| Sit ergo nobis orator quem constituimus is qui a M. | 12.1.1.1 |
| Catone finitur uir bonus dicendi peritus, uerum, id quod et | |
| ille posuit prius et ipsa natura potius ac maius est, utique uir | |
| bonus: id non eo tantum quod, si uis illa dicendi malitiam | |
| instruxerit, nihil sit publicis priuatisque rebus perniciosius | 5 |
| eloquentia, nosque ipsi, qui pro uirili parte conferre aliquid | |
| ad facultatem dicendi conati sumus, pessime mereamur de | |
| rebus humanis si latroni comparamus haec arma, non militi. | |
| Quid de nobis loquor? Rerum ipsa natura, in eo quod prae- | 2.1 |
| cipue indulsisse homini uidetur quoque nos a ceteris animali- | |
| bus separasse, non parens sed nouerca fuerit si facultatem | |
| dicendi sociam scelerum, aduersam innocentiae, hostem ueri- | |
| tatis inuenit. Mutos enim nasci et egere omni ratione satius | 5 |
| fuisset quam prouidentiae munera in mutuam perniciem | |
| conuertere. Longius tendit hoc iudicium meum. Neque enim | 3.1 |
| tantum id dico, eum qui sit orator uirum bonum esse opor- | |
| tere, sed ne futurum quidem oratorem nisi uirum bonum. | |
| Nam certe neque intellegentiam concesseris iis qui proposita | |
| honestorum ac turpium uia peiorem sequi malent, neque | 5 |
| prudentiam, cum in grauissimas frequenter legum, semper | |
| uero malae conscientiae poenas a semet ipsis inprouiso rerum | |
| exitu induantur. Quod si neminem malum esse nisi stultum | 4.1 |
| eundem non modo a sapientibus dicitur sed uulgo quoque | |
| semper est creditum, certe non fiet umquam stultus orator. | |
| Adde quod ne studio quidem operis pulcherrimi uacare mens | |
| nisi omnibus uitiis libera potest: primum quod in eodem | 5 |
| pectore nullum est honestorum turpiumque consortium, et | |
| cogitare optima simul ac deterrima non magis est unius | |
| animi quam eiusdem hominis bonum esse ac malum: tum | 5.1 |
| illa quoque ex causa, quod mentem tantae rei intentam | |
| uacare omnibus aliis, etiam culpa carentibus, curis oportet. | |
| Ita demum enim libera ac tota, nulla distringente atque alio | |
| ducente causa, spectabit id solum ad quod accingitur. Quod | 6.1 |
| si agrorum nimia cura et sollicitior rei familiaris diligentia | |
| et uenandi uoluptas et dati spectaculis dies multum studiis | |
| auferunt (huic enim rei perit tempus quodcumque alteri | |
| datur), quid putamus facturas cupiditatem auaritiam inui- | 5 |
| diam, quarum inpotentissimae cogitationes somnos etiam | |
| ipsos et illa per quietem uisa perturbent? Nihil est enim tam | 7.1 |
| occupatum, tam multiforme, tot ac tam uariis adfectibus | |
| concisum atque laceratum quam mala mens. Nam et cum | |
| insidiatur, spe curis labore distringitur, et, etiam cum sceleris | |
| compos fuit, sollicitudine, paenitentia, poenarum omnium | 5 |
| expectatione torquetur. Quis inter haec litteris aut ulli bonae | |
| arti locus? Non hercule magis quam frugibus in terra senti- | |
| bus ac rubis occupata. Age, non ad perferendos studiorum | 8.1 |
| labores necessaria frugalitas? Quid ergo ex libidine ac luxuria | |
| spei? Non praecipue acuit ad cupiditatem litterarum amor | |
| laudis? Num igitur malis esse laudem curae putamus? Iam | |
| hoc quis non uidet, maximam partem orationis in tractatu | 5 |
| aequi bonique consistere? Dicetne de his secundum debitam | |
| rerum dignitatem malus atque iniquus? Denique, ut maxi- | 9.1 |
| mam partem quaestionis eximam, demus, id quod nullo | |
| modo fieri potest, idem ingenii studii doctrinae pessimo | |
| atque optimo uiro: uter melior dicetur orator? Nimirum | |
| qui homo quoque melior. Non igitur umquam malus idem | 5 |
| homo et perfectus orator. Non enim perfectum est quicquam | 10.1 |
| quo melius est aliud. Sed, ne more Socraticorum nobismet | |
| ipsi responsum finxisse uideamur, sit aliquis adeo contra | |
| ueritatem opstinatus ut audeat dicere eodem ingenio studio | |
| doctrina praeditum nihilo deteriorem futurum oratorem | 5 |
| malum uirum quam bonum: conuincamus huius quoque | |
| amentiam. Nam hoc certe nemo dubitabit, omnem orationem | 11.1 |
| id agere ut iudici quae proposita fuerint uera et honesta | |
| uideantur. Vtrum igitur hoc facilius bonus uir persuadebit | |
| an malus? Bonus quidem et dicet saepius uera atque honesta. | |
| Sed etiam si quando aliquo ductus officio (quod accidere, ut | 12.1 |
| mox docebimus, potest) falso haec adfirmare conabitur, | |
| maiore cum fide necesse est audiatur. At malis hominibus ex | |
| contemptu opinionis et ignorantia recti nonnumquam ex- | |
| cidit ipsa simulatio: inde inmodeste proponunt, sine pudore | 5 |
| adfirmant. Sequitur in iis quae certum est effici non posse | 13.1 |
| deformis pertinacia et inritus labor: nam sicut in uita, ita in | |
| causis quoque spes improbas habent; frequenter autem | |
| accidit ut iis etiam uera dicentibus fides desit uideaturque | |
| talis aduocatus malae causae argumentum. | 5 |
| Nunc de iis dicendum est quae mihi quasi conspiratione | 14.1 |
| quadam uulgi reclamari uidentur: 'Orator ergo Demosthenes | |
| non fuit? atqui malum uirum accepimus. Non Cicero? atqui | |
| huius quoque mores multi reprenderunt.' Quid agam? | |
| Magna responsi inuidia subeunda est: mitigandae sunt prius | 5 |
| aures. Mihi enim nec Demosthenes tam graui morum dignus | 15.1 |
| uidetur inuidia ut omnia quae in eum ab inimicis congesta | |
| sunt credam, cum et pulcherrima eius in re publica consilia | |
| et finem uitae clarum legam, nec M. Tullio defuisse uideo in | 16.1 |
| ulla parte ciuis optimi uoluntatem. Testimonio est actus | |
| nobilissime consulatus, integerrime prouincia administrata | |
| et repudiatus uigintiuiratus, et ciuilibus bellis, quae in aeta- | |
| tem eius grauissima inciderunt, neque spe neque metu de- | 5 |
| clinatus animus quo minus optimis se partibus, id est rei | |
| publicae, iungeret. Parum fortis uidetur quibusdam, quibus | 17.1 |
| optime respondit ipse non se timidum in suscipiendis sed in | |
| prouidendis periculis: quod probauit morte quoque ipsa, | |
| quam praestantissimo suscepit animo. Quod si defuit his | 18.1 |
| uiris summa uirtus, sic quaerentibus an oratores fuerint | |
| respondebo quo modo Stoici, si interrogentur an sapiens | |
| Zenon, an Cleanthes, an Chrysippus ipse, respondeant, | |
| magnos quidem illos ac uenerabiles, non tamen id quod na- | 5 |
| tura hominis summum habet consecutos. Nam et Pythagoras | 19.1 |
| non sapientem se, ut qui ante eum fuerunt, sed studiosum | |
| sapientiae uocari uoluit. Ego tamen secundum communem | |
| loquendi consuetudinem saepe dixi dicamque perfectum | |
| oratorem esse Ciceronem, ut amicos et bonos uiros et pru- | 5 |
| dentissimos dicimus uulgo, quorum nihil nisi perfecte | |
| sapienti datur: sed cum proprie et ad legem ipsam ueritatis | |
| loquendum erit, eum quaeram oratorem quem et ille quaere- | |
| bat. Quamquam enim stetisse ipsum in fastigio eloquentiae | 20.1 |
| fateor, ac uix quid adici potuerit inuenio, fortasse inuenturus | |
| quid adhuc abscisurum putem fuisse (nam et fere sic docti | |
| iudicauerunt plurimum in eo uirtutum, nonnihil fuisse uitio- | |
| rum, et se ipse multa ex illa iuuenili abundantia coercuisse | 5 |
| testatur): tamen, quando nec sapientis sibi nomen minime | |
| sui contemptor adseruit et melius dicere certe data longiore | |
| uita et tempore ad componendum securiore potuisset, non | |
| maligne crediderim defuisse ei summam illam ad quam nemo | |
| propius accessit. Et licebat, si aliter sentirem, fortius id | 21.1 |
| liberiusque defendere. An uero M. Antonius neminem a se | |
| uisum eloquentem, quod tanto minus erat, professus est, | |
| ipse etiam M. Tullius quaerit adhuc eum et tantum imagina- | |
| tur ac fingit: ego non audeam dicere aliquid in hac quae | 5 |
| superest aeternitate inueniri posse eo quod fuerit perfectius? | |
| Transeo illos qui Ciceroni ac Demostheni ne in eloquentia | 22.1 |
| quidem satis tribuunt: quamquam neque ipsi Ciceroni | |
| Demosthenes uideatur satis esse perfectus, quem dormitare | |
| interim dicit, nec Cicero Bruto Caluoque, qui certe composi- | |
| tionem illius etiam apud ipsum reprendunt, nec Asinio | 5 |
| utrique, qui uitia orationis eius etiam inimice pluribus locis | |
| insecuntur. | |
| Concedamus sane, quod minime natura patitur, repertum | 23.1 |
| esse aliquem malum uirum summe disertum, nihilo tamen | |
| minus oratorem eum negabo. Nam nec omnibus qui fuerint | |
| manu prompti uiri fortis nomen concesserim, quia sine uir- | |
| tute intellegi non potest fortitudo. An ei qui ad defendendas | 24.1 |
| causas aduocatur non est opus fide quam neque cupiditas | |
| corrumpat nec gratia auertat nec metus frangat: sed prodi- | |
| torem transfugam praeuaricatorem donabimus oratoris illo | |
| sacro nomine? Quod si mediocribus etiam patronis conuenit | 5 |
| haec quae uulgo dicitur bonitas, cur non orator ille, qui non- | |
| dum fuit sed potest esse, tam sit moribus quam dicendi uir- | |
| tute perfectus? Non enim forensem quandam instituimus | 25.1 |
| operam nec mercennariam uocem neque, ut asperioribus | |
| uerbis parcamus, non inutilem sane litium aduocatum, quem | |
| denique causidicum uulgo uocant, sed uirum cum ingenii | |
| natura praestantem, tum uero tot pulcherrimas artis penitus | 5 |
| mente complexum, datum tandem rebus humanis, qualem | |
| nulla antea uetustas cognouerit, singularem perfectumque | |
| undique, optima sentientem optimeque dicentem. In hoc | 26.1 |
| quota pars erit quod aut innocentis tuebitur aut improborum | |
| scelera compescet aut in pecuniariis quaestionibus ueritati | |
| contra calumniam aderit? Summus ille quidem in his quoque | |
| operibus fuerit, sed maioribus clarius elucebit, cum regenda | 5 |
| senatus consilia et popularis error ad meliora ducendus. An | 27.1 |
| non talem quendam uidetur finxisse Vergilius, quem in sedi- | |
| tione uulgi iam faces et saxa iaculantis moderatorem dedit: | |
| 'tum pietate grauem ac meritis si forte uirum quem | |
| conspexere, silent arrectisque auribus adstant'? | 5 |
| Habemus igitur ante omnia uirum bonum: post hoc adiciet | |
| dicendi peritum: | |
| 'ille regit dictis animos et pectora mulcet'. | |
| Quid? non in bellis quoque idem ille uir quem instituimus, | 28.1 |
| si sit ad proelium miles cohortandus, ex mediis sapientiae | |
| praeceptis orationem trahet? Nam quo modo pugnam ineun- | |
| tibus tot simul metus laboris, dolorum, postremo mortis | |
| ipsius exciderint nisi in eorum locum pietas et fortitudo | 5 |
| et honesti praesens imago successerit? Quae certe melius | 29.1 |
| persuadebit aliis qui prius persuaserit sibi. Prodit enim se, | |
| quamlibet custodiatur, simulatio, nec umquam tanta fuerit | |
| loquendi facultas <ut> non titubet †ad† haereat quotiens ab | |
| animo uerba dissentiunt. Vir autem malus aliud dicat necesse | 30.1 |
| est quam sentit: bonos numquam honestus sermo deficiet, | |
| numquam rerum optimarum (nam idem etiam prudentes | |
| erunt) inuentio: quae etiam si lenociniis destituta sit, satis | |
| tamen natura sua ornatur, nec quicquam non diserte quod | 5 |
| honeste dicitur. Quare, iuuentus, immo omnis aetas (neque | 31.1 |
| enim rectae uoluntati serum est tempus ullum) totis mentibus | |
| huc tendamus, in haec elaboremus: forsan et consummare | |
| contingat. Nam si natura non prohibet et esse uirum bonum | |
| et esse dicendi peritum, cur non aliquis etiam unus utrum- | 5 |
| que consequi possit? Cur autem non se quisque speret fore | |
| illum aliquem? Ad quod si uires ingenii non suffecerint, | 32.1 |
| tamen ad quem usque modum processerimus meliores erimus | |
| ex utroque. Hoc certe procul eximatur animo, rem pulcherri- | |
| mam eloquentiam cum uitiis mentis posse misceri. Facultas | |
| dicendi, si in malos incidit, et ipsa iudicanda est malum: | 5 |
| peiores enim illos facit quibus contingit. | |
| Videor mihi audire quosdam (neque enim deerunt um- | 33.1 |
| quam qui diserti esse quam boni malint) illa dicentis: 'Quid | |
| ergo tantum est artis in eloquentia? Cur tu de coloribus et | |
| difficilium causarum defensione, nonnihil etiam de confes- | |
| sione locutus es, nisi aliquando uis ac facultas dicendi expug- | 5 |
| nat ipsam ueritatem? Bonus enim uir non agit nisi bonas | |
| causas, eas porro etiam sine doctrina satis per se tuetur ueri- | |
| tas ipsa.' Quibus ego, cum de meo primum opere respondero, | 34.1 |
| etiam pro boni uiri officio, si quando eum ad defensionem | |
| nocentium ratio duxerit, satisfaciam. Pertractare enim quo | |
| modo aut pro falsis aut etiam pro iniustis aliquando dicatur | |
| non est inutile, uel propter hoc solum, ut ea facilius et de- | 5 |
| prendamus et refellamus, quem ad modum remedia melius | |
| adhibebit cui nota quae nocent fuerint. Neque enim Aca- | 35.1 |
| demici, cum in utramque disserunt partem, non secundum | |
| alteram uiuunt, nec Carneades ille, qui Romae audiente | |
| Censorio Catone non minoribus uiribus contra iustitiam | |
| dicitur disseruisse quam pridie pro iustitia dixerat, iniustus | 5 |
| ipse uir fuit. Verum et uirtus quid sit aduersa ei malitia | |
| detegit, et aequitas fit ex iniqui contemplatione manifestior, | |
| et plurima contrariis probantur: debent ergo oratori sic | |
| esse aduersariorum nota consilia ut hostium imperatori. | |
| Verum et illud, quod prima propositione durum uidetur, | 36.1 |
| potest adferre ratio, ut uir bonus in defensione causae uelit | |
| auferre aliquando iudici ueritatem. Quod si quis a me pro- | |
| poni mirabitur (quamquam non est haec mea proprie sen- | |
| tentia, sed eorum quos grauissimos sapientiae magistros | 5 |
| aetas uetus credidit), sic iudicet, pleraque esse quae non | |
| tam factis quam causis eorum uel honesta fiant uel turpia. | |
| Nam si hominem occidere saepe uirtus, liberos necare non | 37.1 |
| numquam pulcherrimum est, asperiora quaedam adhuc | |
| dictu si communis utilitas exegerit facere conceditur: ne hoc | |
| quidem nudum est intuendum, qualem causam uir bonus, | |
| sed etiam quare et qua mente defendat. Ac primum | 38.1 |
| concedant mihi omnes oportet, quod Stoicorum quoque | |
| asperrimi confitentur, facturum aliquando bonum uirum ut | |
| mendacium dicat, et quidem nonnumquam leuioribus causis, | |
| ut in pueris aegrotantibus utilitatis eorum gratia multa | 5 |
| fingimus, multa non facturi promittimus, nedum si ab | 39.1 |
| homine occidendo grassator auertendus sit aut hostis pro | |
| salute patriae fallendus: ut hoc, quod alias in seruis quoque | |
| reprendendum est, sit alias in ipso sapiente laudandum. Id | |
| si constiterit, multa iam uideo posse euenire propter quae | 5 |
| orator bene suscipiat tale causae genus quale remota ratione | |
| honesta non recepisset. Nec hoc dico (quia seueriores sequi | 40.1 |
| placet leges) pro patre, fratre, amico periclitantibus, tametsi | |
| non mediocris haesitatio est hinc iustitiae proposita imagine, | |
| inde pietatis. Nihil dubii relinquamus. Sit aliquis insidiatus | |
| tyranno atque ob id reus: utrumne saluum eum nolet is qui | 5 |
| a nobis finitur orator? An, si tuendum susceperit, non tam | |
| falsis defendet quam qui apud iudices malam causam tuetur? | |
| Quid si quaedam bene facta damnaturus est iudex nisi ea | 41.1 |
| non esse facta conuicerimus: non uel hoc modo seruabit | |
| orator non innocentem modo sed etiam laudabilem ciuem? | |
| Quid si quaedam iusta natura, sed condicione temporum | |
| inutilia ciuitati sciemus: nonne utemur arte dicendi bona | 5 |
| quidem, sed malis artibus simili? Ad hoc nemo dubitabit | 42.1 |
| quin, si nocentes mutari in bonam mentem aliquo modo | |
| possint, sicut posse conceditur, saluos esse eos magis e re pub- | |
| lica sit quam puniri. Si liqueat igitur oratori futurum bonum | |
| uirum cui uera obicientur, non id aget ut saluus sit? Da | 43.1 |
| nunc ut crimine manifesto prematur dux bonus et sine quo | |
| uincere hostem ciuitas non possit: nonne ei communis utilitas | |
| oratorem aduocabit? Certe Fabricius Cornelium Rufinum, | |
| et alioqui malum ciuem et sibi inimicum, tamen, quia | 5 |
| utilem sciebat ducem, imminente bello palam consulem | |
| suffragio suo fecit, atque id mirantibus quibusdam respondit, | |
| a ciue se spoliari malle quam ab hoste uenire. Ita hic si fuisset | |
| orator, non defendisset eundem Rufinum uel manifesti pecu- | |
| latus reum? Multa dici possunt similia, sed uel unum ex iis | 44.1 |
| quodlibet sufficit. Non enim hoc agimus, ut istud illi quem | |
| formamus uiro saepe sit faciendum, sed ut, si talis coegerit | |
| ratio, sit tamen uera finitio oratorem esse uirum bonum | |
| dicendi peritum. Praecipere uero ac discere quo modo etiam | 45.1 |
| probatione difficilia tractentur necessarium est. Nam fre- | |
| quenter etiam optimae causae similes sunt malis, et innocens | |
| reus multis ueri similibus premitur, quo fit ut eadem actionis | |
| ratione defendendus sit qua si nocens esset. Iam innumera- | 5 |
| bilia sunt bonis causis malisque communia, testes litterae | |
| suspiciones opiniones. Non aliter autem ueri similia quam | |
| uera et confirmantur et refelluntur. Quapropter ut res feret | |
| flectetur oratio, manente honesta uoluntate. |