| Ex his ceterisque lectione dignis auctoribus et uerborum | 10.2.1.1 |
| sumenda copia est et uarietas figurarum et componendi ratio, | |
| tum ad exemplum uirtutum omnium mens derigenda. Neque | |
| enim dubitari potest quin artis pars magna contineatur imi- | |
| tatione. Nam ut inuenire primum fuit estque praecipuum, | 5 |
| sic ea quae bene inuenta sunt utile sequi. Atque omnis uitae | 2.1 |
| ratio sic constat, ut quae probamus in aliis facere ipsi ueli- | |
| mus. Sic litterarum ductus, ut scribendi fiat usus, pueri | |
| secuntur, sic musici uocem docentium, pictores opera pri- | |
| orum, rustici probatam experimento culturam in exemplum | 5 |
| intuentur, omnis denique disciplinae initia ad propositum | |
| sibi praescriptum formari uidemus. Et hercule necesse est | 3.1 |
| aut similes aut dissimiles bonis simus. Similem raro natura | |
| praestat, frequenter imitatio. Sed hoc ipsum, quod tanto | |
| faciliorem nobis rationem rerum omnium facit quam fuit | |
| iis qui nihil quod sequerentur habuerunt, nisi caute et cum | 5 |
| iudicio adprehenditur nocet. | |
| Ante omnia igitur imitatio per se ipsa non sufficit, uel quia | 4.1 |
| pigri est ingenii contentum esse iis quae sint ab aliis inuenta. | |
| Quid enim futurum erat temporibus illis quae sine exemplo | |
| fuerunt si homines nihil nisi quod iam cognouissent facien- | |
| dum sibi aut cogitandum putassent? Nempe nihil fuisset | 5 |
| inuentum. Cur igitur nefas est reperiri aliquid a nobis quod | 5.1 |
| ante non fuerit? An illi rudes sola mentis natura ducti sunt | |
| in hoc, ut tam multa generarent: nos ad quaerendum non eo | |
| ipso concitemur, quod certe scimus inuenisse eos qui quae- | |
| sierunt? Et cum illi, qui nullum cuiusquam rei habuerunt | 6.1 |
| magistrum, plurima in posteros tradiderint, nobis usus | |
| aliarum rerum ad eruendas alias non proderit, sed nihil | |
| habebimus nisi beneficii alieni? Quem ad modum quidam | |
| pictores in id solum student, ut describere tabulas mensuris | 5 |
| ac lineis sciant. Turpe etiam illud est, contentum esse id | 7.1 |
| consequi quod imiteris. Nam rursus quid erat futurum si | |
| nemo plus effecisset eo quem sequebatur? Nihil in poetis | |
| supra Liuium Andronicum, nihil in historiis supra pontifi- | |
| cum annales haberemus; ratibus adhuc nauigaremus, non | 5 |
| esset pictura nisi quae lineas modo extremas umbrae quam | |
| corpora in sole fecissent circumscriberet. Ac si omnia per- | 8.1 |
| censeas, nulla sit ars qualis inuenta est, nec intra initium | |
| stetit: nisi forte nostra potissimum tempora damnamus huius | |
| infelicitatis, ut nunc demum nihil crescat: nihil autem crescit | |
| sola imitatione. Quod si prioribus adicere fas non est, quo | 9.1 |
| modo sperare possumus illum oratorem perfectum: cum in | |
| iis quos maximos adhuc nouimus nemo sit inuentus in quo | |
| nihil aut desideretur aut reprehendatur. Sed etiam qui | |
| summa non adpetent, contendere potius quam sequi debent. | 5 |
| Nam qui hoc agit, ut prior sit, forsitan, etiam si non trans- | 10.1 |
| ierit, aequabit. Eum uero nemo potest aequare cuius uesti- | |
| giis sibi utique insistendum putat: necesse est enim semper | |
| sit posterior qui sequitur. Adde quod plerumque facilius est | |
| plus facere quam idem: tantam enim difficultatem habet | 5 |
| similitudo ut ne ipsa quidem natura in hoc ita eualuerit, ut | |
| non res quae simillimae quaeque pares maxime uideantur | |
| utique discrimine aliquo discernantur. Adde quod quidquid | 11.1 |
| alteri simile est necesse est minus sit eo quod imitatur, ut | |
| umbra corpore et imago facie et actus histrionum ueris ad- | |
| fectibus. Quod in orationibus quoque euenit. Namque iis | |
| quae in exemplum adsumimus subest natura et uera uis, | 5 |
| contra omnis imitatio facta est et ad alienum propositum | |
| commodatur. Quo fit ut minus sanguinis ac uirium declama- | 12.1 |
| tiones habeant quam orationes, quod in illis uera, in his | |
| adsimulata materia est. Adde quod ea quae in oratore maxima | |
| sunt imitabilia non sunt, ingenium, inuentio, uis, facilitas et | |
| quidquid arte non traditur. Ideoque plerique, cum uerba | 13.1 |
| quaedam ex orationibus excerpserunt aut aliquos composi- | |
| tionis certos pedes, mire a se quae legerunt effingi arbitran- | |
| tur, cum et uerba intercidant inualescantque temporibus, | |
| ut quorum certissima sit regula in consuetudine, eaque non | 5 |
| sua natura sint bona aut mala (nam per se soni tantum sunt), | |
| sed prout oportune proprieque aut secus conlocata sunt, et | |
| compositio cum rebus accommodata sit, tum ipsa uarietate | |
| gratissima. | |
| Quapropter exactissimo iudicio circa hanc partem stu- | 14.1 |
| diorum examinanda sunt omnia. Primum, quos imitemur: | |
| nam sunt plurimi qui similitudinem pessimi cuiusque et | |
| corruptissimi concupierint: tum in ipsis quos elegerimus | |
| quid sit <ad> quod nos efficiendum comparemus. Nam in | 15.1 |
| magnis quoque auctoribus incidunt aliqua uitiosa et a doctis, | |
| inter ipsos etiam mutuo reprehensa: atque utinam tam bona | |
| imitantes dicerent melius quam mala peius dicunt. Nec uero | |
| saltem iis quibus ad euitanda uitia iudicii satis fuit sufficiat | 5 |
| imaginem uirtutis effingere et solam, ut <ita> dixerim, cutem | |
| uel potius illas Epicuri figuras, quas e summis corporibus | |
| dicit effluere. Hoc autem iis accidit qui non introspectis | 16.1 |
| penitus uirtutibus ad primum se uelut aspectum orationis | |
| aptarunt: et cum iis felicissime cessit imitatio, uerbis atque | |
| numeris sunt non multum differentes, uim dicendi atque in- | |
| uentionis non adsecuntur, sed plerumque declinant in peius | 5 |
| et proxima uirtutibus uitia comprehendunt fiuntque pro | |
| grandibus tumidi, pressis exiles, fortibus temerarii, laetis | |
| corrupti, compositis exultantes, simplicibus neglegentes. | |
| Ideoque qui horride atque incomposite quidlibet illud frigidum | 17.1 |
| et inane extulerunt, antiquis se pares credunt, qui carent | |
| cultu atque sententiis, Atticis; scilicet [qui] praecisis con- | |
| clusionibus obscuri Sallustium atque Thucydiden superant, | |
| tristes ac ieiuni Pollionem aemulantur; otiosi et supini, si | 5 |
| quid modo longius circumduxerunt, iurant ita Ciceronem | |
| locuturum fuisse. Noueram quosdam qui se pulchre express- | 18.1 |
| isse genus illud caelestis huius in dicendo uiri sibi uiderentur | |
| si in clausula posuissent 'esse uideatur'. Ergo primum est ut | |
| quod imitaturus est quisque intellegat, et quare bonum sit | |
| sciat. | 5 |
| Tum in suscipiendo onere consulat suas uires. Nam quae- | 19.1 |
| dam sunt imitabilia quibus aut infirmitas naturae non suffi- | |
| ciat aut diuersitas repugnet: ne cui tenue ingenium erit sola | |
| uelit fortia et abrupta, cui forte quidem sed indomitum | |
| amore subtilitatis et uim suam perdat et elegantiam quam | 5 |
| cupit non persequatur: nihil est enim tam indecens quam | |
| cum mollia dure fiunt. Atque ego illi praeceptori quem in- | 20.1 |
| stitueram in libro secundo credidi non ea sola docenda esse | |
| ad quae quemque discipulorum natura compositum uideret: | |
| nam is et adiuuare debet quae in quoque eorum inuenit bona | |
| et quantum fieri potest adicere quae desunt et emendare | 5 |
| quaedam et mutare. Rector enim est alienorum ingeniorum | |
| atque formator; difficilius est naturam suam fingere. Sed ne | 21.1 |
| ille quidem doctor, quamquam omnia quae recta sunt uelit | |
| esse in suis auditoribus quam plenissima, in eo tamen cui | |
| naturam obstare uiderit laborabit. | |
| Id quoque uitandum, in quo magna pars errat, ne in ora- | 5 |
| tione poetas nobis et historicos, in illis operibus oratores aut | |
| declamatores imitandos putemus. Sua cuique proposito lex, | 22.1 |
| suus decor est: nec comoedia in coturnos adsurgit, nec contra | |
| tragoedia socco ingreditur. Habet tamen omnis eloquentia | |
| aliquid commune: id imitemur quod commune est. | |
| Etiam hoc solet incommodi accidere iis qui se uni alicui | 23.1 |
| generi dediderunt, ut, si asperitas iis placuit alicuius, hanc | |
| etiam in leni ac remisso causarum genere non exuant: si | |
| tenuitas aut iucunditas, in asperis grauibusque causis pon- | |
| deri rerum parum respondeant: cum sit diuersa non causarum | 5 |
| modo inter ipsas condicio, sed in singulis etiam causis par- | |
| tium, sintque alia leniter alia aspere, alia concitate alia re- | |
| misse, alia docendi alia mouendi gratia dicenda, quorum | |
| omnium dissimilis atque diuersa inter se ratio est. Itaque ne | 24.1 |
| hoc quidem suaserim, uni se alicui proprie quem per omnia | |
| sequatur addicere. Longe perfectissimus Graecorum Demo- | |
| sthenes, aliquid tamen aliquo in loco melius alii (plurima ille). | |
| Sed non qui maxime imitandus, et solus imitandus est. Quid | 25.1 |
| ergo? non est satis omnia sic dicere quo modo M. Tullius | |
| dixit? Mihi quidem satis esset si omnia consequi possem. | |
| Quid tamen noceret uim Caesaris, asperitatem Caeli, dili- | |
| gentiam Pollionis, iudicium Calui quibusdam in locis ad- | 5 |
| sumere? Nam praeter id quod prudentis est quod in quoque | 26.1 |
| optimum est, si possit, suum facere, tum in tanta rei diffi- | |
| cultate unum intuentis uix aliqua pars sequitur; ideoque cum | |
| totum exprimere quem elegeris paene sit homini incon- | |
| cessum, plurium bona ponamus ante oculos, ut aliud ex alio | 5 |
| haereat, et quo quidque loco conueniat aptemus. | |
| Imitatio autem (nam saepius idem dicam) non sit tantum | 27.1 |
| in uerbis. Illuc intendenda mens, quantum fuerit illis uiris | |
| decoris in rebus atque personis, quod consilium, quae dis- | |
| positio, quam omnia, etiam quae delectationi uideantur | |
| data, ad uictoriam spectent: quid agatur prohoemio, quae | 5 |
| ratio et quam uaria narrandi, quae uis probandi ac refellendi, | |
| quanta in adfectibus omnis generis mouendis scientia, quam- | |
| que laus ipsa popularis utilitatis gratia adsumpta, quae tum | |
| est pulcherrima cum sequitur, non cum arcessitur. Haec si | |
| peruiderimus, tum uere imitabimur. Qui uero etiam propria | 28.1 |
| his bona adiecerit, ut suppleat quae deerant, circumcidat | |
| si quid redundabit, is erit quem quaerimus perfectus orator: | |
| quem nunc consummari potissimum oporteat, cum tanto | |
| plura exempla bene dicendi supersunt quam illis qui adhuc | 5 |
| summi sunt contigerunt. Nam erit haec quoque laus eorum, | |
| ut priores superasse, posteros docuisse dicantur. |