Pronuntiatio a plerisque actio dicitur, sed prius nomen
|
11.3.1.1
|
a uoce, sequens a gestu uidetur accipere. Namque actionem
|
|
Cicero alias 'quasi sermonem', alias 'eloquentiam quandam
|
|
corporis' dicit. Idem tamen duas eius partis facit, quae sunt
|
|
eaedem pronuntiationis, uocem atque motum: quapropter
|
5
|
utraque appellatione indifferenter uti licet. Habet autem res
|
2.1
|
ipsa miram quandam in orationibus uim ac potestatem:
|
|
neque enim tam refert qualia sint quae intra nosmet ipsos
|
|
composuimus quam quo modo efferantur: nam ita quisque
|
|
ut audit mouetur. Quare neque probatio ulla, quae modo
|
5
|
uenit ab oratore, tam firma est ut non perdat uires suas nisi
|
|
adiuuatur adseueratione dicentis: adfectus omnes langues-
|
|
cant necesse est, nisi uoce, uultu, totius prope habitu cor-
|
|
poris inardescunt. Nam cum haec omnia fecerimus, felices
|
3.1
|
tamen si nostrum illum ignem iudex conceperit, nedum eum
|
|
supini securique moueamus ac non et ipse nostra oscitatione
|
|
soluatur. Documento sunt uel scaenici actores, qui et optimis
|
4.1
|
poetarum tantum adiciunt gratiae ut nos infinite magis
|
|
eadem illa audita quam lecta delectent, et uilissimis etiam
|
|
quibusdam impetrant aures, ut quibus nullus est in biblio-
|
|
thecis locus sit etiam frequens in theatris. Quod si in rebus
|
5.1
|
quas fictas esse scimus et inanes tantum pronuntiatio potest
|
|
ut iram lacrimas sollicitudinem adferat, quanto plus ualeat
|
|
necesse est ubi et credimus? Equidem uel mediocrem ora-
|
|
tionem commendatam uiribus actionis adfirmarim plus habi-
|
5
|
turam esse momenti quam optimam eadem illa destitutam:
|
|
si quidem et Demosthenes, quid esset in toto dicendi opere
|
6.1
|
primum interrogatus, pronuntiationi palmam dedit, eidem-
|
|
que secundum ac tertium locum, donec ab eo quaeri desine-
|
|
ret, ut eam uideri posset non praecipuam sed solam iudicasse
|
|
(ideoque ipse tam diligenter apud Andronicum hypocriten
|
7.1
|
studuit ut admirantibus eius orationem Rhodiis non in-
|
|
merito Aeschines dixisse uideatur: 'quid si ipsum audisse-
|
|
tis?') et M. Cicero unam in dicendo actionem dominari putat.
|
|
Hac Cn. Lentulum plus opinionis consecutum quam elo-
|
8.1
|
quentia tradit, eadem C. Gracchum in deflenda fratris nece
|
|
totius populi Romani lacrimas concitasse, Antonium et
|
|
Crassum multum ualuisse, plurimum uero Q. Hortensium.
|
|
Cuius rei fides est, quod eius scripta tantum infra famam
|
5
|
sunt, qua diu princeps orator, aliquando aemulus Ciceronis
|
|
existimatus est, nouissime, quoad uixit, secundus, ut appare-
|
|
at placuisse aliquid eo dicente quod legentes non inuenimus.
|
|
Et hercule cum ualeant multum uerba per se et uox pro-
|
9.1
|
priam uim adiciat rebus et gestus motusque significet ali-
|
|
quid, profecto perfectum quiddam fieri cum omnia coierunt
|
|
necesse est.
|
|
Sunt tamen qui rudem illam et qualem impetus cuiusque
|
10.1
|
animi tulit actionem iudicent fortiorem et solam uiris dig-
|
|
nam, sed non alii fere quam qui etiam in dicendo curam et
|
|
artem et nitorem et quidquid studio paratur ut adfectata et
|
|
parum naturalia solent improbare, uel qui uerborum atque
|
5
|
ipsius etiam soni rusticitate, ut L. Cottam dicit Cicero fecisse,
|
|
imitationem antiquitatis adfectant. Verum illi persuasione
|
11.1
|
sua fruantur, qui hominibus ut sint oratores satis putant
|
|
nasci: nostro labori dent ueniam, qui nihil credimus esse
|
|
perfectum nisi ubi natura cura iuuetur. In hoc igitur non
|
|
contumaciter consentio, primas partis esse naturae. Nam
|
12.1
|
certe bene pronuntiare non poterit cui aut in scriptis me-
|
|
moria aut in iis quae subito dicenda erunt facilitas prompta
|
|
defuerit, nec si inemendabilia oris incommoda obstabunt.
|
|
Corporis etiam potest esse aliqua tanta deformitas ut nulla
|
5
|
arte uincatur. Sed ne uox quidem nisi libera uitiis actionem
|
13.1
|
habere optimam potest. Bona enim firmaque ut uolumus uti
|
|
licet: mala uel inbecilla et inhibet multa, ut insurgere ex-
|
|
clamare, et aliqua cogit, ut intermittere et deflectere et rasas
|
|
fauces ac latus fatigatum deformi cantico reficere. Sed nos
|
5
|
de eo nunc loquamur cui non frustra praecipitur.
|
|
Cum sit autem omnis actio, ut dixi, in duas diuisa partis,
|
14.1
|
uocem gestumque, quorum alter oculos, altera aures mouet,
|
|
per quos duos sensus omnis ad animum penetrat adfectus,
|
|
prius est de uoce dicere, cui etiam gestus accommodatur.
|
|
In ea prima obseruatio est qualem habeas, secunda quo
|
5
|
modo utaris. Natura uocis spectatur quantitate et qualitate.
|
|
Quantitas simplicior: in summam enim grandis aut exigua
|
15.1
|
est, sed inter has extremitates mediae sunt species et ab ima
|
|
ad summam ac retro sunt multi gradus. Qualitas magis
|
|
uaria. Nam est et candida et fusca, et plena et exilis, et leuis
|
|
et aspera, et contracta et fusa, et dura et flexibilis, et clara
|
5
|
et optusa. Spiritus etiam longior breuiorque. Nec causas cur
|
16.1
|
quidque eorum accidat persequi proposito operi necessarium
|
|
est—eorumne sit differentia in quibus aura illa concipitur,
|
|
an eorum per quae uelut organa meat: [an] ipsi propria
|
|
natura, an prout mouetur: lateris pectorisue firmitas an
|
5
|
capitis etiam plus adiuuet. Nam opus est omnibus, sicut non
|
|
oris modo suauitate sed narium quoque, per quas quod
|
|
superest uocis egeritur, dulcis esse †tamen† non exprobrans
|
|
sonus.
|
|
Vtendi uoce multiplex ratio. Nam praeter illam differen-
|
17.1
|
tiam quae est tripertita, acutae grauis flexae, tum intentis
|
|
tum remissis, tum elatis tum inferioribus modis opus est,
|
|
spatiis quoque lentioribus aut citatioribus. Sed his ipsis
|
18.1
|
media interiacent multa, et ut facies, quamquam ex paucis-
|
|
simis constat, infinitam habet differentiam, ita uox, etsi
|
|
paucas quae nominari possint continet species, propria
|
|
cuique est, et non haec minus auribus quam oculis illa dino-
|
5
|
scitur.
|
|
Augentur autem sicut omnium, ita uocis quoque bona
|
19.1
|
cura, [et] neglegentia uel inscitia minuuntur. Sed cura non
|
|
eadem oratoribus quae phonascis conuenit, tamen multa
|
|
sunt utrisque communia, firmitas corporis, ne ad spadonum
|
|
et mulierum et aegrorum exilitatem uox nostra tenuetur,
|
5
|
quod ambulatio, unctio, ueneris abstinentia, facilis ci-
|
|
borum digestio, id est frugalitas, praestat: praeterea ut
|
20.1
|
sint fauces integrae, id est molles ac leues, quarum uitio et
|
|
frangitur et obscuratur et exasperatur et scinditur uox. Nam
|
|
ut tibiae eodem spiritu accepto alium clusis alium apertis
|
|
foraminibus, alium non satis purgatae alium quassae sonum
|
5
|
reddunt, item fauces tumentes strangulant uocem, optusae
|
|
obscurant, rasae exasperant, conuulsae fractis sunt organis
|
|
similes. Finditur etiam spiritus obiectu aliquo, sicut lapillo
|
21.1
|
tenues aquae, quarum impetus etiam si ultra paulum coit,
|
|
aliquid tamen caui relinquit post id ipsum quod offenderat.
|
|
Vmor quoque uocem ut nimius impedit, ita consumptus
|
|
destituit. Nam fatigatio, ut corpora, non ad praesens modo
|
5
|
tempus sed etiam in futurum adficit. Sed ut commu-
|
22.1
|
niter et phonascis et oratoribus necessaria est exercitatio,
|
|
qua omnia conualescunt, ita curae non idem genus est. Nam
|
|
neque certa tempora ad spatiandum dari possunt tot ciuili-
|
|
bus officiis occupato, nec praeparare ab imis sonis uocem ad
|
5
|
summos nec semper a contentione condere licet, cum pluri-
|
|
bus iudiciis saepe dicendum sit. Ne ciborum quidem est
|
23.1
|
eadem obseruatio: non enim tam molli teneraque uoce quam
|
|
forti ac durabili opus est, cum illi omnes etiam altissimos
|
|
sonos leniant cantu oris, nobis pleraque aspere sint concitate-
|
|
que dicenda et uigilandae noctes et fuligo lucubrationum
|
5
|
bibenda et in sudata ueste durandum. Quare uocem deliciis
|
24.1
|
non molliamus, nec inbuatur ea consuetudine quam desidera-
|
|
tura sit, sed exercitatio eius talis sit qualis usus, nec silentio
|
|
subsidat, sed firmetur consuetudine, qua difficultas omnis
|
|
leuatur. Ediscere autem quo exercearis erit optimum (nam
|
25.1
|
ex tempore dicentis auocat a cura uocis ille qui ex rebus ipsis
|
|
concipitur adfectus), et ediscere quam maxime uaria, quae
|
|
et clamorem et disputationem et sermonem et flexus habeant,
|
|
ut simul in omnia paremur. Hoc satis est. Alioqui nitida illa
|
26.1
|
et curata uox insolitum laborem recusabit, ut adsueta gym-
|
|
nasiis et oleo corpora, quamlibet sint in suis certaminibus
|
|
speciosa atque robusta, si militare iter fascemque et uigilias
|
|
imperes, deficiant et quaerant unctores suos nudumque
|
5
|
sudorem. Illa quidem in hoc opere praecipi quis ferat, uitan-
|
27.1
|
dos soles atque uentos et nubila etiam ac siccitates? Ita, si
|
|
dicendum in sole aut uentoso umido calido die fuerit, reos
|
|
deseremus? Nam crudum quidem aut saturum aut ebrium
|
|
aut eiecto modo uomitu, quae cauenda quidam monent, de-
|
5
|
clamare neminem qui sit mentis compos puto. Illud non sine
|
28.1
|
causa est ab omnibus praeceptum, ut parcatur maxime uoci
|
|
in illo a pueritia in adulescentiam transitu, quia naturaliter
|
|
impeditur, non, ut arbitror, propter calorem, quod quidam
|
|
putauerunt (nam est maior alias), sed propter umorem
|
5
|
potius: nam hoc aetas illa turgescit. Itaque nares etiam ac
|
29.1
|
pectus eo tempore tument, atque omnia uelut germinant
|
|
eoque sunt tenera et iniuriae obnoxia. Sed, ut ad propositum
|
|
redeam, iam confirmatae constitutaeque uoci genus exercita-
|
|
tionis optimum duco quod est operi simillimum, dicere
|
5
|
cotidie sicut agimus. Namque hoc modo non uox tantum
|
|
confirmatur et latus, sed etiam corporis decens et accommo-
|
|
datus orationi motus componitur.
|
|
Non alia est autem ratio pronuntiationis quam ipsius ora-
|
30.1
|
tionis. Nam ut illa emendata dilucida ornata apta esse debet,
|
|
ita haec quoque. Emendata erit, id est uitio carebit, si fuerit
|
|
os facile explanatum iucundum urbanum, id est in quo nulla
|
|
neque rusticitas neque peregrinitas resonet. Non enim sine
|
31.1
|
causa dicitur 'barbarum Graecumue': nam sonis homines ut
|
|
aera tinnitu dinoscimus. Ita fiet illud quod Ennius probat
|
|
cum dicit 'suauiloquenti ore' Cethegum fuisse, non quod
|
|
Cicero in iis reprehendit quos ait latrare, non agere. Sunt
|
5
|
enim multa uitia, de quibus dixi cum in quadam primi libri
|
|
parte puerorum ora formarem, oportunius ratus in ea aetate
|
|
facere illorum mentionem in qua emendari possunt. Item-
|
32.1
|
que si ipsa uox primum fuerit, ut sic dicam, sana, id est
|
|
nullum eorum de quibus modo retuli patietur incommodum,
|
|
deinde non subsurda rudis inmanis dura rigida raua prae-
|
|
pinguis, aut tenuis inanis acerba pusilla mollis effeminata,
|
5
|
spiritus nec breuis nec parum durabilis nec in receptu diffi-
|
|
cilis.
|
|
Dilucida uero erit pronuntiatio primum si uerba tota
|
33.1
|
exierint, quorum pars deuorari, pars destitui solet, plerisque
|
|
extremas syllabas non perferentibus dum priorum sono in-
|
|
dulgent. Vt est autem necessaria uerborum explanatio, ita
|
|
omnis inputare et uelut adnumerare litteras molestum et
|
5
|
odiosum: nam et uocales frequentissime coeunt et consonan-
|
34.1
|
tium quaedam insequente uocali dissimulantur. Vtriusque
|
|
exemplum posuimus: 'multum ille et terris'. Vitatur etiam
|
35.1
|
duriorum inter se congressus, unde 'pellexit' et 'collegit' et
|
|
quae alio loco dicta sunt. Ideoque laudatur in Catulo suauis
|
|
appellatio litterarum. Secundum est ut sit oratio distincta,
|
|
id est, qui dicit et incipiat ubi oportet et desinat. Obseruan-
|
5
|
dum etiam quo loco sustinendus et quasi suspendendus
|
|
sermo sit, quod Graeci ὑποδιαστολήν uel ὑποστιγμήν uocant,
|
|
quo deponendus. Suspenditur 'arma uirumque cano', quia
|
36.1
|
illud 'uirum' ad sequentia pertinet, ut sit 'uirum Troiae qui
|
|
primus ab oris', et hic iterum. Nam etiam si aliud est unde
|
|
uenit quam quo uenit, non distinguendum tamen, quia
|
|
utrumque eodem uerbo continetur 'uenit'. Tertio 'Italiam',
|
37.1
|
quia interiectio est 'fato profugus' et continuum sermonem,
|
|
qui faciebat 'Italiam Lauinaque', diuidit. Ob eandemque
|
|
causam quarto 'profugus', deinde 'Lauinaque uenit litora',
|
|
ubi iam erit distinctio, quia inde alius incipit sensus. Sed in
|
5
|
ipsis etiam distinctionibus tempus alias breuius, alias lon-
|
|
gius dabimus: interest enim sermonem finiant an sensum.
|
|
Itaque illam distinctionem 'litora' protinus altero spiritus
|
38.1
|
initio insequar; cum illuc uenero: 'atque altae moenia
|
|
Romae', deponam et morabor et nouum rursus exordium
|
|
faciam. Sunt aliquando et sine respiratione quaedam morae
|
39.1
|
etiam in perihodis. Vt enim illa 'in coetu uero populi Romani
|
|
negotium publicum gerens magister equitum' et cetera
|
|
multa membra habent (sensus enim sunt alii atque alii) sed
|
|
unam circumductionem: ita paulum morandum in his inter-
|
5
|
uallis, non interrumpendus est contextus. Et e contrario
|
|
spiritum interim recipere sine intellectu morae necesse est,
|
|
quo loco quasi surripiendus est: alioqui si inscite recipiatur,
|
|
non minus adferat obscuritatis quam uitiosa distinctio.
|
|
Virtus autem distinguendi fortasse sit parua, sine qua tamen
|
10
|
esse nulla alia in agendo potest.
|
|
Ornata est pronuntiatio cui suffragatur uox facilis magna
|
40.1
|
beata flexibilis firma dulcis durabilis clara pura, secans aëra et
|
|
auribus sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata
|
|
non magnitudine sed proprietate), ad hoc uelut tractabilis,
|
|
utique habens omnes in se qui desiderantur sinus inten-
|
5
|
tionesque et toto, ut aiunt, organo instructa, cui aderit
|
|
lateris firmitas, spiritus cum spatio pertinax, tum labori non
|
|
facile cessurus. Neque grauissimus autem in musica sonus
|
41.1
|
nec acutissimus orationibus conuenit: nam et hic parum
|
|
clarus nimiumque plenus nullum adferre animis motum
|
|
potest, et ille praetenuis et inmodicae claritatis cum est ultra
|
|
uerum, tum neque pronuntiatione flecti neque diutius ferre
|
5
|
intentionem potest. Nam uox, ut nerui, quo remissior hoc
|
42.1
|
grauior et plenior, quo tensior hoc tenuis et acuta magis est.
|
|
Sic ima uim non habet, summa rumpi periclitatur. Mediis
|
|
ergo utendum sonis, hique tum augenda intentione excitandi,
|
|
tum summittenda sunt temperandi.
|
5
|
Nam prima est obseruatio recte pronuntiandi aequalitas,
|
43.1
|
ne sermo subsultet inparibus spatiis ac sonis, miscens longa
|
|
breuibus, grauia acutis, elata summissis, et inaequalitate
|
|
horum omnium sicut pedum claudicet. Secunda uarietas:
|
|
quod solum est pronuntiatio. Ac ne quis pugnare inter se
|
44.1
|
putet aequalitatem et uarietatem, cum illi uirtuti contrarium
|
|
uitium sit inaequalitas, huic quae dicitur μονοείδεια, quasi
|
|
quidam unus aspectus. Ars porro uariandi cum gratiam
|
|
praebet ac renouat aures, tum dicentem ipsa laboris muta-
|
5
|
tione reficit, ut standi ambulandi sedendi iacendi uices sunt
|
|
nihilque eorum pati unum diu possumus. Illud uero maxi-
|
45.1
|
mum (sed id paulo post tractabimus), quod secundum
|
|
rationem rerum de quibus dicimus animorumque habitus con-
|
|
formanda uox est, ne ab oratione discordet. Vitemus igitur
|
|
illam quae Graece μονοτονία uocatur, una quaedam spiritus ac
|
5
|
soni intentio, non solum ne dicamus omnia clamose, quod in-
|
|
sanum est, aut intra loquendi modum, quod motu caret, aut
|
|
summisso murmure, quo etiam debilitatur omnis intentio,
|
|
sed ut in isdem partibus isdemque adfectibus sint tamen quae-
|
46.1
|
dam non ita magnae uocis declinationes, prout aut uerborum
|
|
dignitas aut sententiarum natura aut depositio aut inceptio
|
|
aut transitus postulabit: ut qui singulis pinxerunt coloribus,
|
|
alia tamen eminentiora alia reductiora fecerunt, sine quo ne
|
5
|
membris quidem suas lineas dedissent. Proponamus enim
|
47.1
|
nobis illud Ciceronis in oratione nobilissima pro Milone prin-
|
|
cipium: nonne ad singulas paene distinctiones quamuis in
|
|
eadem facie tamen quasi uultus mutandus est? 'Etsi uereor,
|
|
iudices, ne turpe sit pro fortissimo uiro dicere incipientem
|
5
|
timere': etiam si est toto proposito contractum atque sum-
|
48.1
|
missum, quia et exordium est et solliciti exordium, tamen
|
|
fuerit necesse est aliquid plenius et erectius dum dicit 'pro
|
|
fortissimo uiro' quam cum 'etsi uereor' et 'turpe sit' et
|
|
'timere'. Iam secunda respiratio increscat oportet et naturali
|
49.1
|
quodam conatu, quo minus pauide dicimus quae secuntur,
|
|
et quod magnitudo animi Milonis ostenditur: 'minimeque
|
|
deceat, cum Titus Annius ipse magis de rei publicae salute
|
|
quam de sua perturbetur.' Deinde quasi obiurgatio sui est:
|
5
|
'me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non
|
|
posse.' Tum inuidiosiora: 'tamen haec noui iudicii noua
|
50.1
|
forma terret oculos.' Illa uero iam paene apertis, ut aiunt,
|
|
tibiis: 'qui, quocumque inciderunt, consuetudinem fori et
|
|
pristinum morem iudiciorum requirunt.' Nam sequens latum
|
|
etiam atque fusum est: 'non enim corona consessus uester
|
5
|
cinctus est, ut solebat.' Quod notaui ut appareret non solum
|
51.1
|
in membris causae sed etiam in articulis esse aliquam pro-
|
|
nuntiandi uarietatem, sine qua nihil neque maius neque
|
|
minus est.
|
|
Vox autem ultra uires urgenda non est: nam et suffocata
|
5
|
saepe et maiore nisu minus clara est et interim elisa in illum
|
|
sonum erumpit cui Graeci nomen a gallorum inmaturo cantu
|
|
dederunt. Nec uolubilitate nimia confundenda quae dicimus,
|
52.1
|
qua et distinctio perit et adfectus, et nonnumquam etiam
|
|
uerba aliqua sui parte fraudantur. Cui contrarium est uitium
|
|
nimiae tarditatis: nam et difficultatem inueniendi fatetur
|
|
et segnitia soluit animos, et, in quo est aliquid, temporibus
|
5
|
praefinitis aquam perdit. Promptum sit os, non praeceps,
|
|
moderatum, non lentum. Spiritus quoque nec crebro recep-
|
53.1
|
tus concidat sententiam nec eo usque trahatur donec defi-
|
|
ciat. Nam et deformis est consumpti illius sonus et respiratio
|
|
sub aqua diu pressi similis et receptus longior et non opor-
|
|
tunus, ut qui fiat non ubi uolumus sed ubi necesse est. Quare
|
5
|
longiorem dicturis perihodon colligendus est spiritus, ita
|
|
tamen ut id neque diu neque cum sono faciamus, neque
|
|
omnino ut manifestum sit: reliquis partibus optime inter
|
|
iuncturas sermonis reuocabitur. Exercendus autem est ut sit
|
54.1
|
quam longissimus: quod Demosthenes ut efficeret scandens
|
|
in aduersum continuabat quam posset plurimos uersus. Idem
|
|
quo facilius uerba ore libero exprimeret, calculos lingua uol-
|
|
uens dicere domi solebat. Est interim et longus et plenus et
|
55.1
|
clarus satis spiritus, non tamen firmae intentionis ideoque
|
|
tremulus, ut corpora quae aspectu integra neruis parum
|
|
sustinentur. Id βρασμόν Graeci uocant. Sunt qui spiritum
|
|
cum stridore per raritatem dentium non recipiunt sed resor-
|
5
|
bent. Sunt qui crebro anhelitu et introrsum etiam clare
|
|
sonante imitentur iumenta onere et iugo laborantia: quod
|
56.1
|
adfectant quoque, tamquam inuentionis copia urgeantur
|
|
maiorque uis eloquentiae ingruat quam quae emitti faucibus
|
|
possit. Est aliis concursus oris et cum uerbis suis conlucta-
|
|
tio. Iam tussire et expuere crebro et ab imo pulmone pitui-
|
5
|
tam trochleis adducere et oris umore proximos spargere et
|
|
maiorem partem spiritus in loquendo per nares effundere,
|
|
etiam si non utique uocis sunt uitia, quia tamen propter
|
|
uocem accidunt potissimum huic loco subiciantur. Sed quod-
|
57.1
|
cumque ex his uitium magis tulerim quam, quo nunc maxime
|
|
laboratur in causis omnibus scholisque, cantandi, quod
|
|
inutilius sit an foedius nescio. Quid enim minus oratori con-
|
|
uenit quam modulatio scaenica et nonnumquam ebriorum
|
5
|
aut comisantium licentiae similis? Quid uero mouendis ad-
|
58.1
|
fectibus contrarium magis quam, cum dolendum irascen-
|
|
dum indignandum commiserandum sit, non solum ab his
|
|
adfectibus, in quos inducendus est iudex, recedere, sed ipsam
|
|
fori sanctitatem ludorum talarium licentia soluere? Nam
|
5
|
Cicero illos ex Lycia et Caria rhetoras paene cantare in epi-
|
|
logis dixit: nos etiam cantandi seueriorem paulo modum
|
|
excessimus. Quisquamne, non dico de homicidio sacrilegio
|
59.1
|
parricidio, sed de calculis certe atque rationibus, quis-
|
|
quam denique, ut semel finiam, in lite cantat? Quod si omnino
|
|
recipiendum est, nihil causae est cur non illam uocis modula-
|
|
tionem fidibus ac tibiis, immo mehercule, quod est huic
|
5
|
deformitati propius, cymbalis adiuuemus. Facimus tamen
|
60.1
|
hoc libenter: nam nec cuiquam sunt iniucunda quae cantant
|
|
ipsi, et laboris in hoc quam in agendo minus est. Et sunt
|
|
quidam qui secundum alia uitae uitia etiam hac ubique
|
|
audiendi quod aures mulceat uoluptate ducantur. Quid ergo?
|
5
|
non et Cicero dicit esse aliquem in oratione 'cantum ob-
|
|
scuriorem' et hoc quodam naturali initio uenit? Ostendam
|
|
non multo post ubi et quatenus recipiendus sit hic flexus et
|
|
cantus quidem, sed, quod plerique intellegere nolunt, ob-
|
|
scurior.
|
10
|
Iam enim tempus est dicendi quae sit apta pronuntiatio:
|
61.1
|
quae certe ea est quae iis de quibus dicimus accommodatur.
|
|
Quod quidem maxima ex parte praestant ipsi motus anim-
|
|
orum, sonatque uox ut feritur: sed cum sint alii ueri adfectus,
|
|
alii ficti et imitati, ueri naturaliter erumpunt, ut dolentium
|
5
|
irascentium indignantium, sed carent arte ideoque sunt
|
|
disciplina et ratione formandi. Contra qui effinguntur imita-
|
62.1
|
tione, artem habent; sed hi carent natura, ideoque in iis pri-
|
|
mum est bene adfici et concipere imagines rerum et tamquam
|
|
ueris moueri. Sic uelut media uox, quem habitum a nostris
|
|
acceperit, hunc iudicum animis dabit: est enim mentis index
|
5
|
ac totidem quot illa mutationes habet. Itaque laetis in rebus
|
63.1
|
plena et simplex et ipsa quodam modo hilaris fluit; at in
|
|
certamine erecta totis uiribus et uelut omnibus neruis inten-
|
|
ditur. Atrox in ira et aspera ac densa et respiratione crebra:
|
|
neque enim potest esse longus spiritus cum immoderate
|
5
|
effunditur. Paulum <in> inuidia facienda lentior, quia non
|
|
fere ad hanc nisi inferiores confugiunt; at in blandiendo
|
|
fatendo satisfaciendo rogando lenis et summissa. Suaden-
|
64.1
|
tium et monentium et pollicentium et consolantium grauis:
|
|
in metu et uerecundia contracta, adhortationibus fortis,
|
|
disputationibus teres, miseratione flexa et flebilis et consulto
|
|
quasi obscurior; at in egressionibus fusa et securae claritatis,
|
5
|
in expositione ac sermonibus recta et inter acutum sonum et
|
|
grauem media. Attollitur autem concitatis adfectibus, com-
|
65.1
|
positis descendit, pro utriusque rei modo altius uel inferius.
|
|
Quid autem quisque in dicendo postulet locus paulum
|
|
differam, ut de gestu prius dicam, qui et ipse uoci consentit
|
|
et animo cum ea simul paret. Is quantum habeat in oratore
|
5
|
momenti satis uel ex eo patet, quod pleraque etiam citra
|
|
uerba significat. Quippe non manus solum sed nutus etiam
|
66.1
|
declarant nostram uoluntatem, et in mutis pro sermone sunt,
|
|
et saltatio frequenter sine uoce intellegitur atque adficit, et
|
|
ex uultu ingressuque perspicitur habitus animorum, et ani-
|
|
malium quoque sermone carentium ira, laetitia, adulatio et
|
5
|
oculis et quibusdam aliis corporis signis deprenditur. Nec
|
67.1
|
mirum si ista, quae tamen in aliquo posita sunt motu, tan-
|
|
tum in animis ualent, cum pictura, tacens opus et habitus
|
|
semper eiusdem, sic in intimos penetret adfectus ut ipsam
|
|
uim dicendi nonnumquam superare uideatur. Contra si
|
5
|
gestus ac uultus ab oratione dissentiat, tristia dicamus
|
|
hilares, adfirmemus aliqua renuentes, non auctoritas modo
|
|
uerbis sed etiam fides desit. Decor quoque a gestu atque
|
|
motu uenit. Ideoque Demosthenes grande quoddam intuens
|
68.1
|
speculum componere actionem solebat: adeo, quamuis ful-
|
|
gor ille sinistras imagines reddat, suis demum oculis credidit
|
|
quod efficeret.
|
|
Praecipuum uero in actione sicut in corpore ipso caput est,
|
5
|
cum ad illum de quo dixi decorem, tum etiam ad significa-
|
|
tionem. Decoris illa sunt, ut sit primo rectum et secundum
|
69.1
|
naturam: nam et deiecto humilitas et supino adrogantia et
|
|
in latus inclinato languor et praeduro ac rigente barbaria
|
|
quaedam mentis ostenditur. Tum accipiat aptos ex ipsa
|
|
actione motus, ut cum gestu concordet et manibus ac lateri-
|
5
|
bus obsequatur: aspectus enim semper eodem uertitur quo
|
70.1
|
gestus, exceptis quae aut damnare aut concedere aut a nobis
|
|
remouere oportebit, ut idem illud uultu uideamur auersari,
|
|
manu repellere:
|
|
'di talem auertite pestem':
|
5
|
'haud equidem tali me dignor honore.'
|
|
Significat uero plurimis modis. Nam praeter adnuendi
|
71.1
|
renuendi confirmandique motus sunt et uerecundiae et dubi-
|
|
tationis et admirationis et indignationis noti et communes
|
|
omnibus. Solo tamen eo facere gestum scaenici quoque doc-
|
|
tores uitiosum putauerunt. Etiam frequens eius nutus non
|
5
|
caret uitio: adeo iactare id et comas excutientem rotare
|
|
fanaticum est.
|
|
Dominatur autem maxime uultus. Hoc supplices, hoc
|
72.1
|
minaces, hoc blandi, hoc tristes, hoc hilares, hoc erecti, hoc
|
|
summissi sumus: hoc pendent homines, hunc intuentur, hic
|
|
spectatur etiam antequam dicimus: hoc quosdam amamus,
|
|
hoc odimus, hoc plurima intellegimus, hic est saepe pro
|
5
|
omnibus uerbis. Itaque in iis quae ad scaenam componuntur
|
73.1
|
fabulis artifices pronuntiandi a personis quoque adfectus
|
|
mutuantur, ut sit Aërope in tragoedia tristis, atrox Medea,
|
|
attonitus Aiax, truculentus Hercules. In comoediis uero
|
74.1
|
praeter aliam obseruationem, qua serui lenones parasiti
|
|
rustici milites meretriculae ancillae, senes austeri ac mites,
|
|
iuuenes seueri ac luxuriosi, matronae puellae inter se discer-
|
|
nuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim
|
5
|
concitatus interim lenis est, altero erecto altero composito
|
|
est supercilio, atque id ostendere maxime latus actoribus
|
|
moris est quod cum iis quas agunt partibus congruat. Sed
|
75.1
|
in ipso uultu plurimum ualent oculi, per quos maxime ani-
|
|
mus emanat, ut citra motum quoque et hilaritate enitescant
|
|
et tristitiae quoddam nubilum ducant. Quin etiam lacrimas
|
|
iis natura mentis indices dedit, quae aut erumpunt dolore
|
5
|
aut laetitia manant. Motu uero intenti, remissi, superbi, torui,
|
|
mites, asperi fiunt: quae ut actus poposcerit fingentur. Rigidi
|
76.1
|
uero et extenti aut languidi et torpentes aut stupentes aut
|
|
lasciui et mobiles et natantes et quadam uoluptate suffusi
|
|
aut limi et, ut sic dicam, uenerii aut poscentes aliquid polli-
|
|
centesue numquam esse debebunt. Nam opertos compres-
|
5
|
sosue eos in dicendo quis nisi plane rudis aut stultus habeat?
|
|
Et ad haec omnia exprimenda in palpebris etiam et in genis
|
77.1
|
est quoddam deseruiens iis ministerium. Multum et super-
|
78.1
|
ciliis agitur; nam et oculos formant aliquatenus et fronti
|
|
imperant: his contrahitur attollitur remittitur, ut una res in
|
|
ea plus ualeat, sanguis ille qui mentis habitu mouetur, et, cum
|
|
infirmam uerecundia cutem accipit, effunditur in ruborem:
|
5
|
cum metu refugit, abit omnis et pallore frigescit: temperatus
|
|
medium quoddam serenum efficit. Vitium in superciliis
|
79.1
|
si aut inmota sunt omnino aut nimium mobilia aut
|
|
inaequalitate, ut modo de persona comica dixeram, dissident
|
|
aut contra id quod dicimus finguntur: ira enim contractis,
|
|
tristitia deductis, hilaritas remissis ostenditur. Adnuendi
|
5
|
quoque et renuendi ratione demittuntur aut adleuantur.
|
|
Naribus labrisque non fere quicquam decenter ostendimus,
|
80.1
|
tametsi derisus contemptus fastidium significari solet. Nam
|
|
et 'corrugare nares', ut Horatius ait, et inflare et mouere et
|
|
digito inquietare et inpulso subito spiritu excutere et didu-
|
|
cere saepius et plana manu resupinare indecorum est, cum
|
5
|
emunctio etiam frequentior non sine causa reprendatur.
|
|
Labra et porriguntur male et scinduntur et adstringuntur et
|
81.1
|
diducuntur et dentes nudant et in latus ac paene ad aurem
|
|
trahuntur et uelut quodam fastidio replicantur et pendent
|
|
et uocem tantum altera parte dimittunt. Lambere quoque
|
|
ea et mordere deforme est, cum etiam in efficiendis uerbis
|
5
|
modicus eorum esse debeat motus: ore enim magis quam
|
|
labris loquendum est.
|
|
Ceruicem rectam oportet esse, non rigidam aut supinam.
|
82.1
|
Collum diuersa quidem sed pari deformitate et contrahitur
|
|
et tenditur, sed tenso subest et labor tenuaturque uox ac
|
|
fatigatur, adfixum pectori mentum minus claram et quasi
|
|
latiorem presso gutture facit. Vmerorum raro decens adle-
|
83.1
|
uatio atque contractio est: breuiatur enim ceruix et gestum
|
|
quendam humilem atque seruilem et quasi fraudulentum
|
|
facit cum se in habitum adulationis admirationis metus fin-
|
|
gunt. Bracchii moderata proiectio, remissis umeris atque
|
84.1
|
explicantibus se in proferenda manu digitis, continuos et
|
|
decurrentis locos maxime decet. At cum speciosius quid
|
|
uberiusque dicendum est, ut illud 'saxa atque solitudines
|
|
uoci respondent', expatiatur in latus et ipsa quodam modo
|
5
|
se cum gestu fundit oratio. Manus uero, sine quibus trunca
|
85.1
|
esset actio ac debilis, uix dici potest quot motus habeant,
|
|
cum paene ipsam uerborum copiam persequantur. Nam
|
|
ceterae partes loquentem adiuuant, hae, prope est ut dicam,
|
|
ipsae locuntur. An non his poscimus pollicemur, uocamus
|
86.1
|
dimittimus, minamur supplicamus, abominamur timemus,
|
|
interrogamus negamus, gaudium tristitiam dubitationem
|
|
confessionem paenitentiam modum copiam numerum
|
|
tempus ostendimus? non eaedem concitant inhibent
|
87.1
|
[supplicant] probant admirantur uerecundantur? non in
|
|
demonstrandis locis atque personis aduerbiorum atque
|
|
pronominum optinent uicem?—ut in tanta per omnis gentes
|
|
nationesque linguae diuersitate hic mihi omnium hominum
|
5
|
communis sermo uideatur.
|
|
Et hi quidem de quibus sum locutus cum ipsis uocibus
|
88.1
|
naturaliter exeunt gestus: alii sunt qui res imitatione sig-
|
|
nificant, ut si aegrum temptantis uenas medici similitudine
|
|
aut citharoedum formatis ad modum percutientis neruos
|
|
manibus ostendas, quod est genus quam longissime in actione
|
5
|
fugiendum. Abesse enim plurimum a saltatore debet orator,
|
89.1
|
ut sit gestus ad sensus magis quam ad uerba accommodatus,
|
|
quod etiam histrionibus paulo grauioribus facere moris fuit.
|
|
Ergo ut ad se manum referre cum de se ipso loquatur et in
|
|
eum quem demonstret intendere et aliqua his similia per-
|
5
|
miserim, ita non effingere status quosdam et quidquid dicet
|
|
ostendere. Neque id in manibus solum sed in omni gestu ac
|
90.1
|
uoce seruandum est. Non enim aut in illa perihodo 'stetit
|
|
soleatus praetor populi Romani' inclinatio incumbentis in
|
|
mulierculam Verris effingenda est, aut in illa 'caedebatur in
|
|
medio foro Messanae' motus laterum qualis esse ad uerbera
|
5
|
solet torquendus aut uox qualis dolori exprimitur eruenda,
|
|
cum mihi comoedi quoque pessime facere uideantur quod,
|
91.1
|
etiam si iuuenem agant, cum tamen in expositione aut senis
|
|
sermo, ut in Hydriae prologo, aut mulieris, ut in Georgo,
|
|
incidit, tremula uel effeminata uoce pronuntiant: adeo in
|
|
illis quoque est aliqua uitiosa imitatio quorum ars omnis
|
5
|
constat imitatione.
|
|
Est autem gestus ille maxime communis, quo medius digi-
|
92.1
|
tus in pollicem contrahitur explicitis tribus, et principiis
|
|
utilis cum leni in utramque partem motu modice prolatus,
|
|
simul capite atque umeris sensim ad id quo manus feratur
|
|
obsecundantibus, et in narrando certus, sed tum paulo pro-
|
5
|
ductior, et in exprobrando et coarguendo acer atque instans:
|
|
longius enim partibus iis et liberius exeritur. Vitiose uero
|
93.1
|
idem sinistrum quasi umerum petens in latus agi solet, quam-
|
|
quam adhuc peius aliqui transuersum bracchium proferunt
|
|
et cubito pronuntiant. Duo quoque medii sub pollicem
|
|
ueniunt, et est hic adhuc priore gestus instantior, principio
|
5
|
et narrationi non commodatus. At cum tres contracti pollice
|
94.1
|
premuntur, tum digitus ille quo usum optime Crassum Cicero
|
|
dicit explicari solet. Is in exprobrando et indicando (unde ei
|
|
nomen est) ualet, et adleuata ac spectante umerum manu
|
|
paulum inclinatus adfirmat, uersus in terram et quasi pronus
|
5
|
urget, et aliquando pro numero est. Idem summo articulo
|
95.1
|
utrimque leuiter adprenso, duobus modice curuatis, minus
|
|
tamen minimo, aptus ad disputandum est. Acrius tamen
|
|
argumentari uidentur qui medium articulum potius tenent,
|
|
tanto contractioribus ultimis digitis quanto priores descen-
|
5
|
derunt. Est et ille uerecundae orationi aptissimus, quo,
|
96.1
|
quattuor primis leuiter in summum coeuntibus digitis, non
|
|
procul ab ore aut pectore fertur ad nos manus et deinde
|
|
prona ac paulum prolata laxatur. Hoc modo coepisse Demo-
|
97.1
|
sthenen credo in illo pro Ctesiphonte timido summissoque
|
|
principio, sic formatam Ciceronis manum cum diceret: 'si,
|
|
iudices, ingeni mei, quod sentio quam sit exiguum.' Eadem
|
|
aliquatenus liberius deorsum spectantibus digitis colligitur
|
5
|
in nos et fusius paulo in diuersum resoluitur, ut quodam
|
|
modo sermonem ipsum proferre uideatur. Binos interim
|
98.1
|
digitos distinguimus, sed non inserto pollice, paulum tamen
|
|
inferioribus intra spectantibus, sed ne illis quidem tensis qui
|
|
supra sunt. Interim extremi palmam circa ima pollicis pre-
|
99.1
|
munt, ipse prioribus ad medios articulos iungitur, interim
|
|
quartus oblique reponitur, interim quattuor remissis magis
|
|
quam tensis, pollice intus inclinato, habilem demonstrando
|
|
in latus aut distinguendis quae dicimus manum facimus,
|
5
|
cum supina in sinistrum latus, prona in alterum fertur.
|
|
Sunt et illi breues gestus, cum manus leuiter pandata,
|
100.1
|
qualis uouentium est, paruis interuallis et subadsentientibus
|
|
umeris mouetur, maxime apta parce et quasi timide loquen-
|
|
tibus. Est admirationi conueniens ille gestus, quo manus
|
|
modice supinata ac per singulos a minimo collecta digitos
|
5
|
redeunte flexu simul explicatur atque conuertitur. Nec uno
|
101.1
|
modo interrogantes gestum componimus, plerumque tamen
|
|
uertentes manum, utcumque composita est. Pollici proximus
|
|
digitus medium qua dexter est unguem pollicis summo suo
|
|
iungens, remissis ceteris, est et adprobantibus et narrantibus
|
5
|
et distinguentibus decorus. Cui non dissimilis, sed complicitis
|
102.1
|
tribus digitis, quo nunc Graeci plurimum utuntur, etiam
|
|
utraque manu, quotiens enthymemata sua gestu corrutun-
|
|
dant uelut caesim. Manus lentior promittit et adsentatur,
|
|
citatior hortatur, interim laudat. Est et ille urgentis ora-
|
5
|
tionem gestus, uulgaris magis quam ex arte, qui contrahit
|
|
alterno celerique motu et explicat manum. Est et illa caua
|
103.1
|
et rara et supra umeri altitudinem elata cum quodam motu
|
|
uelut hortatrix manus; a peregrinis scholis tamen prope
|
|
recepta tremula scaenica est. Digitos cum summi coierunt
|
|
ad os referre cur quibusdam displicuerit nescio: nam id et
|
5
|
leniter admirantes et interim subita indignatione uelut paues-
|
|
centes et deprecantes facimus. Quin compressam etiam
|
104.1
|
manum in paenitentia uel ira pectori admouemus, ubi uox
|
|
uel inter dentes expressa non dedecet: 'Quid nunc agam?
|
|
Quid facias?' Auerso pollice demonstrare aliquid receptum
|
|
magis puto quam oratori decorum. Sed cum omnis motus
|
105.1
|
sex partes habeat, septimus sit ille qui in se redit orbis, uitiosa
|
|
est una circumuersio: reliqui ante nos et dextra laeuaque et
|
|
sursum et deorsum aliquid ostendunt. In posteriora gestus
|
|
non derigitur: interim tamen uelut reici solet. Optime autem
|
106.1
|
manus a sinistra parte incipit, in dextra deponitur, sed ut
|
|
ponere, non ut ferire uideatur: quamquam et [in fine] interim
|
|
cadit, ut cito tamen redeat, et nonnumquam resilit uel
|
|
negantibus nobis uel admirantibus.
|
5
|
Hic ueteres artifices illud recte adiecerunt, ut manus cum
|
|
sensu et inciperet et deponeretur: alioqui enim aut ante
|
|
uocem erit gestus aut post uocem, quod est utrumque de-
|
|
forme. In illo lapsi nimia subtilitate sunt, quod interuallum
|
107.1
|
motus tria uerba esse uoluerunt, quod neque obseruatur nec
|
|
fieri potest; sed illi quasi mensuram tarditatis celeritatisque
|
|
aliquam esse uoluerunt—neque inmerito—ne aut diu otiosa
|
|
esset manus aut, quod multi faciunt, actionem continuo
|
5
|
motu concideret. Aliud est quod et fit frequentius et magis
|
108.1
|
fallit. Sunt quaedam latentes sermonis percussiones et quasi
|
|
aliqui pedes ad quos plurimorum gestus cadit, ut sit unus
|
|
motus 'nouum crimen', alter 'C. Caesar', tertius 'et ante hanc
|
|
diem', quartus 'non auditum', deinde 'propinquus meus' et
|
5
|
'ad te' et 'Q. Tubero' et 'detulit'. Vnde id quoque fluit
|
109.1
|
uitium, ut iuuenes cum scribunt, gestu praemodulati cogi-
|
|
tationem, sic componant quo modo casura manus est. Inde
|
|
et illud uitium, ut gestus, qui in fine dexter esse debet, in
|
|
sinistrum frequenter desinat. Melius illud, cum sint in ser-
|
110.1
|
mone omni breuia quaedam membra ad quae, si necesse sit,
|
|
recipere spiritum liceat, ad haec gestum disponere. Vt puta:
|
|
'nouum crimen C. Caesar' habet per se finem quendam
|
|
suum, quia sequitur coniunctio: deinde 'et ante hanc diem
|
5
|
non auditum' satis circumscriptum est: ad haec commo-
|
|
danda manus est. Idque dum erit prima et composita actio:
|
|
at ubi eam calor concitauerit, etiam gestus cum ipsa ora-
|
111.1
|
tionis celeritate crebrescet. Aliis locis citata, aliis pressa
|
|
conueniet pronuntiatio: illa transcurrimus congerimus
|
|
[abundamus] festinamus, hac instamus inculcamus infigi-
|
|
mus. Plus autem adfectus habent lentiora, ideoque Roscius
|
5
|
citatior, Aesopus grauior fuit quod ille comoedias, hic tra-
|
|
goedias egit. Eadem motus quoque obseruatio est. Itaque in
|
112.1
|
fabulis iuuenum senum militum matronarum grauior ingres-
|
|
sus est, serui ancillulae parasiti piscatores citatius mouentur.
|
|
Tolli autem manum artifices supra oculos, demitti infra
|
|
pectus uetant: adeo a capite eam petere aut ad imum uen-
|
5
|
trem deducere uitiosum habetur. In sinistrum intra umerum
|
113.1
|
promouetur, ultra non decet. Sed cum auersantes in laeuam
|
|
partem uelut propellemus manum, sinister umerus proferen-
|
|
dus, ut cum capite ad dextram ferente consentiat. Manus
|
114.1
|
sinistra numquam sola gestum recte facit: dextrae se fre-
|
|
quenter accommodat, siue in digitos argumenta digerimus
|
|
siue auersis in sinistrum palmis abominamur siue obicimus
|
|
aduersas siue in latus utramque distendimus siue satis-
|
115.1
|
facientes aut supplicantes (diuersi autem sunt hi gestus)
|
|
summittimus siue adorantes attollimus siue aliqua demon-
|
|
stratione aut inuocatione protendimus: 'uos Albani tumuli
|
|
atque luci', aut Gracchanum illud: 'Quo me miser conferam?
|
5
|
In Capitolium? Ad fratris sanguinem? An domum?' Plus
|
116.1
|
enim adfectus in his iunctae exhibent manus, in rebus paruis
|
|
mitibus tristibus breues, magnis laetis atrocibus exertiores.
|
|
Vitia quoque earum subicienda sunt, quae quidem acci-
|
117.1
|
dere etiam exercitatis actoribus solent. Nam gestum poculum
|
|
poscentis aut uerbera minantis aut numerum quingentorum
|
|
flexo pollice efficientis, quae sunt a quibusdam scriptoribus
|
|
notata, ne in rusticis quidem uidi. At ut bracchio exerto in-
|
118.1
|
trospiciatur latus, ut manum alius ultra sinum proferre non
|
|
audeat, alius in quantum patet longitudo protendat, aut ad
|
|
tectum erigat, aut repetito ultra laeuum umerum gestu ita
|
|
in tergum flagellet ut consistere post eum parum tutum sit,
|
5
|
aut sinistrum ducat orbem, aut temere sparsa manu in
|
|
proximos offendat, aut cubitum utrumque in diuersum latus
|
|
uentilet, saepe scio euenire. Solet esse et pigra et trepida et
|
119.1
|
secanti similis †interim etiam uncis digitis aut a capite
|
|
deiciatur aut eadem manu supinata in superiora iactetur†.
|
|
Fit et ille <gestus>, qui, inclinato in umerum dextrum capite,
|
|
bracchio ab aure protenso, manum infesto pollice extendit:
|
5
|
qui quidem maxime placet iis qui se dicere sublata manu
|
|
iactant. Adicias licet eos qui sententias uibrantis digitis
|
120.1
|
iaculantur aut manu sublata denuntiant aut, quod per se
|
|
interim recipiendum est, quotiens aliquid ipsis placuit in
|
|
unguis eriguntur, sed uitiosum id faciunt aut digito quan-
|
|
tum plurimum possunt erecto aut etiam duobus, aut utraque
|
5
|
manu ad modum aliquid portantium composita. His
|
121.1
|
accedunt uitia non naturae sed trepidationis: cum ore con-
|
|
currente rixari; si memoria fefellerit aut cogitatio non suffra-
|
|
getur, quasi faucibus aliquid obstiterit insonare; in aduersum
|
|
tergere nares, obambulare sermone inperfecto, resistere
|
5
|
subito et laudem silentio poscere. Quae omnia persequi prope
|
|
infinitum est: sua enim cuique sunt uitia. Pectus ac uenter
|
122.1
|
ne proiciantur obseruandum: pandant enim posteriora et
|
|
est odiosa omnis supinitas. Latera cum gestu consentiant:
|
|
facit enim aliquid et totius corporis motus, adeo ut Cicero
|
|
plus illo agi quam manibus ipsis putet. Ita enim dicit in
|
5
|
Oratore: 'nullae argutiae digitorum, non ad numerum arti-
|
|
culus cadens, trunco magis toto se ipse moderans et uirili
|
|
laterum flexione.' Femur ferire, quod Athenis primus fecisse
|
123.1
|
creditur Cleon, et usitatum est et indignantes decet et excitat
|
|
auditorem. Idque in Calidio Cicero desiderat: 'non frons'
|
|
inquit 'percussa, non femur.' Quamquam, si licet, de fronte
|
|
dissentio: nam etiam complodere manus scaenicum est <et>
|
5
|
pectus caedere. Illud quoque raro decebit, caua manu sum-
|
124.1
|
mis digitis pectus adpetere si quando nosmet ipsos adloque-
|
|
mur cohortantes obiurgantes miserantes: quod si quando
|
|
fiet, togam quoque inde remoueri non dedecebit.
|
|
In pedibus obseruantur status et incessus. Prolato dextro
|
5
|
stare et eandem manum ac pedem proferre deforme est. In
|
125.1
|
dextrum incumbere interim datur, sed aequo pectore, qui
|
|
tamen comicus magis quam oratorius gestus est. Male etiam
|
|
in sinistrum pedem insistentium dexter aut tollitur aut sum-
|
|
mis digitis suspenditur. Varicare supra modum et in stando
|
5
|
deforme est et accedente motu prope obscenum. Procursio
|
|
oportuna breuis moderata rara conueniet: iam et ambulatio
|
126.1
|
quaedam propter inmodicas laudationum moras, quamquam
|
|
Cicero rarum incessum neque ita longum probat. Discursare
|
|
uero et, quod Domitius Afer de Sura Manlio dixit, 'satagere'
|
|
ineptissimum: urbaneque Flauus Verginius interrogauit de
|
5
|
quodam suo antisophiste quot milia passum declamasset.
|
|
Praecipi et illud scio, ne ambulantes auertamur a iudicibus,
|
127.1
|
sed sint obliqui pedes ad consilium nobis respicientibus. Id
|
|
fieri iudiciis priuatis non potest, uerum et breuiora sunt
|
|
spatia nec auersi diu sumus. Interim tamen recedere sensim
|
|
datur. Quidam et resiliunt, quod est plane ridiculum. Pedis
|
128.1
|
supplosio ut loco est oportuna, ut ait Cicero, in contentioni-
|
|
bus aut incipiendis aut finiendis, ita crebra et inepti est
|
|
hominis et desinit iudicem in se conuertere. Est et illa in-
|
|
decora in dextrum ac laeuum latus uacillatio alternis pedibus
|
5
|
insistentium. Longissime fugienda mollis actio, qualem in
|
|
Titio Cicero dicit fuisse, unde etiam saltationis quoddam
|
|
genus Titius sit appellatum. Reprehendenda et illa frequens
|
129.1
|
et concitata in utramque partem nutatio, quam in Curione
|
|
patre inrisit et Iulius, quaerens quis in luntre loqueretur, et
|
|
Sicinius: nam cum adsidente collega, qui erat propter uale-
|
|
tudinem et deligatus et plurimis medicamentis delibutus,
|
5
|
multum se Curio ex more iactasset, 'numquam', inquit,
|
|
'Octaui, collegae tuo gratiam referes, qui nisi fuisset, hodie
|
|
te istic muscae comedissent'. Iactantur et umeri, quod
|
130.1
|
uitium Demosthenes ita dicitur emendasse ut, cum in an-
|
|
gusto quodam pulpito stans diceret, hasta umero dependens
|
|
immineret, ut, si calore dicendi uitare id excidisset, offensa-
|
|
tione illa commoneretur. Ambulantem loqui ita demum
|
5
|
oportet si in causis publicis, in quibus multi sunt iudices,
|
|
quod dicimus quasi singulis inculcare peculiariter uelimus.
|
|
Illud non ferendum, quod quidam reiecta in umerum toga,
|
131.1
|
cum dextra sinum usque lumbos reduxerunt, sinistra gestum
|
|
facientes spatiantur et fabulantur, cum etiam laeuam restrin-
|
|
gere prolata longius dextra sit odiosum. Vnde moneor ut ne
|
|
id quidem transeam, ineptissime fieri cum inter moras lauda-
|
5
|
tionum aut in aurem alicuius locuntur aut cum sodalibus
|
|
iocantur aut nonnumquam ad librarios suos ita respiciunt
|
|
ut sportulam dictare uideantur. Inclinari ad iudicem cum
|
132.1
|
doceas, utique si id de quo loquaris sit obscurius, decet. In-
|
|
cumbere aduocato aduersis subselliis sedenti iam contumelio-
|
|
sum. Reclinari etiam ad suos et manibus sustineri, nisi plane
|
|
iusta fatigatio est, delicatum: sicut palam moneri excidentis
|
5
|
aut legere: namque in his omnibus et uis illa dicendi soluitur
|
133.1
|
et frigescit adfectus et iudex parum sibi praestari reueren-
|
|
tiae credit. Transire in diuersa subsellia parum uerecundum
|
|
est: nam et Cassius Seuerus urbane aduersus hoc facientem
|
|
lineas poposcit, et si aliquando concitate itur, numquam non
|
5
|
frigide reditur. Multum ex iis quae praecepimus mutari
|
134.1
|
necesse est ab iis qui dicunt apud tribunalia: nam et uultus
|
|
erectior, ut eum apud quem dicitur spectet, et gestus ut ad
|
|
eundem tendens elatior sit necesse est, et alia quae occurrere
|
|
etiam me tacente omnibus possunt. Itemque ab iis qui
|
5
|
sedentes agent: nam et fere fit hoc in rebus minoribus, et
|
|
idem impetus actionis esse non possunt, et quaedam uitia
|
|
fiunt necessaria. Nam et dexter pes a laeua iudicis sedenti
|
135.1
|
proferendus est, et ex altera parte multi gestus necesse
|
|
est in sinistrum eant, ut ad iudicem spectent. Equidem
|
|
plerosque et ad singulas clausulas sententiarum uideo ad-
|
|
surgentis et nonnullos subinde aliquid etiam spatiantis,
|
5
|
quod an deceat ipsi uiderint: cum id faciunt, non sedentes
|
|
agunt. Bibere aut etiam esse inter agendum, quod multis
|
136.1
|
moris fuit et est quibusdam, ab oratore meo procul absit.
|
|
Nam si quis aliter dicendi onera perferre non possit, non ita
|
|
miserum est non agere potiusque multo quam et operis et
|
|
hominum contemptum fateri.
|
5
|
Cultus non est proprius oratoris aliquis, sed magis in
|
137.1
|
oratore conspicitur. Quare sit, ut in omnibus honestis debet
|
|
esse, splendidus et uirilis: nam et toga et calceus et capillus
|
|
tam nimia cura quam neglegentia sunt reprendenda. Est
|
|
aliquid in amictu quod ipsum aliquatenus temporum condi-
|
5
|
cione mutatum est: nam ueteribus nulli sinus, perquam
|
|
breues post illos fuerunt. Itaque etiam gestu necesse est usos
|
138.1
|
esse in principiis eos alio quorum bracchium, sicut Graeco-
|
|
rum, ueste continebatur: sed nos de praesentibus loquimur.
|
|
Cui lati claui ius non erit, ita cingatur ut tunicae priori-
|
|
bus oris infra genua paulum, posterioribus ad medios poplites
|
5
|
usque perueniant: nam infra mulierum est, supra centurio-
|
|
num. Vt purpurae recte descendant leuis cura est, notatur
|
139.1
|
interim neglegentia. Latum habentium clauum modus est
|
|
ut sit paulum cinctis summissior. Ipsam togam rutundam
|
|
esse et apte caesam uelim, aliter enim multis modis fiet enor-
|
|
mis. Pars eius prior mediis cruribus optime terminatur,
|
5
|
posterior eadem portione altius qua cinctura. Sinus decentis-
|
140.1
|
simus si aliquo supra imam tunicam fuerit, numquam certe
|
|
sit inferior. Ille qui sub umero dextro ad sinistrum oblique
|
|
ducitur uelut balteus nec strangulet nec fluat. Pars togae
|
|
quae postea imponitur sit inferior: nam ita et sedet melius
|
5
|
et continetur. Subducenda etiam pars aliqua tunicae, ne ad
|
|
lacertum in actu redeat: tum sinus iniciendus umero, cuius
|
|
extremam oram reiecisse non dedecet. Operiri autem ume-
|
141.1
|
rum cum toto iugulo non oportet, alioqui amictus fiet angus-
|
|
tus et dignitatem quae est in latitudine pectoris perdet.
|
|
Sinistrum bracchium eo usque adleuandum est ut quasi nor-
|
|
malem illum angulum faciat, super quod ora ex toga duplex
|
5
|
aequaliter sedeat. Manus non impleatur anulis, praecipue
|
142.1
|
medios articulos non transeuntibus: cuius erit habitus opti-
|
|
mus adleuato pollice et digitis leuiter inflexis, nisi si libel-
|
|
lum tenebit—quod non utique captandum est: uidetur enim
|
|
fateri memoriae diffidentiam et ad multos gestus est impedi-
|
5
|
mento. Togam ueteres ad calceos usque demittebant, ut
|
143.1
|
Graeci pallium: idque ut fiat, qui de gestu scripserunt circa
|
|
tempora illa, Plotius Nigidiusque, praecipiunt. Quo magis
|
|
miror Plini Secundi docti hominis et in hoc utique libro
|
|
paene etiam nimium curiosi persuasionem, qui solitum id
|
5
|
facere Ciceronem uelandorum uaricum gratia tradit, cum
|
|
hoc amictus genus in statuis eorum quoque qui post Cicero-
|
|
nem fuerunt appareat. Palliolum, sicut fascias quibus crura
|
144.1
|
uestiuntur et focalia et aurium ligamenta, sola excusare
|
|
potest ualetudo.
|
|
Sed haec amictus obseruatio dum incipimus: procedente
|
|
uero actu, iam paene ab initio narrationis, sinus ab umero
|
5
|
recte uelut sponte delabitur, et cum ad argumenta ac locos
|
|
uentum est reicere a sinistro togam, deicere etiam, si haereat,
|
|
sinum conueniet. Laeua a faucibus ac summo pectore ab-
|
145.1
|
ducere licet: ardent enim iam omnia. Et ut uox uehementior
|
|
ac magis uaria est, sic amictus quoque habet actum quen-
|
|
dam uelut proeliantem. Itaque ut laeuam inuoluere toga et
|
146.1
|
incingi paene furiosum est, sinum uero in dextrum umerum
|
|
ab imo reicere solutum ac delicatum (fiuntque adhuc
|
|
peius aliqua), ita cur laxiorem sinum sinistro bracchio non
|
|
subiciamus? Habet enim acre quiddam atque expeditum et
|
5
|
calori concitationique non inhabile. Cum uero magna pars
|
147.1
|
est exhausta orationis, utique adflante fortuna, paene omnia
|
|
decent, sudor ipse et fatigatio et neglegentior amictus et
|
|
soluta ac uelut labens undique toga. Quo magis miror hanc
|
148.1
|
quoque succurrisse Plinio curam, ut ita sudario frontem
|
|
siccari iuberet ne comae turbarentur, quas componi post
|
|
paulum, sicuti dignum erat, grauiter et seuere uetuit. Mihi
|
|
uero illae quoque turbatae prae se ferre aliquid adfectus et
|
5
|
ipsa obliuione curae huius commendari uidentur. At si
|
149.1
|
incipientibus aut paulum progressis decidat toga, non re-
|
|
ponere eam prorsus neglegentis aut pigri aut quo modo
|
|
debeat amiciri nescientis est.
|
|
Haec sunt uel inlustramenta pronuntiationis uel uitia,
|
5
|
quibus propositis multa cogitare debet orator. Primum quis,
|
150.1
|
apud quos, quibus praesentibus sit acturus (nam ut dicere
|
|
alia aliis et apud alios magis concessum est, sic [et] etiam
|
|
facere; neque eadem in uoce gestu incessu apud principem
|
|
senatum populum magistratus, priuato publico iudicio,
|
5
|
postulatione actione similiter decent: quam differentiam
|
|
subicere sibi quisque qui animum intenderit potest): tunc
|
|
qua de re dicat et efficere quid uelit. Rei quadruplex obser-
|
151.1
|
uatio est: una in tota causa (sunt enim tristes hilares, solli-
|
|
citae securae, grandes pusillae, ut uix umquam ita sollicitari
|
|
partibus earum debeamus ut non et summae meminerimus):
|
|
altera quae est in differentia partium, ut in prohoemio narra-
|
152.1
|
tione argumentatione epilogo: tertia in sententiis ipsis, in
|
|
quibus secundum res et adfectus uariantur omnia: quarta
|
|
in uerbis, quorum ut est uitiosa si effingere omnia uelimus
|
|
imitatio, ita quibusdam nisi sua natura redditur uis omnis
|
5
|
aufertur. Igitur in laudationibus, nisi si funebres erunt, gra-
|
153.1
|
tiarum actione, exhortatione, similibus laeta et magnifica et
|
|
sublimis est actio. Funebres contiones, consolationes, plerum-
|
|
que causae reorum tristes atque summissae. In senatu con-
|
|
seruanda auctoritas, apud populum dignitas, in priuatis
|
5
|
modus. De partibus causae et sententiis uerbisque, quae sunt
|
|
multiplicia, pluribus dicendum.
|
|
Tria autem praestare debet pronuntiatio, <ut> conciliet
|
154.1
|
persuadeat moueat, quibus natura cohaeret ut etiam delec-
|
|
tet. Conciliatio fere aut commendatione morum, qui nescio
|
|
quo modo ex uoce etiam atque actione perlucent, aut ora-
|
|
tionis suauitate constat, persuadendi uis adfirmatione, quae
|
5
|
interim plus ipsis probationibus ualet. 'An ista', inquit
|
155.1
|
Calidio Cicero, 'si uera essent, sic a te dicerentur?' et: 'tan-
|
|
tum abest ut inflammares nostros animos: somnum isto loco
|
|
uix tenebamus.' Fiducia igitur appareat et constantia, utique
|
|
si auctoritas subest. Mouendi autem ratio aut in repraesen-
|
156.1
|
tandis est aut imitandis adfectibus. Ergo cum iudex in pri-
|
|
uatis aut praeco in publicis dicere de causa iusserit, leniter
|
|
est consurgendum: tum in componenda toga uel, si necesse
|
|
erit, etiam ex integro inicienda dumtaxat in iudiciis (apud
|
5
|
principem enim et magistratus et tribunalia non licebit)
|
|
paulum est commorandum, ut et amictus sit decentior et
|
|
protinus aliquid spatii ad cogitandum. Etiam cum ad
|
157.1
|
iudicem nos conuerterimus et consultus praetor permiserit
|
|
dicere, non protinus est erumpendum, sed danda breuis
|
|
cogitationi mora: mire enim auditurum dicturi cura delectat
|
|
et iudex se ipse componit. Hoc praecipit Homerus Vlixis
|
158.1
|
exemplo, quem stetisse oculis in terram defixis inmotoque
|
|
sceptro priusquam illam eloquentiae procellam effunderet
|
|
dicit. In hac cunctatione sunt quaedam non indecentes, ut
|
|
appellant scaenici, morae: caput mulcere, manum intueri,
|
5
|
infringere articulos, simulare conatum, suspiratione sollici-
|
|
tudinem fateri, aut quod quemque magis decet, <et> ea
|
|
diutius si iudex nondum intendet animum. Status sit rectus,
|
159.1
|
aequi et diducti paulum pedes, uel procedens minimo mo-
|
|
mento sinister: genua recta, sic tamen ut non extendantur:
|
|
umeri remissi, uultus seuerus, non maestus nec stupens nec
|
|
languidus: bracchia a latere modice remota, manus sinistra
|
5
|
qualem supra demonstraui, dextra, cum iam incipiendum
|
|
erit, paulum prolata ultra sinum gestu quam modestissimo,
|
|
uelut spectans quando incipiendum sit. Vitiosa enim sunt
|
160.1
|
illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam
|
|
facere, tendere confidentia uultum aut quo sit magis toruus
|
|
superciliis adstringere, capillos a fronte contra naturam retro
|
|
agere, ut sit horror ille terribilis: tum, id quod Graeci fre-
|
5
|
quentissime faciunt, crebro digitorum labrorumque motu
|
|
commentari, clare excreare, pedem alterum longe proferre,
|
|
partem togae sinistra tenere, stare diductum uel rigidum uel
|
|
supinum uel incuruum uel umeris, ut luctaturi solent, ad
|
|
occipitium ductis.
|
10
|
Prohoemio frequentissime lenis conuenit pronuntiatio:
|
161.1
|
nihil enim est ad conciliandum gratius uerecundia, non
|
|
tamen semper: neque enim uno modo dicuntur exordia, ut
|
|
docui. Plerumque tamen et uox temperata et gestus modes-
|
|
tus et sedens umero toga et laterum lenis in utramque
|
5
|
partem motus, eodem spectantibus oculis, decebit. Narratio
|
162.1
|
magis prolatam manum, amictum recidentem, gestum
|
|
distinctum, uocem sermoni proximam et tantum acriorem,
|
|
sonum simplicem frequentissime postulabit—in his dum-
|
|
taxat: 'Q. enim Ligarius, cum esset in Africa nulla belli
|
5
|
suspicio', et 'A. Cluentius Habitus pater huiusce.' Aliud in
|
|
eadem poscent adfectus, uel concitati: 'nubit genero socrus',
|
|
uel flebiles: 'constituitur in foro Laodiceae spectaculum
|
|
acerbum et miserum toti Asiae prouinciae'. Maxime uaria
|
163.1
|
et multiplex actio est probationum: nam et proponere par-
|
|
tiri interrogare sermoni sunt proxima, et contradictionem
|
|
sumere: nam ea quoque diuersa propositio est. Sed haec
|
|
tamen aliquando inridentes, aliquando imitantes pronun-
|
5
|
tiamus. Argumentatio plerumque agilior et acrior et instan-
|
164.1
|
tior consentientem orationi postulat etiam gestum, id est
|
|
fortem celeritatem. Instandum quibusdam in partibus et
|
|
densanda oratio. Egressiones fere lenes et dulces et remissae,
|
|
raptus Proserpinae, Siciliae descriptio, Cn. Pompei laus:
|
5
|
neque est mirum minus habere contentionis ea quae sunt
|
|
extra quaestionem. Mollior nonnumquam cum reprensione
|
165.1
|
diuersae partis imitatio: 'uidebar uidere alios intrantis, alios
|
|
autem exeuntis, quosdam ex uino uacillantis', ubi non dissi-
|
|
dens a uoce permittitur gestus quoque, in utramque partem
|
|
tenera quaedam, sed intra manus tamen et sine motu laterum
|
5
|
tralatio. Accendendi iudicis plures sunt gradus. Summus ille
|
166.1
|
et quo nullus est in oratore acutior: 'suscepto bello, Caesar,
|
|
gesto iam etiam ex parte magna' (praedixit enim: 'quantum
|
|
potero uoce contendam ut populus hoc Romanus exaudiat').
|
|
Paulum inferior et habens aliquid iam iucunditatis: 'quid
|
5
|
enim tuus ille, Tubero, in acie Pharsalica gladius agebat?'
|
|
Plenius adhuc et lentius ideoque dulcius: 'in coetu uero
|
167.1
|
populi Romani, negotium publicum gerens': producenda
|
|
omnia trahendaeque tum uocales aperiendaeque sunt fauces.
|
|
Pleniore tamen haec canali fluunt: 'uos, Albani tumuli atque
|
|
luci'. Iam cantici quiddam habent sensimque resupina sunt:
|
5
|
'saxa atque solitudines uoci respondent'. Tales sunt illae in-
|
168.1
|
clinationes uocis quas inuicem Demosthenes atque Aeschines
|
|
exprobrant, non ideo improbandae: cum enim uterque
|
|
alteri obiciat, palam est utrumque fecisse. Nam neque ille
|
|
per Marathonis et Plataearum et Salaminis propugnatores
|
5
|
recto sono iurauit, nec ille Thebas sermone defleuit. Est his
|
169.1
|
diuersa uox et paene extra organum, cui Graeci nomen
|
|
amaritudinis dederunt, super modum ac paene naturam
|
|
uocis humanae acerba: 'quin compescitis uocem istam,
|
|
indicem stultitiae, testem paucitatis?' Sed id quod excedere
|
5
|
modum dixi in illa parte prima est: 'quin compescitis.'
|
|
Epilogus, si enumerationem rerum habet, desiderat quandam
|
170.1
|
concisorum continuationem: si ad concitandos iudices est
|
|
accommodatus, aliquid ex iis quae supra dixi: si placandos,
|
|
inclinatam quandam lenitatem: si misericordia commo-
|
|
uendos, flexum uocis et flebilem suauitatem, qua praecipue
|
5
|
franguntur animi quaeque est maxime naturalis: nam etiam
|
|
orbos uiduasque uideas in ipsis funeribus canoro quodam
|
|
modo proclamantis. Hic etiam fusca illa uox, qualem Cicero
|
171.1
|
fuisse in Antonio dicit, mire faciet: habet enim in se quod
|
|
imitamur. Duplex est tamen miseratio, altera cum inuidia,
|
|
qualis modo dicta de damnatione Philodami, altera cum
|
|
deprecatione demissior. Quare, etiam si est in illis quoque
|
172.1
|
cantus obscurior: 'in coetu uero populi Romani' (non enim
|
|
haec rixantis modo dixit) et 'uos Albani tumuli' (neque enim
|
|
quasi inclamaret aut testaretur locutus est), tamen infinito
|
|
magis illa flexa et circumducta sunt: 'me miserum, me infeli-
|
5
|
cem', et 'quid respondebo liberis meis?' et 'reuocare tu me
|
|
in patriam potuisti, Milo, per hos: ego te in eadem patria per
|
|
eosdem retinere non potero?' et cum bona C. Rabiri nummo
|
|
sestertio addicit: 'o meum miserum acerbumque praeco-
|
|
nium.' Illa quoque mire facit in peroratione uelut deficientis
|
173.1
|
dolore et fatigatione confessio, ut pro eodem Milone: 'sed
|
|
finis sit, neque enim prae lacrimis iam loqui possum': quae
|
|
similem uerbis habere debent etiam pronuntiationem. Pos-
|
174.1
|
sunt uideri alia quoque huius partis atque officii, reos exci-
|
|
tare, pueros attollere, propinquos producere, uestes laniare:
|
|
sed suo loco dicta sunt.
|
|
Et quia in partibus causae talis est uarietas, satis apparet
|
5
|
accommodandam sententiis ipsis pronuntiationem, sicut
|
|
ostendimus, sed uerbis quoque, quod nouissime dixeram,
|
|
non semper, sed aliquando. An non †haec† 'misellus' et
|
175.1
|
'pauperculus' summissa atque contracta, 'fortis' et 'uehe-
|
|
mens' et 'latro' erecta et concitata uoce dicendum est?
|
|
Accedit enim uis et proprietas rebus tali adstipulatione, quae
|
|
nisi adsit aliud uox, aliud animus ostendat. Quid quod eadem
|
176.1
|
uerba mutata pronuntiatione indicant adfirmant exprobrant
|
|
negant mirantur indignantur interrogant inrident eleuant?
|
|
Aliter enim dicitur:
|
|
'tu mihi quodcumque hoc regni'
|
5
|
et 'cantando tu illum?'
|
|
et 'tune ille Aeneas?'
|
|
et 'meque timoris
|
|
argue tu, Drance,'
|
|
et ne morer, intra se quisque uel hoc uel aliud quod uolet per
|
10
|
omnis adfectus uerset: uerum esse quod dicimus sciet.
|
|
Vnum iam his adiciendum est: cum praecipue in actione
|
177.1
|
spectetur decorum, saepe aliud alios decere. Est enim latens
|
|
quaedam in hoc ratio et inenarrabilis, et ut uere hoc dictum
|
|
est, caput esse artis decere quod facias, ita id neque sine arte
|
|
esse neque totum arte tradi potest. In quibusdam uirtutes
|
178.1
|
non habent gratiam, in quibusdam uitia ipsa delectant.
|
|
Maximos actores comoediarum, Demetrium et Stratoclea,
|
|
placere diuersis uirtutibus uidimus. Sed illud minus mirum,
|
|
quod alter deos et iuuenes et bonos patres seruosque et
|
5
|
matronas et graues anus optime, alter acres senes, callidos
|
|
seruos, parasitos, lenones et omnia agitatiora melius—fuit
|
|
enim natura diuersa: nam uox quoque Demetri iucundior,
|
|
illius acrior erat; adnotandae magis proprietates, quae trans-
|
179.1
|
ferri non poterant. Manus iactare et dulces exclamationes
|
|
theatri causa producere et ingrediendo uentum concipere
|
|
ueste et nonnumquam dextro latere facere gestus, quod ne-
|
|
minem alium Demetrium decuit (namque in haec omnia
|
5
|
statura et mira specie adiuuabatur): illum cursus et agilitas
|
180.1
|
et uel parum conueniens personae risus, quem non ignarus
|
|
rationis populo dabat, et contracta etiam ceruicula. Quid-
|
|
quid horum alter fecisset, foedissimum uideretur. Quare
|
|
norit se quisque, nec tantum ex communibus praeceptis sed
|
5
|
etiam ex natura sua capiat consilium formandae actionis.
|
|
Neque illud tamen est nefas, ut aliquem uel omnia uel plura
|
181.1
|
deceant. Huius quoque loci clausula sit eadem necesse est
|
|
quae ceterorum est, regnare maxime modum: non enim
|
|
comoedum esse, sed oratorem uolo. Quare neque in gestu
|
|
persequemur omnis argutias nec in loquendo distinctionibus
|
5
|
temporibus adfectionibus moleste utemur. Vt si sit in scaena
|
182.1
|
dicendum:
|
|
'quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem,
|
|
cum arcessor ultro? an potius ita me comparem,
|
|
non perpeti meretricum contumelias?'
|
5
|
Hic enim dubitationis moras, uocis flexus, uarias manus,
|
|
diuersos nutus actor adhibebit. Aliud oratio sapit nec uult
|
|
nimium esse condita: actione enim constat, non imitatione.
|
|
Quare non inmerito reprenditur pronuntiatio uultuosa et
|
183.1
|
gesticulationibus molesta et uocis mutationibus resultans.
|
|
Nec inutiliter ex Graecis ueteres transtulerunt, quod ab iis
|
|
sumptum Laenas Popilius posuit, esse hanc †mocosam†
|
|
actionem. Optime igitur idem qui omnia Cicero praeceperat
|
184.1
|
quae supra ex Oratore posui: quibus similia in Bruto de
|
|
M. Antonio dicit. Sed iam recepta est actio paulo agitatior et
|
|
exigitur et quibusdam partibus conuenit, ita tamen tem-
|
|
peranda ne, dum actoris captamus elegantiam, perdamus
|
5
|
uiri boni et grauis auctoritatem.
|
|