| Maximus uero studiorum fructus est et uelut †primus | 10.7.1.1 |
| quidam plius† longi laboris ex tempore dicendi facultas; | |
| quam qui non erit consecutus, mea quidem sententia ciuili- | |
| bus officiis renuntiabit et solam scribendi facultatem potius | |
| ad alia opera conuertet. Vix enim bonae fidei uiro conuenit | 5 |
| auxilium in publicum polliceri quod praesentissimis quibus- | |
| que periculis desit, * intrare portum ad quem nauis accedere | |
| nisi lenibus uentis uecta non possit: siquidem innumerabiles | 2.1 |
| accidunt subitae necessitates uel apud magistratus uel re- | |
| praesentatis iudiciis continuo agendi. Quarum si qua, non | |
| dico cuicumque innocentium ciuium, sed amicorum ac pro- | |
| pinquorum alicui euenerit, stabitne mutus et salutarem | 5 |
| petentibus uocem, statimque si non succurratur perituris, | |
| moras et secessum et silentium quaeret, dum illa uerba fabri- | |
| centur et memoriae insidant et uox ac latus praeparetur? | |
| Quae uero patitur hoc ratio, ut quisquam sit orator ali- | 3.1 |
| quando? Mitto casus: quid cum aduersario respondendum | |
| erit fiet? Nam saepe ea quae opinati sumus et contra quae | |
| scripsimus fallunt, ac tota subito causa mutatur, atque ut | |
| gubernatori ad incursus tempestatium, sic agenti ad uarie- | 5 |
| tatem causarum ratio mutanda est. Quid porro multus stilus | 4.1 |
| et adsidua lectio et longa studiorum aetas facit, si manet | |
| eadem quae fuit incipientibus difficultas? Perisse profecto | |
| confitendum est praeteritum laborem cui semper idem labo- | |
| randum est. Neque ego hoc ago, ut ex tempore dicere malit, | 5 |
| sed ut possit. Id autem maxime hoc modo consequemur. | |
| Nota sit primum dicendi uia: neque enim prius contingere | 5.1 |
| cursus potest quam scierimus quo sit et qua perueniendum. | |
| Nec satis est non ignorare quae sint causarum iudicialium | |
| partes, aut quaestionum ordinem recte disponere, quam- | |
| quam ista sunt praecipua, sed quid quoque loco primum sit | 5 |
| ac secundum et deinceps: quae ita sunt natura copulata ut | |
| mutari aut interuelli sine confusione non possint. Quisquis | 6.1 |
| autem uia dicet, utetur ante omnia rerum ipsa serie uelut | |
| duce, propter quod homines etiam modice exercitati facil- | |
| lime tenorem in narrationibus seruant. Deinde quid quoque | |
| loco quaerant scient, nec circumspectabunt nec offerentibus | 5 |
| se aliunde sensibus turbabuntur, nec confundent ex diuersis | |
| orationem uelut salientes huc illuc nec usquam insistentes. | |
| Postremo habebunt modum et finem, qui esse citra diui- | |
| sionem nullus potest, <et> expletis pro facultate omnibus | 7.1 |
| quae proposuerint peruenisse se ad ultimum sentient. | |
| Et haec quidem ex arte; illa uero ex studio, ut copiam ser- | |
| monis optimi, quem ad modum praeceptum est, compare- | |
| mus, multo ac fideli stilo sic formetur oratio ut scriptorum | 5 |
| colorem etiam quae subito effusa sint reddant, ut, cum | |
| multa scripserimus, etiam multa dicamus. Nam consuetudo | 8.1 |
| <et> exercitatio facilitates maxime parit: quae si paulum | |
| intermissa fuerit, non uelocitas illa modo tardatur, sed | |
| ipsum <os> coit atque concurrit. Quamquam enim opus est | |
| naturali quadam mobilitate animi, ut, dum proxima dicimus, | 5 |
| struere ulteriora possimus, semperque nostram uocem pro- | |
| uisa et formata cogitatio excipiat: uix tamen aut natura aut | 9.1 |
| ratio in tam multiplex officium diducere animum queat ut | |
| inuentioni, dispositioni, elocutioni, ordini rerum uerborum- | |
| que, tum iis quae dicit, quae subiuncturus est, quae ultra | |
| spectanda sunt, adhibita uocis pronuntiationis gestus obser- | 5 |
| uatione una sufficiat. Longe enim praecedat oportet intentio | 10.1 |
| ac prae se res agat, quantumque dicendo consumitur, tantum | |
| ex ultimo prorogetur, ut, donec perueniamus ad finem, | |
| non minus prospectu procedamus quam gradu, si non inter- | |
| sistentes offensantesque breuia illa atque concisa singultan- | 5 |
| tium modo eiecturi sumus. | |
| Est igitur usus quidam inrationalis, quam Graeci ἄλογον | 11.1 |
| τριβήν uocant, qua manus in scribendo decurrit, qua oculi | |
| totos simul in lectione uersus flexusque eorum et transitus | |
| intuentur, et ante sequentia uident quam priora dixerunt. | |
| Quo constant miracula illa in scaenis pilariorum ac uentila- | 5 |
| torum, ut ea quae emiserint ultro uenire in manus credas et | |
| qua iubentur decurrere. Sed hic usus ita proderit si ea de qua | 12.1 |
| locuti sumus ars antecesserit, ut ipsum illud quod in se | |
| rationem non habet in ratione uersetur. Nam mihi ne dicere | |
| quidem uidetur nisi qui disposite ornate copiose dicit, sed | |
| tumultuari. Nec fortuiti sermonis contextum mirabor um- | 13.1 |
| quam, quem iurgantibus etiam mulierculis uideamus super- | |
| fluere: cum eo quod, si calor ac spiritus tulit, frequenter | |
| accidit ut successum extemporalem consequi cura non pos- | |
| sit. Deum tunc adfuisse cum id euenisset ueteres oratores, ut | 14.1 |
| Cicero dicit, aiebant, sed ratio manifesta est. Nam bene con- | |
| cepti adfectus et recentes rerum imagines continuo impetu | |
| feruntur, quae nonnumquam mora stili refrigescunt et dilatae | |
| non reuertuntur. Vtique uero, cum infelix illa uerborum | 5 |
| cauillatio accessit et cursus ad singula uestigia restitit, non | |
| potest ferri contorta uis, sed, ut optime uocum singularum | |
| cedat electio, non continua sed composita est. | |
| Quare capiendae sunt illae de quibus dixi rerum imagines, | 15.1 |
| quas uocari φαντασίας indicauimus, omniaque de quibus | |
| dicturi erimus, personae, quaestiones, spes, metus, habenda | |
| in oculis, in adfectus recipienda: pectus est enim quod diser- | |
| tos facit, et uis mentis. Ideoque imperitis quoque, si modo | 5 |
| sunt aliquo adfectu concitati, uerba non desunt. Tum in- | 16.1 |
| tendendus animus non in aliquam rem unam sed in plures | |
| simul continuas, ut, si per aliquam rectam uiam mittamus | |
| oculos, simul omnia quae sunt in ea circaque intuemur, non | |
| ultimum tantum uidemus, sed usque ad ultimum. Addit ad | 5 |
| dicendum etiam pudor stimulos, mirumque uideri potest | |
| quod, cum stilus secreto gaudeat atque omnis arbitros | |
| reformidet, extemporalis actio auditorum frequentia, ut | |
| miles congestu signorum, excitatur. Namque et difficiliorem | 17.1 |
| cogitationem exprimit et expellit dicendi necessitas, et secun- | |
| dos impetus auget placendi cupido: adeo pretium omnia spec- | |
| tant, ut eloquentia quoque, quamquam plurimum habeat | |
| in se uoluptatis, maxime tamen praesenti fructu laudis | 5 |
| opinionisque ducatur. Nec quisquam tantum fidat ingenio | 18.1 |
| ut id sibi speret incipienti statim posse contingere, sed, sicut | |
| in cogitatione praecipimus, ita facilitatem quoque extem- | |
| poralem a paruis initiis paulatim perducemus ad summam; | |
| quae neque perfici neque contineri nisi usu potest: ceterum | 19.1 |
| peruenire eo debet ut cogitatio non utique melior sit ea, sed | |
| tutior, cum hanc facilitatem non in prorsa modo multi sint | |
| consecuti, sed etiam in carmine, ut Antipater Sidonius et | |
| Licinius Archias: credendum enim Ciceroni est, non quia | 5 |
| nostris quoque temporibus non et fecerint quidam hoc et | |
| faciant. Quod tamen non ipsum tam probabile puto (neque | |
| enim habet aut usum res aut necessitatem) quam exhortan- | |
| dis in hanc spem qui foro praeparantur utile exemplum. | |
| Neque uero tanta sit umquam fiducia facilitatis ut non breue | 20.1 |
| saltem tempus, quod nusquam fere deerit, ad ea quae dicturi | |
| sumus dispicienda sumamus; quod quidem in iudiciis ac | |
| foro datur semper: neque enim quisquam est qui causam | |
| quam non didicerit agat. Declamatores quosdam peruersa | 21.1 |
| ducit ambitio ut exposita controuersia protinus dicere uelint, | |
| quin etiam, quod est in primis friuolum ac scaenicum, uer- | |
| bum petant quo incipiant. Sed tam contumeliosos in se ridet | |
| inuicem eloquentia, et qui stultis uideri eruditi uolunt, stulti | 5 |
| eruditis uidentur. Si qua tamen fortuna tam subitam fecerit | 22.1 |
| agendi necessitatem, mobiliore quodam opus erit ingenio, | |
| et uis omnis intendenda rebus, et in praesentia remittendum | |
| aliquid ex cura uerborum, si consequi utrumque non dabitur. | |
| Tum et tardior pronuntiatio moras habet et suspensa ac | 5 |
| uelut dubitans oratio, ut tamen deliberare, non haesitare | |
| uideamur. Hoc dum egredimur e portu, si nos nondum apta- | 23.1 |
| tis satis armamentis aget uentus, deinde paulatim simul | |
| euntes aptabimus uela et disponemus rudentes et impleri | |
| sinus optabimus. Id potius quam se inani uerborum torrenti | |
| dare quasi tempestatibus quo uolent auferendum. | 5 |
| Sed non minore studio continetur haec facultas quam | 24.1 |
| paratur; ars enim semel percepta non carpitur, stilus quo- | |
| que intermissione paulum admodum de celeritate deperdit: | |
| promptum hoc et in expedito positum exercitatione sola | |
| continetur. Hac uti sic optimum est, ut cotidie dicamus | 5 |
| audientibus pluribus, maxime de quorum simus iudicio | |
| atque opinione solliciti (rarum est enim ut satis se quisque | |
| uereatur): uel soli tamen dicamus potius quam non omnino | |
| dicamus. Est <et> illa exercitatio cogitandi totasque materias | 25.1 |
| uel silentio (dum tamen quasi dicat intra ipsum) persequendi, | |
| quae nullo non et tempore et loco, quando non aliud agimus, | |
| explicari potest, et est in parte <maioris> utilitatis quam haec | |
| proxima: diligentius enim componitur quam illa, in qua con- | 26.1 |
| textum dicendi intermittere ueremur. Rursus in alia plus | |
| prior confert, uocis firmitatem, oris facilitatem, motum cor- | |
| poris, qui et ipse, ut dixi, excitat oratorem et iactatione | |
| manus, pedis supplosione, sicut cauda leones facere dicun- | 5 |
| tur, hortatur. Studendum uero semper et ubique. Neque | 27.1 |
| enim fere tam est ullus dies occupatus ut nihil lucratiuae, | |
| ut Cicero Brutum facere tradit, operae ad scribendum aut | |
| legendum aut dicendum rapi aliquo momento temporis | |
| possit: siquidem C. Carbo etiam in tabernaculo solebat hac | 5 |
| uti exercitatione dicendi. Ne id quidem tacendum est, quod | 28.1 |
| eidem Ciceroni placet, nullum nostrum usquam neglegentem | |
| esse sermonem: quidquid loquemur ubicumque sit pro sua | |
| scilicet portione perfectum. Scribendum certe numquam est | |
| magis quam cum multa dicemus ex tempore. Ita enim ser- | 5 |
| uabitur pondus et innatans illa uerborum facilitas in altum | |
| reducetur, sicut rustici proximas uitis radices amputant, | |
| quae illam in summum solum ducunt, ut inferiores penitus | |
| descendendo firmentur. Ac nescio an, si utrumque cum cura | 29.1 |
| et studio fecerimus, inuicem prosit, ut scribendo dicamus | |
| diligentius, dicendo scribamus facilius. Scribendum ergo | |
| quotiens licebit, si id non dabitur cogitandum: ab utroque | |
| exclusi debent tamen ita dicere ut neque deprensus orator | 5 |
| neque litigator destitutus esse uideatur. | |
| Plerumque autem multa agentibus accidit ut maxime | 30.1 |
| necessaria et utique initia scribant, cetera, quae domo | |
| adferunt, cogitatione complectantur, subitis ex tempore | |
| occurrant: quod fecisse M. Tullium commentariis ipsius | |
| apparet. Sed feruntur aliorum quoque et inuenti forte, ut eos | 5 |
| dicturus quisque composuerat, et in libros digesti, ut causa- | |
| rum quae sunt actae a Seruio Sulpicio, cuius tres orationes | |
| extant: sed hi de quibus loquor commentarii ita sunt exacti | |
| ut ab ipso mihi in memoriam posteritatis uideantur esse | |
| compositi. Nam Ciceronis ad praesens modo tempus aptatos | 31.1 |
| libertus Tiro contraxit: quos non ideo excuso quia non pro- | |
| bem, sed ut sint magis admirabiles. In hoc genere prorsus | |
| recipio hanc breuem adnotationem, libellosque qui uel manu | |
| teneantur et ad quos interim respicere fas sit. Illud quod | 32.1 |
| Laenas praecipit displicet mihi, uel in iis quae scripserimus | |
| [uel in] summas in commentarium et capita conferre. Facit | |
| enim ediscendi neglegentiam haec ipsa fiducia et lacerat ac | |
| deformat orationem. Ego autem ne scribendum quidem puto | 5 |
| quod non simus memoria persecuturi: nam hic quoque acci- | |
| dit ut reuocet nos cogitatio ad illa elaborata, nec sinat prae- | |
| sentem fortunam experiri. Sic anceps inter utrumque animus | 33.1 |
| aestuat, cum et scripta perdidit et non quaerit noua. Sed de | |
| memoria destinatus est libro proximo locus nec huic parti | |
| subiungendus, quia sunt alia prius nobis dicenda [de is quia | |
| sunt]. | 5 |