| Et haec quidem auxilia extrinsecus adhibentur: in iis | 10.3.1.1 |
| autem quae nobis ipsis paranda sunt, ut laboris, sic utilitatis | |
| etiam longe plurimum adfert stilus. Nec inmerito M. Tullius | |
| hunc 'optimum effectorem ac magistrum dicendi' uocat, cui | |
| sententiae personam L. Crassi in disputationibus quae sunt | 5 |
| de Oratore adsignando iudicium suum cum illius auctoritate | |
| coniunxit. Scribendum ergo quam diligentissime et quam | 2.1 |
| plurimum. Nam ut terra alte refossa generandis alendisque | |
| seminibus fecundior, sic profectus non a summo petitus | |
| studiorum fructus et fundit uberius et fidelius continet. Nam | |
| sine hac quidem constantia ipsa illa ex tempore dicendi | 5 |
| facultas inanem modo loquacitatem dabit et uerba in labris | |
| nascentia. Illic radices, illic fundamenta sunt, illic opes uelut | 3.1 |
| sanctiore quodam aerario conditae, unde ad subitos quoque | |
| casus cum res exiget proferantur. Vires faciamus ante omnia | |
| quae sufficiant labori certaminum et usu non exhauriantur. | |
| Nihil enim rerum ipsa natura uoluit magnum effici cito, prae- | 4.1 |
| posuitque pulcherrimo cuique operi difficultatem: quae | |
| nascendi quoque hanc fecerit legem, ut maiora animalia | |
| diutius uisceribus parentis continerentur. | |
| Sed cum sit duplex quaestio, quo modo et quae maxime | 5 |
| scribi oporteat, iam hinc ordinem sequar. Sit primo uel | 5.1 |
| tardus dum diligens stilus, quaeramus optima nec protinus | |
| offerentibus se gaudeamus, adhibeatur iudicium inuentis, | |
| dispositio probatis: dilectus enim rerum uerborumque agen- | |
| dus est et pondera singulorum examinanda. Post subeat | 5 |
| ratio conlocandi uersenturque omni modo numeri, non ut | |
| quodque se proferet uerbum occupet locum. Quae quidem | 6.1 |
| ut diligentius exequamur, repetenda saepius erunt script- | |
| orum proxima. Nam praeter id quod sic melius iunguntur | |
| prioribus sequentia, calor quoque ille cogitationis, qui | |
| scribendi mora refrixit, recipit ex integro uires, et uelut | 5 |
| repetito spatio sumit impetum: quod in certamine saliendi | |
| fieri uidemus, ut conatum longius petant, et ad illud quo | |
| contenditur spatium cursu ferantur, utque in iaculando | |
| bracchia reducimus et expulsuri tela neruos retro tendimus. | |
| Interim tamen, si feret flatus, danda sunt uela, dum nos | 7.1 |
| indulgentia illa non fallat; omnia enim nostra dum nascun- | |
| tur placent: alioqui nec scriberentur. Sed redeamus ad | |
| iudicium et retractemus suspectam facilitatem. Sic scrips- | 8.1 |
| isse Sallustium accepimus, et sane manifestus est etiam | |
| ex opere ipso labor. Vergilium quoque paucissimos die | |
| composuisse uersus auctor est Varius. Oratoris quidem alia | |
| condicio est: itaque hanc moram et sollicitudinem initiis im- | 5 |
| pero. Nam primum hoc constituendum, hoc optinendum est, | 9.1 |
| ut quam optime scribamus: celeritatem dabit consuetudo. | |
| Paulatim res facilius se ostendent, uerba respondebunt, com- | |
| positio sequetur, cuncta denique ut in familia bene instituta | |
| in officio erunt. Summa haec est rei: cito scribendo non fit | 10.1 |
| ut bene scribatur, bene scribendo fit ut cito. Sed tum maxime | |
| cum facultas illa contigerit resistamus, ut prouideamus et | |
| ferentis equos frenis quibusdam coerceamus, quod non tam | |
| moram faciet quam nouos impetus dabit. Neque enim rursus | 5 |
| eos qui robur aliquod in stilo fecerint ad infelicem calum- | |
| niandi se poenam alligandos puto. Nam quo modo sufficere | 11.1 |
| officiis ciuilibus possit qui singulis actionum partibus insenes- | |
| cat? Sunt autem quibus nihil sit satis: omnia mutare, omnia | |
| aliter dicere quam occurrit uelint, increduli quidam et de | |
| ingenio suo pessime meriti, qui diligentiam putant facere | 5 |
| sibi scribendi difficultatem. Nec promptum est dicere utros | 12.1 |
| peccare ualidius putem, quibus omnia sua placent an quibus | |
| nihil. Accidit enim etiam ingeniosis adulescentibus fre- | |
| quenter ut labore consumantur et in silentium usque | |
| descendant nimia bene dicendi cupiditate. Qua de re memini | 5 |
| narrasse mihi Iulium Secundum illum, aequalem meum | |
| atque a me, ut notum est, familiariter amatum, mirae facun- | |
| diae uirum, infinitae tamen curae, quid esset sibi a patruo | |
| suo dictum. Is fuit Iulius Florus, in eloquentia Galliarum, | 13.1 |
| quoniam ibi demum exercuit eam, princeps, alioqui inter | |
| paucos disertus et dignus illa propinquitate. Is cum | |
| Secundum, scholae adhuc operatum, tristem forte uidisset, | |
| interrogauit quae causa frontis tam adductae. Nec dissimu- | 14.1 |
| lauit adulescens tertium iam diem esse quod omni labore | |
| materiae ad scribendum destinatae non inueniret exordium: | |
| quo sibi non praesens tantum dolor sed etiam desperatio in | |
| posterum fieret. Tum Florus adridens 'numquid tu' inquit | 5 |
| 'melius dicere uis quam potes?' Ita se res habet: curandum | 15.1 |
| est ut quam optime dicamus, dicendum tamen pro facultate: | |
| ad profectum enim opus est studio, non indignatione. Vt pos- | |
| simus autem scribere etiam plura et celerius, non exercitatio | |
| modo praestabit, in qua sine dubio multum est, sed etiam | 5 |
| ratio: si non resupini spectantesque tectum et cogitationem | |
| murmure agitantes expectauerimus quid obueniat, <sed> | |
| quid res poscat, quid personam deceat, quod sit tempus, | |
| qui iudicis animus intuiti humano quodam modo ad scriben- | |
| dum accesserimus. Sic nobis et initia et quae secuntur natura | 10 |
| ipsa praescribit. Certa sunt enim pleraque, et nisi coniueamus | 16.1 |
| in oculos incurrunt: ideoque nec indocti nec rustici diu | |
| quaerunt unde incipiant: quo pudendum est magis si difficul- | |
| tatem facit doctrina. Non ergo semper putemus optimum | |
| esse quod latet: inmutescamus alioqui, si nihil dicendum | 5 |
| uideatur nisi quod non inuenimus. Diuersum est huic eorum | 17.1 |
| uitium qui primo decurrere per materiam stilo quam | |
| uelocissimo uolunt, et sequentes calorem atque impetum ex | |
| tempore scribunt: hanc siluam uocant. Repetunt deinde et | |
| componunt quae effuderant: sed uerba emendantur et nu- | 5 |
| meri, manet in rebus temere congestis quae fuit leuitas. Pro- | 18.1 |
| tinus ergo adhibere curam rectius erit, atque ab initio sic | |
| opus ducere ut caelandum, non ex integro fabricandum sit. | |
| Aliquando tamen adfectus sequemur, in quibus fere plus | |
| calor quam diligentia ualet. | 5 |
| Satis apparet ex eo quod hanc scribentium neglegentiam | |
| damno, quid de illis dictandi deliciis sentiam. Nam in stilo | 19.1 |
| quidem quamlibet properato dat aliquam cogitationi moram | |
| non consequens celeritatem eius manus: ille cui dictamus | |
| urget, atque interim pudet etiam dubitare aut resistere aut | |
| mutare quasi conscium infirmitatis nostrae timentis. Quo | 20.1 |
| fit ut non rudia tantum et fortuita, sed inpropria interim, | |
| dum sola est conectendi sermonis cupiditas, effluant, quae | |
| nec scribentium curam nec dicentium impetum consequan- | |
| tur. At idem ille qui excipit, si tardior in scribendo aut in- | 5 |
| certior in legendo uelut offensator fuerit, inhibetur cursus, | |
| atque omnis quae erat concepta mentis intentio mora et | |
| interdum iracundia excutitur. Tum illa quae altiorem animi | 21.1 |
| motum secuntur quaeque ipsa animum quodam modo con- | |
| citant, quorum est iactare manum, torquere uultum, †simul | |
| et† interim obiurgare, quaeque Persius notat cum leuiter | |
| dicendi genus significat ('nec pluteum' inquit 'caedit nec | 5 |
| demorsos sapit unguis') etiam ridicula sunt, nisi cum soli | |
| sumus. Denique, ut semel quod est potentissimum dicam, | 22.1 |
| secretum, quod dictando perit, atque liberum arbitris locum | |
| et quam altissimum silentium scribentibus maxime con- | |
| uenire nemo dubitauerit. Non tamen protinus audiendi | |
| qui credunt aptissima in hoc nemora siluasque, quod illa | 5 |
| caeli libertas locorumque amoenitas sublimem animum et | |
| beatiorem spiritum parent. Mihi certe iucundus hic magis | 23.1 |
| quam studiorum hortator uidetur esse secessus. Namque illa | |
| quae ipsa delectant necesse est auocent ab intentione operis | |
| destinati. Neque enim se bona fide in multa simul intendere | |
| animus totum potest, et quocumque respexit desinit intueri | 5 |
| quod propositum erat. Quare siluarum amoenitas et praeter- | 24.1 |
| labentia flumina et inspirantes ramis arborum aurae uolu- | |
| crumque cantus et ipsa late circumspiciendi libertas ad se | |
| trahunt, ut mihi remittere potius uoluptas ista uideatur | |
| cogitationem quam intendere. Demosthenes melius, qui se | 25.1 |
| in locum ex quo nulla exaudiri uox et ex quo nihil prospici | |
| posset recondebat, ne aliud agere mentem cogerent oculi. | |
| Ideoque lucubrantes silentium noctis et clusum cubiculum | |
| et lumen unum uelut †rectos† maxime teneat. Sed cum in | 26.1 |
| omni studiorum genere, tum in hoc praecipue bona ualetudo | |
| quaeque eam maxime praestat frugalitas necessaria est, cum | |
| tempora ab ipsa rerum natura ad quietem refectionemque | |
| nobis data in acerrimum laborem conuertimus. Cui tamen | 5 |
| non plus inrogandum est quam quod somno supererit aut | |
| <non> deerit. Obstat enim diligentiae scribendi etiam fati- | 27.1 |
| gatio, et abunde si uacet lucis spatia sufficiunt: occupatos in | |
| noctem necessitas agit. Est tamen lucubratio, quotiens ad | |
| eam integri ac refecti uenimus, optimum secreti genus. | |
| Sed silentium et secessus et undique liber animus ut sunt | 28.1 |
| maxime optanda, ita non semper possunt contingere, ideoque | |
| non statim si quid obstrepet abiciendi codices erunt et | |
| deplorandus dies, uerum incommodis repugnandum, et hic | |
| faciendus usus, ut omnia quae impedient uincat intentio: | 5 |
| quam si tota mente in opus ipsum derexeris, nihil eorum | |
| quae oculis uel auribus incursant ad animum perueniet. An | 29.1 |
| uero frequenter etiam fortuita hoc cogitatio praestat, ut | |
| obuios non uideamus et itinere deerremus: non consequemur | |
| idem si et uoluerimus? Non est indulgendum causis desidiae. | |
| Nam si non nisi refecti, non nisi hilares, non nisi omnibus | 5 |
| aliis curis uacantes studendum existimarimus, semper erit | |
| propter quod nobis ignoscamus. Quare in turba, itinere, con- | 30.1 |
| uiuiis etiam faciat sibi cogitatio ipsa secretum. Quid alioqui | |
| fiet cum in medio foro, tot circumstantibus iudiciis, iurgiis, | |
| fortuitis etiam clamoribus, erit subito continua oratione | |
| dicendum, si particulas quas ceris mandamus nisi in solitu- | 5 |
| dine reperire non possumus? Propter quae idem ille tantus | |
| amator secreti Demosthenes in litore, in quo se maximo cum | |
| sono fluctus inlideret, meditans consuescebat contionum | |
| fremitus non expauescere. | |
| Illa quoque minora (sed nihil in studiis paruum est) non | 31.1 |
| sunt transeunda: scribi optime ceris, in quibus facillima est | |
| ratio delendi, nisi forte uisus infirmior membranarum potius | |
| usum exiget, quae ut iuuant aciem, ita crebra relatione, | |
| quoad intinguntur calami, morantur manum et cogitationis | 5 |
| impetum frangunt. Relinquendae autem in utrolibet genere | 32.1 |
| contra erunt uacuae tabellae, in quibus libera adiciendi sit | |
| excursio. Nam interim pigritiam emendandi angustiae fa- | |
| ciunt, aut certe nouorum interpositione priora confundant. | |
| Ne latas quidem ultra modum esse ceras uelim, expertus | 5 |
| iuuenem studiosum alioqui praelongos habuisse sermones | |
| quia illos numero uersuum metiebatur, idque uitium, quod | |
| frequenti admonitione corrigi non potuerat, mutatis codici- | |
| bus esse sublatum. Debet uacare etiam locus in quo noten- | 33.1 |
| tur quae scribentibus solent extra ordinem, id est ex aliis | |
| quam qui sunt in manibus loci, occurrere. Inrumpunt enim | |
| optimi nonnumquam sensus, quos neque inserere oportet | |
| neque differre tutum est, quia interim elabuntur, interim | 5 |
| memoriae sui intentos ab alia inuentione declinant: ideoque | |
| optime sunt in deposito. |