| LIBER DVODECIMVS | |
| <PROHOEMIVM> | |
| Ventum est ad partem operis destinati longe grauissimam: | 12.pr.1.1 |
| cuius equidem onus [sit] si tantum opinione prima concipere | |
| potuissem quanto me premi ferens sentio, maturius con- | |
| suluissem uires meas. Sed initio pudor omittendi quae pro- | |
| miseram tenuit, mox, quamquam per singulas prope partis | 5 |
| labor cresceret, ne perderem quae iam effecta erant per | |
| omnes difficultates animo me sustentaui. Quare nunc quo- | 2.1 |
| que, licet maior quam umquam moles premat, tamen pro- | |
| spicienti finem mihi constitutum est uel deficere potius quam | |
| desperare. Fefellit autem quod initium a paruis ceperamus: | |
| mox uelut aura sollicitante prouecti longius, dum tamen | 5 |
| nota illa et plerisque artium scriptoribus tractata praecipi- | |
| mus nec adhuc a litore procul uidebamur et multos circa | |
| uelut isdem se uentis credere ausos habebamus: iam cum | 3.1 |
| eloquendi rationem nouissime repertam paucissimisque | |
| temptatam ingressi sumus, rarus qui tam procul a portu | |
| recessisset reperiebatur; postquam uero nobis ille quem | |
| instituebamus orator, a dicendi magistris dimissus, aut suo | 5 |
| iam impetu fertur aut maiora sibi auxilia ex ipsis sapientiae | |
| penetralibus petit, quam in altum simus ablati sentire coe- | |
| pimus. Nunc 'caelum undique et undique pontus'. Vnum | 4.1 |
| modo in illa inmensa uastitate cernere uidemur M. Tullium, | |
| qui tamen ipse, quamuis tanta atque ita instructa naue hoc | |
| mare ingressus, contrahit uela inhibetque remos et de ipso | |
| demum genere dicendi quo sit usurus perfectus orator satis | 5 |
| habet dicere. At nostra temeritas etiam mores ei conabitur | |
| dare et adsignabit officia. Ita nec antecedentem consequi | |
| possumus et longius eundum est ut res feret. Probabilis | |
| tamen cupiditas honestorum, et uelut tutioris audentiae est | |
| temptare quibus paratior uenia est. | 10 |