| Sequitur emendatio, pars studiorum longe utilissima: | 10.4.1.1 |
| neque enim sine causa creditum est stilum non minus agere | |
| cum delet. Huius autem operis est adicere detrahere mutare. | |
| Sed facilius in iis simpliciusque iudicium quae replenda uel | |
| deicienda sunt: premere uero tumentia, humilia extollere, | 5 |
| luxuriantia adstringere, inordinata digerere, soluta com- | |
| ponere, exultantia coercere duplicis operae: nam et dam- | |
| nanda sunt quae placuerant et inuenienda quae fugerant. | |
| Nec dubium est optimum esse emendandi genus si scripta | 2.1 |
| in aliquod tempus reponantur, ut ad ea post interuallum | |
| uelut noua atque aliena redeamus, ne nobis scripta nostra | |
| tamquam recentes fetus blandiantur. Sed neque hoc con- | 3.1 |
| tingere semper potest, praesertim oratori, cui saepius scribere | |
| ad praesentis usus necesse est, et ipsa emendatio finem habet. | |
| Sunt enim qui ad omnia scripta tamquam uitiosa redeant, | |
| et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius | 5 |
| existiment quidquid est aliud, idque faciant quotiens librum | |
| in manus resumpserunt, similes medicis etiam integra secan- | |
| tibus. Accidit itaque ut cicatricosa sint et exsanguia et cura | |
| peiora. Sit ergo aliquando quod placeat aut certe quod suffi- | 4.1 |
| ciat, ut opus poliat lima, non exterat. Temporis quoque esse | |
| debet modus. Nam quod Cinnae Zmyrnam nouem annis | |
| accepimus scriptam, et panegyricum Isocratis qui parcis- | |
| sime decem annis dicunt elaboratum, ad oratorem nihil | 5 |
| pertinet, cuius nullum erit si tam tardum fuerit auxilium. |