| LIBER VNDECIMVS | |
| Parata, sicut superiore libro continetur, facultate scri- | 11.1.1.1 |
| bendi cogitandique et ex tempore etiam, cum res poscet, | |
| orandi, proxima est cura ut dicamus apte, quam uirtutem | |
| quartam elocutionis Cicero demonstrat, quaeque est meo | |
| quidem iudicio maxime necessaria. Nam cum sit ornatus | 2.1 |
| orationis uarius et multiplex conueniatque alius alii, nisi | |
| fuerit accommodatus rebus atque personis non modo non | |
| inlustrabit eam, sed etiam destruet et uim rerum in con- | |
| trarium uertet. Quid enim prodest esse uerba et Latina et | 5 |
| significantia et nitida, figuris etiam numerisque elaborata, | |
| nisi cum iis in quae iudicem duci formarique uolumus con- | |
| sentiant: si genus sublime dicendi paruis in causis, pressum | 3.1 |
| limatumque grandibus, laetum tristibus, lene asperis, minax | |
| supplicibus, summissum concitatis, trux atque uiolentum | |
| iucundis adhibeamus?—ut monilibus et margaritis ac ueste | |
| longa, quae sunt ornamenta feminarum, deformentur uiri, | 5 |
| nec habitus triumphalis, quo nihil excogitari potest august- | |
| ius, feminas deceat. Hunc locum Cicero breuiter in tertio | 4.1 |
| de Oratore libro perstringit, neque tamen uideri potest quic- | |
| quam omisisse dicendo 'non omni causae neque auditori | |
| neque personae neque tempori congruere orationis unum | |
| genus': nec fere pluribus in Oratore eadem. Sed illic L. Cras- | 5 |
| sus, cum apud summos oratores hominesque eruditissimos | |
| dicat, satis habet partem hanc uelut notare inter agnoscen- | |
| tis, et hic Cicero adloquens Brutum testatur esse haec ei | 5.1 |
| nota ideoque breuius a se dici, quamquam sit fusus locus | |
| tracteturque a philosophis latius. Nos institutionem professi | |
| non solum scientibus ista sed etiam discentibus tradimus, | |
| ideoque paulo pluribus uerbis debet haberi uenia. | 5 |
| Quare notum sit nobis ante omnia quid conciliando do- | 6.1 |
| cendo mouendo iudici conueniat, quid quaque parte ora- | |
| tionis petamus. Ita nec uetera aut tralata aut ficta uerba in | |
| incipiendo, narrando, argumentando tractabimus, neque | |
| decurrentis contexto nitore circumitus ubi diuidenda erit | 5 |
| causa et in partis suas digerenda, neque humile atque coti- | |
| dianum sermonis genus et compositione ipsa dissolutum | |
| epilogis dabimus, nec iocis lacrimas, ubi opus erit misera- | |
| tione, siccabimus. Nam ornatus omnis non tam sua quam | 7.1 |
| rei cui adhibetur condicione constat, nec plus refert quid | |
| dicas quam quo loco. Sed totum hoc apte dicere non elocu- | |
| tionis tantum genere constat, sed est cum inuentione com- | |
| mune. Nam si tantum habent etiam uerba momentum, | 5 |
| quanto res ipsae magis? Quarum quae esset obseruatio suis | |
| locis subinde subiecimus. | |
| Illud est diligentius docendum, eum demum dicere apte | 8.1 |
| qui non solum quid expediat sed etiam quid deceat in- | |
| spexerit. Nec me fugit plerumque haec esse coniuncta: nam | |
| quod decet fere prodest, neque alio magis animi iudicum | |
| conciliari aut, si res in contrarium tulit, alienari solent. Ali- | 9.1 |
| quando tamen et haec dissentiunt: quotiens autem pugna- | |
| bunt, ipsam utilitatem uincet quod decet. Nam quis nescit | |
| nihil magis profuturum ad absolutionem Socrati fuisse quam | |
| si esset usus illo iudiciali genere defensionis et oratione sum- | 5 |
| missa conciliasset iudicum animos sibi crimenque ipsum | |
| sollicite redarguisset? Verum id eum minime decebat, | 10.1 |
| ideoque sic egit ut qui poenam suam honoribus summis esset | |
| aestimaturus. Maluit enim uir sapientissimus quod superesset | |
| ex uita sibi perire quam quod praeterisset. Et quando ab | |
| hominibus sui temporis parum intellegebatur, posterorum | 5 |
| se iudiciis reseruauit, breui detrimento iam ultimae senec- | |
| tutis aeuum saeculorum omnium consecutus. Itaque quam- | 11.1 |
| uis Lysias, qui tum in dicendo praestantissimus habebatur, | |
| defensionem illi scriptam optulisset, uti ea noluit, cum | |
| bonam quidem sed parum sibi conuenientem iudicauisset. | |
| Quo uel solo patet non persuadendi sed bene dicendi finem | 5 |
| in oratore seruandum, cum interim persuadere deforme sit. | |
| Non fuit hoc utile absolutioni, sed, quod est maius, homini | |
| fuit. Et nos secundum communem potius loquendi consue- | 12.1 |
| tudinem quam ipsam ueritatis regulam diuisione hac utimur, | |
| ut ab eo quod deceat utilitatem separemus: nisi forte prior | |
| ille Africanus, qui patria cedere quam cum tribuno plebis | |
| humillimo contendere de innocentia sua maluit, inutiliter | 5 |
| sibi uidetur consuluisse, aut P. Rutilius, uel cum illo paene | 13.1 |
| Socratico genere defensionis est usus, uel cum reuocante | |
| eum †P.† Sulla manere in exilio maluit, quid sibi maxime | |
| conduceret nesciebat. Hi uero parua illa quae abiectissimus | |
| quisque animus utilia credit, si cum uirtute conferantur, | 5 |
| despicienda iudicauerunt, ideoque perpetua saeculorum | |
| admiratione celebrantur. Neque nos simus tam humiles ut | |
| quae laudamus inutilia credamus. Sed hoc qualecumque | 14.1 |
| discrimen raro admodum eueniet: ceterum idem fere, ut dixi, | |
| in omni genere causarum et proderit et decebit. Est autem | |
| quod omnes et semper et ubique deceat, facere ac dicere | |
| honeste, contraque neminem umquam ullo in loco tur- | 5 |
| piter. Minora uero quaeque sunt ex mediis plerumque sunt | |
| talia ut aliis sint concedenda, aliis non sint, aut pro persona | |
| tempore loco causa magis ac minus uel excusata debeant | |
| uideri uel reprehendenda. Cum dicamus autem de rebus aut | 15.1 |
| alienis aut nostris, diuidenda ratio est eorum, dum sciamus | |
| pleraque neutro loco conuenire. | |
| In primis igitur omnis sui uitiosa iactatio est, eloquentiae | |
| tamen in oratore praecipue, adfertque audientibus non fast- | 5 |
| idium modo sed plerumque etiam odium. Habet enim mens | 16.1 |
| nostra natura sublime quiddam et erectum et inpatiens | |
| superioris: ideoque abiectos aut summittentes se libenter | |
| adleuamus, quia hoc facere tamquam maiores uidemur, et | |
| quotiens discessit aemulatio, succedit humanitas. At qui se | 5 |
| supra modum extollit, premere ac despicere creditur nec | |
| tam se maiorem quam minores ceteros facere. Inde inuident | 17.1 |
| humiliores (hoc uitium est eorum qui nec cedere uolunt | |
| nec possunt contendere), rident superiores, improbant boni. | |
| Plerumque uero deprendas adrogantium falsam de se opi- | |
| nionem, sed in ueris quoque sufficit conscientia. | 5 |
| Reprehensus est in hac parte non mediocriter Cicero, | |
| quamquam is quidem rerum a se gestarum maior quam elo- | |
| quentiae fuit in orationibus utique iactator. Et plerumque | 18.1 |
| illud quoque non sine aliqua ratione fecit: aut enim tuebatur | |
| eos quibus erat adiutoribus usus in opprimenda coniuratione, | |
| aut respondebat inuidiae, cui tamen non fuit par, seruatae | |
| patriae poenam passus exilium: ut illorum quae egerat in | 5 |
| consulatu frequens commemoratio possit uideri non gloriae | |
| magis quam defensioni data. Eloquentiam quidem, cum plen- | 19.1 |
| issimam diuersae partis aduocatis concederet, sibi numquam | |
| in agendo inmodice adrogauit. Illius sunt enim: 'si, iudices, | |
| ingeni mei, quod sentio quam sit exiguum', et: 'quod in- | |
| genio minus possum, subsidium mihi diligentia comparaui.' | 5 |
| Quin etiam contra Q. Caecilium de accusatore in Verrem | 20.1 |
| constituendo, quamuis multum esset in hoc quoque momenti, | |
| uter ad agendum magis idoneus ueniret, dicendi tamen | |
| facultatem magis illi detraxit quam adrogauit sibi, seque | |
| non consecutum sed omnia fecisse ut posset eam consequi | 5 |
| dixit. In epistulis aliquando familiariter apud amicos, non- | 21.1 |
| numquam in dialogis, aliena tamen persona uerum de elo- | |
| quentia sua dicit. Et aperte tamen gloriari nescio an sit magis | |
| tolerabile uel ipsa uitii huius simplicitate quam illa iactatione | |
| peruersa, si abundans opibus pauperem se et nobilis ob- | 5 |
| scurum et potens infirmum et disertus imperitum plane et in- | |
| fantem uocet. Ambitiosissimum gloriandi genus est etiam | 22.1 |
| deridere. Ab aliis ergo laudemur: nam ipsos, ut Demosthe- | |
| nes ait, erubescere etiam cum ab aliis laudabimur decet. | |
| Neque hoc dico, non aliquando de rebus a se gestis oratori | |
| esse dicendum, sicut eidem Demostheni pro Ctesiphonte: | 5 |
| quod tamen ita emendauit ut necessitatem id faciendi osten- | |
| deret, inuidiamque omnem in eum regereret qui hoc se co- | |
| egisset. Et M. Tullius saepe dicit de oppressa coniuratione | 23.1 |
| Catilinae, sed modo id uirtuti senatus, modo prouidentiae | |
| deorum inmortalium adsignat. Plerumque contra inimicos | |
| atque obtrectatores plus uindicat sibi: erant enim illa tuenda | |
| cum obicerentur. In carminibus utinam pepercisset, quae | 24.1 |
| non desierunt carpere maligni: | |
| 'cedant arma togae, concedat laurea linguae' | |
| et | |
| 'o fortunatam natam me consule Romam!' | 5 |
| et Iouem illum a quo in concilium deorum aduocatur, et | |
| Mineruam quae artes eum edocuit: quae sibi ille secutus | |
| quaedam Graecorum exempla permiserat. | |
| Verum eloquentiae ut indecora iactatio, ita nonnumquam | 25.1 |
| concedenda fiducia est. Nam quis reprendat haec: 'Quid | |
| putem? Contemptumne me? Non uideo nec in uita nec in | |
| gratia nec in rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingenii | |
| quid despicere possit Antonius': et paulo post apertius: 'An | 26.1 |
| decertare mecum uoluit contentione dicendi? Hoc quidem | |
| est beneficium. Quid enim plenius, quid uberius quam mihi | |
| et pro me et contra Antonium dicere?' | |
| Adrogantes et illi qui se iudicasse de causa nec aliter ad- | 27.1 |
| futuros fuisse proponunt. Nam et inuiti iudices audiunt | |
| praesumentem partes suas, nec hoc oratori contingere inter | |
| aduersarios quod Pythagorae inter discipulos contigit potest: | |
| 'ipse dixit.' Sed istud magis minusue uitiosum est pro per- | 5 |
| sonis dicentium: defenditur enim aliquatenus aetate digni- | 28.1 |
| tate auctoritate: quae tamen uix in ullo tanta fuerint ut non | |
| hoc adfirmationis genus temperandum sit aliqua modera- | |
| tione, sicut omnia in quibus patronus argumentum ex se | |
| ipso petet. Quid fuisset tumidius si accipiendum criminis | 5 |
| loco negasset Cicero equitis Romani esse filium se defen- | |
| dente? At ille fecit hoc etiam fauorabile coniungendo cum | |
| iudicibus dignitatem suam: 'equitis Romani autem esse | |
| filium criminis loco poni ab accusatoribus neque his iudi- | |
| cantibus oportuit nec defendentibus nobis.' | 10 |
| Impudens, tumultuosa, iracunda actio omnibus indecora, | 29.1 |
| sed, ut quisque aetate dignitate usu praecedit, magis in ea | |
| reprendendus. Videas autem rixatores quosdam neque | |
| iudicum reuerentia neque agendi more ac modo contineri, | |
| quo ipso mentis habitu manifestum sit tam in suscipiendis | 5 |
| quam in agendis causis nihil pensi habere. Profert enim | 30.1 |
| mores plerumque oratio et animi secreta detegit: nec | |
| sine causa Graeci prodiderunt ut uiuat quemque etiam | |
| dicere. Humiliora illa uitia: summissa adulatio, adfectata | |
| scurrilitas, in rebus ac uerbis parum modestis ac pudicis | 5 |
| uilis pudor, in omni negotio neglecta auctoritas. Quae | |
| fere accidunt eis qui nimium aut blandi esse aut ridiculi | |
| uolunt. | |
| Ipsum etiam eloquentiae genus alios aliud decet; nam | 31.1 |
| neque tam plenum et erectum et audax et praecultum seni- | |
| bus conuenerit quam pressum et mite et limatum et quale | |
| intellegi uult Cicero cum dicit orationem suam coepisse | |
| canescere, sicut uestibus quoque non purpura coccoque ful- | 5 |
| gentibus illa aetas satis apta sit: in iuuenibus etiam uberiora | 32.1 |
| paulo et paene periclitantia feruntur, at in isdem siccum et | |
| sollicitum et contractum dicendi propositum plerumque | |
| adfectatione ipsa seueritatis inuisum est, quando etiam mo- | |
| rum senilis auctoritas inmatura in adulescentibus creditur. | 5 |
| Simpliciora militaris decent. Philosophiam ex professo, ut | 33.1 |
| quidam faciunt, ostentantibus parum decori sunt plerique | |
| orationis ornatus maximeque ex adfectibus, quos illi uitia | |
| dicunt. Verba quoque exquisitiora et compositio numerosa | |
| tali proposito diuersa. Non enim solum illa laetiora, qualia | 34.1 |
| a Cicerone dicuntur 'saxa atque solitudines uoci respondent', | |
| sed etiam illa, quamquam plena sanguinis, 'uos enim iam, | |
| Albani tumuli atque luci, uos, inquam, inploro atque testor, | |
| uosque Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani | 5 |
| sociae et aequales' non conueniant barbae illi atque tristitiae. | |
| At uir ciuilis uereque sapiens, qui se non otiosis disputa- | 35.1 |
| tionibus sed administrationi rei publicae dederit, a qua lon- | |
| gissime isti qui philosophi uocantur recesserunt, omnia quae | |
| ad efficiendum oratione quod proposuerit ualent libenter | |
| adhibebit, cum prius quid honestum sit efficere in animo suo | 5 |
| constituerit. Est quod principes deceat, aliis non concesseris. | 36.1 |
| Imperatorum ac triumphalium separata est aliqua ex parte | |
| ratio eloquentiae, sicut Pompeius abunde disertus rerum | |
| suarum narrator, et hic qui bello ciuili se interfecit Cato | |
| eloquens senator fuit. Idem dictum saepe in alio liberum, in | 37.1 |
| alio furiosum, in alio superbum est. Verba aduersus Aga- | |
| memnonem a Thersite habita ridentur: da illa Diomedi | |
| aliiue cui pari, magnum animum ferre prae se uidebuntur. | |
| 'Ego te' inquit 'consulem putem' L. Crassus Philippo 'cum | 5 |
| tu me non putes senatorem?': uox honestissimae libertatis, | |
| non tamen ferres quemcumque dicentem. Negat se magni | 38.1 |
| facere aliquis poetarum utrum Caesar ater an albus homo | |
| sit: insania; uerte, ut idem Caesar de illo dixerit, adrogantia | |
| est. Maior in personis obseruatio est apud tragicos comicos- | |
| que: multis enim utuntur et uariis. Eadem et eorum qui | 5 |
| orationes aliis scribebant fuit ratio et declamantium est: | |
| non enim semper ut aduocati, sed plerumque ut litigatores | |
| dicimus. | |
| Verum etiam in iis causis quibus aduocamur eadem | 39.1 |
| differentia diligenter est custodienda. Vtimur enim fictione | |
| personarum et uelut ore alieno loquimur, dandique sunt | |
| iis quibus uocem accommodamus sui mores. Aliter enim | |
| P. Clodius, aliter Appius Caecus, aliter Caecilianus ille, aliter | 5 |
| Terentianus pater fingitur. Quid asperius lictore Verris: 'ut | 40.1 |
| adeas, tantum dabis'? quid fortius illo cuius inter ipsa uer- | |
| berum supplicia una uox audiebatur: 'ciuis Romanus sum'? | |
| Quam dignae Milonis in peroratione ipsa uoces eo uiro qui | |
| pro re publica seditiosum ciuem totiens compescuisset qui- | 5 |
| que insidias uirtute superasset! Denique non modo quot in | 41.1 |
| causa totidem in prosopopoeia sunt uarietates, sed hoc | |
| etiam plures, quod in his puerorum, feminarum, populorum, | |
| mutarum etiam rerum adsimulamus adfectus, quibus omni- | |
| bus debetur suus decor. Eadem in iis pro quibus agemus ob- | 42.1 |
| seruanda sunt: aliter enim pro alio saepe dicendum est, ut | |
| quisque honestus humilis inuidiosus fauorabilis erit, adiecta | |
| propositorum quoque et ante actae uitae differentia. Iucun- | |
| dissima uero in oratore humanitas facilitas moderatio beni- | 5 |
| uolentia. Sed illa quoque diuersa bonum uirum decent: | |
| malos odisse, publica uice commoueri, ultum ire scelera et | |
| iniurias, et omnia, ut initio dixi, honesta. | |
| Nec tantum quis et pro quo sed etiam apud quem dicas | 43.1 |
| interest: facit enim et fortuna discrimen et potestas, nec | |
| eadem apud principem, magistratum, senatorem, priuatum, | |
| tantum liberum ratio est, nec eodem sono publica iudicia et | |
| arbitrorum disceptationes aguntur. Nam ut orantem pro | 44.1 |
| capite sollicitudo deceat et cura et omnes ad amplificandam | |
| orationem quasi machinae, ita in paruis rebus iudiciisque | |
| uana sint eadem, rideaturque merito qui apud disceptatorem | |
| de re leuissima sedens dicturus utatur illa Ciceronis confes- | 5 |
| sione, non modo se animo commoueri, sed etiam corpore | |
| ipso perhorrescere. Quis uero nesciat quanto aliud dicendi | 45.1 |
| genus poscat grauitas senatoria, aliud aura popularis? cum | |
| etiam singulis iudicantibus non idem apud grauis uiros quod | |
| leuiores, non idem apud eruditum quod militarem ac | |
| rusticum deceat, sitque nonnumquam summittenda et con- | 5 |
| trahenda oratio, ne iudex eam uel intellegere uel capere | |
| non possit. | |
| Tempus quoque ac locus egent obseruatione propria: nam | 46.1 |
| et tempus tum triste tum laetum, tum liberum tum angust- | |
| um est, atque ad haec omnia componendus orator: et loco | 47.1 |
| publico priuatone, celebri an secreto, aliena ciuitate an tua, | |
| in castris denique an foro dicas interest plurimum, ac suam | |
| quidque formam et proprium quendam modum eloquentiae | |
| poscit: cum etiam in ceteris actibus uitae non idem in foro, | 5 |
| curia, campo, theatro, domi facere conueniat, et pleraque, | |
| quae natura non sunt reprendenda atque adeo interim sunt | |
| necessaria, alibi quam mos permiserit turpia habeantur. | |
| Illud iam diximus, quanto plus nitoris et cultus demonstra- | 48.1 |
| tiuae materiae, ut ad delectationem audientium compositae, | |
| quam quae sunt in actu et contentione suasoriae iudiciales- | |
| que permittant. | |
| Hoc adhuc adiciendum, aliquas etiam quae sunt egregiae | 5 |
| dicendi uirtutes quo minus deceant effici condicione causa- | |
| rum. An quisquam tulerit reum in discrimine capitis, prae- | 49.1 |
| cipueque si apud uictorem et principem pro se ipse dicat, | |
| frequenti tralatione, fictis aut repetitis ex uetustate uerbis, | |
| compositione quae sit maxime a uulgari usu remota, decur- | |
| rentibus perihodis, quam laetissimis locis sententiisque | 5 |
| dicentem? Non perdant haec omnia necessarium periclitanti | |
| sollicitudinis colorem petendumque etiam innocentibus | |
| misericordiae auxilium? Moueaturne quisquam eius fortuna | 50.1 |
| quem tumidum ac sui iactantem et ambitiosum institorem | |
| eloquentiae in ancipiti sorte uideat? Non immo oderit reum | |
| uerba aucupantem et anxium de fama ingenii et cui esse | |
| diserto uacet? Quod mire M. Caelius in defensione causae, | 51.1 |
| qua reus de ui fuit, comprendisse uidetur mihi: 'ne cui | |
| uestrum atque etiam omnium qui ad rem agendam adsunt | |
| meus aut uultus molestior aut uox inmoderatior aliqua aut | |
| denique, quod minimum est, iactantior gestus fuisse uidea- | 5 |
| tur'. Atqui sunt quaedam actiones in satisfactione, depreca- | 52.1 |
| tione, confessione positae: sententiolisne flendum erit? | |
| epiphonemata aut enthymemata exorabunt? non quidquid | |
| meris adicietur adfectibus omnis eorum diluet uiris, et | |
| miserationem securitate laxabit? Age, si de morte filii sui | 53.1 |
| uel iniuria, quae morte sit grauior, dicendum patri fuerit, aut | |
| in narrando gratiam illam expositionis quae continget ex ser- | |
| mone puro atque dilucido quaeret, breuiter ac significanter | |
| ordinem rei protulisse contentus, aut argumenta diducet | 5 |
| in digitos et propositionum ac partitionum captabit leporem | |
| et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni | |
| remissa loquetur? Quo fugerit interim dolor ille? Vbi lacri- | 54.1 |
| mae substiterint? Vnde se in medium tam secura obser- | |
| uatio artium miserit? Non ab exordio usque ad ultimam | |
| uocem continuus quidam gemitus et idem tristitiae uultus | |
| seruabitur, si quidem uolet dolorem suum etiam in audientis | 5 |
| transfundere? Quem si usquam remiserit, in animum iudi- | |
| cantium non reducet. Quod praecipue declamantibus (neque | 55.1 |
| enim me paenitet ad hoc quoque opus meum et curam sus- | |
| ceptorum semel adulescentium respicere) custodiendum est, | |
| quo plures in schola finguntur adfectus, quos non ut ad- | |
| uocati sed ut passi subimus: cum etiam hoc genus simulari | 56.1 |
| litium soleat, cum ius mortis a senatu quidam uel ob aliquam | |
| magnam infelicitatem uel etiam paenitentiam petunt: in | |
| quibus non solum cantare, quod uitium peruasit, aut lasci- | |
| uire, sed ne argumentari quidem nisi mixtis, et quidem ita | 5 |
| ut in ipsa probatione magis emineant, adfectibus decet. | |
| Nam qui intermittere in agendo dolorem potest, uidetur | |
| posse etiam deponere. | |
| Nescio tamen an huius de quo loquimur decoris custodia | 57.1 |
| maxime circa eos contra quos dicimus examinanda sit. Nam | |
| sine dubio in omnibus statim accusationibus hoc agendum | |
| est, ne ad eas libenter descendisse uideamur. Ideoque mihi | |
| illud Cassi Seueri non mediocriter displicet: 'di boni, uiuo, | 5 |
| et, quo me uiuere iuuet, Asprenatem reum uideo'. Non enim | |
| iusta ex causa uel necessaria uideri potest postulasse eum, | |
| sed quadam accusandi uoluptate. Praeter hoc tamen, quod | 58.1 |
| est commune, propriam moderationem quaedam causae | |
| desiderant. Quapropter et qui curationem bonorum patris | |
| postulabit doleat eius ualetudine, et quamlibet grauia filio | |
| pater obiecturus miserrimam sibi ostendat esse hanc ipsam | 5 |
| necessitatem, nec hoc paucis modo uerbis sed toto colore | |
| actionis, ut id eum non dicere modo sed etiam uere dicere | |
| appareat. Nec causanti pupillo sic tutor irascatur umquam | 59.1 |
| ut non remaneant amoris uestigia et sacra quaedam patris | |
| eius memoria. Iam quo modo contra abdicantem patrem, | |
| querentem uxorem agi causam oporteret in libro, ut arbitror, | |
| septimo dixi. Quando etiam ipsos loqui, quando etiam aduo- | 5 |
| cati uoce uti deceat quartus liber, in quo prohoemii praecepta | |
| sunt, continet. | |
| Esse et in uerbis quod deceat aut turpe sit nemini du- | 60.1 |
| bium est. Vnum iam igitur huic loco, quod est sane summae | |
| difficultatis, adiciendum uidetur, quibus modis ea quae sunt | |
| natura parum speciosa, quaeque non dicere si utrumlibet | |
| esset liberum maluissemus, non tamen sint indecora dicenti- | 5 |
| bus. Quid asperiorem habere frontem potest aut quid aures | 61.1 |
| hominum magis respuunt quam cum est filio filiiue aduocatis | |
| in matrem perorandum? Aliquando tamen necesse est, ut | |
| in causa Cluenti Habiti, sed non semper illa uia qua contra | |
| Sasiam Cicero usus est, non quia non ille optime, sed quia | 5 |
| plurimum refert qua in re et quo modo laedat. Itaque illa, | 62.1 |
| cum filii caput palam inpugnaret, fortiter fuit repellenda: | |
| duo tamen, quae sola supererant, diuine Cicero seruauit, | |
| primum ne obliuisceretur reuerentiae quae parentibus debe- | |
| tur, deinde ut repetitis altius causis diligentissime ostenderet | 5 |
| quam id quod erat in matrem dicturus non oporteret modo | |
| fieri sed etiam necesse esset. Primaque haec expositio fuit, | 63.1 |
| quamquam ad praesentem quaestionem nihil pertinebat: | |
| adeo in causa difficili atque perplexa nihil prius intuendum | |
| credidit quam quid deceret. Fecit itaque nomen parentis | |
| non filio inuidiosum sed ipsi in quam dicebatur. Potest | 64.1 |
| tamen aliquando mater et in re leuiore aut minus infeste | |
| contra filium stare: tum lenior atque summissior decebit | |
| oratio. Nam et satisfaciendo aut nostram minuemus in- | |
| uidiam aut etiam in diuersum eam transferemus, et, si graui- | 5 |
| ter dolere filium palam fuerit, credetur abesse ab eo culpam | |
| fietque ultro miserabilis. Auertere quoque in alios crimen | 65.1 |
| decet, ut fraude aliquorum concita credatur, et omnia nos | |
| passuros, nihil aspere dicturos testandum, ut, etiam si non | |
| possumus conuiciari, nolle uideamur. Etiam, si quid obicien- | |
| dum erit, officium est patroni ut id filio inuito sed fide | 5 |
| cogente facere credatur: ita poterit uterque laudari. Quod | 66.1 |
| de matre dixi, de utroque parente accipiendum est: nam | |
| inter patres etiam filiosque, cum interuenisset emancupatio, | |
| litigatum scio. In aliis quoque propinquitatibus custodien- | |
| dum est ut inuiti et necessario et parce iudicemur dixisse, | 5 |
| magis autem aut minus ut cuique personae debetur reueren- | |
| tia. Eadem pro libertis aduersus patronos obseruantia. Et ut | |
| semel plura complectar, numquam decebit sic aduersus tales | |
| agere personas quo modo contra nos agi ab hominibus con- | |
| dicionis eiusdem iniquo animo tulissemus. Praestatur hoc | 67.1 |
| aliquando etiam dignationibus, ut libertatis nostrae ratio | |
| reddatur, ne quis nos aut petulantes in laedendis eis aut | |
| etiam ambitiosos putet. Itaque Cicero, quamquam erat in | |
| Cottam grauissime dicturus neque aliter agi P. Oppi causa | 5 |
| poterat, longa tamen praefatione excusauit officii sui neces- | |
| sitatem. Aliquando etiam inferioribus praecipueque adule- | 68.1 |
| scentulis parcere aut uideri decet. Vtitur hac moderatione | |
| Cicero pro Caelio contra Atratinum, ut eum non inimice cor- | |
| ripere sed paene patrie monere uideatur: nam et nobilis et | |
| iuuenis et non iniusto dolore uenerat ad accusandum. | 5 |
| Sed in his quidem, in quibus uel iudici uel etiam adsisten- | |
| tibus ratio nostrae moderationis probari debet, minor est | |
| labor: illic plus difficultatis ubi ipsos contra quos dicimus | |
| ueremur offendere. Duae simul huius modi personae Ciceroni | 69.1 |
| pro Murena dicenti obstiterunt, M. Catonis Seruique Sulpici. | |
| Quam decenter tamen Sulpicio, cum omnes concessisset uir- | |
| tutes, scientiam petendi consulatus ademit! Quid enim aliud | |
| esset quo se uictum homo nobilis et iuris antistes magis | 5 |
| ferret? Vt uero rationem defensionis suae reddidit, cum se | |
| studuisse petitioni Sulpici contra honorem Murenae, non | |
| idem debere accusationi contra caput diceret! Quam molli | 70.1 |
| autem articulo tractauit Catonem! Cuius naturam summe | |
| admiratus non ipsius uitio sed Stoicae sectae quibusdam in | |
| rebus factam duriorem uideri uolebat, ut inter eos non foren- | |
| sem contentionem sed studiosam disputationem crederes | 5 |
| incidisse. Haec est profecto ratio et certissimum praecepto- | 71.1 |
| rum genus illius uiri obseruatio, ut, cum aliquid detrahere | |
| salua gratia uelis, concedas alia omnia: in hoc solo uel minus | |
| peritum quam in ceteris (adiecta, si potuerit fieri, etiam causa | |
| cur id ita sit) uel paulo pertinaciorem uel credulum uel ira- | 5 |
| tum uel inpulsum ab aliis. Hoc enim commune remedium est, | 72.1 |
| si tota actione aequaliter appareat non honor modo eius sed | |
| etiam caritas. Praeterea causa sit nobis iusta [sit] dicendi, | |
| neque id moderate tantum faciamus sed etiam neces- | |
| sario. | 5 |
| Diuersum ab hoc, sed facilius, cum hominum aut alioqui | 73.1 |
| turpium aut nobis inuisorum quaedam facta laudanda sunt: | |
| decet enim rem ipsam probare in qualicumque persona. | |
| Dixit Cicero pro Gabinio et P. Vatinio, inimicissimis antea | |
| sibi hominibus et in quos orationes etiam scripserat, uerum | 5 |
| et iusta sic faciendi * non se de ingenii fama sed de fide esse | |
| sollicitum. Difficilior ei ratio in iudicio Cluentiano fuit, cum | 74.1 |
| Scamandrum necesse haberet dicere nocentem, cuius egerat | |
| causam. Verum id elegantissime cum eorum a quibus ad se | |
| perductus esset precibus, tum etiam adulescentia sua excusat, | |
| detracturus alioqui plurimum auctoritatis sibi, in causa prae- | 5 |
| sertim suspecta, si eum se esse qui temere nocentis reos | |
| susciperet fateretur. | |
| Apud iudicem uero qui aut erit inimicus alioqui aut prop- | 75.1 |
| ter aliquod commodum a causa quam nos susceperimus auer- | |
| sus, ut persuadendi ardua est ratio, ita dicendi expeditissima: | |
| fiducia enim iustitiae eius et nostrae causae nihil nos timere | |
| simulabimus. Ipse erit gloria inflandus, ut tanto clarior eius | 5 |
| futura sit fides ac religio in pronuntiando quanto minus uel | |
| offensae uel utilitati suae indulserit. Hoc et apud eos <a> | 76.1 |
| quibus appellatum erit, si forte ad eosdem remittemur: | |
| adicienda ratio uel necessitatis alicuius, si id causa concedit, | |
| uel erroris uel suspicionis. Tutissimum ergo paenitentiae | |
| confessio et satisfactio culpae, perducendusque omni modo | 5 |
| iudex ad irae pudorem. Accidit etiam nonnumquam <ut> ea | 77.1 |
| de causa de qua pronuntiauit cognoscat iterum. Tum illud | |
| quidem commune: apud alium nos iudicem disputaturos de | |
| illius sententia non fuisse, neque enim emendari ab alio quam | |
| ipso fas esse: ceterum ex causa, ut quaeque permittet, aut | 5 |
| ignorata quaedam aut defuisse testes aut, quod timidissime | |
| et si nihil aliud plane fuerit dicendum est, patronos non | |
| suffecisse succurret. Etiam si apud alios iudices agetur, ut in | 78.1 |
| secunda adsertione aut in centumuiralibus iudiciis duplici- | |
| bus, parte uicta decentius erit, quotiens contigerit, seruare | |
| iudicum pudorem: de qua re latius probationum loco dic- | |
| tum est. | 5 |
| Potest euenire ut in aliis reprehendenda sint quae ipsi | |
| fecerimus, ut obicit Tubero Ligario quod in Africa fuerit | |
| et ambitus quidam damnati recuperandae dignitatis gratia | 79.1 |
| reos eiusdem criminis detulerunt, ut in scholis luxuriantem | |
| patrem luxuriosus ipse iuuenis accusat. Id quo modo decen- | |
| ter fieri possit equidem non inuenio nisi aliquid reperitur | |
| quod intersit, persona aetas tempus causa locus animus. | 5 |
| Tubero iuuenem se patri haesisse, illum a senatu missum non | 80.1 |
| ad bellum sed ad frumentum coemendum ait, ut primum | |
| licuerit a partibus recessisse: Ligarium et perseuerasse et non | |
| pro Cn. Pompeio, inter quem <et> Caesarem dignitatis fuerit | |
| contentio, cum saluam uterque rem publicam uellet, sed pro | 5 |
| Iuba atque Afris inimicissimis populo Romano stetisse. | |
| Ceterum uel facillimum est ibi alienam culpam incusare ubi | 81.1 |
| fateris tuam: uerum id iam indicis est, non actoris. Quod si | |
| nulla contingit excusatio, sola colorem habet paenitentia. | |
| Potest enim uideri satis emendatus qui in odium eorum in | |
| quibus errauerat ipse conuersus est. Sunt enim casus quidam | 82.1 |
| qui hoc natura ipsa rei non indecens faciant, ut cum pater | |
| ex <meretrice natum, quod duxerit> meretricem in matri- | |
| monium, abdicat: scholastica materia, sed non <quae in foro | |
| non> possit accidere. Hic igitur multa non deformiter dicet: | 5 |
| uel quod omnium sit uotum parentum ut honestiores quam | |
| sint ipsi liberos habeant (nam et, si filia nata, meretrix eam | |
| mater pudicam esse uoluisset), uel quod humilior ipse fuerit | |
| (licet enim huic ducere), uel quod non habuerit patrem qui | |
| moneret: quin eo minus id faciendum filio fuisse, ne reno- | 83.1 |
| uaret domus pudorem et exprobraret patri nuptias, matri | |
| prioris uitae necessitatem, ne denique legem quandam suis | |
| quoque [sum] liberis daret. Credibilis erit etiam propria | |
| quaedam in illa meretrice turpitudo, quam nunc hic pater | 5 |
| ferre non possit. Alia praetereo: neque enim nunc decla- | |
| mamus, sed ostendimus nonnumquam posse dicentem ipsis | |
| incommodis bene uti. | |
| Illic maior aestus ubi quis pudenda queritur, ut stuprum, | 84.1 |
| praecipue in maribus, aut os profanatum. Non dico si loqua- | |
| tur ipse: nam quid aliud ei quam gemitus aut fletus <et> ex- | |
| secratio uitae conueniat, ut iudex intellegat potius dolorem | |
| illum quam audiat? Sed patrono quoque per similes adfectus | 5 |
| eundum erit, quia hoc iniuriae genus uerecundius est <fateri> | |
| passis quam ausis. Mollienda est in plerisque aliquo colore | 85.1 |
| asperitas orationis, ut Cicero de proscriptorum liberis fecit. | |
| Quid enim crudelius quam homines honestis parentibus ac | |
| maioribus natos a re publica summoueri? Itaque durum id | |
| esse summus ille tractandorum animorum artifex confitetur, | 5 |
| sed ita legibus Sullae cohaerere statum ciuitatis adfirmat ut | |
| iis solutis stare ipsa non possit. Consecutus itaque est ut | |
| aliquid eorum quoque causa uideretur facere contra quos | |
| diceret. Illud etiam in iocis monui, quam turpis esset for- | 86.1 |
| tunae insectatio, et ne in totos ordines aut gentes aut populos | |
| petulantia incurreret. Sed interim fides patrocinii cogit quae- | |
| dam de uniuerso genere aliquorum hominum dicere, liber- | |
| tinorum uel militum uel publicanorum uel similiter aliorum. | 5 |
| In quibus omnibus commune remedium est ut ea quae lae- | 87.1 |
| dunt non libenter tractare uidearis, nec in omnia impetum | |
| facias sed in id quod expugnandum est, et reprehensa [alia] | |
| laude compenses: sic cupidos <milites> dicas: sed non mirum, | 88.1 |
| quod periculorum ac sanguinis maiora sibi deberi praemia | |
| putent; eosdem petulantes: sed hoc fieri quod bellis magis | |
| quam paci consuerint. Libertinis detrahenda est auctoritas: | |
| licet iis testimonium reddere industriae per quam exierint de | 5 |
| seruitute. Quod ad nationes exteras pertinet, Cicero uarie: | 89.1 |
| detracturus Graecis testibus fidem doctrinam his concedit | |
| ac litteras, seque eius gentis amatorem esse profitetur, Sar- | |
| dos contemnit, Allobrogas ut hostis insectatur: quorum | |
| nihil tunc cum diceretur parum aptum aut remotum <a> | 5 |
| cura decoris fuit. Verborum etiam moderatione detrahi solet | 90.1 |
| si qua est rei inuidia: si asperum dicas nimium seuerum, | |
| iniustum persuasione labi, pertinacem ultra modum tenacem | |
| esse propositi: plerumque uelut ipsos coneris ratione uincere, | |
| quod est mollissimum. | 5 |
| Indecorum est super haec omne nimium, ideoque etiam | 91.1 |
| quod natura rei satis aptum est, nisi modo quoque tempera- | |
| tur, gratiam perdit. Cuius rei obseruatio iudicio magis quo- | |
| dam [seruiri] sentiri quam praeceptis tradi potest: quantum | |
| satis sit et quantum recipiant aures non habet certam | 5 |
| mensuram et quasi pondus, quia <ut> in cibis [his] alia aliis | |
| magis complent. | |
| Adiciendum etiam breuiter uidetur quo fiat <ut> dicendi | 92.1 |
| uirtutes diuersissimae non solum suos amatores habeant | |
| sed ab eisdem saepe laudentur. Nam Cicero quodam loco | |
| scribit id esse optimum quod [non] facile credideris consequi | |
| imitatione, non possis, alio uero non id egisse, ut ita diceret | 5 |
| quo modo se quilibet posse confideret, sed quo modo nemo. | |
| Quod potest pugnare inter se uideri, uerum utrumque, ac | 93.1 |
| merito, laudatur: causarum enim modo distat, quia sim- | |
| plicitas illa et uelut securitas inadfectatae orationis mire | |
| tenuis causas decet, maioribus illud admirabile dicendi genus | |
| magis conuenit. In utroque eminet Cicero: ex quibus | 5 |
| alterum imperiti se posse consequi credent, neutrum qui | |
| intellegunt. |