| Verborum uero figurae et mutatae sunt semper et | 9.3.1.1 |
| utcumque ualuit consuetudo mutantur. Itaque, si anticum | |
| sermonem nostro comparemus, paene iam quidquid loqui- | |
| mur figura est, ut 'hac re inuidere', non, ut omnes ueteres et | |
| Cicero praecipue, 'hanc rem', et 'incumbere illi', non 'in | 5 |
| illum', et 'plenum uino', non 'uini', et 'huic', non 'hunc | |
| adulari' iam dicitur et mille alia, utinamque non peiora | |
| uincant. Verum schemata lexeos duorum sunt generum: | 2.1 |
| alterum loquendi rationem nouat, alterum maxime conlo- | |
| catione exquisitum est. Quorum tametsi utrumque conuenit | |
| orationi, tamen possis illud grammaticum, hoc rhetoricum | |
| magis dicere. | 5 |
| Prius fit isdem generibus quibus uitia: esset enim omne | |
| eiusmodi schema uitium si non peteretur sed accideret. | |
| Verum auctoritate uetustate consuetudine plerumque de- | 3.1 |
| fenditur, saepe etiam ratione quadam. Ideoque, cum sit a | |
| simplici rectoque loquendi genere deflexa, uirtus est si habet | |
| probabile aliquid quod sequatur. Vna tamen in re maxime | |
| utilis, ut et cotidiani ac semper eodem modo formati sermo- | 5 |
| nis fastidium leuet et nos a uulgari dicendi genere defendat. | |
| Quod si quis parce et cum res poscet utetur, uelut adsperso | 4.1 |
| quodam condimento iucundior erit: at qui nimium adfecta- | |
| uerit, ipsam illam gratiam uarietatis amittet. Quamquam | |
| sunt quaedam figurae ita receptae ut paene iam hoc ipsum | |
| nomen effugerint: quae etiam si fuerint crebriores, consuetas | 5 |
| aures minus ferient. Nam secretae et extra uulgarem usum | 5.1 |
| positae ideoque magis notabiles ut nouitate aurem excitant, | |
| ita copia satiant, et se non obuias fuisse dicenti, sed con- | |
| quisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque | |
| declarant. | 5 |
| Fiunt ergo et circa genus figurae in nominibus, nam et | 6.1 |
| 'oculis capti talpae' et 'timidi dammae' dicuntur a Vergilio, | |
| sed subest ratio, quia sexus uterque altero significatur, | |
| tamque mares esse talpas dammasque quam feminas cert- | |
| um est: et in uerbis, ut 'fabricatus est gladium' et 'inimicum | 5 |
| poenitus es'. Quod minus mirum est quia in natura uerborum | 7.1 |
| est et quae facimus patiendi modo saepe dicere, ut 'arbitror', | |
| 'suspicor', et contra faciendi quae patimur, ut 'uapulo': | |
| ideoque frequens permutatio est et pleraque utroque modo | |
| efferuntur: luxuriatur luxuriat, fluctuatur fluctuat, adsen- | 5 |
| tior adsentio. Est figura et in numero, uel cum singulari | 8.1 |
| pluralis subiungitur: 'gladio pugnacissima gens Romani' | |
| (gens enim ex multis), uel ex diuerso: | |
| 'qui non risere parentes, | |
| nec deus hunc mensa dea nec dignata cubili est': | 5 |
| ex illis enim 'qui non risere' hic quem non dignata * in | 9.1 |
| satura: | |
| 'et nostrum istud uiuere triste | aspexi,' | |
| cum infinito uerbo sit usus pro appellatione: nostram enim | |
| uitam uult intellegi. Vtimur et uerbo pro participio: | 5 |
| 'magnum dat ferre talentum,' | |
| tamquam 'ferendum', et participio pro uerbo: 'uolo datum.' | |
| Interim etiam dubitari potest cui uitio simile sit schema, | 10.1 |
| ut in hoc: | |
| 'uirtus est uitium fugere': | |
| aut enim partis orationis mutat ex illo 'uirtus est fuga | |
| uitiorum', aut casus ex illo 'uirtutis est uitium fugere', multo | 5 |
| tamen hoc utroque excitatius. Iunguntur interim schemata: | |
| 'Sthenelus sciens pugnae': est enim 'scitus pugnandi'. Trans- | 11.1 |
| feruntur et tempora: 'Timarchides negat esse ei periculum | |
| a securi' (praesens enim pro praeterito positum est) et status: | |
| 'hoc Ithacus uelit': et, ne morer, per omnia genera per quae | |
| fit soloecismus. | 5 |
| Haec quoque est quam ἑτεροίωσιν uocant, cui non dissi- | 12.1 |
| milis ἐξαλλαγή dicitur, ut apud Sallustium 'neque ea res fal- | |
| sum me habuit' et 'duci probare'. Ex quibus fere praeter | |
| nouitatem breuitas etiam peti solet. Vnde eo usque proces- | |
| sum est ut 'non paeniturum' pro non acturo paenitentiam et | 5 |
| 'uisuros' ad uidendum missos idem auctor dixerit. Quae ille | 13.1 |
| quidem fecerit schemata: an idem uocari possint uidendum, | |
| quia recepta sunt. Nam <in> receptis etiam uulgo auctore | |
| contenti sumus, ut iam eualuit 'rebus agentibus', quod | |
| Pollio in Labieno damnat, et 'contumeliam fecit', quod a | 5 |
| Cicerone reprehendi notum est: 'adfici' enim 'contumelia' | |
| dicebant. Alia commendatio uetustatis, cuius amator unice | 14.1 |
| Vergilius fuit: | |
| 'uel cum se pauidum contra mea iurgia iactat'; | |
| 'progeniem sed enim Troiano a sanguine duci | |
| audierat'. | 5 |
| Quorum similia apud ueteres tragicos comicosque sunt pluri- | |
| ma. Illud et in consuetudine remansit 'enimuero'. His am- | 15.1 |
| plius apud eundem: | |
| 'nam quis te, iuuenum confidentissime', | |
| quo sermonis initium fit; et | |
| 'tam magis illa tremens et tristibus effera flammis, | 5 |
| quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.' | |
| Quod est uersum ex illo: | |
| 'quam magis aerumna urget, tam magis ad male- | |
| faciendum uiget.' | |
| Pleni talibus antiqui sunt. Initio Eunuchi Terentius | 16.1 |
| 'quid igitur faciam?' | |
| inquit. †Alius:† | |
| 'ain tandem leno?' | |
| Catullus in epithalamio: | 5 |
| 'dum innupta manet, dum cara suis est', | |
| cum prius 'dum' significet 'quoad', sequens 'usque eo'. Ex | 17.1 |
| Graeco uero tralata uel Sallusti plurima, quale est: [uulgus] | |
| 'amat fieri', uel Horati, nam id maxime probat: | |
| 'nec ciceris nec longae inuidit auenae', | |
| uel Vergili: | 5 |
| 'Tyrrhenum nauigat aequor', | |
| et iam uulgatum actis quoque: 'saucius pectus.' | |
| Ex eadem parte figurarum (priore dico) et adiectio est illa | 18.1 |
| quae uideri potest superuacua, sed non sine gratia est: | |
| 'nam neque Parnasi uobis iuga, nam neque Pindi' | |
| (potest enim deesse alterum 'nam'): et apud Horatium | |
| illud: | 5 |
| 'Fabriciumque, | |
| hunc et intonsis Curium capillis'; | |
| et detractiones quae in complexu sermonis aut uitium habent | |
| aut figuram: | |
| 'accede ad ignem, iam calesces plus satis': | 10 |
| 'plus' enim 'quam satis' est. Nam de altera quae * detrac- | 19.1 |
| tione pluribus dicendum est. | |
| Vtimur uulgo et comparatiuis pro absolutis, ut cum se | |
| quis infirmiorem esse dicet. Duo inter se comparatiua com- | |
| mittimus: 'si te, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, | 5 |
| credo erit uerendum mihi ne non potius hoc omnes boni | |
| serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat.' | |
| Sunt et illa non similia soloecismo quidem, sed tamen | 20.1 |
| numerum mutantia, quae et tropis adsignari solent, ut de | |
| uno pluraliter dicamus: | |
| 'sed nos inmensum spatiis confecimus aequor', | |
| et de pluribus singulariter: | 5 |
| 'haud secus ac patriis acer Romanus in armis'. | |
| Specie diuersa sed genere eadem et haec sunt: | 21.1 |
| 'neue tibi ad solem uergant uineta cadentem'; | |
| 'ne mihi tum mollis sub diuo carpere somnos, | |
| neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas': | |
| non enim nescio cui alii prius, nec postea sibi uni, sed omni- | 5 |
| bus praecipit. Et de nobis loquimur tamquam de aliis: 'dicit | |
| Seruius, negat Tullius.' Et nostra persona utimur pro aliena, | 22.1 |
| et alios pro aliis fingimus. Vtriusque rei exemplum pro Cae- | |
| cina. Pisonem, aduersae partis aduocatum, adloquens Cicero | |
| dicit: 'restituisse te dixti: nego me ex edicto praetoris resti- | |
| tutum esse': uerum enim est illud: 'restituisse' Aebutius | 5 |
| dixit, 'nego me' Caecina [ex edicto praetoris restitutum esse]: | |
| et ipsum 'dixti', excussa syllaba, figura in uerbo. Illa quoque | 23.1 |
| ex eodem genere possunt uideri: unum quod interpositionem | |
| uel interclusionem dicimus, Graeci παρένθεσιν <siue> παρέμ- | |
| πτωσιν uocant, cum continuationi sermonis medius aliqui | |
| sensus interuenit: 'ego cum te (mecum enim saepissime | 5 |
| loquitur) patriae reddidissem': cui adiciunt hyperbaton qui | |
| id inter tropos esse noluerunt: alterum quod est ei figurae | 24.1 |
| sententiarum quae ἀποστροφή dicitur simile, sed non sensum | |
| mutat uerum formam eloquendi: | |
| 'Decios Marios magnosque Camillos, | |
| Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar'. | 5 |
| Acutius adhuc in Polydoro: | 25.1 |
| 'Fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat et auro | |
| ui potitur. Quid non mortalia pectora cogis | |
| auri sacra fames?' | |
| Hoc, qui tam parua momenta nominibus discreuerunt, μετά- | 5 |
| βασιν uocant, quam et aliter fieri putant: | |
| 'quid loquar? aut ubi sum?' | |
| Coniunxit autem παρένθεσιν et ἀποστροφήν Vergilius illo loco: | 26.1 |
| 'haud procul inde citae Mettum in diuersa quadrigae | |
| distulerant (at tu dictis, Albane, maneres!) | |
| raptabatque uiri mendacis uiscera Tullus'. | |
| Haec schemata, aut his similia quae erunt per mutationem | 27.1 |
| adiectionem detractionem ordinem, et conuertunt in se | |
| auditorem nec languere patiuntur subinde aliqua notabili | |
| figura excitatum, et habent quandam ex illa uitii similitu- | |
| dine gratiam, ut in cibis interim acor ipse iucundus est. | 5 |
| Quod continget si neque supra modum multae fuerint nec | |
| eiusdem generis aut iunctae aut frequentes, quia satietatem | |
| ut uarietas earum, ita raritas effugit. | |
| Illud est acrius genus quod non tantum in ratione positum | 28.1 |
| est loquendi, sed ipsis sensibus tum gratiam tum etiam uires | |
| accommodat. Ex quibus primum sit quod fit adiectione. | |
| Plura sunt genera. Nam et uerba geminantur, uel ampli- | |
| ficandi gratia, ut 'occidi, occidi non Spurium Maelium' | 5 |
| (alterum est enim quod indicat, alterum quod adfirmat), uel | |
| miserandi, ut | |
| 'a Corydon, Corydon'. | |
| Quae eadem figura nonnumquam per ironian ad eleuandum | 29.1 |
| conuertitur. Similis geminationis post aliquam interiectio- | |
| nem repetitio est, sed paulo etiam uehementior: 'bona <Cn. | |
| Pompei—miserum me! consumptis enim lacrimis infixus | |
| tamen pectori haeret dolor—bona,> inquam, Cn. Pompei | 5 |
| acerbissimae uoci subiecta praeconis'; 'uiuis, et uiuis non | |
| ad deponendam sed ad confirmandam audaciam'. Et ab | 30.1 |
| isdem uerbis plura acriter et instanter incipiunt: 'nihilne te | |
| nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis uigiliae, nihil | |
| timor populi, nihil consensus bonorum omnium, nihil hic | |
| munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora uul- | 5 |
| tusque mouerunt?' et in isdem desinunt: 'Quis eos pos- | |
| tulauit? Appius. Quis produxit? Appius.' Quamquam hoc | 31.1 |
| exemplum ad aliud quoque schema pertinet, cuius et initia | |
| inter se et rursus inter se fines idem sunt ('quis' et 'quis', | |
| 'Appius' et 'Appius')—quale est: 'Qui sunt qui foedera saepe | |
| ruperunt? Carthaginienses. Qui sunt qui crudelissime bellum | 5 |
| gesserunt? Carthaginienses. Qui sunt qui Italiam deforma- | |
| runt? Carthaginienses. Qui sunt qui sibi ignosci postulant? | |
| Carthaginienses.' Etiam in contrapositis uel comparatiuis | 32.1 |
| solet respondere primorum uerborum alterna repetitio, quod | |
| modo huius [modi] esse loci potius dixi: 'uigilas tu de nocte ut | |
| tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo intendit mature | |
| cum exercitu perueniat: te gallorum, illum bucinarum cantus | 5 |
| exsuscitat: tu actionem instituis, ille aciem instruit: tu caues | |
| ne consultores tui, ille ne urbes aut castra capiantur.' Sed | 33.1 |
| hac gratia non fuit contentus orator; uertit in contrarium | |
| eandem figuram: 'ille tenet et scit ut hostium copiae, tu ut | |
| aquae pluuiae arceantur: ille exercitatus in propagandis fini- | |
| bus, tu in regendis.' Possunt media quoque respondere uel | 34.1 |
| primis, ut | |
| 'te nemus Angitiae, uitrea te Fucinus unda,' | |
| uel ultimis, ut: 'haec nauis onusta praeda Siciliensi, cum et | |
| ipsa esset ex praeda.' Nec quisquam dubitabit idem fieri | 5 |
| posse iteratis utrimque mediis. Respondent primis et ultima: | |
| 'multi et graues dolores inuenti parentibus et propinquis, | |
| multi.' Est et illud repetendi genus quod semel proposita | 35.1 |
| iterat et diuidit: | |
| 'Iphitus <et Pelias mecum, quorum Iphitus> aeuo | |
| iam grauior, Pelias et uulnere tardus Vlixei'. | |
| Ἐπάνοδος dicitur Graece, nostri regressionem uocant. Nec | 36.1 |
| solum in eodem sensu sed etiam in diuerso eadem uerba | |
| contra sumuntur: 'principum dignitas erat paene par, non | |
| par fortasse eorum qui sequebantur.' Interim uariatur casi- | |
| bus haec et generibus retractatio: 'magnus est dicendi labor, | 5 |
| magna res.' Est et apud Rutilium longa περιόδοις, sed haec | |
| initia sententiarum sunt: 'Pater hic tuus? Patrem nunc | |
| appellas? Patris tui filius es?' Fit casibus modo hoc schema | 37.1 |
| (quod πολύπτωτον uocant), constat et aliis etiam modis, ut | |
| pro Cluentio: 'Quod autem tempus ueneni dandi illo die, illa | |
| frequentia? Per quem porro datum? Vnde sumptum? Quae | |
| porro interceptio poculi? Cur non de integro autem datum?' | 5 |
| Hanc rerum coniunctam diuersitatem Caecilius μεταβολήν | 38.1 |
| uocat, qualis est pro Cluentio locus in Oppianicum: 'illum | |
| tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones uni- | |
| uersi iudicauerunt, cum illo nemo rationem, nemo rem ullam | |
| contrahebat, nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus | 5 |
| tutorem umquam liberis suis scripsit', et deinceps adhuc | |
| multa. Vt haec in unum congeruntur, ita contra illa dispersa | 39.1 |
| sunt, quae a Cicerone 'dissupata' dici puto: | |
| 'hic segetes, illic ueniunt felicius uuae, | |
| arborei fetus alibi', | |
| et deinceps. Illa uero apud Ciceronem mira figurarum | 40.1 |
| mixtura deprehenditur, in qua et primo uerbo longum post | |
| interuallum redditum est ultimum, et media primis et | |
| mediis ultima congruunt: 'uestrum iam hic factum deprehen- | |
| ditur, patres conscripti, non meum, ac pulcherrimum quidem | 5 |
| factum, uerum, ut dixi, non meum, sed uestrum.' Hanc | 41.1 |
| frequentiorem repetitionem πλοκήν uocant, quae fit et per- | |
| mixtis figuris, ut supra dixi, utque se habet epistula ad | |
| Brutum: 'ego cum in gratiam redierim cum Appio Claudio, | |
| et redierim per Cn. Pompeium, [et] ego ergo cum redierim', | 42.1 |
| et in isdem sententiis crebrioribus mutata declinationibus | |
| iteratione uerborum, ut apud Persium: | |
| 'usque adeone | |
| scire tuum nihil est nisi te scire hoc sciat alter?' | 5 |
| et apud Ciceronem: '†neque enim poterat indicio et his | |
| damnatis qui indicabantur.'† Sed sensus quoque toti quem | 43.1 |
| ad modum coeperunt desinunt: 'Venit ex Asia. Hoc ipsum | |
| quam nouum! Tribunus plebis uenit ex Asia.' In eadem | |
| tamen perihodo et uerbum ultimum primo refertur, tertium | |
| iam sermone, adiectum est enim: 'uerumtamen uenit.' In- | 5 |
| terim sententia quidem repetitur, <sed non eodem> uerborum | |
| ordine: 'Quid Cleomenes facere potuit? Non enim possum | |
| quemquam insimulare falso. Quid, inquam, facere Cleo- | |
| menes potuit?' Prioris etiam sententiae uerbum ultimum | 44.1 |
| ac sequentis <primum> frequenter est idem, quo quidem | |
| schemate utuntur poetae saepius: | |
| 'Pierides, uos haec facietis maxima Gallo, | |
| Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas', | 5 |
| sed ne oratores quidem raro: 'hic tamen uiuit: uiuit? immo | |
| uero etiam in senatum uenit.' Aliquando, sicut in | 45.1 |
| geminatione uerborum diximus, initia quoque et clausulae | |
| sententiarum aliis sed non alio tendentibus uerbis inter | |
| se consonant. Initia hoc modo: 'dediderim periculis omnibus, | |
| optulerim insidiis, obiecerim inuidiae.' Rursus clausulae | 5 |
| ibidem statim: 'uos enim statuistis, uos sententiam dixistis, | |
| uos iudicastis.' Hoc alii συνωνυμίαν, alii diiunctionem uocant, | |
| utrumque, etiam si est diuersum, recte: nam est nominum | |
| idem significantium separatio. Congregantur quoque uerba | |
| idem significantia: 'quae cum ita sint, Catilina, perge quo | 10 |
| coepisti, egredere aliquando ex urbe: patent portae, pro- | |
| ficiscere.' Et in eundem alio libro: 'abiit excessit erupit | 46.1 |
| euasit.' Hoc Caecilio pleonasmos uidetur, id est abundans | |
| super necessitatem oratio, sicut illa: | |
| 'uidi oculos ante ipse meos': | |
| in illo enim 'uidi' inest 'ipse'. Verum id, ut alio quoque loco | 5 |
| dixi, cum superuacua oneratur adiectione, uitium est, cum | |
| auget aut manifestat sententiam, sicut hic, uirtus: 'uidi', | |
| 'ipse', 'ante oculos' totidem sunt adfectus. Cur tamen haec | 47.1 |
| proprie nomine tali notarit non uideo: nam et geminatio et | |
| repetitio et qualiscumque adiectio πλεονασμός uideri potest. | |
| Nec uerba modo sed sensus quoque idem facientes | |
| aceruantur: 'perturbatio istum mentis et quaedam scelerum | 5 |
| offusa caligo et ardentes furiarum faces excitauerunt.' | |
| Congeruntur et diuersa: 'mulier, tyranni saeua crudelitas, | 48.1 |
| patris amor, ira praeceps, temeritatis dementia.' Et apud | |
| Ouidium: | |
| 'sed graue Nereidum numen, sed corniger Ammon, | |
| sed quae uisceribus ueniebat belua ponti | 5 |
| exsaturanda meis'. | |
| Inueni qui et hoc πλοκήν uocaret: cui non adsentior, cum sit | 49.1 |
| unius figurae. Mixta quoque et idem et diuersum signifi- | |
| cantia, quod et ipsum diallagen uocant: 'quaero ab inimicis, | |
| sintne haec inuestigata comperta †id est patefacta sublata | |
| delata extincta per me?' Et 'inuestigata comperta id est | 5 |
| patefacta' aliud ostendunt, 'sublata delata extincta'† sunt | |
| inter se similia, sed non etiam prioribus. Et hoc autem ex- | 50.1 |
| emplum et superius aliam quoque efficiunt figuram, quae | |
| quia coniunctionibus caret dissolutio uocatur, apta cum | |
| quid instantius dicimus: nam et singula inculcantur et quasi | |
| plura fiunt. Ideoque utimur hac figura non <in> singulis modo | 5 |
| uerbis, sed sententiis etiam, ut Cicero dicit contra contionem | |
| Metelli: 'qui indicabantur, eos uocari, custodiri, ad senatum | |
| adduci iussi: †senatum si interposui'†, et totus hic locus talis | |
| est. Hoc genus et βραχυλογίαν uocant, quae potest esse copu- | |
| lata dissoluto. Contrarium [ut] est schema quod coniunc- | 10 |
| tionibus abundat: illud ἀσύνδετον, hoc πολυσύνδετον dicitur. | |
| Sed hoc est uel isdem saepius repetitis, ut | 51.1 |
| 'tectumque laremque | |
| armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram', | |
| uel diuersis: 'arma uirumque—multum ille et terris—multa | 52.1 |
| quoque.' Aduerbia quoque et pronomina uariantur: 'hic | 53.1 |
| illum uidi iuuenem—bis senos cui nostra dies—hic mihi | |
| responsum primus dedit ille petenti.' Sed utrumque horum | |
| aceruatio est aut iuncta aut dissoluta. Omnibus scriptores | 54.1 |
| sua nomina dederunt, sed uaria et ut cuique fingenti placuit: | |
| fons quidem unus, qui acriora facit et instantiora quae | |
| dicimus et uim quandam prae se ferentia uelut saepius | |
| erumpentis adfectus. | 5 |
| Gradatio, quae dicitur κλῖμαξ, apertiorem habet artem et | |
| magis adfectatam, ideoque esse rarior debet. Est autem ipsa | 55.1 |
| quoque adiectionis: repetit enim quae dicta sunt, et prius- | |
| quam ad aliud descendat in prioribus resistit. Cuius exem- | |
| plum ex Graeco notissimo transferatur: 'non enim dixi | |
| quidem <haec>, sed non <scripsi, nec scripsi quidem, sed non> | 5 |
| obii legationem, <nec obii quidem legationem,> sed non per- | |
| suasi Thebanis.' Sunt tamen tradita et Latina: 'Africano | 56.1 |
| uirtutem industria, uirtus gloriam, gloria aemulos compara- | |
| uit.' Et Calui: 'non ergo magis pecuniarum repetundarum | |
| quam maiestatis, neque maiestatis magis quam Plautiae | |
| legis, neque Plautiae legis magis quam ambitus, neque | 5 |
| ambitus magis quam omnium legum.' †Est† inuenitur apud | 57.1 |
| poetas quoque, ut apud Homerum de sceptro, quod a Ioue | |
| ad Agamemnonem usque deducit, et apud nostrum etiam | |
| tragicum: | |
| 'Ioue propagatus est, ut perhibent, Tantalus, | 5 |
| ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus | |
| Atreus, qui nostrum porro propagat genus.' | |
| At quae per detractionem fiunt figurae, breuitatis noui- | 58.1 |
| tatisque maxime gratiam petunt: quarum una est ea quam | |
| libro proximo in figuras ex συνεκδοχῇ distuli, cum subtrac- | |
| tum uerbum aliquod satis ex ceteris intellegitur, ut Caelius | |
| in Antonium: 'stupere gaudio Graecus': simul enim auditur | 5 |
| 'coepit'; Cicero ad Brutum: 'Sermo nullus scilicet nisi <de> | |
| te: quid enim potius? Tum Flauius, cras, inquit, tabellarii, | |
| et ego ibidem has inter cenam exaraui.' Cui similia sunt illa | 59.1 |
| meo quidem iudicio, in quibus uerba decenter pudoris gratia | |
| subtrahuntur: | |
| 'nouimus et qui te, transuersa tuentibus hircis, | |
| et quo, sed faciles Nymphae risere, sacello.' | 5 |
| Hanc quidam aposiopesin putant, frustra: nam illa quid | 60.1 |
| taceat incertum est aut certe longiore sermone explicandum, | |
| hic unum uerbum et manifestum quidem desideratum: quod | |
| si aposiopesis est, nihil non in quo deest aliquid idem appella- | |
| bitur. Ego ne illud quidem aposiopesin semper uoco, in | 61.1 |
| quo res quaecumque relinquitur intellegenda, ut ea quae | |
| in epistulis Cicero: 'data Lupercalibus, quo die Antonius | |
| Caesari.' Non enim opticuit: lusit, quia nihil aliud intellegi | |
| poterat quam hoc: 'diadema imposuit.' Altera est per | 62.1 |
| detractionem figura, de qua modo dictum est, cui coniunc- | |
| tiones eximuntur. Tertia, quae dicitur ἐπεζευγμένον, in qua | |
| unum ad uerbum plures sententiae referuntur, quarum una- | |
| quaeque desideraret illud si sola poneretur. Id accidit aut | 5 |
| praeposito uerbo ad quod reliqua respiciant: 'uicit pudorem | |
| <libido, timorem> audacia, rationem amentia', aut inlato quo | |
| plura cluduntur: 'neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor | |
| umquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio <a> | |
| furore reuocauerit.' Medium quoque potest esse quod et | 63.1 |
| prioribus et sequentibus sufficiat: iungit autem et diuersos | |
| sexus, ut cum marem feminamque 'filios' dicimus, et singu- | |
| laria pluralibus miscet. Sed haec adeo sunt uulgaria ut sibi | 64.1 |
| artem figurarum adserere non possint. Illud plane figura est, | |
| quo diuersa sermonis forma coniungitur: | |
| 'sociis tunc arma capessant | |
| edico, et dira bellum cum gente gerendum.' | 5 |
| Quamuis enim pars [bello] posterior participio insistat, | |
| utrique conuenit illud 'edico'. Non utique detractionis gratia | |
| factam coniunctionem συνοικείωσιν uocant, quae duas res | |
| diuersas colligat: | |
| 'tam deest auaro quod habet quam quod non habet.' | 10 |
| Huic diuersam uolunt esse distinctionem, cui dant nomen | 65.1 |
| παραδιαστολήν, qua similia discernuntur: 'cum te pro astuto | |
| sapientem appelles, pro confidente fortem, pro inliberali | |
| diligentem.' Quod totum pendet ex finitione, ideoque an | |
| figura sit dubito. Cui contraria est ea qua fit ex uicino | 5 |
| transitus ad diuersa ut similia: 'breuis esse laboro, obscurus | |
| fio' et quae secuntur. | |
| Tertium est genus figurarum quod aut similitudine aliqua | 66.1 |
| uocum aut paribus aut contrariis conuertit in se aures et | |
| animos excitat. Hinc est παρονομασία, quae dicitur adnomi- | |
| natio. Ea non uno modo fieri solet: ex uicinia quadam prae- | |
| dicti nominis ducta, casibus declinatis, ut Domitius Afer pro | 5 |
| Cloatilla: 'mulier omnium rerum imperita, in omnibus rebus | |
| infelix,' et cum uerbo idem uerbum plus significans subiun- | 67.1 |
| gitur: 'quando homo hostis, homo.' Quibus exemplis sum in | |
| aliud usus, †sed in uno φάσις est geminatio.† Παρονομασίᾳ | |
| contrarium est quod eodem uerbo quasi falsum arguitur: | |
| 'quae lex priuatis hominibus esse lex non uidebatur.' Cui | 68.1 |
| confinis est quae ἀντανάκλασις dicitur, eiusdem uerbi con- | |
| traria significatio. Cum Proculeius quereretur de filio quod | |
| is mortem suam expectaret, et ille dixisset 'se uero non | |
| expectare', 'immo', inquit, 'rogo expectes'. Non <ex> eodem | 5 |
| sed ex uicino diuersum accipitur cum supplicio adficiendum | |
| dicas quem supplicatione dignum iudicaris. Aliter quoque | 69.1 |
| uoces aut eaedem [aut] diuersa in significatione ponuntur | |
| aut productione tantum uel correptione mutatae: quod | |
| etiam in iocis frigidum equidem tradi inter praecepta miror, | |
| eorumque exempla uitandi potius quam imitandi gratia pono: | 5 |
| 'amari iucundum est, si curetur ne quid insit amari', 'auium | 70.1 |
| dulcedo <ad> auium ducit', et apud Ouidium ludentem: | |
| 'cur ego non dicam, Furia, te furiam?' | |
| Cornificius hanc traductionem uocat, uidelicet alterius in- | 71.1 |
| tellectus ad alterum. Sed elegantius quod est positum in | |
| distinguenda rei proprietate: 'hanc rei publicae pestem | |
| paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse'; et | |
| quae praepositionibus in contrarium mutantur: 'non emis- | 5 |
| sus ex urbe, sed inmissus in urbem esse uideatur.' Melius | |
| atque acrius quod cum figura iucundum est, tum etiam sensu | |
| ualet: 'emit morte inmortalitatem'. Illa leuiora: 'non Piso- | 72.1 |
| num sed pistorum' et 'ex oratore arator'. Pessimum uero: 'ne | |
| patres conscripti uideantur circumscripti'. Raro euenit, sed | |
| uehementer †uenit sic† contigit, ut aliqui sensus uehemens | |
| et acer uenustatem aliquam †non eadem eo uerbo non dis- | 5 |
| sona accipit.† Et cur me prohibeat pudor uti domestico | 73.1 |
| exemplo? Pater meus contra eum qui se legationi inmori- | |
| turum dixerat, deinde uix paucis diebus insumptis re infecta | |
| redierat: 'non exigo uti inmoriaris legationi: inmorare.' Nam | |
| et ualet sensus ipse et in uerbis tantum distantibus iucunde | 5 |
| consonat uox, praesertim non captata sed uelut oblata, cum | |
| altero suo sit usus, alterum ab aduersario acceperit. Magnae | 74.1 |
| ueteribus curae fuit gratiam dicendi et paribus et contrariis | |
| adquirere. Gorgias in hoc inmodicus: copiosus, aetate utique | |
| prima, Isocrates fuit. Delectatus est his etiam M. Tullius, | |
| uerum et modum adhibuit non ingratae nisi copia redundet | 5 |
| uoluptati, et rem alioqui leuem sententiarum pondere | |
| impleuit. Nam per se frigida et inanis adfectatio, cum in | |
| acris incidit sensus innatam <gratiam> uidetur habere, | |
| non arcessitam. | |
| Similium fere quadruplex ratio est. Nam est primum | 75.1 |
| quotiens uerbum uerbo aut non dissimile ualde quaeritur, ut | |
| 'puppesque tuae pubesque tuorum', | |
| et: 'sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima | |
| flamma', et: 'non enim tam spes laudanda quam res est', aut | 5 |
| certe par et extremis syllabis consonans: 'non uerbis sed | |
| armis.' Et hoc quoque quotiens in sententias acris incidit | 76.1 |
| pulchrum est: 'quantum possis, in eo semper experire ut | |
| prosis.' Hoc est πάρισον, ut plerisque placuit; Theon Stoicus | |
| πάρισον existimat quod sit e membris non dissimilibus. Secun- | 77.1 |
| dum ut clausula similiter cadat, syllabis isdem <in> ultimam | |
| partem conlatis; ὁμοιοτέλευτον <uocant, id est> similem | |
| duarum sententiarum uel plurium finem: 'non modo ad | |
| salutem eius extinguendam, sed etiam gloriam per tales | 5 |
| uiros infringendam.' Ex quibus fere fiunt, non tamen ut sem- | |
| per utique ultimis consonent, quae τρίκωλα dicuntur: 'uicit | |
| pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia.' In | |
| quaternas quoque ac plures haec ratio ire sententias potest. | |
| Fit etiam singulis uerbis: | 10 |
| 'Hecuba hoc dolet pudet piget', | |
| et 'abiit excessit erupit euasit'. Tertium est quod [non] in | 78.1 |
| eosdem casus cadit: ὁμοιόπτωτον dicitur. Sed neque quod | |
| finem habet similem, utique in eundem uenit finem ὁμοιό- | |
| πτωτον, quia ὁμοιόπτωτον est tantum casu simile [est] etiam | |
| si dissimilia sint quae declinentur, nec tantum in fine depre- | 5 |
| henditur, sed respondentibus uel primis inter se uel mediis | |
| uel extremis uel etiam permutatis his, ut media primis et | |
| summa mediis accommodentur; et quocumque modo accom- | |
| modari potest: nec enim semper paribus syllabis constat, ut | 79.1 |
| est apud Afrum: 'amisso nuper infelicis †auleis† non praesidio | |
| inter pericula, tamen solacio inter aduersa.' Eius fere uiden- | |
| tur optima in quibus initia sententiarum et fines consentiunt | |
| (ut hic 'praesidio, solacio' †pedem†) <ut> et similia sint uer- | 5 |
| bis et a paribus cadant et eodem modo desinant: etiam ut | 80.1 |
| sint, quod est quartum, membris aequalibus, quod ἰσόκωλον | |
| dicitur. 'Si, quantum in agro locisque desertis audacia potest, | |
| tantum in foro atque iudiciis impudentia ualeret' ἰσόκωλον | |
| est et ὁμοιόπτωτον habet; 'non minus nunc in causa cederet | 5 |
| Aulus Caecina Sexti Aebuti impudentiae quam tum in ui | |
| facienda cessit audaciae' ἰσόκωλον, ὁμοιόπτωτον, ὁμοιοτέλευ- | |
| τον. Accedit et ex illa figura gratia qua nomina dixi mutatis | |
| casibus repeti: 'non minus cederet quam cessit.' Adhuc | |
| ὁμοιοτέλευτον et παρονομασία est 'neminem alteri posse dare | 10 |
| <in> matrimonium nisi penes quem sit patrimonium.' | |
| Contrapositum autem uel, ut quidam uocant, contentio | 81.1 |
| (ἀντίθετον dicitur) non uno fit modo. Nam et [sic] singula | |
| singulis opponuntur, ut in eo quod modo dixi: 'uicit pudo- | |
| rem libido, timorem audacia', et bina binis: 'non nostri | |
| ingeni, uestri auxili est', et sententiae sententiis: 'domine- | 5 |
| tur in contionibus, iaceat in iudiciis.' Cui commodissime | 82.1 |
| subiungitur et ea species quam distinctionem diximus: 'odit | |
| populus Romanus priuatam luxuriam, publicam magnifi- | |
| centiam diligit', et quae sunt simili casu dissimili sententia | |
| in ultimo locata: 'ut quod in tempore mali fuit nihil obsit, | 5 |
| quod in causa boni fuit prosit.' Nec semper contrapositum | 83.1 |
| subiungitur, ut in hoc: 'est igitur haec, iudices, non scripta | |
| sed nata lex', uerum, sicut Cicero dicit, de singulis rebus | |
| propositis refertur ad singula, ut <in> eo quod sequitur: | |
| 'quam non didicimus accepimus legimus, uerum ex natura | 5 |
| ipsa arripuimus hausimus expressimus.' Nec semper quod | 84.1 |
| aduersum est contra ponitur, quale est apud Rutilium: | |
| 'nobis primis di inmortales fruges dederunt, nos quod soli | |
| accepimus in omnes terras distribuimus.' Fit etiam adsump- | 85.1 |
| ta illa figura qua uerba declinata repetuntur, quod ἀντιμετα- | |
| βολή dicitur: 'non ut edam uiuo, sed ut uiuam edo.' Et quod | |
| apud Ciceronem conuersum ita est ut, cum mutationem | |
| casus habeat, etiam similiter desinat: 'ut et sine inuidia | 5 |
| culpa plectatur et sine culpa inuidia ponatur.' Et eodem | 86.1 |
| eluditur uerbo, ut quod dicit de [se] Roscio: 'etenim cum | |
| artifex eius modi est ut solus uideatur dignus esse * uideatur | |
| qui non accedat.' Est et in nominibus ex diuerso conlocatis | |
| sua gratia: 'si consul Antonius, Brutus hostis, <si conseruator | 5 |
| rei publicae Brutus, hostis> Antonius.' | |
| Olim plura de figuris quam necesse erat, et adhuc erunt | 87.1 |
| qui putant esse figuram 'incredibile est quod dico sed uerum' | |
| (ἀνθυποφοράν uocant) et 'aliquis hoc semel tulit, nemo bis, | |
| ego ter' (διέξοδον) et 'longius euectus sum, sed redeo ad pro- | |
| positum' (ἄφοδον). Quaedam uerborum figurae paulum <a> | 88.1 |
| figuris sententiarum declinantur, ut dubitatio. Nam cum | |
| est in re, priori parti adsignanda est, cum in uerbo, sequenti: | |
| 'siue me malitiam siue stultitiam dicere oportet.' Item | 89.1 |
| correctionis eadem ratio est: nam quod illic dubitat, hic | |
| emendat. Etiam in personae fictione accidere quidam idem | |
| putauerunt, ut in uerbis esset haec figura: 'crudelitatis mater | |
| est auaritia', et apud Sallustium in Ciceronem 'o Romule | 5 |
| Arpinas': quale est apud Menandrum 'Oedipus Thriasius'. | |
| Haec omnia copiosius sunt executi qui non ut partem operis | |
| transcurrerunt, sed proprie libros huic operi dedicauerunt, | |
| sicut Caecilius, Dionysius, Rutilius, Cornificius, Visellius | |
| aliique non pauci (sed non minor erit eorum qui uiuunt | 10 |
| gloria). Vt fateor autem uerborum quoque figuras posse | 90.1 |
| pluris reperiri a quibusdam, ita his, quae ab auctoribus claris | |
| traduntur, meliores non adsentior. Nam in primis M. Tullius | |
| multas in tertio de Oratore libro posuit quas in Oratore | |
| postea scripto transeundo uidetur ipse damnasse: quarum | 5 |
| pars est quae sententiarum potius quam uerborum sit, ut | |
| inminutio, inprouisum, imago, sibi ipsi responsio, digressio, | |
| permissio, contrarium (hoc enim puto quod dicitur ἐναν- | |
| τιότης), sumpta ex aduerso probatio: quaedam omnino non | 91.1 |
| sunt figurae, sicut ordo, dinumeratio, circumscriptio, siue | |
| hoc nomine significatur comprensa breuiter sententia siue | |
| finitio: nam et hoc Cornificius atque Rutilius schema λέξεως | |
| putant. Verborum autem concinna transgressio hyperbaton | 5 |
| est, quod Caecilius quoque putat schema, a nobis est inter | |
| <tropos> posita. Sed mutatio, [et] si ea est quam Rutilius | 92.1 |
| ἀλλοίωσιν uocat, dissimilitudinem ostendit hominum rerum | |
| factorum: quae si latius fiat, figura non est, si angustius, in | |
| ἀντίθετον cadet; si uero haec appellatio significat ὑπαλλαγήν, | |
| satis de ea dictum est. Quod uero schema est ad propositum | 93.1 |
| subiecta ratio, quod Rutilius αἰτιολογίαν uocat? [utrum] | |
| Nam de illo dubitari possit, an schema sit in distributis | |
| subiecta ratio, quod apud eundem primo loco positum est: | |
| προσαπόδοσιν dicit, quae, ut maxime, seruetur sane in pluri- | 94.1 |
| bus propositis, quia aut singulis statim ratio subiciatur, ut | |
| est apud Gaium Antonium: 'sed neque accusatorem eum | |
| metuo, quod sum innocens, neque competitorem uereor, | |
| quod sum Antonius, neque consulem spero, quod est Cicero': | 5 |
| aut positis duobus uel tribus eodem ordine singulis continua | 95.1 |
| reddatur, quale apud Brutum de dictatura Cn. Pompei: | |
| 'praestat enim nemini imperare quam alicui seruire: | |
| sine illo enim uiuere honeste licet, cum hoc uiuendi nulla | |
| condicio est.' Sed et uni rei multiplex ratio subiungitur, ut | 96.1 |
| apud Vergilium: | |
| 'siue inde occultas uires et pabula terrae | |
| pinguia concipiunt, siue illis omne per ignem | |
| excoquitur uitium' et totus locus, | 5 |
| 'seu pluris calor ille uias . . . seu durat magis'. | |
| Relationem quid accipi uelit non liquet mihi: nam si ἀντανά- | 97.1 |
| κλασιν aut ἐπάνοδον aut ἀντιμεταβολήν dicit, de omnibus his | |
| locuti sumus. Sed quidquid est, nec hoc nec superiora in | |
| Oratore repetit. Sola est in eo libro posita inter figuras uer- | |
| borum exclamatio quam sententiae potius puto (adfectus | 5 |
| enim est); [et] ceteris omnibus consentio. Adicit his Caecilius | 98.1 |
| περίφρασιν, de qua dixi, Cornificius interrogationem | |
| ratiocinationem subiectionem transitionem occultationem, | |
| praeterea sententiam membrum articulos interpretationem | |
| conclusionem. Quorum priora alterius generis sunt schemata, | 5 |
| sequentia schemata omnino non sunt. Item Rutilius, praeter | 99.1 |
| ea quae apud alios quoque sunt, παρομολογίαν, ἀναγκαῖον, | |
| ἠθοποιίαν, δικαιολογίαν, πρόλημψιν, χαρακτηρισμόν, βραχυ- | |
| λογίαν, παρασιώπησιν, παρρησίαν, de quibus idem dico. Nam | |
| eos quidem auctores qui nullum prope finem fecerunt ex- | 5 |
| quirendis nominibus praeteribo, qui etiam quae sunt argu- | |
| mentorum figuris adscripserunt. | |
| Ego illud de iis etiam quae uere sunt adiciam breuiter, | 100.1 |
| sicut ornent orationem oportune positae, ita ineptissimas | |
| esse cum inmodice petantur. Sunt qui, neglecto rerum pon- | |
| dere et uiribus sententiarum, si uel inania uerba in hos modos | |
| deprauarunt summos se iudicent artifices, ideoque non desi- | 5 |
| nant eas nectere, quas sine substantia sectari tam est ridicu- | |
| lum quam quaerere habitum gestumque sine corpore. Sed | 101.1 |
| ne eae quidem quae recte fiunt densandae sunt nimis: nam | |
| et uultus mutatio oculorumque coniectus multum in actu | |
| ualet, sed si quis ducere os exquisitis modis et frontis | |
| ac luminum inconstantia trepidare non desinat, rideatur. | 5 |
| Et oratio habet rectam quandam uelut faciem, quae ut | |
| stupere inmobili rigore non debebit, ita saepius in ea | |
| quam natura dedit specie continenda est. Sciendum uero | 102.1 |
| in primis quid quisque in orando postulet locus, quid | |
| persona, quid tempus: maior enim pars harum figurarum | |
| posita est in delectatione. Vbi uero atrocitate inuidia | |
| miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis et | 5 |
| pariter cadentibus et consimilibus irascentem flentem | |
| rogantem?—cum nimia in his rebus cura uerborum deroget | |
| adfectibus fidem, et ubicumque ars ostentatur, ueritas | |
| abesse uideatur. |