| Memoriam quidam naturae modo esse munus existi- | 11.2.1.1 |
| mauerunt, estque in ea non dubie plurimum, sed ipsa exco- | |
| lendo sicut alia omnia augetur: et totus de quo diximus | |
| adhuc inanis est labor nisi ceterae partes hoc uelut spiritu | |
| continentur. Nam et omnis disciplina memoria constat, | 5 |
| frustraque docemur si quidquid audimus praeterfluat, et | |
| exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique fac- | |
| torumque uelut quasdam copias, quibus abundare quasque | |
| in promptu semper habere debet orator, eadem illa uis | |
| praesentat: neque inmerito thesaurus hic eloquentiae dicitur. | 2.1 |
| Sed non firme tantum continere uerum etiam cito per- | |
| cipere multa acturos oportet, nec quae scripseris modo iterata | |
| lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac uerb- | |
| orum contextum sequi, et quae sint ab aduersa parte dicta | 5 |
| meminisse, nec utique eo quo dicta sunt ordine refutare sed | |
| oportunis locis ponere. Quin extemporalis oratio non alio | 3.1 |
| mihi uidetur mentis uigore constare. Nam dum alia dicimus, | |
| quae dicturi sumus intuenda sunt: ita cum semper cogitatio | |
| ultra eat, id quod est longius quaerit, quidquid autem rep- | |
| perit quodam modo apud memoriam deponit, quod illa quasi | 5 |
| media quaedam manus acceptum ab inuentione tradit elo- | |
| cutioni. Non arbitror autem mihi in hoc inmorandum, quid | 4.1 |
| sit quod memoriam faciat, quamquam plerique inprimi | |
| quaedam uestigia animo, uelut in ceris anulorum signa ser- | |
| uentur, existimant. Neque ero tam credulus ut †quam abitu | |
| tardiorem firmioremque memoriam fieri et actem quoque ad | 5 |
| animum pertire.† Magis admirari naturam subit, tot res ue- | 5.1 |
| tustas tanto ex interuallo repetitas reddere se et offerre, nec | |
| tantum requirentibus sed [in] sponte interim, nec uigilanti- | |
| bus sed etiam quiete compositis: eo magis quod illa quoque | 6.1 |
| animalia quae carere intellectu uidentur meminerunt et | |
| agnoscunt et quamlibet longo itinere deducta ad adsuetas | |
| sibi sedes reuertuntur. Quid? non haec uarietas mira est, ex- | |
| cidere proxima, uetera inhaerere? hesternorum inmemores | 5 |
| acta pueritiae recordari? Quid quod quaedam requisita se | 7.1 |
| occultant et eadem forte succurrunt? nec manet semper | |
| memoria, sed aliquando etiam redit? Nesciretur tamen | |
| quanta uis esset eius, quanta diuinitas illa, nisi in hoc | |
| lumen orandi extulisset. Non enim rerum modo sed etiam | 8.1 |
| uerborum ordinem praestat, nec ea pauca contexit sed durat | |
| prope in infinitum, et in longissimis actionibus prius audiendi | |
| patientia quam memoriae fides deficit. Quod et ipsum argu- | 9.1 |
| mentum est subesse artem aliquam iuuarique ratione natu- | |
| ram, cum idem [indocti] facere illud indocti inexercitati non | |
| possimus. Quamquam inuenio apud Platonem obstare me- | |
| moriae usum litterarum, uidelicet quoniam illa quae scriptis | 5 |
| reposuimus uelut custodire desinimus et ipsa securitate di- | |
| mittimus. Nec dubium est quin plurimum in hac parte ualeat | 10.1 |
| mentis intentio et uelut acies luminum a prospectu rerum | |
| quas intuetur non auersa; unde accidit ut quae per plures | |
| dies scribimus ediscenda sint, cogitatio se ipsa contineat. | |
| Artem autem memoriae primus ostendisse dicitur Simo- | 11.1 |
| nides, cuius uulgata fabula est: cum pugili coronato carmen, | |
| quale componi uictoribus solet, mercede pacta scripsisset, | |
| abnegatam ei pecuniae partem quod more poetis frequentis- | |
| simo degressus in laudes Castoris ac Pollucis exierat: qua- | 5 |
| propter partem ab iis petere quorum facta celebrasset | |
| iubebatur. Et persoluerunt, ut traditum est: nam cum esset | 12.1 |
| grande conuiuium in honorem eiusdem uictoriae atque ad- | |
| hibitus ei cenae Simonides, nuntio est excitus, quod eum | |
| duo iuuenes equis aduecti desiderare maiorem in modum | |
| dicebantur. Et illos quidem non inuenit, fuisse tamen gratos | 5 |
| erga se deos exitu comperit. Nam uix eo ultra limen egresso | 13.1 |
| triclinium illud supra conuiuas corruit, atque ita confudit | |
| ut non ora modo oppressorum sed membra etiam omnia | |
| requirentes ad sepulturam propinqui nulla nota possent | |
| discernere. Tum Simonides dicitur memor ordinis quo quis- | 5 |
| que discubuerat corpora suis reddidisse. Est autem magna | 14.1 |
| inter auctores dissensio Glaucone Carystio an Leocrati an | |
| Agatharcho an Scopae scriptum sit id carmen, et Pharsali | |
| fuerit haec domus, ut ipse quodam loco significare Simonides | |
| uidetur utque Apollodorus et Eratosthenes et Euphorion et | 5 |
| Larissaeus Eurypylus tradiderunt, an Crannone, ut Apollas | |
| †Calimachus†, quem secutus Cicero hanc famam latius fudit. | |
| Scopam nobilem Thessalum perisse in eo conuiuio constat, | 15.1 |
| adicitur sororis eius filius, putant et ortos plerosque ab alio | |
| Scopa qui maior aetate fuerit. Quamquam mihi totum de | 16.1 |
| Tyndaridis fabulosum uidetur, neque omnino huius rei | |
| meminit umquam poeta ipse, profecto non taciturus de tanta | |
| sua gloria. | |
| Ex hoc Simonidis facto notatum uidetur iuuari memoriam | 17.1 |
| signatis animo sedibus, idque credet suo quisque experi- | |
| mento. Nam cum in loca aliqua post tempus reuersi sumus, | |
| non ipsa agnoscimus tantum sed etiam quae in iis fecerimus | |
| reminiscimur, personaeque subeunt, nonnumquam tacitae | 5 |
| quoque cogitationes in mentem reuertuntur. Nata est igitur, | |
| ut in plerisque, ars ab experimento. Loca discunt quam | 18.1 |
| maxime spatiosa, multa uarietate signata, domum forte | |
| magnam et in multos diductam recessus. In ea quidquid | |
| notabile est animo diligenter adfigunt, ut sine cunctatione | |
| ac mora partis eius omnis cogitatio possit percurrere. Et | 5 |
| primus hic labor est, non haerere in occursu: plus enim quam | |
| firma debet esse memoria quae aliam memoriam adiuuet. | |
| Tum quae scripserunt uel cogitatione complectuntur [et] | 19.1 |
| aliquo signo quo moneantur notant, quod esse uel ex re tota | |
| potest, ut de nauigatione, militia, uel ex uerbo aliquo: nam | |
| etiam excidentes unius admonitione uerbi in memoriam | |
| reponuntur. Sit autem signum nauigationis ut ancora, mili- | 5 |
| tiae ut aliquid ex armis. Haec ita digerunt: primum sensum | 20.1 |
| [bello cum] uestibulo quasi adsignant, secundum (puta) | |
| atrio, tum inpluuia circumeunt, nec cubiculis modo aut | |
| exhedris, sed statuis etiam similibusque per ordinem com- | |
| mittunt. Hoc facto, cum est repetenda memoria, incipiunt | 5 |
| ab initio loca haec recensere, et quod cuique crediderunt | |
| reposcunt, ut eorum imagine admonentur. Ita, quamlibet | |
| multa sint quorum meminisse oporteat, fiunt singula conexa | |
| quodam choro, <nec> onerant coniungentes prioribus con- | |
| sequentia solo ediscendi labore. Quod de domo dixi, et in | 21.1 |
| operibus publicis et in itinere longo et urbium ambitu et | |
| picturis fieri [spieri] potest. Etiam fingere sibi has †imagines† | |
| licet. Opus est ergo locis quae uel finguntur uel sumuntur, | |
| <et> imaginibus uel simulacris, quae utique fingenda sunt. | 5 |
| Imagines uoco quibus ea quae ediscenda sunt notamus, ut, | |
| quo modo Cicero dicit, locis pro cera, simulacris pro litteris | |
| utamur. Illud quoque ad uerbum ponere optimum fuerit: | 22.1 |
| 'locis est utendum multis, inlustribus, explicatis, modicis | |
| interuallis: imaginibus autem agentibus, acribus, insignitis, | |
| quae occurrere celeriterque percutere animum possint.' Quo | |
| magis miror quo modo Metrodorus in XII signis per quae | 5 |
| sol meat trecenos et sexagenos inuenerit locos. Vanitas | |
| nimirum fuit atque iactatio circa memoriam suam potius | |
| arte quam natura gloriantis. | |
| Equidem haec ad quaedam prodesse non negauerim, ut | 23.1 |
| si rerum nomina multa per ordinem audita reddenda sint. | |
| Namque in iis quae didicerunt locis ponunt res illas: men- | |
| sam, ut hoc utar, in uestibulo et pulpitum in atrio et sic | |
| cetera, deinde relegentes inueniunt ubi posuerunt. Et for- | 24.1 |
| sitan hoc sunt adiuti qui auctione dimissa quid cuique uendi- | |
| dissent testibus argentariorum tabulis reddiderunt, quod | |
| praestitisse Q. Hortensium dicunt. Minus idem proderit in | |
| ediscendis quae orationis perpetuae erunt: nam et sensus | 5 |
| non eandem imaginem quam res habent, cum alterum fin- | |
| gendum sit; et horum tamen utcumque commonet locus, | |
| sicut sermonis alicuius habiti: uerborum contextus eadem | |
| arte quo modo comprehendetur? Mitto quod quaedam | 25.1 |
| nullis simulacris significari possunt, ut certe coniunctiones. | |
| Habeamus enim sane, ut qui notis scribunt, certas imagines | |
| omnium et loca scilicet infinita, per quae uerba quot sunt in | |
| quinque contra Verrem secundae actionis libris explicentur, | 5 |
| [ne] meminerimus etiam omnium quasi depositorum: nonne | |
| impediri quoque dicendi cursum necesse est duplici memoriae | |
| cura? Nam quo modo poterunt copulata fluere si propter | 26.1 |
| singula uerba ad singulas formas respiciendum erit? Qua | |
| re et Charmadas et Scepsius de quo modo dixi Metrodorus, | |
| quos Cicero dicit usos hac exercitatione, sibi habeant sua: | |
| nos simpliciora tradamus. | 5 |
| Si longior complectenda memoria fuerit oratio, proderit | 27.1 |
| per partes ediscere (laborat enim maxime onere); sed hae | |
| partes non sint perexiguae, alioqui rursus multae erunt et | |
| eam distringent atque concident. Nec utique certum im- | |
| perauerim modum, sed maxime ut quisque finietur locus, | 5 |
| ni forte tam numerosus ut ipse quoque diuidi debeat. Dandi | 28.1 |
| sunt certi quidam termini, ut contextum uerborum, qui est | |
| difficillimus, continua et crebra meditatio, partis deinceps | |
| ipsas repetitus ordo coniungat. Non est inutile iis quae diffi- | |
| cilius haereant aliquas adponere notas, quarum recordatio | 5 |
| commoneat et quasi excitet memoriam: nemo enim fere tam | 29.1 |
| infelix ut quod cuique loco signum destinauerit nesciat. At si | |
| erit tardus ad hoc, eo quoque adhuc remedio utatur, ut ipsae | |
| notae (hoc enim est ex illa arte non inutile) aptentur ad eos | |
| qui excidunt sensus, ancora, ut supra proposui, si de naue | 5 |
| dicendum est, spiculum si de proelio. Multum enim signa | 30.1 |
| faciunt, et ex alia memoria uenit alia, ut cum tralatus anulus | |
| uel alligatus commoneat nos cur id fecerimus. Haec magis | |
| adhuc adstringunt qui memoriam ab aliquo simili trans- | |
| ferunt ad id quod continendum est: ut in nominibus, si | 5 |
| Fabius forte sit tenendus, referamus ad illum Cunctatorem, | |
| qui excidere non potest, aut ad aliquem amicum qui idem | |
| uocetur. Quod est facilius in Apris et in Vrsis et Nasone aut | 31.1 |
| Crispo, ut id memoriae adfigatur unde sunt nomina. Origo | |
| quoque aliquando declinatorum tenendi magis causa est, ut | |
| in Cicerone, Verrio, Aurelio. Sed hoc miseri. | |
| Illud neminem non iuuabit, isdem quibus scripserit ceris | 32.1 |
| ediscere. Sequitur enim uestigiis quibusdam memoriam, et | |
| uelut oculis intuetur non paginas modo sed uersus prope | |
| ipsos, estque cum dicit similis legenti. Iam uero si litura aut | |
| adiectio aliqua atque mutatio interueniat, signa sunt quae- | 5 |
| dam quae intuentes deerrare non possumus. Ista ratio, ut | 33.1 |
| est illi de qua primum locutus sum arti non dissimilis, ita, si | |
| quid me experimenta docuerunt, et expeditior et potentior. | |
| Ediscere tacite (nam id quoque est quaesitum) erat opti- | |
| mum <si> non subirent uelut otiosum animum plerumque | 5 |
| aliae cogitationes, propter quas excitandus est uoce, ut | |
| duplici motu iuuetur memoria dicendi et audiendi. Sed haec | |
| uox sit modica et magis murmur. Qui autem legente alio | 34.1 |
| ediscit in parte tardatur, quod acrior est oculorum quam | |
| aurium sensus, in parte iuuari potest, quod, cum semel aut | |
| bis audierit, continuo illi memoriam suam experiri licet et | |
| cum legente contendere. Nam et alioqui id maxime facien- | 5 |
| dum est, ut nos subinde temptemus, quia continua lectio et | |
| quae magis et quae minus haerent aequaliter transit. In ex- | 35.1 |
| periendo teneasne et maior intentio est et nihil superuacui | |
| temporis perit quo etiam quae tenemus repeti solent: ita | |
| sola quae exciderunt retractantur, ut crebra iteratione fir- | |
| mentur, quamquam solent hoc ipso maxime haerere, quod | 5 |
| exciderunt. Illud ediscendo scribendoque commune est, | |
| utrique plurimum conferre bonam ualetudinem, digestum | |
| cibum, animum cogitationibus aliis liberum. Verum et in iis | 36.1 |
| quae scripsimus complectendis multum ualent et in iis quae | |
| cogitamus continendis prope solae, excepta quae potentissima | |
| est [et] exercitatione, diuisio et compositio. Nam qui recte | |
| diuiserit, numquam poterit in rerum ordine errare: certa | 37.1 |
| sunt enim non solum in digerendis quaestionibus sed etiam | |
| in exequendis, si modo recte dicimus, prima ac secunda et | |
| deinceps, cohaeretque omnis rerum copulatio, ut ei nihil | |
| neque subtrahi sine manifesto intellectu neque inseri possit. | 5 |
| An uero Scaeuola in lusu duodecim scriptorum, cum prior | 38.1 |
| calculum promouisset essetque uictus, dum rus tendit repe- | |
| tito totius certaminis ordine, quo dato errasset recordatus, | |
| rediit ad eum quocum luserat, isque ita factum esse confessus | |
| est: minus idem ordo ualebit in oratione, praesertim totus | 5 |
| nostro arbitrio constitutus, cum tantum ille ualeat alternus? | |
| Etiam quae bene composita erunt memoriam serie sua | 39.1 |
| ducent: nam sicut facilius uersus ediscimus quam prorsam | |
| orationem, ita prorsae uincta quam dissoluta. Sic contigit | |
| ut etiam quae ex tempore uidebantur effusa ad uerbum | |
| repetita reddantur. Quod meae quoque memoriae medio- | 5 |
| critatem sequebatur, si quando interuentus aliquorum qui | |
| hunc honorem mererentur iterare declamationis partem | |
| coegisset. Nec est mendacio locus, saluis qui interfuerunt. | |
| Si quis tamen unam maximamque a me artem memoriae | 40.1 |
| quaerat, exercitatio est et labor: multa ediscere, multa cogi- | |
| tare, et si fieri potest cotidie, potentissimum est: nihil aeque | |
| uel augetur cura uel neglegentia intercidit. Quare et pueri | 41.1 |
| statim, ut praecepi, quam plurima ediscant, et quaecumque | |
| aetas operam iuuandae studio memoriae dabit deuoret initio | |
| taedium illud et scripta et lecta saepius reuoluendi et quasi | |
| eundem cibum remandendi. Quod ipsum hoc fieri potest | 5 |
| leuius si pauca primum et quae odium non adferant coeperi- | |
| mus ediscere, tum cotidie adicere singulos uersus, quorum | |
| accessio labori sensum incrementi non adferat, in summam | |
| ad infinitum usque perueniat, et poetica prius, tum ora- | |
| torum, nouissime etiam solutiora numeris et magis ab usu | 10 |
| dicendi remota, qualia sunt iuris consultorum. Difficiliora | 42.1 |
| enim debent esse quae exercent quo sit leuius ipsum illud in | |
| quod exercent, ut athletae ponderibus plumbeis adsuefa- | |
| ciunt manus, quibus uacuis et nudis in certamine utendum | |
| est. Non omittam etiam, quod cotidianis experimentis de- | 5 |
| prenditur, minime fidelem esse paulo tardioribus ingeniis | |
| recentem memoriam. Mirum dictu est, nec in promptu ratio, | 43.1 |
| quantum nox interposita adferat firmitatis, siue requiescit | |
| labor ille, cuius sibi ipsa fatigatio obstabat, siue maturatur | |
| atque concoquitur, quae firmissima eius pars est, recordatio; | |
| quae statim referri non poterant, contexuntur postera die, | 5 |
| confirmatque memoriam idem illud tempus quod esse in | |
| causa solet obliuionis. Etiam illa praeuelox fere cito effluit, | 44.1 |
| et, uelut praesenti officio functa nihil in posterum debeat, | |
| tamquam dimissa discedit. Nec est mirum magis haerere | |
| animo quae diutius adfixa sint. | |
| Ex hac ingeniorum diuersitate nata dubitatio est, ad uer- | 5 |
| bum sit ediscendum dicturis, an uim modo rerum atque | |
| ordinem complecti satis sit: de quo sine dubio non potest in | |
| uniuersum pronuntiari. Nam si memoria suffragatur, tempus | 45.1 |
| non defuit, nulla me uelim syllaba effugiat (alioqui etiam | |
| scribere sit superuacuum): idque praecipue a pueris optinen- | |
| dum atque in hanc consuetudinem memoria exercitatione | |
| redigenda, ne nobis discamus ignoscere. Ideoque et admoneri | 5 |
| et ad libellum respicere uitiosum, quod libertatem negle- | |
| gentiae facit; nec quisquam se parum tenere iudicat quod | |
| ne sibi excidat non timet. Inde interruptus actionis impetus | 46.1 |
| et resistens ac salebrosa oratio: et qui dicit ediscenti similis | |
| etiam omnem bene scriptorum gratiam perdit, uel hoc ipso | |
| quod scripsisse se confitetur. Memoria autem facit etiam | |
| prompti ingeni famam, ut illa quae dicimus non domo attu- | 5 |
| lisse sed ibi protinus sumpsisse uideamur, quod et oratori et | |
| ipsi causae plurimum confert: nam et magis miratur et minus | 47.1 |
| timet iudex quae non putat aduersus se praeparata. Idque | |
| in actionibus inter praecipua seruandum est, ut quaedam | |
| etiam quae optime uinximus uelut soluta enuntiemus, et | |
| cogitantibus nonnumquam et dubitantibus similes quaerere | 5 |
| uideamur quae attulimus. Ergo quid sit optimum neminem | 48.1 |
| fugit. Si uero aut memoria natura durior erit aut non suffra- | |
| gabitur tempus, etiam inutile erit ad omnia se uerba alligare, | |
| cum obliuio unius eorum cuiuslibet aut deformem haesita- | |
| tionem aut etiam silentium indicat, tutiusque multo compre- | 5 |
| hensis animo rebus ipsis libertatem sibi eloquendi relinquere. | |
| Nam et inuitus perdit quisque id quod elegerat uerbum, nec | 49.1 |
| facile reponit aliud dum id quod scripserat quaerit. Sed ne | |
| hoc quidem infirmae memoriae remedium est nisi in iis qui | |
| sibi facultatem aliquam dicendi ex tempore parauerunt. | |
| Quod si cui utrumque defuerit, huic omittere omnino totum | 5 |
| actionum laborem, ac si quid in litteris ualet ad scribendum | |
| potius suadebo conuertere: sed haec rara infelicitas erit. | |
| Ceterum quantum natura studioque ualeat memoria uel | 50.1 |
| Themistocles testis, quem unum intra annum optime locu- | |
| tum esse Persice constat, uel Mithridates, cui duas et uiginti | |
| linguas, quot nationibus imperabat, traditur notas fuisse, | |
| uel Crassus ille diues, qui cum Asiae praeesset quinque Graeci | 5 |
| sermonis differentias sic tenuit ut qua quisque apud eum | |
| lingua postulasset eadem ius sibi redditum ferret, uel Cyrus, | |
| quem omnium militum tenuisse creditum est nomina: quin | 51.1 |
| semel auditos quamlibet multos uersus protinus dicitur | |
| reddidisse Theodectes. Dicebantur etiam nunc esse qui | |
| facerent, sed mihi numquam ut ipse interessem contigit: | |
| habenda tamen fides est uel in hoc, ut qui crediderit et speret. | 5 |