academiae spatiis frequenter | |
| ipse testatus est: neque se tanta umquam in eo fudisset | |
| ubertas si ingenium suum consaepto fori, non ipsius rerum | |
| naturae finibus terminasset. | 5 |
| Verum ex hoc alia mihi quaestio exoritur, quae secta con- | |
| ferre plurimum eloquentiae possit—quamquam ea non inter | |
| multas potest esse contentio; nam in primis nos Epicurus a | 24.1 |
| se ipse dimittit, qui fugere omnem disciplinam nauigatione | |
| quam uelocissima iubet: neque uero Aristippus, summum | |
| in uoluptate corporis bonum ponens, ad hunc nos laborem | |
| adhortetur. Pyrrhon quidem quas in hoc opere habere partis | 5 |
| potest, cui iudices esse apud quos uerba faciat, et reum pro | |
| quo loquatur, et senatum in quo sit dicenda sententia non | |
| liquebit? Academiam quidam utilissimam credunt, quod | 25.1 |
| mos in utramque partem disserendi ad exercitationem foren- | |
| sium causarum proxime accedat. Adiciunt loco probationis | |
| quod ea praestantissimos in eloquentia uiros ediderit. Peri- | |
| patetici studio quoque se quodam oratorio iactant: nam | 5 |
| thesis dicere exercitationis gratia fere est ab iis institutum. | |
| Stoici, sicut copiam nitoremque eloquentiae fere praecep- | |
| toribus suis defuisse concedant necesse est, ita nullos aut | |
| probare acrius aut concludere subtilius contendunt. Sed haec | 26.1 |
| inter ipsos, qui uelut sacramento rogati uel etiam super- | |
| stitione constricti nefas ducunt a suscepta semel persuasione | |
| discedere: oratori uero nihil est necesse in cuiusquam iurare | |
| leges. Maius enim opus atque praestantius ad quod ipse | 27.1 |
| tendit et cuius est uelut candidatus, si quidem est futurus | |
| cum uitae tum etiam eloquentiae laude perfectus. Quare in | |
| exemplum bene dicendi facundissimum quemque proponet | |
| sibi ad imitandum, moribus uero formandis quam honestis- | 5 |
| sima praecepta rectissimamque ad uirtutem uiam deliget. | |
| Exercitatione quidem utetur omni, sed tamen erit plurimus | |
| in maximis quibusque ac natura pulcherrimis. Nam quae | 28.1 |
| potest materia reperiri ad grauiter copioseque dicendum | |
| magis abundans quam de uirtute, de re publica, de proui- | |
| dentia, de origine animorum, de amicitia? Haec sunt quibus | |
| mens pariter atque oratio insurgant: quae uere bona, quid | 5 |
| mitiget metus, coerceat cupiditates, eximat nos opinionibus | |
| uulgi animumque caelestem <cognatis sideribus admoueat.> | |
| Neque ea solum quae talibus disciplinis continentur, sed | 29.1 |
| magis etiam quae sunt tradita antiquitus dicta ac facta prae- | |
| clare et nosse et animo semper agitare conueniet. Quae pro- | |
| fecto nusquam plura maioraque quam in nostrae ciuitatis | |
| monumentis reperientur. An fortitudinem, iustitiam, fidem, | 30.1 |
| continentiam, frugalitatem, contemptum doloris ac mortis | |
| melius alii docebunt quam Fabricii, Curii, Reguli, Decii, | |
| Mucii aliique innumerabiles? Quantum enim Graeci prae- | |
| ceptis ualent, tantum Romani, quod est maius, exemplis. | 5 |
| [tantum quod non cognatis ide rebus admoueri] †Qui non | 31.1 |
| modo proximum tempus lucemque praesentem intueri satis | |
| credat,† sed omnem posteritatis memoriam spatium uitae | |
| honestae et curriculum laudis existimet, <hinc> mihi ille | |
| iustitiae haustus bibat, hinc sumptam libertatem in causis | 5 |
| atque consiliis praestet. Neque erit perfectus orator nisi qui | |
| honeste dicere et sciet et audebit. |