LIBER DECIMVS
  Sed haec eloquendi praecepta, sicut cogitationi sunt 10.1.1.1
necessaria, ita non satis ad uim dicendi ualent nisi illis firma
quaedam facilitas, quae apud Graecos hexis nominatur,
accesserit: ad quam scribendo plus an legendo an dicendo
conferatur, solere quaeri scio. Quod esset diligentius nobis 5
examinandum [citra] si qualibet earum rerum possemus una
esse contenti; uerum ita sunt inter se conexa et indiscreta 2.1
omnia ut, si quid ex his defuerit, frustra sit in ceteris labora-
tum. Nam neque solida atque robusta fuerit umquam elo-
quentia nisi multo stilo uires acceperit, et citra lectionis
exemplum labor ille carens rectore fluitabit, et qui sciet 5
quae quoque sint modo dicenda, nisi tamen in procinctu
paratamque ad omnis casus habuerit eloquentiam, uelut
clausis thesauris incubabit. Non autem ut quidquid prae- 3.1
cipue necessarium est, sic ad efficiendum oratorem maximi
protinus erit momenti. Nam certe, cum sit in eloquendo
positum oratoris officium, dicere ante omnia est, atque hinc
initium eius artis fuisse manifestum est, proximam deinde 5
imitationem, nouissimam scribendi quoque diligentiam.
Sed ut perueniri ad summa nisi ex principiis non potest, ita 4.1
procedente iam opere [iam] minima incipiunt esse quae
prima sunt. Verum nos non quomodo sit instituendus orator
hoc loco dicimus (nam id quidem aut satis aut certe uti
potuimus dictum est), sed athleta qui omnis iam perdidi- 5
cerit a praeceptore numeros quo genere exercitationis ad
certamina praeparandus sit. Igitur eum qui res inuenire et
disponere sciet, uerba quoque et eligendi et conlocandi
rationem perceperit, instruamus †qua in oratione† quod
didicerit facere quam optime quam facillime possit. 10
  Num ergo dubium est quin ei uelut opes sint quaedam 5.1
parandae, quibus uti ubicumque desideratum erit possit?
Eae constant copia rerum ac uerborum. Sed res propriae 6.1
sunt cuiusque causae aut paucis communes, uerba in uni-
uersas paranda: quae si [in] rebus singulis essent singula,
minorem curam postularent: nam cuncta sese cum ipsis
protinus rebus offerrent. Sed cum sint aliis alia aut magis 5
propria aut magis ornata aut plus efficientia aut melius
sonantia, debent esse non solum nota omnia sed in promptu
atque [id] ut ita dicam in conspectu, ut, cum se iudicio dicen-
tis ostenderint, facilis ex his optimorum sit electio. Et quae 7.1
idem significarent <scio> solitos ediscere, quo facilius et oc-
curreret unum ex pluribus, et, cum essent usi aliquo, si breue
intra spatium rursus desideraretur, effugiendae repetitionis
gratia sumerent aliud quo idem intellegi posset. Quod cum 5
est puerile et cuiusdam infelicis operae, tum etiam utile
parum: turbam enim tantum modo congregat, ex qua sine
discrimine occupet proximum quodque.
  Nobis autem copia cum iudicio paranda est, uim orandi, 8.1
non circulatoriam uolubilitatem spectantibus. Id autem
consequimur optima legendo atque audiendo: non enim
solum nomina ipsa rerum cognoscemus hac cura, sed quod
quoque loco sit aptissimum. Omnibus enim fere uerbis, 9.1
praeter pauca quae sunt parum uerecunda, in oratione locus
est. Nam scriptores quidem iamborum ueterisque comoediae
etiam in illis saepe laudantur; sed nobis nostrum opus in-
tueri sat est. Omnia uerba, exceptis de quibus dixi, sunt 5
alicubi optima: nam et humilibus interim et uulgaribus est
opus, et quae nitidiore in parte uidentur sordida, ubi res
poscit proprie dicuntur. Haec ut sciamus, atque eorum non 10.1
significationem modo sed formas etiam mensurasque nori-
mus ut ubicumque erunt posita conueniant, nisi multa lec-
tione atque auditione adsequi nullo modo possumus, cum
omnem sermonem auribus primum accipiamus. Propter 5
quod infantes a mutis nutricibus iussu regum in solitudine
educati, etiam si uerba quaedam emisisse traduntur, tamen
loquendi facultate caruerunt. Sunt autem alia huius naturae, 11.1
ut idem pluribus uocibus declarent, ita ut nihil significa-
tionis quo potius utaris intersit, ut 'ensis' et 'gladius'. Alia,
etiam si propria rerum aliquarum sint nomina, tropicos
[quare] tamen ad eundem intellectum feruntur, ut 'ferrum' et 5
'mucro'; nam per abusionem sicarios etiam omnis uocamus 12.1
qui caedem telo quocumque commiserunt. Alia circumitu
uerborum plurium ostendimus, quale est 'et pressi copia
lactis'. Plurima uero mutatione figurarum: 'scio' 'non ignoro'
et 'non me fugit' et 'non me praeterit' et 'quis nescit?' et 5
'nemini dubium est'. Sed etiam ex proximo mutuari licet. 13.1
Nam et 'intellego' et 'sentio' et 'uideo' saepe idem ualent
quod 'scio'. Quorum nobis ubertatem ac diuitias dabit lectio,
ut non solum quo modo occurrent sed etiam quo modo opor-
tet utamur. Non semper enim haec inter se idem faciunt, nec 14.1
sicut de intellectu animi recte dixerim 'uideo', ita de uisu
oculorum 'intellego', nec ut 'mucro' gladium, sic mucronem
'gladius' ostendit. Sed ut copia uerborum sic paratur, ita 15.1
non uerborum tantum gratia legendum uel audiendum est.
Nam omnium quaecumque docemus hinc sunt exempla,
potentiora etiam ipsis quae traduntur artibus (cum eo qui
discit perductus est ut intellegere ea sine demonstrante et 5
sequi iam suis uiribus possit), quia quae doctor praecepit
orator ostendit.
  Alia uero audientis, alia legentis magis adiuuant. Excitat 16.1
qui dicit spiritu ipso, nec imagine †ambitu† rerum sed rebus
incendit. Viuunt omnia enim et mouentur, excipimusque
noua illa uelut nascentia cum fauore ac sollicitudine: nec
fortuna modo iudicii sed etiam ipsorum qui orant periculo ad- 5
ficimur. Praeter haec uox, actio decora, commodata ut [quis] 17.1
quisque locus postulabit pronuntiandi uel potentissima
in dicendo ratio, et, ut semel dicam, pariter omnia docent.
In lectione certius iudicium, quod audienti frequenter aut
suus cuique fauor aut ille laudantium clamor extorquet. 5
Pudet enim dissentire, et uelut tacita quadam uerecundia 18.1
inhibemur plus nobis credere, cum interim et uitiosa
pluribus placent, et a conrogatis laudantur etiam quae non
placent. Sed <e> contrario quoque accidit ut optime dictis 19.1
gratiam praua iudicia non referant. Lectio libera est nec <ut>
actionis impetus transcurrit, sed repetere saepius licet, siue
dubites siue memoriae penitus adfigere uelis. Repetamus
autem et tractemus et, ut cibos mansos ac prope liquefactos 5
demittimus quo facilius digerantur, ita lectio non cruda sed
multa iteratione mollita et uelut [ut] confecta memoriae
imitationique tradatur.
  Ac diu non nisi optimus quisque et qui credentem sibi 20.1
minime fallat legendus est, sed diligenter ac paene ad scri-
bendi sollicitudinem nec per partes modo scrutanda omnia,
sed perlectus liber utique ex integro resumendus, praecipue-
que oratio, cuius uirtutes frequenter ex industria quoque 5
occultantur. Saepe enim praeparat dissimulat insidiatur 21.1
orator, eaque in prima parte actionis dicit quae sunt
in summa profutura; itaque suo loco minus placent, adhuc
nobis quare dicta sint ignorantibus, ideoque erunt cognitis
omnibus repetenda. Illud uero utilissimum, nosse eas causas 22.1
quarum orationes in manus sumpserimus, et, quotiens con-
tinget, utrimque habitas legere actiones: ut Demosthenis et
Aeschinis inter se contrarias, et Serui Sulpici atque Messalae,
quorum alter pro Aufidia, contra dixit alter, et Pollionis et 5
Cassi reo Asprenate, aliasque plurimas. Quin etiam si minus 23.1
pares uidebuntur aliquae, tamen ad cognoscendam litium
quaestionem recte requirentur, ut contra Ciceronis orationes
Tuberonis in Ligarium et Hortensi pro Verre. Quin etiam
easdem causas ut quisque <egerit utile> erit scire. Nam de 5
domo Ciceronis dixit Calidius, et pro Milone orationem
Brutus exercitationis gratia scripsit, etiam si egisse eum
Cornelius Celsus falso existimat, et Pollio et Messala de- 24.1
fenderunt eosdem, et nobis pueris insignes pro Voluseno
Catulo Domiti Afri, Crispi Passieni, Decimi Laeli orationes
ferebantur. Neque id statim legenti persuasum sit, omnia
quae summi auctores dixerint utique esse perfecta. Nam et 5
labuntur aliquando et oneri cedunt et indulgent ingeniorum
suorum uoluptati, nec semper intendunt animum, nonnum-
quam fatigantur, cum Ciceroni dormitare interim Demo-
sthenes, Horatio uero etiam Homerus ipse uideatur. Summi 25.1
enim sunt, homines tamen, acciditque iis qui quidquid apud
illos reppererunt dicendi legem putant ut deteriora imiten-
tur (id enim est facilius), ac se abunde similes putent si uitia
magnorum consequantur. Modesto tamen et circumspecto 26.1
iudicio de tantis uiris pronuntiandum est, ne, quod plerisque
accidit, damnent quae non intellegunt. Ac si necesse est in
alteram errare partem, omnia eorum legentibus placere
quam multa displicere maluerim. 5
  Plurimum dicit oratori conferre Theophrastus lectionem 27.1
poetarum multique eius iudicium secuntur; neque inmerito:
namque ab his in rebus spiritus et in uerbis sublimitas et in
adfectibus motus omnis et in personis decor petitur, prae-
cipueque uelut attrita cotidiano actu forensi ingenia optime 5
rerum talium †libertate† reparantur; ideoque in hac lectione
Cicero requiescendum putat. Meminerimus tamen non per 28.1
omnia poetas esse oratori sequendos, nec libertate uer-
borum nec licentia figurarum: genus ostentationi compara-
tum, et, praeter id quod solam petit uoluptatem eamque
[etiam] fingendo non falsa modo sed etiam quaedam incredi- 5
bilia sectatur, patrocinio quoque aliquo iuuari: quod alligata 29.1
ad certam pedum necessitatem non semper uti propriis
possit, sed depulsa recta uia necessario ad eloquendi quae-
dam deuerticula confugiat, nec mutare [que] modo uerba,
sed extendere corripere conuertere diuidere cogatur: nos 5
uero armatos stare in acie et summis de rebus decernere et
ad uictoriam niti. Neque ego arma squalere situ ac robigine 30.1
uelim, sed fulgorem in iis esse qui terreat, qualis est ferri,
quo mens simul uisusque praestringitur, non qualis auri
argentique, inbellis et potius habenti periculosus.
  Historia quoque alere oratorem quodam uberi iucundoque 31.1
suco potest. Verum et ipsa sic est legenda ut sciamus pleras-
que eius uirtutes oratori esse uitandas. Est enim proxima
poetis, et quodam modo carmen solutum est, et scribitur ad
narrandum, non ad probandum, totumque opus non ad 5
actum rei pugnamque praesentem sed ad memoriam posteri-
tatis et ingenii famam componitur: ideoque et uerbis remo-
tioribus et liberioribus figuris narrandi taedium euitat.
Itaque, ut dixi, neque illa Sallustiana breuitas, qua nihil 32.1
apud aures uacuas atque eruditas potest esse perfectius,
apud occupatum uariis cogitationibus iudicem et saepius
ineruditum captanda nobis est, neque illa Liui lactea ubertas
satis docebit eum qui non speciem expositionis sed fidem 5
quaerit. Adde quod M. Tullius ne Thucydiden quidem aut 33.1
Xenophontem utiles oratori putat, quamquam illum 'belli-
cum canere', huius ore 'Musas esse locutas' existimet. Licet
tamen nobis in digressionibus uti uel historico nonnumquam
nitore, dum in iis de quibus erit quaestio meminerimus non 5
athletarum toris sed militum lacertis <opus> esse, nec uersi-
colorem illam qua Demetrius Phalereus dicebatur uti uestem
bene ad forensem puluerem facere. Est et alius ex historiis 34.1
usus, et is quidem maximus sed non ad praesentem pertinens
locum, ex cognitione rerum exemplorumque, quibus in
primis instructus esse debet orator; nec omnia testimonia
expectet a litigatore, sed pleraque ex uetustate diligenter 5
sibi cognita sumat, hoc potentiora quod ea sola criminibus
odii et gratia uacant.
  A philosophorum uero lectione ut essent multa nobis 35.1
petenda uitio factum est oratorum, qui quidem illis optima
sui operis parte cesserunt. Nam et de iustis honestis utili-
bus, iisque quae sint istis contraria, et de rebus diuinis
maxime dicunt, et argumentantur acriter, et altercationi- 5
bus atque interrogationibus oratorem futurum optime
[Socratici] praeparant. Sed his quoque adhibendum est simile 36.1
iudicium, ut etiam cum in rebus uersemur isdem, non tamen
eandem esse condicionem sciamus litium ac disputationum,
fori et auditorii, praeceptorum et periculorum.
  Credo exacturos plerosque, cum tantum esse utilitatis in 37.1
legendo iudicemus, ut id quoque adiungamus operi, qui sint
<legendi>, quae in auctore quoque praecipua uirtus. Sed per-
sequi singulos infiniti fuerit operis. Quippe cum in Bruto M. 38.1
Tullius tot milibus uersuum de Romanis tantum oratoribus
loquatur et tamen de omnibus aetatis suae, qui quidem
tum uiuebant, exceptis Caesare atque Marcello, silentium
egerit: quis erit modus si et illos et qui postea fuerunt et 5
Graecos omnis et philosophos * ? Fuit igitur breuitas illa 39.1
tutissima quae <est> apud Liuium in epistula ad filium
scripta, legendos Demosthenen atque Ciceronem, tum ita ut
quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus. Non est 40.1
dissimulanda nostri quoque iudicii summa: paucos enim uel
potius uix ullum ex iis qui uetustatem pertulerunt existimo
posse reperiri quin iudicium adhibentibus allaturus sit
utilitatis aliquid, cum se Cicero ab illis quoque uetustissimis 5
auctoribus, ingeniosis quidem sed arte carentibus, plurimum
fateatur adiutum. Nec multo aliud de nouis sentio: quotus 41.1
enim quisque inueniri tam demens potest qui ne minima
quidem alicuius certe fiducia partis memoriam posteritatis
sperauerit? Qui si quis est, intra primos statim uersus depre-
hendetur, et citius nos dimittet quam ut eius nobis magno 5
temporis detrimento constet experimentum. Sed non quid- 42.1
quid <ad> aliquam partem scientiae pertinet, protinus ad
faciendam etiam phrasin, de qua loquimur, accommodatum.
  Verum antequam de singulis loquar, pauca in uniuersum
de uarietate opinionum dicenda sunt. Nam quidam solos 43.1
ueteres legendos putant, neque in ullis aliis esse naturalem
eloquentiam et robur uiris dignum arbitrantur; alios recens
haec lasciuia deliciaeque et omnia ad uoluptatem multi-
tudinis imperitae composita delectant. Ipsorum etiam qui 44.1
rectum dicendi genus sequi uolunt alii pressa demum et
tenuia et quae minimum ab usu cotidiano recedant sana et
uere Attica putant, quosdam elatior ingenii uis et magis con-
citata et plena spiritus capit, sunt etiam lenis et nitidi et 5
compositi generis non pauci amatores. De qua differentia
disseram diligentius cum de genere dicendi quaerendum erit:
interim summatim quid et a qua lectione petere possint qui
confirmare facultatem dicendi uolent attingam. Paucos (sunt 45.1
enim eminentissimi) excerpere in animo est: facile est autem
studiosis qui sint his simillimi iudicare, ne quisquam quera-
tur omissos forte aliquos <quos> ipse ualde probet; fateor
enim pluris legendos esse quam qui nominabuntur. Sed 5
nunc genera ipsa lectionum, quae praecipue conuenire in-
tendentibus ut oratores fiant existimem, persequor.
  Igitur, ut Aratus ab Ioue incipiendum putat, ita nos rite 46.1
coepturi ab Homero uidemur. Hic enim, quem ad modum
ex Oceano dicit ipse amnium fontiumque cursus initium
capere, omnibus eloquentiae partibus exemplum et ortum
dedit. Hunc nemo in magnis rebus sublimitate, in paruis 5
proprietate superauerit. Idem laetus ac pressus, iucundus
et grauis, tum copia tum breuitate mirabilis, nec poetica
modo sed oratoria uirtute eminentissimus. Nam ut de laudi- 47.1
bus exhortationibus consolationibus taceam, nonne uel nonus
liber, quo missa ad Achillem legatio continetur, uel in primo
inter duces illa contentio uel dictae in secundo sententiae
omnis litium atque consiliorum explicant artes? Adfectus 48.1
quidem uel illos mites uel hos concitatos nemo erit tam
indoctus qui non in sua potestate hunc auctorem habuisse
fateatur. Age uero, non utriusque operis ingressu in paucis-
simis uersibus legem prohoemiorum non dico seruauit 5
sed constituit? Nam et beniuolum auditorem inuocatione
dearum quas praesidere uatibus creditum est et intentum
proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter
comprensa facit. Narrare uero quis breuius quam qui mortem 49.1
nuntiat Patrocli, quis significantius potest quam qui Cure-
tum Aetolorumque proelium exponit? Iam similitudines,
amplificationes, exempla, digressus, signa rerum et argu-
menta †ceteraque quae probandi ac refutandi sunt† ita 5
multa ut etiam qui de artibus scripserunt plurima earum
rerum testimonia ab hoc poeta petant. Nam epilogus quidem 50.1
quis umquam poterit illis Priami rogantis Achillem precibus
aequari? Quid? in uerbis, sententiis, figuris, dispositione
totius operis nonne humani ingenii modum excedit?—ut
magni sit uiri uirtutes eius non aemulatione, quod fieri non 5
potest, sed intellectu sequi. Verum hic omnis sine dubio et 51.1
in omni genere eloquentiae procul a se reliquit, epicos tamen
praecipue, uidelicet quia durissima in materia simili com-
paratio est. Raro adsurgit Hesiodus magnaque pars eius in 52.1
nominibus est occupata, tamen utiles circa praecepta sen-
tentiae, leuitasque uerborum et compositionis probabilis,
daturque ei palma in illo medio genere dicendi. Contra in 53.1
Antimacho uis et grauitas et minime uulgare eloquendi
genus habet laudem. Sed quamuis ei secundas fere gramma-
ticorum consensus deferat, et adfectibus et iucunditate et
dispositione et omnino arte deficitur, ut plane manifesto 5
appareat quanto sit aliud proximum esse, aliud secundum.
Panyasin, ex utroque mixtum, putant in eloquendo neutrius 54.1
aequare uirtutes, alterum tamen ab eo materia, alterum dis-
ponendi ratione superari. Apollonius in ordinem a grammati-
cis datum non uenit, quia Aristarchus atque Aristophanes,
poetarum iudices, neminem sui temporis in numerum rede- 5
gerunt, non tamen contemnendum edidit opus aequali
quadam mediocritate. Arati materia motu caret, ut in qua 55.1
nulla uarietas, nullus adfectus, nulla persona, nulla cuius-
quam sit oratio; sufficit tamen operi cui se parem credidit.
Admirabilis in suo genere Theocritus, sed musa illa rustica
et pastoralis non forum modo uerum ipsam etiam urbem 5
reformidat. Audire uideor undique congerentis nomina pluri- 56.1
morum poetarum. Quid? Herculis acta non bene Pisandros?
Quid? Nicandrum frustra secuti Macer atque Vergilius?
Quid? Euphorionem transibimus? Quem nisi probasset Ver-
gilius idem, numquam certe conditorum Chalcidico uersu 5
carminum fecisset in Bucolicis mentionem. Quid? Horatius
frustra Tyrtaeum Homero subiungit? Nec sane quisquam 57.1
est tam procul a cognitione eorum remotus ut non indicem
certe ex bibliotheca sumptum transferre in libros suos possit.
Nec ignoro igitur quos transeo nec utique damno, ut qui
dixerim esse in omnibus utilitatis aliquid. Sed ad illos iam 58.1
perfectis constitutisque uiribus reuertemur: quod in cenis
grandibus saepe facimus, ut, cum optimis satiati sumus,
uarietas tamen nobis ex uilioribus grata sit. Tunc et elegi-
am uacabit in manus sumere, cuius princeps habetur 5
Callimachus, secundas confessione plurimorum Philetas
occupauit. Sed dum adsequimur illam firmam, ut dixi, 59.1
facilitatem, optimis adsuescendum est et multa magis quam
multorum lectione formanda mens et ducendus color. Itaque
ex tribus receptis Aristarchi iudicio scriptoribus iamborum
ad hexin maxime pertinebit unus Archilochus. Summa in 60.1
hoc uis elocutionis, cum ualidae tum breues uibrantesque
sententiae, plurimum sanguinis atque neruorum, adeo ut
uideatur quibusdam quod quoquam minor est materiae
esse, non ingeni uitium. Nouem uero lyricorum longe Pin- 61.1
darus princeps spiritu, magnificentia, sententiis, figuris,
beatissima rerum uerborumque copia et uelut quodam elo-
quentiae flumine: propter quae Horatius eum merito nemini
credit imitabilem. Stesichorum quam sit ingenio ualidus 62.1
materiae quoque ostendunt, maxima bella et clarissimos
canentem duces et epici carminis onera lyra sustinentem.
Reddit enim personis in agendo simul loquendoque debitam
dignitatem, ac si tenuisset modum uidetur aemulari proxi- 5
mus Homerum potuisse, sed redundat atque effunditur,
quod ut est reprehendendum, ita copiae uitium est. Alcaeus 63.1
in parte operis aureo plectro merito donatur, qua tyrannos
insectatus multum etiam moribus confert, in eloquendo
quoque breuis et magnificus et diligens et plerumque oratori
similis, sed et lusit et in amores descendit, maioribus tamen 5
aptior. Simonides, tenuis alioqui, sermone proprio et iucun- 64.1
ditate quadam commendari potest, praecipua tamen eius
in commouenda miseratione uirtus, ut quidam in hac eum
parte omnibus eiusdem operis auctoribus praeferant.
  Antiqua comoedia cum sinceram illam sermonis Attici 65.1
gratiam prope sola retinet, tum facundissimae libertatis, et
si est <in> insectandis uitiis praecipua, plurimum tamen
uirium etiam in ceteris partibus habet. Nam et grandis et
elegans et uenusta, et nescio an ulla, post Homerum tamen, 5
quem ut Achillem semper excipi par est, aut similior sit
oratoribus aut ad oratores faciendos aptior. Plures eius 66.1
auctores, Aristophanes tamen et Eupolis Cratinusque prae-
cipui. Tragoedias primus in lucem Aeschylus protulit, subli-
mis et grauis et grandilocus saepe usque ad uitium, sed rudis
in plerisque et incompositus: propter quod correctas eius 5
fabulas in certamen deferre posterioribus poetis Athenienses
permisere: suntque eo modo multi coronati. Sed longe 67.1
clarius inlustrauerunt hoc opus Sophocles atque Euripides,
quorum in dispari dicendi uia uter sit poeta melior inter
plurimos quaeritur. Idque ego sane, quoniam ad praesentem
materiam nihil pertinet, iniudicatum relinquo. Illud quidem 5
nemo non fateatur necesse est, iis qui se ad agendum com-
parant utiliorem longe fore Euripiden. Namque is et sermone 68.1
(quod ipsum reprehendunt quibus grauitas et coturnus et
sonus Sophocli uidetur esse sublimior) magis accedit oratorio
generi, et sententiis densus, et in iis quae a sapientibus
tradita sunt paene ipsis par, et in dicendo ac respondendo 5
cuilibet eorum qui fuerunt in foro diserti comparandus, in
adfectibus uero cum omnibus mirus, tum in iis qui misera-
tione constant facile praecipuus. Hunc et admiratus maxime 69.1
est, ut saepe testatur, et secutus, quamquam in opere diuer-
so, Menander, qui uel unus meo quidem iudicio diligenter
lectus ad cuncta quae praecipimus effingenda sufficiat: ita
omnem uitae imaginem expressit, tanta in eo inueniendi 5
copia et eloquendi facultas, ita est omnibus rebus personis
adfectibus accommodatus. Nec nihil profecto uiderunt qui 70.1
orationes quae Charisi nomine eduntur a Menandro scriptas
putant. Sed mihi longe magis orator probari in opere suo
uidetur, nisi forte aut illa iudicia quae Epitrepontes, Epi-
cleros, Locroe habent, aut meditationes in Psophodee, Nomo- 5
thete, Hypobolimaeo non omnibus oratoris numeris sunt
absolutae. Ego tamen plus adhuc quiddam conlaturum eum 71.1
declamatoribus puto, quoniam his necesse est secundum
condicionem controuersiarum plures subire personas, patrum
filiorum, <caelibum> maritorum, militum rusticorum, diui-
tum pauperum, irascentium deprecantium, mitium asperor- 5
um. In quibus omnibus mire custoditur ab hoc poeta decor.
Atque ille quidem omnibus eiusdem operis auctoribus ab- 72.1
stulit nomen, et fulgore quodam suae claritatis tenebras
obduxit. Habent tamen alii quoque comici, si cum uenia
legantur, quaedam quae possis decerpere, et praecipue
Philemon, qui ut prauis sui temporis iudiciis Menandro 5
saepe praelatus est, ita consensu tamen omnium meruit
credi secundus.
  Historiam multi scripsere praeclare, sed nemo dubitat 73.1
longe duos ceteris praeferendos, quorum diuersa uirtus
laudem paene est parem consecuta. Densus et breuis et
semper instans sibi Thucydides, dulcis et candidus et fusus
Herodotus: ille concitatis, hic remissis adfectibus melior, 5
ille contionibus, hic sermonibus, ille ui, hic uoluptate. Theo- 74.1
pompus his proximus ut in historia praedictis minor, ita
oratori magis similis, ut qui, antequam est ad hoc opus solli-
citatus, diu fuerit orator. Philistus quoque meretur qui
turbae quamuis bonorum post eos auctorum eximatur, imi- 5
tator Thucydidi et ut multo infirmior, ita aliquatenus luci-
dior. Ephorus, ut Isocrati uisum, calcaribus eget. Clitarchi
probatur ingenium, fides infamatur. Longo post interuallo 75.1
temporis natus Timagenes uel hoc est ipso probabilis, quod
intermissam historias scribendi industriam noua laude re-
parauit. Xenophon non excidit mihi, sed inter philosophos
reddendus est. 5
  Sequitur oratorum ingens manus, ut cum decem simul 76.1
Athenis aetas una tulerit. Quorum longe princeps Demo-
sthenes ac paene lex orandi fuit: tanta uis in eo, tam densa
omnia, ita quibusdam neruis intenta sunt, tam nihil otiosum,
is dicendi modus, ut nec quod desit in eo nec quod redundet 5
inuenias. Plenior Aeschines et magis fusus et grandiori 77.1
similis quo minus strictus est, carnis tamen plus habet, minus
lacertorum. Dulcis in primis et acutus Hyperides, sed minori-
bus causis, ut non dixerim uilioribus, magis par. His aetate 78.1
Lysias maior, subtilis atque elegans et quo nihil, si oratori
satis sit docere, quaeras perfectius: nihil enim est inane,
nihil arcessitum, puro tamen fonti quam magno flumini
propior. Isocrates in diuerso genere dicendi nitidus et comp- 79.1
tus et palaestrae quam pugnae magis accommodatus omnes
dicendi ueneres sectatus est, nec inmerito: auditoriis enim
se, non iudiciis compararat: in inuentione facilis, honesti
studiosus, in compositione adeo diligens ut cura eius repre- 5
hendatur. Neque ego in his, de quibus sum locutus, has solas 80.1
uirtutes, sed has praecipuas puto, nec ceteros parum fuisse
magnos. Quin etiam Phalerea illum Demetrium, quamquam
is primus inclinasse eloquentiam dicitur, multum ingenii
habuisse et facundiae fateor, uel ob hoc memoria dignum, 5
quod ultimus est fere ex Atticis qui dici possit orator, quem
tamen in illo medio genere dicendi praefert omnibus Cicero.
  Philosophorum, ex quibus plurimum se traxisse eloquen- 81.1
tiae M. Tullius confitetur, quis dubitet Platonem esse prae-
cipuum siue acumine disserendi siue eloquendi facultate
diuina quadam et Homerica? Multum enim supra prorsam
orationem et quam pedestrem Graeci uocant surgit, ut mihi 5
non hominis ingenio sed quodam Delphico uideatur oraculo
instinctus. Quid ego commemorem Xenophontis illam iucun- 82.1
ditatem inadfectatam, sed quam nulla consequi adfectatio
possit?—ut ipsae sermonem finxisse Gratiae uideantur, et
quod de Pericle ueteris comoediae testimonium est in hunc
transferri iustissime possit, in labris eius sedisse quandam 5
persuadendi deam. Quid reliquorum Socraticorum elegan- 83.1
tiam? Quid Aristotelen? Quem dubito scientia rerum an scrip-
torum copia an eloquendi [usu] suauitate an inuentionum
acumine an uarietate operum clariorem putem. Nam in
Theophrasto tam est loquendi nitor ille diuinus ut ex eo 5
nomen quoque traxisse dicatur. Minus indulsere eloquentiae 84.1
Stoici ueteres, sed cum honesta suaserunt, tum in colligendo
probandoque <quae> instituerant plurimum ualuerunt, rebus
tamen acuti magis quam, id quod sane non adfectarunt,
oratione magnifici. 5
  Idem nobis per Romanos quoque auctores ordo ducendus 85.1
est. Itaque ut apud illos Homerus, sic apud nos Vergilius
auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis
poetarum Graecorum nostrorumque haud dubie proximus.
Vtar enim uerbis isdem quae ex Afro Domitio iuuenis ex- 86.1
cepi, qui mihi interroganti quem Homero crederet maxime
accedere 'secundus' inquit 'est Vergilius, propior tamen
primo quam tertio'. Et hercule ut illi naturae caelesti atque
inmortali cesserimus, ita curae et diligentiae uel ideo in hoc 5
plus est, quod ei fuit magis laborandum, et quantum eminen-
tibus uincimur, fortasse aequalitate pensamus. Ceteri omnes
longe sequentur. Nam Macer et Lucretius legendi quidem, 87.1
sed non ut phrasin, id est corpus eloquentiae, faciant, ele-
gantes in sua quisque materia, sed alter humilis, alter diffi-
cilis. Atacinus Varro in iis per quae nomen est adsecutus
interpres operis alieni, non spernendus quidem, uerum ad 5
augendam facultatem dicendi parum locuples. Ennium sicut 88.1
sacros uetustate lucos adoremus, in quibus grandia et anti-
qua robora iam non tantam habent speciem quantam reli-
gionem. Propiores alii atque ad hoc de quo loquimur magis
utiles. Lasciuus quidem in herois quoque Ouidius et nimium 5
amator ingenii sui, laudandus tamen partibus. Cornelius 89.1
autem Seuerus, etiam si est uersificator quam poeta melior,
si tamen (ut est dictum) ad exemplar primi libri bellum
Siculum perscripsisset, uindicaret sibi iure secundum locum.
Serranum consummari mors inmatura non passa est, puerilia 5
tamen eius opera et maximam indolem ostendunt et ad-
mirabilem praecipue in aetate illa recti generis uoluntatem.
Multum in Valerio Flacco nuper amisimus. Vehemens et 90.1
poeticum ingenium Salei Bassi fuit, nec ipsum senectute
maturuit. Rabirius ac Pedo non indigni cognitione, si uacet.
Lucanus ardens et concitatus et sententiis clarissimus et, ut
dicam quod sentio, magis oratoribus quam poetis imitandus. 5
Hos nominamus quia Germanicum Augustum ab institutis 91.1
studiis deflexit cura terrarum, parumque dis uisum est esse
eum maximum poetarum. Quid tamen his ipsis eius operibus
in quae donato imperio iuuenis secesserat sublimius, doctius,
omnibus denique numeris praestantius? Quis enim caneret 5
bella melius quam qui sic gerit? Quem praesidentes studiis
deae propius audirent? Cui magis suas artis aperiret fami-
liare numen Minerua? Dicent haec plenius futura saecula, 92.1
nunc enim ceterarum fulgore uirtutum laus ista praestringi-
tur. Nos tamen sacra litterarum colentis feres, Caesar, si non
tacitum hoc praeterimus et Vergiliano certe uersu testamur
    'inter uictrices hederam tibi serpere laurus.' 5
  Elegia quoque Graecos prouocamus, cuius mihi tersus 93.1
atque elegans maxime uidetur auctor Tibullus. Sunt qui
Propertium malint. Ouidius utroque lasciuior, sicut durior
Gallus. Satura quidem tota nostra est, in qua primus in-
signem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi 5
adhuc habet amatores ut eum non eiusdem modo operis
auctoribus sed omnibus poetis praeferre non dubitent. Ego 94.1
quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium
'fluere lutulentum' et esse aliquid quod tollere possis putat.
Nam et eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas
et abunde salis. Multum est tersior ac purus magis Horatius 5
et, nisi labor eius amore, praecipuus. Multum et uerae gloriae
quamuis uno libro Persius meruit. Sunt clari hodieque et qui
olim nominabuntur. Alterum illud etiam prius saturae genus, 95.1
sed non sola carminum uarietate mixtum condidit Terentius
Varro, uir Romanorum eruditissimus. Plurimos hic libros et
doctissimos composuit, peritissimus linguae Latinae et omnis
antiquitatis et rerum Graecarum nostrarumque, plus tamen 5
scientiae conlaturus quam eloquentiae. Iambus non sane a 96.1
Romanis celebratus est ut proprium opus, †quibusdam inter-
positus†: cuius acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio
(quamquam illi epodos interuenit) reperiatur. At lyricorum
idem Horatius fere solus legi dignus: nam et insurgit ali- 5
quando et plenus est iucunditatis et gratiae et uarius figuris
et uerbis felicissime audax. Si quem adicere uelis, is erit
Caesius Bassus, quem nuper uidimus; sed eum longe prae-
cedunt ingenia uiuentium.
  Tragoediae scriptores ueterum Accius atque Pacuuius 97.1
clarissimi grauitate sententiarum, uerborum pondere, auc-
toritate personarum. Ceterum nitor et summa in excolendis
operibus manus magis uideri potest temporibus quam ipsis
defuisse: uirium tamen Accio plus tribuitur, Pacuuium 5
uideri doctiorem qui esse docti adfectant uolunt. Iam Vari 98.1
Thyestes cuilibet Graecarum comparari potest. Ouidi Medea
uidetur mihi ostendere quantum ille uir praestare potuerit
si ingenio suo imperare quam indulgere maluisset. Eorum
quos uiderim longe princeps Pomponius Secundus, quem 5
senes [quem] parum tragicum putabant, eruditione ac nitore
praestare confitebantur. In comoedia maxime claudicamus. 99.1
Licet Varro Musas, Aeli Stilonis sententia, Plautino dicat
sermone locuturas fuisse si Latine loqui uellent, licet Cae-
cilium ueteres laudibus ferant, licet Terenti scripta ad
Scipionem Africanum referantur (quae tamen sunt in hoc 5
genere elegantissima, et plus adhuc habitura gratiae si
intra uersus trimetros stetissent): uix leuem consequimur 100.1
umbram, adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere
uideatur illam solis concessam Atticis uenerem, cum eam ne
Graeci quidem in alio genere linguae optinuerint. Togatis
excellit Afranius: utinam non inquinasset argumenta puer- 5
orum foedis amoribus, mores suos fassus.
  At non historia cesserit Graecis. Nec opponere Thucydidi 101.1
Sallustium uerear, nec indignetur sibi Herodotus aequari
Titum Liuium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissi-
mique candoris, tum in contionibus supra quam enarrari
potest eloquentem, ita quae dicuntur omnia cum rebus tum 5
personis accommodata sunt: adfectus quidem, praecipueque
eos qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, nemo histori-
corum commendauit magis. Ideoque illam inmortalem Sal- 102.1
lusti uelocitatem diuersis uirtutibus consecutus est. Nam
mihi egregie dixisse uidetur Seruilius Nonianus pares eos
magis quam similes: qui et ipse a nobis auditus est, clari uir
ingenii et sententiis creber, sed minus pressus quam his- 5
toriae auctoritas postulat. Quam paulum aetate praecedens 103.1
eum Bassus Aufidius egregie, utique in libris belli Germanici,
praestitit genere ipso, probabilis in omnibus, sed in quibus-
dam suis ipse uiribus minor. Superest adhuc et exornat 104.1
aetatis nostrae gloriam uir saeculorum memoria dignus, qui
olim nominabitur, nunc intellegitur. Habet amatores—nec
inmerito—Cremuti libertas, quamquam circumcisis quae
dixisse ei nocuerat: sed elatum abunde spiritum et audaces 5
sententias deprehendas etiam in iis quae manent. Sunt et
alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non biblio-
thecas excutimus.
  Oratores uero uel praecipue Latinam eloquentiam parem 105.1
facere Graecae possunt: nam Ciceronem cuicumque eorum
fortiter opposuerim. Nec ignoro quantam mihi concitem
pugnam, cum praesertim non id sit propositi, ut eum Demo-
stheni comparem hoc tempore: neque enim attinet, cum 5
Demosthenen in primis legendum uel ediscendum potius
putem. Quorum ego uirtutes plerasque arbitror similes, con- 106.1
silium, ordinem, diuidendi praeparandi probandi rationem,
omnia denique quae sunt inuentionis. In eloquendo est aliqua
diuersitas: densior ille, hic copiosior, ille concludit adstrict-
ius, hic latius, pugnat ille acumine semper, hic frequenter et 5
pondere, illic nihil detrahi potest, hic nihil adici, curae plus
in illo, in hoc naturae. Salibus certe et commiseratione, quae 107.1
duo plurimum <in> adfectibus ualent, uincimus. Et fortasse
epilogos illi mos ciuitatis abstulerit, sed et nobis illa quae
Attici mirantur diuersa Latini sermonis ratio minus per-
miserit. In epistulis quidem, quamquam sunt utriusque, 5
dialogisue, quibus nihil ille, nulla contentio est. Cedendum 108.1
uero in hoc, quod et prior fuit et ex magna parte Ciceronem
quantus est fecit. Nam mihi uidetur M. Tullius, cum se totum
ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse uim Demo-
sthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis. Nec uero 109.1
quod in quoque optimum fuit studio consecutus est tantum,
sed plurimas uel potius omnes ex se ipso uirtutes extulit
inmortalis ingenii beatissima ubertas. Non enim pluuias,
ut ait Pindarus, aquas colligit, sed uiuo gurgite exundat, 5
dono quodam prouidentiae genitus in quo totas uires
suas eloquentia experiretur. Nam quis docere diligentius, 110.1
mouere uehementius potest, cui tanta umquam iucunditas
adfuit?—ut ipsa illa quae extorquet impetrare eum credas,
et cum transuersum ui sua iudicem ferat, tamen ille non rapi
uideatur sed sequi. Iam in omnibus quae dicit tanta auctori- 111.1
tas inest ut dissentire pudeat, nec aduocati studium sed
testis aut iudicis adferat fidem, cum interim haec omnia,
quae uix singula quisquam intentissima cura consequi posset,
fluunt inlaborata, et illa qua nihil pulchrius auditum est 5
oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem. Quare non 112.1
inmerito ab hominibus aetatis suae regnare in iudiciis dictus
est, apud posteros uero id consecutus ut Cicero iam non
hominis nomen sed eloquentiae habeatur. Hunc igitur spect-
emus, hoc propositum nobis sit exemplum, ille se profecisse 5
sciat cui Cicero ualde placebit. Multa in Asinio Pollione 113.1
inuentio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia
uideatur, et consilii et animi satis: a nitore et iucunditate
Ciceronis ita longe abest ut uideri possit saeculo prior. At
Messala nitidus et candidus et quodam modo praeferens in 5
dicendo nobilitatem suam, uiribus minor. C. uero Caesar si 114.1
foro tantum uacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem
nominaretur: tanta in eo uis est, id acumen, ea concitatio,
ut illum eodem animo dixisse quo bellauit appareat; exornat
tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus 5
fuit, elegantia. Multum ingenii in Caelio et praecipue in accu- 115.1
sando multa urbanitas, dignusque uir cui et mens melior
et uita longior contigisset. Inueni qui Caluum praeferrent
omnibus, inueni qui Ciceroni crederent eum nimia contra se
calumnia uerum sanguinem perdidisse; sed est et sancta et 5
grauis oratio et castigata et frequenter uehemens quoque.
Imitator autem est Atticorum, fecitque illi properata mors
iniuriam si quid adiecturus sibi, non si quid detracturus,
fuit. Et Seruius Sulpicius insignem non inmerito famam 116.1
tribus orationibus meruit. Multa si cum iudicio legatur dabit
imitatione digna Cassius Seuerus, qui, si ceteris uirtutibus
colorem et grauitatem orationis adiecisset, ponendus inter
praecipuos foret. Nam et ingenii plurimum est in eo et acer- 117.1
bitas mira et urbanitas †et sermo†, sed plus stomacho quam
consilio dedit: praeterea ut amari sales, ita frequenter amari-
tudo ipsa ridicula est. Sunt alii multi diserti, quos persequi 118.1
longum est. Eorum quos uiderim Domitius Afer et Iulius
Africanus longe praestantissimi. Verborum arte ille et toto
genere dicendi praeferendus et quem in numero ueterum
habere non timeas: hic concitatior, sed in cura uerborum 5
nimius et compositione nonnumquam longior et tralationi-
bus parum modicus. Erant clara et nuper ingenia. Nam et 119.1
Trachalus plerumque sublimis et satis apertus fuit et quem
uelle optima crederes, auditus tamen maior: nam et uocis
quantam in nullo cognoui felicitas, et pronuntiatio uel scaenis
suffectura, et decor, omnia denique ei quae sunt extra super- 5
fuerunt: et Vibius Crispus compositus et iucundus et delect-
ationi natus, priuatis tamen causis quam publicis melior.
Iulio Secundo si longior contigisset aetas, clarissimum pro- 120.1
fecto nomen oratoris apud posteros foret: adiecisset enim
atque adiciebat ceteris uirtutibus suis quod desiderari potest,
id est autem, ut esset multo magis pugnax et saepius ad
curam rerum ab elocutione respiceret. Ceterum interceptus 121.1
quoque magnum sibi uindicat locum, ea est facundia, tanta
in explicando quod uelit gratia, tam candidum et leue et
speciosum dicendi genus, tanta uerborum etiam quae ad-
sumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam ex periculo 5
petitis significantia. Habebunt qui post nos de oratoribus 122.1
scribent magnam eos qui nunc uigent materiam uere lau-
dandi: sunt enim summa hodie quibus inlustratur forum
ingenia. Namque et consummati iam patroni ueteribus
aemulantur et eos iuuenum ad optima tendentium imitatur 5
ac sequitur industria.
  Supersunt qui de philosophia scripserint: quo in genere 123.1
paucissimos adhuc eloquentes litterae Romanae tulerunt.
Idem igitur M. Tullius, qui ubique, etiam in hoc opere Platonis
aemulus extitit. Egregius uero multoque quam in orationi-
bus praestantior Brutus suffecit ponderi rerum: scias eum 5
sentire quae dicit. Scripsit non parum multa Cornelius Celsus, 124.1
Sextios secutus, non sine cultu ac nitore. Plautus in Stoicis
rerum cognitioni utilis; in Epicuriis leuis quidem sed non
iniucundus tamen auctor est Catius. Ex industria Senecam 125.1
in omni genere eloquentiae distuli, propter uulgatam falso
de me opinionem qua damnare eum et inuisum quoque
habere sum creditus. Quod accidit mihi dum corruptum et
omnibus uitiis fractum dicendi genus reuocare ad seueriora 5
iudicia contendo: tum autem solus hic fere in manibus
adulescentium fuit. Quem non equidem omnino conabar 126.1
excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos ille non
destiterat incessere, cum diuersi sibi conscius generis placere
se in dicendo posse quibus illi placerent diffideret. Amabant
autem eum magis quam imitabantur, tantumque ab illo 5
defluebant quantum ille ab antiquis descenderat. Foret enim 127.1
optandum pares ac saltem proximos illi uiro fieri. Sed place-
bat propter sola uitia, et ad ea se quisque dirigebat effingenda
quae poterat: deinde cum se iactaret eodem modo dicere,
Senecam infamabat. Cuius et multae alioqui et magnae uir- 128.1
tutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii,
multa rerum cognitio, in qua tamen aliquando ab iis quibus
inquirenda quaedam mandabat deceptus est. Tractauit
etiam omnem fere studiorum materiam: nam et orationes 129.1
eius et poemata et epistulae et dialogi feruntur. In philo-
sophia parum diligens, egregius tamen uitiorum insectator
fuit. Multae in eo claraeque sententiae, multa etiam morum
gratia legenda, sed in eloquendo corrupta pleraque, atque 5
eo perniciosissima quod abundant dulcibus uitiis. Velles eum 130.1
suo ingenio dixisse, alieno iudicio: nam si aliqua contempsis-
set, si †parum† non concupisset, si non omnia sua amasset,
si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset,
consensu potius eruditorum quam puerorum amore com- 5
probaretur. Verum sic quoque iam robustis et seueriore 131.1
genere satis firmatis legendus, uel ideo quod exercere potest
utrimque iudicium. Multa enim, ut dixi, probanda in eo,
multa etiam admiranda sunt, eligere modo curae sit; quod
utinam ipse fecisset: digna enim fuit illa natura quae meliora 5
uellet; quod uoluit effecit.