| Proximum est ut dicamus quae praecipue scribenda | 10.5.1.1 |
| sint hexin parantibus. <Non est huius> quidem operis ut ex- | |
| plicemus quae sint materiae, quae prima aut secunda aut | |
| deinceps tractanda sint (nam id factum est iam primo libro, | |
| quo puerorum, et secundo, quo iam robustorum studiis | 5 |
| ordinem dedimus), sed de quo nunc agitur, unde copia ac | |
| facilitas maxime ueniat. | |
| Vertere Graeca in Latinum ueteres nostri oratores opti- | 2.1 |
| mum iudicabant. Id se L. Crassus in illis Ciceronis de | |
| Oratore libris dicit factitasse: id Cicero sua ipse persona | |
| frequentissime praecipit, quin etiam libros Platonis atque | |
| Xenophontis edidit hoc genere tralatos: id Messalae placuit, | 5 |
| multaeque sunt ab eo scriptae ad hunc modum orationes, | |
| adeo ut etiam cum illa Hyperidis pro Phryne difficillima | |
| Romanis subtilitate contenderet. Et manifesta est exercita- | 3.1 |
| tionis huiusce ratio. Nam et rerum copia Graeci auctores | |
| abundant et plurimum artis in eloquentiam intulerunt et | |
| hos transferentibus uerbis uti optimis licet: omnibus enim | |
| utimur nostris. Figuras uero, quibus maxime ornatur oratio, | 5 |
| multas ac uarias excogitandi etiam necessitas quaedam est, | |
| quia plerumque a Graecis Romana dissentiunt. | |
| Sed et illa ex Latinis conuersio multum et ipsa contulerit. | 4.1 |
| Ac de carminibus quidem neminem credo dubitare, quo solo | |
| genere exercitationis dicitur usus esse Sulpicius. Nam et | |
| sublimis spiritus attollere orationem potest, et uerba poetica | |
| libertate audaciora non praesumunt eadem proprie dicendi | 5 |
| facultatem. Sed et ipsis sententiis adicere licet oratorium | |
| robur, et omissa supplere, effusa substringere. Neque ego | 5.1 |
| paraphrasin esse interpretationem tantum uolo, sed circa | |
| eosdem sensus certamen atque aemulationem. Ideoque ab | |
| illis dissentio qui uertere orationes Latinas uetant quia opti- | |
| mis occupatis quidquid aliter dixerimus necesse sit esse | 5 |
| deterius. Nam neque semper est desperandum aliquid illis | |
| quae dicta sunt melius posse reperiri, neque adeo ieiunam | |
| ac pauperem natura eloquentiam fecit ut una de re bene dici | |
| nisi semel non possit. Nisi forte histrionum multa circa uoces | 6.1 |
| easdem uariare gestus potest, orandi minor uis, ut dicatur | |
| aliquid, post quod in eadem materia nihil dicendum sit. Sed | |
| esto neque melius quod inuenimus esse neque par, est certe | |
| proximis locus. An uero ipsi non bis ac saepius de eadem re | 7.1 |
| dicimus et quidem continuas nonnumquam sententias?—nisi | |
| forte contendere nobiscum possumus, cum aliis non possu- | |
| mus. Nam si uno genere bene diceretur, fas erat existimari | |
| praeclusam nobis a prioribus uiam: nunc uero innumerabiles | 5 |
| sunt modi, plurimaeque eodem uiae ducunt. Sua breuitati | 8.1 |
| gratia, sua copiae, alia tralatis uirtus, alia propriis, hoc oratio | |
| recta, illud figura declinata commendat. Ipsa denique utilis- | |
| sima est exercitationi difficultas. Quid quod auctores maximi | |
| sic diligentius cognoscuntur? Non enim scripta lectione | 5 |
| secura transcurrimus, sed tractamus singula et necessario | |
| introspicimus et quantum uirtutis habeant uel hoc ipso | |
| cognoscimus, quod imitari non possumus. | |
| Nec aliena tantum transferre, sed etiam nostra pluribus | 9.1 |
| modis tractare proderit, ut ex industria sumamus sententias | |
| quasdam easque uersemus quam numerosissime, uelut | |
| eadem cera aliae aliaeque formae duci solent. Plurimum | 10.1 |
| autem parari facultatis existimo ex simplicissima qua- | |
| que materia. Nam illa multiplici personarum causarum | |
| temporum locorum dictorum factorum diuersitate facile | |
| delitescet infirmitas, tot se undique rebus ex quibus aliquam | 5 |
| adprehendas offerentibus. Illud uirtutis indicium est, fun- | 11.1 |
| dere quae natura contracta sunt, augere parua, uarietatem | |
| similibus uoluptatem expositis dare, et bene dicere multa de | |
| paucis. | |
| In hoc optime facient infinitae quaestiones, quas uocari | 5 |
| thesis diximus, quibus Cicero iam princeps in re publica | |
| exerceri solebat. His confinis est destructio et confirmatio | 12.1 |
| sententiarum. Nam cum sit sententia decretum quoddam | |
| atque praeceptum, quod de re, idem de iudicio rei quaeri | |
| potest. Tum loci communes, quos etiam scriptos ab oratori- | |
| bus scimus. Nam qui haec recta tantum et in nullos flexus | 5 |
| recedentia copiose tractauerit, utique in illis plures excursus | |
| recipientibus magis abundabit eritque in omnis causas gratus: | |
| omnes enim generalibus quaestionibus constant. Nam quid | 13.1 |
| interest Cornelius tribunus plebis quod codicem legerit reus | |
| sit, an quaeramus 'uioleturne maiestas si magistratus roga- | |
| tionem suam populo ipse recitarit'? 'Milo Clodium rectene | |
| occiderit' ueniat in iudicium, an 'oporteatne insidiatorem | 5 |
| interfici uel perniciosum rei publicae ciuem, etiam si non | |
| insidietur'? 'Cato Marciam honestene tradiderit Hortensio' | |
| an 'conueniatne res talis bono uiro'? De personis iudicatur, | |
| sed de rebus contenditur. Declamationes uero, quales in | 14.1 |
| scholis rhetorum dicuntur, si modo sunt ad ueritatem | |
| accommodatae et orationibus similes, non tantum dum ado- | |
| lescit profectus sunt utilissimae, quae inuentionem disposi- | |
| tionem pariter exercent, sed etiam cum est consummatus ac | 5 |
| iam in foro clarus: alitur enim atque enitescit uelut pabulo | |
| laetiore facundia et adsidua contentionum asperitate fati- | |
| gata renouatur. Quapropter historiae nonnumquam ubertas | 15.1 |
| in aliqua exercendi stili parte ponenda et dialogorum liber- | |
| tate gestiendum. Ne carmine quidem ludere contrarium | |
| fuerit, sicut athletae, remissa quibusdam temporibus cibo- | |
| rum atque exercitationum certa necessitate, otio et iucun- | 5 |
| dioribus epulis reficiuntur. Ideoque mihi uidetur M. Tullius | 16.1 |
| tantum intulisse eloquentiae lumen quod in hos quoque | |
| studiorum secessus excurrit. Nam si nobis sola materia fuerit | |
| ex litibus, necesse est deteratur fulgor et durescat articulus | |
| et ipse ille mucro ingenii cotidiana pugna retundatur. | 5 |
| Sed quem ad modum forensibus certaminibus exercitatos | 17.1 |
| et quasi militantis reficit ac reparat haec uelut sagina dicendi, | |
| sic adulescentes non debent nimium in falsa rerum imagine | |
| detineri et inanibus simulacris usque adeo ut difficilis ab | |
| his digressus sit adsuefacere, ne ab illa in qua prope conse- | 5 |
| nuerunt umbra uera discrimina uelut quendam solem refor- | |
| mident. Quod accidisse etiam M. Porcio Latroni, qui primus | 18.1 |
| clari nominis professor fuit, traditur, ut, cum ei summam | |
| in scholis opinionem optinenti causa in foro esset oranda, | |
| inpense petierit uti subsellia in basilicam transferrentur: ita | |
| illi caelum nouum fuit ut omnis eius eloquentia contineri | 5 |
| tecto ac parietibus uideretur. Quare iuuenis qui rationem | 19.1 |
| inueniendi eloquendique a praeceptoribus diligenter acce- | |
| perit (quod non est infiniti operis si docere sciant et uelint), | |
| exercitationem quoque modicam fuerit consecutus, ora- | |
| torem sibi aliquem, quod apud maiores fieri solebat, deligat | 5 |
| quem sequatur, quem imitetur: iudiciis intersit quam pluri- | |
| mis et sit certaminis cui destinatur frequens spectator. Tum | 20.1 |
| causas uel easdem quas agi audierit stilo et ipse componat, | |
| uel etiam alias, ueras modo, et utrimque tractet et, quod in | |
| gladiatoribus fieri uidemus, decretoriis exerceatur, ut fecisse | |
| Brutum diximus pro Milone. Melius hoc quam rescribere | 5 |
| ueteribus orationibus, ut fecit Cestius contra Ciceronis | |
| actionem habitam pro eodem, cum alteram partem satis | |
| nosse non posset ex sola defensione. | |
| Citius autem idoneus erit iuuenis quem praeceptor coegerit | 21.1 |
| in declamando quam simillimum esse ueritati et per totas ire | |
| materias quarum nunc facillima et maxime fauorabilia de- | |
| cerpunt. Obstant huic, quod secundo loco posui, fere turba | |
| discipulorum et consuetudo classium certis diebus audien- | 5 |
| darum, nonnihil etiam persuasio patrum numerantium | |
| potius declamationes quam aestimantium. Sed, quod dixi | 22.1 |
| primo, ut arbitror, libro, nec ille se bonus praeceptor maiore | |
| numero quam sustinere possit onerabit, et nimiam loquacita- | |
| tem recidet, ut omnia quae sunt in controuersia, non, ut | |
| quidam uolunt, quae in rerum natura, dicantur, et uel lon- | 5 |
| giore potius dierum spatio laxabit dicendi necessitatem uel | |
| materias diuidere permittet. Diligenter effecta plus proderit | 23.1 |
| quam plures inchoatae et quasi degustatae. Propter quod | |
| accidit ut nec suo loco quidque ponatur, nec illa quae prima | |
| sunt seruent suam legem, iuuenibus flosculos omnium par- | |
| tium in ea quae sunt dicturi congerentibus: quo fit ut, | 5 |
| timentes ne sequentia perdant, priora confundant. |