| De compositione non equidem post M. Tullium scribere | 9.4.1.1 |
| auderem, cui nescio an ulla pars operis huius sit magis ela- | |
| borata, nisi et eiusdem aetatis homines scriptis ad ipsum | |
| etiam litteris reprehendere id conlocandi genus ausi fuissent, | |
| et post eum plures multa ad eandem rem pertinentia me- | 5 |
| moriae tradidissent. Itaque accedam in plerisque Ciceroni, | 2.1 |
| atque in his ero, quae indubitata sunt, breuior, in quibusdam | |
| paulum fortasse dissentiam. Nam etiam cum iudicium meum | |
| ostendero, suum tamen legentibus relinquam. | |
| Neque ignoro quosdam esse qui curam omnem composi- | 3.1 |
| tionis excludant, atque illum horridum sermonem, ut forte | |
| fluxerit, modo magis naturalem, modo etiam magis uirilem | |
| esse contendant. Qui si id demum naturale esse dicunt quod | |
| natura primum ortum est et quale ante cultum fuit, tota hic | 5 |
| ars orandi subuertitur. Neque enim locuti sunt ad hanc regu- | 4.1 |
| lam et diligentiam primi homines, nec prohoemiis prae- | |
| parare, docere expositione, argumentis probare, adfectibus | |
| commouere scierunt. Ergo his omnibus, non sola composi- | |
| tione caruerunt: quorum si fieri nihil melius licebat, ne domi- | 5 |
| bus quidem casas aut uestibus pellium tegmina aut urbibus | |
| montes ac siluas mutari oportuit. Quae porro ars statim | 5.1 |
| fuit? Quid non cultu mitescit? Cur uites coercemus manu? | |
| Cur eas fodimus? Rubos aruis excidimus: terra et hos generat. | |
| Mansuefacimus animalia: indomita nascuntur. Verum id est | |
| maxime naturale quod fieri natura optime patitur. Fortius | 6.1 |
| uero qui incompositum potest esse quam uinctum et bene | |
| conlocatum? Neque, si praui pedes uim detrahunt rebus, ut | |
| sotadeorum et galliamborum et quorundam in oratione | |
| simili paene licentia lasciuientium, <id uitium> compositionis | 5 |
| est iudicandum. Ceterum quanto uehementior fluminum | 7.1 |
| cursus est prono alueo ac nullas moras obiciente quam inter | |
| obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus, tanto quae | |
| conexa est et totis uiribus fluit fragosa atque interrupta | |
| melior oratio. Cur ergo uires ipsa specie solui putent, quando | 5 |
| res nec ulla sine arte satis ualeat et comitetur semper artem | |
| decor? An non eam quae missa optime est hastam specio- | 8.1 |
| sissime contortam ferri uidemus, et arcu derigentium tela | |
| quo certior manus, hoc est habitus ipse formosior? Iam in | |
| certamine armorum atque in omni palaestra quid satis recte | |
| cauetur ac petitur cui non artifex motus et certi quidam | 5 |
| pedes adsint? Quare mihi compositione uelut ammentis | 9.1 |
| quibusdam neruisue intendi et concitari sententiae uidentur. | |
| Ideoque eruditissimo cuique persuasum est ualere eam pluri- | |
| mum, non ad delectationem modo sed ad motum quoque | |
| animorum: primum quia nihil intrare potest in adfectus | 10.1 |
| quod in aure uelut quodam uestibulo statim offendit, deinde | |
| quod natura ducimur ad modos. Neque enim aliter eueniret | |
| ut illi quoque organorum soni, quamquam uerba non expri- | |
| munt, in alios tamen atque alios motus ducerent auditorem. | 5 |
| In certaminibus sacris non eadem ratione concitant animos | 11.1 |
| ac remittunt, non eosdem modos adhibent cum bellicum est | |
| canendum et cum posito genu supplicandum est, nec idem | |
| signorum concentus est procedente ad proelium exercitu, | |
| idem receptui carmen. Pythagoreis certe moris fuit et cum | 12.1 |
| euigilassent animos ad lyram excitare, quo essent ad agen- | |
| dum erectiores, et cum somnum peterent ad eandem prius | |
| lenire mentes, ut, si quid fuisset turbidiorum cogitationum, | |
| componerent. Quod si numeris ac modis inest quaedam tacita | 13.1 |
| uis, in oratione ea uehementissima, quantumque interest | |
| sensus idem quibus uerbis efferatur, tantum uerba eadem | |
| qua compositione uel in textu iungantur uel in fine cludan- | |
| tur: nam quaedam et sententiis parua et elocutione modica | 5 |
| uirtus haec sola commendat. Denique quod cuique uisum | 14.1 |
| erit uehementer dulciter speciose dictum, soluat et turbet: | |
| abierit omnis uis iucunditas decor. Soluit quaedam sua in | |
| Oratore Cicero: 'Neque me diuitiae mouent, quibus omnis | |
| Africanos, Laelios multi uenalicii mercatoresque <superarunt. | 5 |
| Inmuta paululum, ut sit "multi superarunt mercatores> | |
| uenaliciique"', et insequentis deinceps perihodos, quas si ad | |
| illum modum turbes, uelut fracta aut transuersa tela pro- | |
| ieceris. Idem corrigit quae a Graccho composita durius putat. | 15.1 |
| Illum decet: nos hac sumus probatione contenti, quod in | |
| scribendo quae se nobis solutiora optulerunt componimus. | |
| Quid enim attinet eorum exempla quaerere quae sibi quisque | |
| experiri potest? Illud notasse satis habeo, quo pulchriora | 5 |
| et sensu et elocutione dissolueris, hoc orationem magis defor- | |
| mem fore, quia neglegentia conlocationis ipsa uerborum luce | |
| deprenditur. Itaque ut confiteor paene ultimam oratoribus | 16.1 |
| artem compositionis, quae quidem perfecta sit, contigisse, | |
| ita illis quoque priscis habitam inter curas, in quantum adhuc | |
| profecerant, puto. Neque enim mihi quamlibet magnus auctor | |
| Cicero persuaserit, Lysian Herodotum Thucydiden parum | 5 |
| studiosos eius fuisse. Genus fortasse sint secuti non idem | 17.1 |
| quod Demosthenes aut Plato, quamquam et hi ipsi inter se | |
| dissimiles fuerunt. Nam neque illud in Lysia dicendi textum | |
| tenue atque rasum laetioribus numeris corrumpendum erat: | |
| perdidisset enim gratiam, quae in eo maxima est, simplicis | 5 |
| atque inadfectati coloris, perdidisset fidem quoque. Nam | |
| scribebat aliis, non ipse dicebat, ut oporteret esse illa rudi- | |
| bus et incompositis similia: quod ipsum compositio est. Et | 18.1 |
| historiae, quae currere debet ac ferri, minus conuenissent | |
| insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et clu- | |
| dendi inchoandique sententias ratio. In contionibus quidem | |
| etiam similiter cadentia quaedam et contraposita deprehen- | 5 |
| das. In Herodoto uero cum omnia, ut ego quidem sentio, | |
| leniter fluunt, tum ipsa dialectos habet eam iucunditatem | |
| ut latentes in <se> numeros complexa uideatur. Sed de pro- | 19.1 |
| positorum diuersitate post paulum: nunc quae prius iis qui | |
| recte componere uolent discenda sunt. | |
| Est igitur ante omnia oratio alia uincta atque contexta, | |
| soluta alia, qualis in sermone <et> epistulis, nisi cum aliquid | 5 |
| supra naturam suam tractant, ut de philosophia, de re | |
| publica similibusque. Quod non eo dico quia non illud quo- | 20.1 |
| que solutum habeat suos quosdam et forsitan difficiliores | |
| etiam pedes: neque enim aut hiare semper uocalibus aut | |
| destitui temporibus uolunt sermo atque epistula, sed non | |
| fluunt nec cohaerent nec uerba uerbis trahunt, ut potius | 5 |
| laxiora in his uincla quam nulla sint. Nonnumquam in causis | 21.1 |
| quoque minoribus decet eadem simplicitas, quae non nullis | |
| sed aliis utitur numeris, dissimulatque eos et tantum com- | |
| munit occultius. | |
| At illa conexa series tris habet formas: incisa, quae com- | 22.1 |
| mata dicuntur, membra, quae κῶλα, περίοδον quae est uel | |
| ambitus uel circumductum uel continuatio uel conclusio. | |
| In omni porro compositione tria sunt genera necessaria: | |
| ordo, iunctura, numerus. | 5 |
| Primum igitur de ordine. Eius obseruatio in uerbis est | 23.1 |
| singulis et contextis (singula sunt quae ἀσύνδετα diximus). | |
| In his cauendum ne decrescat oratio, et fortiori subiungatur | |
| aliquid infirmius, ut sacrilego fur aut latroni petulans: augeri | |
| enim debent sententiae et insurgere, et optime Cicero 'tu', | 5 |
| inquit, 'istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius | |
| corporis firmitate': aliud enim maius alii superuenit. At si | |
| coepisset a toto corpore, non bene ad latera faucesque | |
| descenderet. Est et alius naturalis ordo, ut 'uiros ac femi- | |
| nas,' 'diem ac noctem', 'ortum et occasum' dicas potius, | 10 |
| quamquam et retrorsum. Quaedam ordine permutato fiunt | 24.1 |
| superuacua, ut 'fratres gemini': nam si 'gemini' praeces- | |
| serint, 'fratres' addere non est necesse. Illa nimia quorundam | |
| fuit obseruatio, ut uocabula uerbis, uerba rursus aduerbiis, | |
| nomina adpositis et pronominibus essent priora: nam fit | 5 |
| contra quoque frequenter non indecore. Nec non et illud | 25.1 |
| nimiae superstitionis, uti quaeque sint tempore, ea facere | |
| etiam ordine priora, non quin frequenter sit hoc melius, sed | |
| quia interim plus ualent ante gesta ideoque leuioribus super- | |
| ponenda sunt. Verbo sensum cludere multo, si compositio | 26.1 |
| patiatur, optimum est: in uerbis enim sermonis uis est. Si id | |
| asperum erit, cedet haec ratio numeris, ut fit apud summos | |
| Graecos Latinosque oratores frequentissime. Sine dubio erit | |
| omne quod non cludet hyperbaton, sed ipsum hoc inter | 5 |
| tropos uel figuras, quae sunt uirtutes, receptum est. Non | 27.1 |
| enim ad pedes uerba dimensa sunt, ideoque ex loco trans- | |
| feruntur in locum, ut iungantur quo congruunt maxime, | |
| sicut in structura saxorum rudium etiam ipsa enormitas in- | |
| uenit cui adplicari et in quo possit insistere. Felicissimus | 5 |
| tamen sermo est cui et rectus ordo et apta iunctura et cum | |
| his numerus oportune cadens contigit. Quaedam uero trans- | 28.1 |
| gressiones et longae sunt nimis, ut superioribus diximus | |
| libris, et interim etiam compositione uitiosae, quae in hoc | |
| ipsum petuntur, ut exultent atque lasciuiant, quales illae | |
| Maecenatis: 'sole et aurora rubent plurima'; 'inter sacra | 5 |
| mouit aqua fraxinos'; 'ne exequias quidem unus inter miser- | |
| rimos uiderem meas' (quod inter haec pessimum est, quia | |
| in re tristi ludit compositio). Saepe tamen <est> uehemens | 29.1 |
| aliquis sensus in uerbo, quod si in media parte sententiae | |
| latet, transire intentionem et obscurari circumiacentibus | |
| solet, in clausula positum adsignatur auditori et infigitur, | |
| quale illud est Ciceronis: 'ut tibi necesse esset in conspectu | 5 |
| populi Romani uomere <postridie>.' Transfer hoc ultimum: | 30.1 |
| minus ualebit. Nam totius ductus hic est quasi mucro, ut | |
| per se foeda uomendi necessitas iam nihil ultra expectantibus | |
| hanc quoque adiceret deformitatem, ut cibus teneri non | |
| posset postridie. Solebat Afer Domitius traicere in clausulas | 31.1 |
| uerba tantum asperandae compositionis gratia, et maxime | |
| in prohoemiis, ut pro Cloatilla: 'gratias agam continuo', et | |
| pro Laelia: 'eis utrisque apud te iudicem periclitatur Laelia.' | |
| Adeo refugit teneram delicatamque modulandi uoluptatem | 5 |
| ut currentibus per se numeris quod eos inhiberet [et] ob- | |
| iceret. Amphiboliam quoque fieri uitiosa locatione uerborum | 32.1 |
| nemo est qui nesciat. Haec arbitror, ut in breui, de ordine | |
| fuisse dicenda: qui si uitiosus est, licet et uincta ac sit apte | |
| cadens oratio, tamen merito incomposita dicatur. | |
| Iunctura sequitur. Est in uerbis, incisis, membris, peri- | 5 |
| hodis: omnia namque ista et uirtutes et uitia in complexu | |
| habent. Atque ut ordinem sequar, primum sunt quae im- | 33.1 |
| peritis quoque ad reprehensionem notabilia uidentur, | |
| id est, quae commissis inter se uerbis duobus ex ultima [fine] | |
| prioris ac prima sequentis syllaba deforme aliquod nomen | |
| efficiunt. Tum uocalium concursus: quod cum accidit, hiat et | 5 |
| intersistit et quasi laborat oratio. Pessime longae, quae | |
| easdem inter se litteras committunt, sonabunt: praecipuus | |
| tamen erit hiatus earum quae cauo aut patulo maxime ore | |
| efferuntur. E planior littera est, i angustior, ideoque ob- | 34.1 |
| scurius in his uitium. Minus peccabit qui longis breues sub- | |
| iciet, et adhuc qui praeponet longae breuem. Minima est in | |
| duabus breuibus offensio. Atque cum aliae subiunguntur | |
| aliis, proinde asperiores <aut leuiores> erunt prout oris habitu | 5 |
| simili aut diuerso pronuntiabuntur. Non tamen id ut crimen | 35.1 |
| ingens expauescendum est, ac nescio neglegentia in hoc an | |
| sollicitudo sit peior. Inhibeat enim necesse est hic metus | |
| impetum dicendi et a potioribus auertat. Quare ut neglegen- | |
| tiae <est> pars hoc pati, ita humilitatis ubique perhorrescere, | 5 |
| nimiosque non inmerito in hac cura putant omnis Isocraten | |
| secutos praecipueque Theopompum. At Demosthenes et | 36.1 |
| Cicero modice respexerunt ad hanc partem. Nam et coeuntes | |
| litterae, quae συναλιφαί dicuntur, etiam leuiorem faciunt | |
| orationem quam si omnia uerba suo fine cludantur, et non- | |
| numquam hiulca etiam decent faciuntque ampliora quae- | 5 |
| dam, ut 'pulchra oratione †acta oratio iactatae',† cum | |
| longae per se et uelut opimae syllabae aliquid etiam medii | |
| temporis inter uocales quasi intersistatur adsumunt. Qua | 37.1 |
| de re utar Ciceronis potissimum uerbis. 'Habet' inquit 'ille | |
| tamquam hiatus et concursus uocalium molle quiddam et | |
| quod indicet non ingratam neglegentiam de re hominis magis | |
| quam de uerbis laborantis.' | 5 |
| Ceterum consonantes quoque, earumque praecipue quae | |
| sunt asperiores, in commissura uerborum rixantur, ut s | |
| ultima cum x proxima, quarum tristior etiam si binae colli- | |
| dantur stridor est, ut 'ars studiorum'. Quae fuit causa et | 38.1 |
| Seruio <Sulpicio>, ut dixi, subtrahendae s litterae quotiens | |
| ultima esset aliaque consonante susciperetur, quod repre- | |
| hendit Luranius, Messala defendit. Nam neque Lucilium | |
| putat uti eadem ultima, cum dicit 'Aeserninus fuit' et 'dig- | 5 |
| nus locoque', et Cicero in Oratore plures antiquorum tradit | |
| sic locutos. Inde 'belligerare', 'pos meridiem' et illa Censori | 39.1 |
| Catonis 'dicae' 'faciae'que, m littera in e mollita. Quae in | |
| ueteribus libris reperta mutare imperiti solent, et dum | |
| librariorum insectari uolunt inscientiam, suam confitentur. | |
| Atqui eadem illa littera, quotiens ultima est et uocalem uerbi | 40.1 |
| sequentis ita contingit ut in eam transire possit, etiam si | |
| scribitur, tamen parum exprimitur, ut 'multum ille' et | |
| 'quantum erat', adeo ut paene cuiusdam nouae litterae | |
| sonum reddat. Neque enim eximitur sed obscuratur, et tan- | 5 |
| tum in hoc aliqua inter duas uocales uelut nota est, ne ipsae | |
| coeant. Videndum etiam ne syllaba uerbi prioris ultima et | 41.1 |
| prima sequentis †ide nec†: quod ne quis praecipi miretur, | |
| Ciceroni in epistulis excidit: 'res mihi <inuisae> uisae sunt, | |
| Brute', et in carmine: | |
| 'o fortunatam <natam> me consule Romam.' | 5 |
| Etiam monosyllaba, si plura sunt, male continuabuntur, quia | 42.1 |
| necesse est compositio multis clausulis concisa subsultet. | |
| Ideoque etiam breuium uerborum ac nominum uitanda con- | |
| tinuatio et ex diuerso quoque longorum: adfert enim quan- | |
| dam dicendi tarditatem. Illa quoque uitia sunt eiusdem loci, | 5 |
| si cadentia similiter et desinentia et eodem modo declinata | |
| multa iunguntur. Ne uerba quidem uerbis aut nomina | 43.1 |
| nominibus similiaque his continuari decet, cum uirtutes | |
| etiam ipsae taedium pariant nisi gratia uarietatis adiutae. | |
| Membrorum incisorumque iunctura non ea modo est | 44.1 |
| obseruanda quae uerborum, quamquam et in his extrema | |
| ac prima coeunt, sed plurimum refert compositionis quae | |
| quibus anteponas. Nam et 'uomens frustis esculentis gre- | |
| mium suum et totum tribunal impleuit' * et contra (nam | 5 |
| frequentius utar isdem diuersarum quoque rerum exemplis, | |
| quo sint magis familiaria) 'saxa atque solitudines uoci | |
| respondent, bestiae saepe inmanes cantu flectuntur atque | |
| consistunt' magis insurgebat si uerteretur: nam plus est | |
| saxa quam bestias commoueri; uicit tamen compositionis | 10 |
| decor. Sed transeamus ad numeros. | |
| Omnis structura ac dimensio et copulatio uocum constat | 45.1 |
| aut numeris (numeros ῥυθμούς accipi uolo) aut μέτροις, id est | |
| dimensione quadam. Quod, etiam <si> constat utrumque | |
| pedibus, habet tamen non simplicem differentiam. Nam pri- | 46.1 |
| mum numeri spatio temporum constant, metra etiam ordine, | |
| ideoque alterum esse quantitatis uidetur, alterum qualitatis. | |
| Rhythmos est aut par, ut dactylicus, una enim syllaba par | |
| est breuibus (est quidem uis eadem et aliis pedibus, sed | 5 |
| nomen illud tenet: longam esse duorum temporum, breuem | 47.1 |
| unius etiam pueri sciunt) aut sescuplex, ut paeanicus: is est | |
| ex longa et tribus breuibus <aut ex tribus breuibus> et longa | |
| (uel alio quoque modo, ut tempora tria ad duo relata sescu- | |
| plum faciant) aut duplex, ut iambos (nam est ex breui et | 5 |
| longa) quique est ei contrarius. Sunt hi et metrici pedes, sed | 48.1 |
| hoc interest, quod rhythmo indifferens dactylicusne ille | |
| priores habeat breues an sequentes: tempus enim solum | |
| metitur, ut a sublatione ad positionem idem spatii sit. | |
| Proinde alia [ad] dimensio uersuum: pro dactylico poni non | 5 |
| poterit anapaestos aut spondius, nec paean eadem ratione | |
| breuibus incipiet ac desinet. Neque solum alium pro alio | 49.1 |
| pedem metrorum ratio non recipit, sed ne dactylum quidem | |
| aut forte spondium alterum pro altero. Itaque si quinque | |
| continuos dactylos, ut sunt in illo | |
| 'panditur interea domus omnipotentis Olympi' | 5 |
| confundas, solueris uersum. Sunt et illa discrimina, quod | 50.1 |
| rhythmis libera spatia, metris finita sunt, et his certae | |
| clausulae, illi quo modo coeperant currunt usque ad meta- | |
| bolen, id est transitum ad aliud rhythmi genus, et quod | |
| metrum in uerbis modo, rhythmos etiam in corporis motu | 5 |
| est. Inania quoque tempora rhythmi facilius accipient, quam- | 51.1 |
| quam haec et in metris accidunt. Maior tamen illic licentia | |
| est; ubi tempora †etiam animo† metiuntur et pedum et | |
| digitorum ictu, interualla signant quibusdam notis, atque | |
| aestimant quot breues illud spatium habeat: inde tetra- | 5 |
| semoe, pentasemoe, deinceps longiores sunt percussiones | |
| (nam semion tempus est unum). | |
| In compositione orationis certior et magis omnibus aperta | 52.1 |
| seruari debet dimensio. Est igitur in pedibus, et metricis | |
| quidem pedibus, <qui> adeo reperiuntur in oratione ut in ea | |
| frequenter non sentientibus nobis omnium generum exci- | |
| dant uersus, et contra nihil quod est prorsa scriptum <non> | 5 |
| redigi possit in quaedam uersiculorum genera uel in membra, | |
| si in tam molestos incidimus grammaticos quam fuerunt | 53.1 |
| qui lyricorum quorundam carmina in uarias mensuras | |
| coegerunt. At Cicero frequentissime dicit totum hoc constare | |
| numeris, ideoque reprehenditur a quibusdam tamquam | |
| orationem ad rhythmos alliget. Nam sunt numeri rhythmoe, | 54.1 |
| ut et ipse constituit et secuti eum Vergilius, cum dicit | |
| 'numeros memini, si uerba tenerem', | |
| et Horatius | |
| 'numerisque fertur | lege solutis'. | 5 |
| Inuadunt ergo hanc inter ceteras uocem: 'neque enim Demo- | 55.1 |
| sthenis fulmina tantopere uibratura' dicit 'nisi numeris | |
| contorta ferrentur': in quo si hoc sentit: 'rhythmis contorta', | |
| dissentio. Nam rhythmi, ut dixi, neque finem habent certum | |
| nec ullam in contextu uarietatem, sed qua coeperunt sub- | 5 |
| latione ac positione ad finem usque decurrunt: oratio non | |
| descendet ad crepitum digitorum. Idque Cicero optime | 56.1 |
| uidet ac testatur frequenter se quod numerosum sit quaerere | |
| ut magis non arrhythmum, quod esset inscitum atque | |
| agreste, quam enrhythmum, quod poeticum est, esse com- | |
| positionem uelit: sicut etiam quos palaestritas esse nolumus, | 5 |
| tamen esse nolumus eos qui dicuntur apalaestroe. Verum ea | 57.1 |
| quae efficitur e pedibus apta conclusio nomen aliquod desi- | |
| derat. Quid sit igitur potius quam 'numerus', sed oratorius | |
| numerus, ut enthymema rhetoricus syllogismus? Ego certe, | |
| ne in calumniam cadam, qua ne M. quidem Tullius caruit, | 5 |
| posco hoc mihi, ut, cum pro composito dixero numerum et | |
| ubicumque iam dixi, oratorium dicere intellegar. | |
| Conlocatio autem uerba iam probata et electa et uelut | 58.1 |
| adsignata sibi debet conectere: nam uel dure inter <se> | |
| commissa potiora sunt inutilibus. Tamen et eligere quaedam, | |
| dum ex iis quae idem significent atque idem ualeant, per- | |
| miserim, et adicere dum non otiosa, et detrahere dum non | 5 |
| necessaria, et figuris mutare [et] casus atque numeros, | |
| quorum uarietas frequenter gratia compositionis adscita | |
| etiam suo nomine solet esse iucunda. Etiam ubi aliud ratio, | 59.1 |
| aliud consuetudo poscet, utrum uolet sumat compositio, | |
| 'uitauisse' uel 'uitasse', 'deprehendere' uel 'deprendere'. | |
| Coitus etiam syllabarum non negabo et quidquid sententiis | |
| aut elocutioni non nocebit. Praecipuum tamen in hoc opus | 60.1 |
| est, scire quod quoque loco uerborum maxime quadret. | |
| Atque is optime componet qui hoc <non> solum componendi | |
| gratia facit. | |
| Ratio uero pedum in oratione est multo quam in uersu | 5 |
| difficilior: primum quod uersus paucis continetur, oratio | |
| longiores habet saepe circumitus, deinde quod uersus semper | |
| similis sibi est et una ratione decurrit, orationis compositio, | |
| nisi uaria est, et offendit similitudine et in adfectatione | |
| deprenditur. Et in omni quidem corpore totoque, ut ita | 61.1 |
| dixerim, tractu numerus insertus est: neque enim loqui | |
| possum nisi e syllabis breuibus ac longis, ex quibus pedes | |
| fiunt. Magis tamen et desideratur in clausulis et apparet, | |
| primum quia sensus omnis habet suum finem, poscitque | 5 |
| naturale interuallum quo a sequentis initio diuidatur, deinde | |
| quod aures continuam uocem secutae, ductaeque uelut | |
| prono decurrentis orationis flumine, tum magis iudicant | |
| cum ille impetus stetit et intuendi tempus dedit. Non igitur | 62.1 |
| durum sit neque abruptum quo animi uelut respirant ac | |
| reficiuntur. Haec est sedes orationis, hoc auditor expectat, | |
| hic laus omnis †declamat.† Proximam clausulis diligentiam | |
| postulant initia: nam et in haec intentus auditor est. Sed | 63.1 |
| eorum facilior ratio est; non enim cohaerent aliis nec praece- | |
| dentibus seruiunt: exordium sumunt, †cum ea† quamlibet | |
| sit enim composita ipsa, gratiam perdet si ad eam rupta uia | |
| uenerimus. Namque eo fit ut cum Demosthenis seuera uidea- | 5 |
| tur compositio τοῖς θεοῖς εὔχομαι πᾶσι καὶ πάσαις, et illa | |
| quae ab uno, quod sciam, Bruto minus probatur, ceteris | |
| placet κἂν μήπω βάλλῃ μηδὲ τοξεύῃ, Ciceronem carpant in his | 64.1 |
| 'familiaris coeperat esse balneatori' et 'non nimis dura archi- | |
| piratae'. Nam 'balneatori' et 'archipiratae' idem finis est qui | |
| πᾶσι καὶ πάσαις et qui μηδὲ τοξεύῃ, sed priora sunt seueriora. | |
| Est in eo quoque nonnihil, quod hic singulis uerbis bini | 65.1 |
| pedes continentur, quod etiam in carminibus est praemolle, | |
| nec solum ubi quinae, ut in his, syllabae nectuntur, 'fortis- | |
| sima Tyndaridarum', sed etiam quaternae, cum uersus | |
| cluditur 'Appennino' et 'armamentis' et 'Orione'. Quare hic | 66.1 |
| quoque uitandum est ne plurium syllabarum [his] uerbis | |
| utamur in fine. | |
| Mediis quoque non ea modo cura sit, ut inter <se> cohaere- | |
| ant, sed ne pigra, ne longa sint, ne, quod nunc maxime | 5 |
| uitium est, breuium contextu resultent ac sonum reddant | |
| paene puerilium crepitaculorum. Nam ut initia clausulaeque | 67.1 |
| plurimum momenti habent, quotiens incipit sensus aut | |
| desinit, sic in mediis quoque sunt quidam conatus iique | |
| leuiter insistunt, ut currentium pes, etiam si non moratur, | |
| tamen uestigium facit. Itaque non modo membra atque | 5 |
| incisa bene incipere atque cludi decet, sed etiam in iis quae | |
| non dubie contexta sunt nec respiratione utuntur <sunt> | |
| illi uel occulti gradus. Quis enim dubitet unum sensum in | 68.1 |
| hoc et unum spiritum esse: 'animaduerti, iudices, omnem | |
| accusatoris orationem in duas diuisam esse partis'; tamen | |
| et duo prima uerba et tria proxima et deinceps duo rursus ac | |
| tria suos quasi numeros habent: spiritum sustinemus †sic aput | 5 |
| rimas aestimantur.† Hae particulae prout sunt graues | 69.1 |
| acres, lentae celeres, remissae exultantes, proinde id quod | |
| ex illis conficitur aut seuerum aut luxuriosum aut quad- | |
| ratum aut solutum erit. Quaedam etiam clausulae sunt | 70.1 |
| claudae atque pendentes si relinquantur, sed sequentibus | |
| suscipi ac sustineri solent, eoque facto uitium quod erat in fine | |
| continuatio emendat. 'Non uult populus Romanus obsoletis | |
| criminibus accusari Verrem' durum si desinas: sed cum | 5 |
| est continuatum his quae secuntur, quamquam natura ipsa | |
| diuisa sunt: 'noua postulat, inaudita desiderat', saluus est | |
| cursus. 'Vt adeas, tantum dabis' male cluderet, nam et | 71.1 |
| trimetri uersus pars ultima est: excipit 'ut tibi cibum uesti- | |
| tumque intro ferre liceat, tantum': praeceps adhuc firmatur | |
| ac sustinetur ultimo 'nemo recusabat'. | |
| Versum in oratione fieri multo foedissimum est totum, sed | 72.1 |
| etiam in parte deforme, utique si pars posterior in clausula | |
| deprehendatur aut rursus prior <in> ingressu. Nam quod est | |
| contra saepe etiam decet, quia et cludit interim optime | |
| prima pars uersus, dum intra paucas syllabas, praecipue | 5 |
| senari atque octonari ('in Africa fuisse' initium senari est, | 73.1 |
| primum pro Q. Ligario caput cludit; 'esse uideatur', iam | |
| nimis frequens, octonarium inchoat: talia sunt Demosthenis | |
| πᾶσι καὶ <πάσαις,> πᾶσιν ὑμῖν et totum paene principium) et | |
| ultima uersuum initio conueniunt orationis: 'etsi uereor, | 74.1 |
| iudices', et 'animaduerti, iudices'. Sed initia initiis non con- | |
| uenient, <ut> T. Liuius hexametri exordio coepit: 'facturusne | |
| operae pretium sim' (nam ita editum est, [quod] melius | |
| quam quo modo emendatur), nec clausulae clausulis, ut | 75.1 |
| Cicero: 'quo me uertam nescio', qui trimetri finis est. | |
| Trimetrum et <senarium> promiscue dicere licet: sex enim | |
| pedes, tres percussiones habet. Peius cludit finis hexametri, | |
| ut Brutus in epistulis: 'neque illi malunt habere tutores aut | 5 |
| defensores, quamquam sciunt placuisse Catoni.' Illi minus | 76.1 |
| sunt notabiles, quia hoc genus sermoni proximum est. | |
| Itaque et uersus hic fere excidunt, quos Brutus ipso com- | |
| ponendi durius studio saepissime facit, non raro Asinius, sed | |
| etiam Cicero nonnumquam, ut in principio statim orationis | 5 |
| in L. Pisonem: 'pro di inmortales, qui hic inluxit dies?' Non | 77.1 |
| minore autem cura uitandum est quidquid est ἔνρυθμον, | |
| quale apud Sallustium: 'falso queritur de natura sua.' | |
| Quamuis enim uincta sit, tamen soluta uideri debet oratio. | |
| Atqui Plato, diligentissimus compositionis, in Timaeo prima | 5 |
| statim parte uitare ista non potuit. Nam et initium hexa- | 78.1 |
| metri statim inuenias, et anacreontion protinus colon effi- | |
| cies, et si uelis trimetron, et quod duobus pedibus et parte | |
| πενθημιμερές a Graecis dicitur, et haec omnia in tribus uersi- | |
| bus: et Thucydidi ὑπὲρ ἥμισυ Κᾶρες ἐφάνησαν ex mollissimo | 5 |
| rhythmorum genere excidit. | |
| Sed quia omnem oratoriam <compositionem pedibus> con- | 79.1 |
| stare dixi, aliqua de his quoque: quorum nomina quia uarie | |
| traduntur, constituendum est quo quemque appellemus. | |
| Equidem Ciceronem sequar (nam is eminentissimos Grae- | |
| corum est secutus), excepto quod pes mihi tris syllabas non | 5 |
| uidetur excedere, quamquam ille paeane dochmioque, | |
| quorum prior in quattuor, secundus in quinque excurrit, | |
| utatur; nec tamen ipse dissimulat quibusdam numeros | 80.1 |
| uideri, non pedes, neque inmerito: quidquid est enim supra | |
| tris syllabas, id est ex pluribus pedibus. Ergo cum constent | |
| quattuor pedes binis, octo ternis, spondion longis duabus, | |
| pyrrhichium, quem alii pariambum uocant, breuibus, iam- | 5 |
| bum breui longaque, huic contrarium e longa et breui | |
| choreum, non ut alii trochaeum nominemus: ex iis uero qui | 81.1 |
| ternas syllabas habent dactylum longa duabusque breuibus, | |
| huic temporibus parem sed retro actum appellari constat | |
| anapaeston. Media inter longas breuis faciet amphimacron | |
| (sed frequentius eius nomen est creticus); longa inter breuis | 5 |
| amphibrachys. * huic aduersus longis breuem praecedenti- | 82.1 |
| bus palimbacchius erit. Tres breues trochaeum, quem tri- | |
| brachyn dici uolunt qui choreo trochaei nomen imponunt, | |
| tres longae molosson efficient. Horum pedum nullus non in | 83.1 |
| orationem uenit, sed quo quique sunt temporibus pleniores | |
| longisque syllabis magis stabiles, his grauiorem faciunt ora- | |
| tionem, breues celerem ac mobilem. Vtrumque locis utile: | |
| nam et illud, ubi opus est uelocitate, tardum et segne et hoc, | 5 |
| ubi pondus exigitur, praeceps ac resultans merito damnetur. | |
| Sit in hoc quoque aliquid fortasse momenti, quod et longis | 84.1 |
| longiores et breuibus sunt breuiores syllabae: ut, quamuis | |
| neque plus duobus temporibus neque uno minus habere | |
| uideantur ideoque in metris omnes breues omnesque longae | |
| inter se ipsae sint pares, lateat tamen nescio quid quod | 5 |
| supersit aut desit. Nam uersuum propria condicio est, ideo- | |
| que in his quaedam etiam communes; ueritas uero qui patitur | 85.1 |
| aeque breuem esse uel longam uocalem cum est sola quam | |
| cum eam consonantes una pluresue praecedunt? Certe in di- | |
| mensione pedum syllaba quae est breuis, insequente alia uel | |
| breui, quae tamen duas primas consonantes habeat, fit longa, | 5 |
| ut 'agrestem tenui musam': nam 'a' breuis, 'gres' breuis, faciet | 86.1 |
| tamen longam a priorem. Dat igitur illi aliquid ex suo tem- | |
| pore; quo modo, nisi habet plus quam quae breuissima, qualis | |
| ipsa esset detractis consonantibus? Nunc unum tempus | |
| accommodat priori et unum accipit a sequente: ita duae | 5 |
| natura breues positione sunt temporum quattuor. | |
| Miror autem in hac opinione doctissimos homines fuisse, | 87.1 |
| ut alios pedes ita eligerent aliosque damnarent quasi ullus | |
| esset quem non sit necesse in oratione deprendi. Licet igitur | |
| paeana sequatur Ephorus, inuentum a Thrasymacho, proba- | |
| tum ab Aristotele, dactylumque ut temperatos breuibus ac | 5 |
| longis, fugiat * trochaeum, alterius tarditate nimia, alterius | 88.1 |
| celeritate damnata, herous, qui est idem dactylus, Aristoteli | |
| amplior, iambus humilior uideatur, trochaeum ut nimis | |
| currentem damnet eique cordacis nomen imponat, eadem- | |
| que dicant Theodectes ac Theophrastus, similia post eos | 5 |
| Halicarnasseus Dionysius: inrumpent etiam ad inuitos, nec | 89.1 |
| semper illis heroo aut paeane suo, quem quia uersum raro | |
| facit maxime laudant, uti licebit. Vt sint tamen aliis alii | |
| crebriores non uerba facient, quae neque augeri nec minui | |
| nec sicuti modulatione produci aut corripi possunt, sed trans- | 5 |
| mutatio et conlocatio; plerique enim ex commissuris eorum | 90.1 |
| uel diuisione fiunt pedes. Quo fit ut isdem uerbis alii atque | |
| alii uersus fiant, ut memini quendam <non> ignobilem poe- | |
| tam talis exarasse: | |
| 'astra tenet caelum, mare classes, area messem.' | 5 |
| Hic retrorsum fit sotadeus, itemque sotadeus [adiu] retro | |
| trimetros: | |
| 'caput exeruit mobile pinus repetita.' | |
| Miscendi ergo sunt, curandumque ut sint plures qui placent | 91.1 |
| et circumfusi bonis deteriores lateant. Nec uero in litteris | |
| syllabisque natura mutatur, sed refert quae cum quaque | |
| optime coeat. Plurimum igitur auctoritatis, ut dixi, et pon- | |
| deris habent longae, celeritatis breues: quae si miscentur | 5 |
| quibusdam longis, currunt, si continuantur, exultant. Acres | 92.1 |
| quae ex breuibus ad longas insurgunt, leuiores quae a longis | |
| in breues descendunt. Optime incipitur a longis, recte ali- | |
| quando a breuibus, ut 'nouum crimen': leuius <a duabus>, | |
| ut 'animaduerti, iudices', sed hoc pro Cluentio recte quia | 5 |
| initium eius partitionis simile est, quae celeritate gaudet. | |
| Clausula quoque e longis firmissima est, sed uenit et in | 93.1 |
| breues, quamuis habeatur indifferens ultima. Neque enim | |
| ego ignoro in fine pro longa accipi breuem, quia uidetur ali- | |
| quid uacantis temporis ex eo quod insequitur accedere: aures | |
| tamen consulens meas intellego multum referre uerene longa | 5 |
| sit quae cludit an pro longa. Neque enim tam plenum est | |
| 'dicere incipientem timere' quam illud 'ausus est confiteri': | |
| atqui si nihil refert breuis an longa sit ultima, idem pes erit, | 94.1 |
| uerum nescio quo modo sedebit hoc, illud subsistet. Quo | |
| moti quidam longae ultimae tria tempora dederunt, ut illud | |
| tempus quod breuis ex loco accipit huic quoque accederet. | |
| Nec solum refert quis cluda<t pes, sed clude>ntem quis | 5 |
| antecedat. Retrorsum autem neque plus tribus, iique si non | 95.1 |
| ternas syllabas habebunt, repetendi erunt (absit tam poetica | |
| obseruatio) neque minus duobus (alioqui pes erit, non nu- | |
| merus). Potest tamen uel unus esse, dichoreus si unus est, | |
| qui constat e duobus choreis, itemque paean, qui est ex | 96.1 |
| choreo et pyrrhichio (quem aptum initiis putant), uel contra, | |
| qui est ex tribus breuibus et longa, cui clausulam adsignant: | |
| de quibus fere duobus scriptores huius artis locuntur, alii | |
| omnes †ut quocumque sint quoque† temporum quod ad | 5 |
| rationem pertineat paeanas appellant. Est et dochmius, qui | 97.1 |
| fit ex bacchio et iambo uel iambo et cretico, stabilis in | |
| clausulis et seuerus. Spondius quoque, quo plurimum est | |
| Demosthenes usus, non eodem <modo> semper [prae] se | |
| habet: optime praecedet eum creticus, ut in hoc: 'de qua | 5 |
| ego nihil dicam nisi depellendi criminis causa.' Non nihil est, | |
| quod supra dixi multum referre, unone uerbo sint duo pedes | |
| comprehensi an uterque liber. Sic enim fit forte 'criminis | |
| causa', molle 'archipiratae', mollius si tribrachys praecedat, | |
| 'facilitates', 'temeritates'. Est enim quoddam ipsa diuisione | 98.1 |
| uerborum latens tempus, ut in pentametri medio spondio, | |
| qui nisi alterius uerbi fine, alterius initio constat, uersum | |
| non efficit. Potest, etiam si minus bene, praeponi anapaes- | |
| tos: 'muliere non solum nobili uerum etiam nota.' Cum ana- | 99.1 |
| paestos et creticus, iambus quoque, qui est utroque syllaba | |
| minor: praecedet enim tres longas breuis. Sed <et> spondius | |
| iambo recte praeponitur: 'isdem in armis fui'. Cum spondius, | |
| et bacchius: sic enim fiet ultimus dochmius: 'in armis fui.' | 5 |
| Ex iis quae supra probaui apparet molosson quoque clausulae | 100.1 |
| conuenire, dum habeat ex quocumque pede ante se breuem: | |
| 'illud scimus, ubicumque sunt esse pro nobis.' Minus grauis | 101.1 |
| erit spondius, praecedentibus †et pyrrhichio,† ut 'iudicii | |
| Iuniani', et adhuc peius priore paeane, ut 'Brute dubitaui', | |
| nisi potius hos esse uolumus dactylum et bacchium. Duo | |
| spondii non fere se iungi patiuntur, quae in uersu quoque | 5 |
| notabilis clausula est, ni cum id fieri potest ex tribus quasi | |
| membris: 'cur de perfugis nostris copias comparat is contra | |
| nos?'—una syllaba, duabus, una. Ne dactylus quidem spondio | 102.1 |
| bene praeponitur, quia finem uersus damnamus in fine | |
| orationis. Bacchius et cludit et sibi iungitur: 'uenenum | |
| timeres', uel choreum et spondium ante <se> amat: 'ut uene- | |
| num timeres'. Contrarius quoque qui est cludet, nisi si | 5 |
| ultimam syllabam longam esse uolumus, optimeque habebit | |
| ante se molosson: 'ciuis Romanus sum', aut bacchium: | |
| 'quod hic potest nos possemus.' Sed uerius erit cludere | 103.1 |
| choreum praecedente spondio, nam hic potius est numerus: | |
| 'nos possemus' et 'Romanus sum'. Cludet et dichoreus, id | |
| est idem pes sibi ipse iungetur, quo Asiani sunt usi pluri- | |
| mum; cuius exemplum Cicero ponit: 'patris dictum sapiens | 5 |
| temeritas fili comprobauit.' Accipiet ante se choreus et | 104.1 |
| pyrrhichium: 'omnis prope ciues uirtute gloria dignitate | |
| superabat.' Cludet et dactylus, nisi eum obseruatio ulti- | |
| mae creticum facit: 'muliercula nixus in litore.' Habebit | |
| ante se bene creticum et iambum, spondium male, peius | 5 |
| choreum. Cludit amphibrachys: 'Q. Ligarium in Africa | 105.1 |
| fuisse', si non eum malumus esse bacchium. Non optimus est | |
| trochaeus, si ulla est ultima breuis, quod certe sit necesse | |
| est: alioqui quo modo cludet, qui placet plerisque, dicho- | |
| reus? Illa obseruatione ex trochaeo fit anapaestos. Idem | 106.1 |
| trochaeus praecedente longa fit paean, quale est 'si potero' et | |
| 'dixit hoc Cicero', 'obstat inuidia'. Sed hunc initiis dederunt. | |
| Cludet et pyrrhichius choreo praecedente, nam sic paean | |
| est. Sed omnes hi qui in breues excidunt minus erunt stabiles | 5 |
| nec alibi fere satis apti quam ubi cursus orationis exigitur et | |
| clausulis non intersistitur. Creticus et initiis optimus: 'quod | 107.1 |
| precatus a dis inmortalibus sum', et clausulis: 'in conspectu | |
| populi Romani uomere postridie.' Apparet uero quam bene | |
| eum praecedant uel anapaestos uel ille qui uidetur fini aptior | |
| paean. Sed et se ipse sequitur: 'seruare quam plurimos'. Sic | 5 |
| melius quam choreo praecedente: 'quis non turpe duceret?' | |
| (si ultima breuis pro longa sit: sed fingamus sic: 'non turpe | |
| duceres.') Sed hic est illud inane quod dixi: paulum enim | 108.1 |
| morae damus inter ultimum atque proximum uerbum, et | |
| 'turpe' illud interuallo quodam producimus: alioqui sit exul- | |
| tantissimum et trimetri finis: 'quis non turpe duceret?' | |
| sicut illud 'ore excipere liceret' si iungas lasciui carminis | 5 |
| est, sed interpunctis quibusdam et tribus quasi initiis fit | |
| plenum auctoritatis. Nec ego, cum praecedentis pedes posui, | 109.1 |
| legem dedi ne alii essent, sed quid fere accideret, quid in | |
| praesentia uideretur optimum ostendi. Qui non optime est | |
| sibi iunctus anapaestos, ut qui sit pentametri finis uel | |
| rhythmos qui nomen ab eo traxit: 'nam ubi libido domi- | 5 |
| natur, innocentiae leue praesidium est' (nam synaliphe facit | |
| ut duae ultimae syllabae pro una sonent), melior fiet praece- | 110.1 |
| dente spondio uel bacchio, ut si idem mutes 'leue innocentiae | |
| praesidium est'. Non me capit, ut a magnis uiris dissentiam, | |
| paean qui est ex tribus breuibus et longa (nam est et ipse | |
| una plus breui anapaestos): 'facilitas' et 'agilitas'. Qui quid | 5 |
| ita placuerit his non uideo, nisi quod illum fere probauerunt | |
| quibus loquendi magis quam orandi studium fuit. Nam et | 111.1 |
| ante se breuibus gaudet pyrrhichio uel choreo: 'mea facili- | |
| tas', 'nostra facilitas', ac praecedente spondio tamen plane | |
| finis est trimetri, cum sit per se quoque. Ei contrarius prin- | |
| cipiis merito laudatur: nam et primam stabilem et tres | 5 |
| celeres habet. Tamen hoc quoque meliores alios puto. | |
| Totus uero hic locus non ideo tractatur a nobis ut oratio, | 112.1 |
| quae ferri debet ac fluere, dimetiendis pedibus ac per- | |
| pendendis syllabis consenescat: nam id cum miseri, tum in | |
| minimis occupati est: neque enim qui se totum in hac cura | 113.1 |
| consumpserit potioribus uacabit, si quidem relicto rerum | |
| pondere ac nitore contempto 'tesserulas', ut ait Lucilius, | |
| struet et uermiculate inter se lexis committet. Nonne ergo | |
| refrigeretur sic calor et impetus pereat, ut equorum cursum | 5 |
| delicati minutis passibus frangunt? Quasi uero fecerint * sint | 114.1 |
| in compositione deprensi, sicut poema nemo dubitauerit | |
| spiritu quodam initio fusum et aurium mensura et similiter | |
| decurrentium spatiorum obseruatione esse generatum, mox | |
| in eo repertos pedes. Satis igitur in hoc nos componet multa | 5 |
| scribendi exercitatio, ut ex tempore etiam similia fundamus. | |
| Neque uero tam sunt intuendi pedes quam uniuersa com- | 115.1 |
| prensio, ut uersum facientes totum illum decursum, non | |
| sex uel quinque partes ex quibus constat uersus, aspiciunt: | |
| ante enim carmen ortum est quam obseruatio carminis, | |
| ideoque illud 'Fauni uatesque canebant'. Ergo quem in poe- | 116.1 |
| mate locum habet uersificatio, eum in oratione compositio. | |
| Optime autem de illa iudicant aures, quae plena sentiunt | |
| et parum expleta desiderant, et fragosis offenduntur, leuibus | |
| mulcentur, [et] contortis excitantur, et stabilia probant, | 5 |
| clauda deprendunt, redundantia ac nimia fastidiunt. Ideoque | |
| docti rationem componendi intellegunt, etiam indocti uolup- | |
| tatem. Quaedam uero tradi arte non possunt. Mutandus est | 117.1 |
| casus si durius is quo coeperamus feratur: num in quem | |
| transeamus ex quo praecipi potest? Figura laboranti | |
| compositioni uariata saepe succurrit, quae cum orationis, | |
| tum etiam sententiae: num praescriptum eius rei ullum est? | 5 |
| Occasionibus utendum et cum re praesenti deliberandum est. | |
| Iam uero spatia ipsa, quae in hac quidem parte plurimum | 118.1 |
| ualent, quod possunt nisi aurium habere iudicium? Cur alia | |
| paucioribus uerbis satis plena uel nimium, alia pluribus | |
| breuia et abscisa sint? Cur in circumductionibus, etiam cum | |
| sensus finitus est, aliquid tamen loci uacare uideatur? | 5 |
| 'Neminem uestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce | 119.1 |
| dies sermonem uulgi atque hanc opinionem populi Romani | |
| fuisse.' Cur 'hosce' potius quam 'hos'? Neque enim erat | |
| asperum. Rationem fortasse non reddam, sentiam esse | |
| melius. Cur non satis sit 'sermonem uulgi fuisse'? Composi- | 5 |
| tio enim patiebatur: ignorabo, sed ut audio hoc, animus | |
| accipit plenum sine hac geminatione non esse: ad sensus | 120.1 |
| igitur referenda sunt. †Nequis† satis forte, quid seuerum, | |
| quid iucundum sit intellegent; facient quidem natura duce | |
| melius quam arte, sed naturae ipsi ars inerit. | |
| Illud prorsus oratoris, scire ubi quoque genere composi- | 121.1 |
| tionis sit utendum. Ea duplex obseruatio est: altera quae ad | |
| pedes refertur, altera quae ad comprensiones quae efficiun- | |
| tur e pedibus. Ac de his prius. Diximus igitur esse incisa | 122.1 |
| membra circumitus. Incisum, quantum mea fert opinio, erit | |
| sensus non expleto numero conclusus, plerisque pars mem- | |
| bri. Tale est enim quo Cicero utitur: 'Domus tibi deerat? At | |
| habebas. Pecunia superabat? At egebas.' Fiunt autem etiam | 5 |
| singulis uerbis incisa: 'diximus, testes dare uolumus': | |
| incisum est 'diximus'. Membrum autem est sensus numeris | 123.1 |
| conclusus, sed a toto corpore abruptus et per se nihil effi- | |
| ciens. 'O callidos homines' perfectum est, sed remotum a | |
| ceteris uim non habet, ut per se manus et pes et caput: 'o | |
| rem excogitatam.' Quando ergo incipit corpus esse? Cum | 5 |
| uenit extrema conclusio: 'quem quasi nostrum fefellit id uos | |
| ita esse facturos?' Quam Cicero breuissimam putat. Itaque | |
| fere incisa et [in] membra mutila sunt et conclusionem | |
| utique desiderant. Perihodo plurima nomina dat Cicero: | 124.1 |
| ambitum, circumitum, comprensionem, continuationem, | |
| circumscriptionem. Genera eius duo sunt: alterum simplex, | |
| cum sensus unus longiore ambitu circumducitur, alterum | |
| quod constat membris <et> incisis, quod plures sensus habet: | 5 |
| 'aderat ianitor carceris, [et] carnifex praetoris', reliqua. | |
| Habet perihodos membra minime duo; medius numerus | 125.1 |
| uidetur quattuor, sed recipit frequenter et plura. Modus eius | |
| a Cicerone aut quattuor senariis uersibus aut ipsius spiritus | |
| modo terminatur. Praestare debet ut sensum concludat: sit | |
| aperta, ut intellegi possit, non inmodica, ut memoria con- | 5 |
| tineri. Membrum longius iusto tardum, breuius instabile est. | |
| Vbicumque acriter erit et instanter <et> pugnaciter dicen- | 126.1 |
| dum, membratim caesimque dicemus: nam hoc in oratione | |
| plurimum ualet; adeoque rebus accommodanda compositio | |
| ut asperis asperos etiam numeros adhiberi oporteat et cum | |
| dicente aeque audientem inhorrescere. Membratim plerum- | 127.1 |
| que narrabimus, aut ipsas perihodos maioribus interuallis | |
| et uelut laxioribus nodis resoluemus, exceptis quae non | |
| docendi gratia sed ornandi narrantur, ut in Verrem Proser- | |
| pinae raptus: hic enim lenis et fluens contextus decet. Peri- | 128.1 |
| hodos apta prohoemiis maiorum causarum, ubi sollicitudine | |
| commendatione miseratione res eget, item communibus locis | |
| et in omni amplificatione, sed poscitur tum austera si | |
| accuses, tum fusa si laudes. Multum et in epilogis pollet. | 5 |
| Totum autem hoc adhibendum est, quod sit amplius com- | 129.1 |
| positionis genus, cum iudex non solum rem tenet, sed etiam | |
| captus est oratione et se credit actori et uoluptate iam du- | |
| citur. Historia non tam finitos numeros quam orbem quen- | |
| dam contextumque desiderat. Namque omnia eius membra | 5 |
| conexa sunt, †et quoniam lubrica est ac fluit,† ut homines, | |
| qui manibus inuicem adprehensis gradum firmant, continent | |
| et continentur. Demonstratiuum genus omne fusiores habet | 130.1 |
| liberioresque numeros, iudiciale et contionale ut materia | |
| uarium est, sic etiam ipsa conlocatione uerborum. | |
| Vbi iam nobis pars ex duabus quas modo fecimus secunda | |
| tractanda est. Nam quis dubitat alia lenius alia concitatius, | 5 |
| alia sublimius alia pugnacius, alia ornatius alia gracilius esse | |
| dicenda: grauibus, sublimibus, ornatis longas magis sylla- | 131.1 |
| bas conuenire, ita ut lenia spatium, sublimia et ornata clari- | |
| tatem quoque uocalium poscant? his contraria magis | |
| gaudere breuibus, argumenta partitiones iocos et quidquid | |
| est sermoni magis simile? Itaque componemus prohoemium | 132.1 |
| uarie atque ut sensus eius postulabit. Neque enim accesserim | |
| Celso, qui unam quandam huic parti formam dedit et opti- | |
| mam compositionem esse prohoemii ut est apud Asinium | |
| dixit: 'si, Caesar, ex omnibus mortalibus qui sunt ac fuerunt | 5 |
| posset huic causae disceptator legi, non quisquam te potius | |
| optandus nobis fuit': non quia negem hoc †aut† bene esse | 133.1 |
| compositum, sed quia legem hanc esse componendi in omni- | |
| bus principiis recusem. Nam iudicis animus uarie praepara- | |
| tur: tum miserabiles esse uolumus, tum modesti, tum acres, | |
| tum graues, tum blandi, tum flectere, tum ad diligentiam | 5 |
| hortari. Haec ut sunt diuersa natura, ita dissimilem com- | |
| ponendi quoque rationem desiderant. An similibus Cicero | |
| usus est numeris in exordio pro Milone, pro Cluentio, pro | |
| Ligario? Narratio fere tardiores atque, ut sic dixerim, | 134.1 |
| modestiores desiderat pedes ex omnibus maxime mixtos. | |
| Nam et uerbis, ut saepius pressa est, ita interim insurgit, sed | |
| docere et infigere animis res semper cupit, quod minime fes- | |
| tinantium opus est: ac mihi uideatur tota narratio constare | 5 |
| longioribus membris, breuioribus perihodis. Argumenta | 135.1 |
| acria et citata pedibus quoque ad hanc naturam commodatis | |
| utentur, non †dum ita ut† trochaeis (quae celeria quidem | |
| sed sine uiribus sunt), uerum iis qui sunt breuibus longisque | |
| mixti, non tamen plures longas quam breuis habent. Iam | 136.1 |
| illa sublimia spatiosas clarasque uoces habent; amant am- | |
| plitudinem dactyli quoque ac paeanis, etiam si maiore ex | |
| parte syllabis breuibus, temporibus tamen satis pleni. | |
| Aspera contra iambis maxime concitantur, non solum quod | 5 |
| sunt e duabus modo syllabis eoque frequentiorem quasi pul- | |
| sum habent, quae res lenitati contraria est, sed etiam quod | |
| omnibus pedibus insurgunt et a breuibus in longas nituntur | |
| et crescunt, ideoque meliores choreis, qui ab longis in breues | |
| cadunt. Summissa, qualia in epilogis sunt, lentas et ipsa, | 137.1 |
| sed minus exclamantis exigunt. | |
| Vult esse Celsus aliquam et †superiorem† compositionem, | |
| quam equidem si scirem non docerem: sed sit necesse est | |
| tarda et supina; uerum nisi ex uerbis atque sententiis †per | 5 |
| se si† id quaeritur, satis odiosa esse non poterit. | |
| Denique, ut semel finiam, sic fere componendum quo | 138.1 |
| modo pronuntiandum erit. An non in prohoemiis plerumque | |
| summissi, nisi cum in accusatione concitandus est iudex aut | |
| aliqua indignatione complendus, in narratione pleni atque | |
| expressi, in argumentis citati atque ipso etiam motu celeres | 5 |
| sumus, [ut] in locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, in | |
| epilogis plerumque deiecti et infracti? Atqui corporis quo- | 139.1 |
| que motus sua quaedam <habet> tempora, et ad signandos | |
| pedes non minus saltationi quam modulationibus adhibetur | |
| musica ratio numerorum. Quid? non uox et gestus accom- | |
| modatur naturae ipsarum de quibus dicimus rerum? Quo | 5 |
| minus id mirere in pedibus orationis, cum debeant sublimia | |
| ingredi, lenia duci, acria currere, delicata fluere. Itaque | 140.1 |
| †tragoediae ubi recesset adfectatus etiam tumor rerum et† | |
| spondiis atque iambis maxime continetur: | |
| 'en impero Argis, sceptra mihi liquit Pelops.' | |
| At ille comicus aeque senarius, quem trochaicum uocant, | 5 |
| pluribus choreis, qui trochaei ab aliis dicuntur, pyrrhichiis- | |
| que decurrit, sed quantum accipit celeritatis, tantum graui- | 141.1 |
| tatis amittit: | |
| 'quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem?' | |
| Aspera uero et maledica, ut dixi, etiam in carmine iambis | |
| grassantur: | 5 |
| 'quis hoc potest uidere, quis potest pati, | |
| nisi inpudicus et uorax et aleo?' | |
| In uniuersum autem, si sit necesse, duram potius atque | 142.1 |
| asperam compositionem malim esse quam effeminatam et | |
| eneruem, qualis apud multos, et cotidie magis, lasciuissimis | |
| syntonorum modis saltat. Ac ne tam bona quidem ulla erit | |
| ut debeat esse continua et in eosdem semper pedes ire. Nam | 143.1 |
| et uersificandi genus est unam legem omnibus sermonibus | |
| dare, et id cum manifestae adfectationis est, cuius rei | |
| maxime cauenda suspicio est, tum etiam taedium ex simili- | |
| tudine ac satietatem creat, quoque est dulcius, magis perdit | 5 |
| †atque† et fidem et adfectus motusque omnis qui est in hac | |
| cura deprensus, nec potest ei credere aut propter eum dolere | |
| et irasci iudex cui putat hoc uacare. Ideoque interim quae- | 144.1 |
| dam quasi soluenda de industria sunt, <et> quidem illa maximi | |
| laboris, ne laborata uideantur. Sed neque longioribus quam | |
| oportet hyperbatis compositioni seruiamus, <ne> quae eius | |
| rei gratia fecerimus propter eam fecisse uideamur, et certe | 5 |
| nullum aptum atque idoneum uerbum permutemus gratia | |
| leuitatis. Neque enim ullum erit tam difficile quod non com- | 145.1 |
| mode inseri possit, nisi quod in euitandis eius modi uerbis | |
| non decorem compositionis quaerimus, sed facilitatem. Non | |
| tamen mirabor Latinos magis indulsisse compositioni quam | |
| Atticos, quo minus in uerbis habeant uenustatis et gratiae, | 5 |
| nec uitium duxerim si Cicero a Demosthene paulum in hac | 146.1 |
| parte desciuit. Sed quae sit differentia nostri Graecique | |
| sermonis explicabit summus liber. | |
| Compositio (nam finem imponere egresso destinatum | |
| modum uolumini festino) debet esse honesta iucunda uaria. | 5 |
| Eius tres partes: ordo coniunctio numerus. Ratio in adiec- | 147.1 |
| tione detractione mutatione: usus pro natura rerum quas | |
| dicimus: cura ita magna ut sentiendi atque eloquendi prior | |
| sit: dissimulatio curae praecipua, ut numeri sponte fluxisse | |
| [arcessisse], non arcessiti et coacti esse uideantur. | 5 |