| Proxima stilo cogitatio est, quae et ipsa uires ab hoc | 10.6.1.1 |
| accipit et est inter scribendi laborem extemporalemque for- | |
| tunam media quaedam et nescio an usus frequentissimi. | |
| Nam scribere non ubique nec semper possumus, cogitationi | |
| temporis ac loci plurimum est. Haec paucis admodum horis | 5 |
| magnas etiam causas complectitur: haec, quotiens inter- | |
| missus est somnus, ipsis noctis tenebris adiuuatur: haec inter | |
| medios rerum actus aliquid inuenit uacui nec otium patitur. | |
| Neque uero rerum ordinem modo, quod ipsum satis erat, | 2.1 |
| intra se ipsa disponit, sed uerba etiam copulat, totamque | |
| ita contexit orationem ut ei nihil praeter manum desit: nam | |
| memoriae quoque plerumque inhaerent fidelius quae nulla | |
| scribendi securitate laxantur. | 5 |
| Sed ne ad hanc quidem uim cogitandi perueniri potest | |
| aut subito aut cito. Nam primum facienda multo stilo forma | 3.1 |
| est quae nos etiam cogitantis sequatur: tum adsumendus | |
| usus paulatim, ut pauca primum complectamur animo quae | |
| reddi fideliter possint, mox per incrementa, tam modica ut | |
| onerari se labor ille non sentiat, augenda uis et exercitatione | 5 |
| multa continenda est; quae quidem maxima ex parte me- | |
| moria constat, ideoque aliqua mihi in illum locum differenda | |
| sunt: eo tamen peruenit ut is cui non refragetur ingenium, | 4.1 |
| acri studio adiutus, tantum consequatur ut ei tam quae | |
| cogitarit quam quae scripserit atque edidicerit in dicendo | |
| fidem seruent. Cicero certe Graecorum Metrodorum | |
| Scepsium et Empylum Rhodium nostrorumque Hortensium | 5 |
| tradidit quae cogitauerant ad uerbum in agendo rettulisse. | |
| Sed si forte aliqui inter dicendum offulserit extemporalis | 5.1 |
| color, non superstitiose cogitatis demum est inhaerendum. | |
| Neque enim tantum habent curae ut non sit dandus et for- | |
| tunae locus, cum saepe etiam scriptis ea quae subito nata | |
| sunt inserantur. Ideoque totum hoc exercitationis genus ita | 5 |
| instituendum ut et digredi ex eo et redire in id facile possi- | |
| mus. Nam ut primum est domo adferre paratam dicendi | 6.1 |
| copiam et certam, ita refutare temporis munera longe stul- | |
| tissimum est. Quare cogitatio in hoc praeparetur, ut nos | |
| fortuna decipere non possit, adiuuare possit. Id autem fiet | |
| memoriae uiribus, ut illa quae complexi animo sumus fluant | 5 |
| secura, non sollicitos et respicientes et una spe suspensos re- | |
| cordationis non sinant prouidere: alioqui uel extemporalem | |
| temeritatem malo quam male cohaerentem cogitationem. | |
| Peius enim quaeritur retrorsus, quia dum illa desideramus | 7.1 |
| ab aliis auertimur, et ex memoria potius res petimus quam | |
| ex materia. Plura sunt autem, si utrimque quaerendum | |
| est, quae inueniri possunt quam quae inuenta sunt. |