| Ergo cui latius complecti conformationes uerborum ac | 9.2.1.1 |
| sententiarum placuerit habet quod sequatur, nec adfirmare | |
| ausim quicquam esse melius; sed haec ad propositi mei | |
| rationem legat: nam mihi de iis sententiarum figuris dicere | |
| in animo est quae ab illo simplici modo indicandi recedunt, | 5 |
| quod idem multis doctissimis uiris uideo placuisse. Omnia | 2.1 |
| tamen illa, etiam quae sunt alterius modi lumina, adeo sunt | |
| uirtutes orationis ut sine iis nulla intellegi uere possit oratio. | |
| Nam quo modo iudex doceri potest si desit inlustris expla- | |
| natio, propositio, promissio, finitio, seiunctio, expositio | 5 |
| sententiae suae, rationis apta conclusio, praemunitio, simi- | |
| litudo, exemplum, digestio, distributio, interpellatio, inter- | |
| pellantis coercitio, contentio, purgatio, laesio? Quid uero | 3.1 |
| agit omnino eloquentia detractis amplificandi minuendique | |
| rationibus? Quarum prior desiderat illam plus quam dixeris | |
| significationem, id est ἔμφασιν, et supralationem ueritatis et | |
| traiectionem, haec altera extenuationem <et> deprecationem. | 5 |
| Qui adfectus erunt uel concitati detracta uoce libera <et> | |
| effrenatiore, iracundia, obiurgatione, optatione, execra- | |
| tione? uel illi mitiores nisi adiuuantur commendatione, con- | |
| ciliatione, ad hilaritatem inpulsione? Quae delectatio aut | 4.1 |
| quod mediocriter saltem docti hominis indicium nisi alia | |
| repetitione, alia commoratione infigere, digredi a re et redire | |
| ad propositum suum scierit, remouere a se, in alium traicere, | |
| quae relinquenda, quae contemnenda sint iudicare? Motus | 5 |
| est in his orationis atque actus, quibus detractis iacet et | |
| uelut agitante corpus spiritu caret. Quae cum adesse debent, | 5.1 |
| tum disponenda atque uarianda sunt, ut auditorem, quod | |
| in fidibus fieri uidemus, omni sono mulceant. Verum ea | |
| plerumque recta sunt, nec se fingunt sed confitentur. Ad- | |
| mittunt autem, ut dixi, figuras, quod uel ex proxima doceri | 5 |
| potest. | |
| Quid enim tam commune quam interrogare uel percon- | 6.1 |
| tari? Nam utroque utimur indifferenter, quamquam alterum | |
| noscendi, alterum arguendi gratia uidetur adhiberi. At ea | |
| res, utrocumque dicitur modo, etiam multiplex habet | |
| schema: incipiamus enim ab iis quibus acrior ac uehementior | 5 |
| fit probatio, quod primo loco posuimus. Simplex est sic | 7.1 |
| rogare: | |
| 'sed uos qui tandem? quibus aut uenistis ab oris?': | |
| figuratum autem quotiens non sciscitandi gratia adsumitur, | |
| sed instandi: 'quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie | 5 |
| Pharsalica gladius agebat?' et 'quo usque tandem abutere, | |
| Catilina, patientia nostra?' et 'patere tua consilia non sen- | |
| tis?' et totus denique hic locus. Quanto enim magis ardet | 8.1 |
| quam si diceretur 'diu abuteris patientia nostra', et 'patent | |
| tua consilia'. Interrogamus etiam quod negari non possit: | |
| 'dixitne tandem causam C. Fidiculanius Falcula?' aut ubi | |
| respondendi difficilis est ratio, ut uulgo uti solemus: 'quo | 5 |
| modo? qui fieri potest?' aut inuidiae gratia, ut Medea apud | |
| Senecam: 'quas peti terras iubes?' aut miserationis, ut | 9.1 |
| Sinon apud Vergilium 'heu quae me tellus', inquit, 'quae | |
| me aequora possunt accipere?' aut instandi et auferendae | |
| dissimulationis, ut Asinius: 'Audisne? Furiosum, inquam, | |
| non inofficiosum testamentum reprendimus.' Totum hoc | 10.1 |
| plenum est uarietatis: nam et indignationi conuenit: | |
| 'et quisquam numen Iunonis adoret?' | |
| et admirationi: | |
| 'quid non mortalia pectora cogis, | 5 |
| auri sacra fames?' | |
| Est interim acrius imperandi genus: | 11.1 |
| 'non arma expedient totaque ex urbe sequentur?' | |
| Et ipsi nosmet rogamus, quale est illud Terentianum: 'quid | |
| igitur faciam?' Est aliqua etiam in respondendo figura, cum | 12.1 |
| aliud interroganti ad aliud, quia sic utilius sit, occurritur, | |
| tum augendi criminis gratia, ut testis in reum, rogatus an ab | |
| reo fustibus uapulasset, 'innocens', inquit: tum declinandi, | |
| quod est frequentissimum: 'quaero an occideris hominem', | 5 |
| respondetur 'latronem': 'an fundum occupaueris', responde- | |
| tur 'meum', ut confessionem praecedat defensio: ut apud | 13.1 |
| Vergilium in Bucolicis dicenti | |
| 'non ego te uidi Damonis, pessime, caprum | |
| excipere insidiis?' | |
| occurritur: | 5 |
| 'an mihi cantando uictus non redderet ille?' | |
| Cui est confinis dissimulatio, non alibi quam in risu posita | 14.1 |
| ideoque tractata suo loco: nam serio si fiat, pro confessione | |
| est. Ceterum et interrogandi se ipsum et respondendi sibi | |
| solent esse non ingratae uices, ut Cicero pro Ligario: 'Apud | |
| quem igitur hoc dico? Apud eum qui, cum hoc sciret, tamen | 5 |
| me, antequam uidit, rei publicae reddidit.' Aliter pro Caelio | 15.1 |
| ficta interrogatione: 'dicet aliquis: haec igitur est tua disci- | |
| plina? sic tu instituis adulescentis?' et totus locus. Deinde: | |
| 'ego, si qui, iudices, hoc robore animi atque hac indole uir- | |
| tutis ac continentiae fuit', et cetera. Cui diuersum est, cum | 5 |
| alium rogaueris, non expectare responsum, sed statim subi- | |
| cere: 'Domus tibi deerat? At habebas. Pecunia superabat? | |
| At egebas.' Quod schema quidam 'per suggestionem' uocant. | |
| Fit et comparatione: 'uter igitur facilius suae sententiae | 16.1 |
| rationem redderet?' et aliis modis tum breuius tum latius, | |
| tum de una re tum de pluribus. | |
| Mire uero in causis ualet praesumptio, quae πρόλημψις | |
| dicitur, cum id quod obici potest occupamus. Id neque in | 5 |
| aliis partibus rarum est et praecipue prohoemio conuenit. | |
| Sed quamquam generis unius diuersas species habet. Est | 17.1 |
| enim quaedam praemunitio, qualis Ciceronis contra Q. Cae- | |
| cilium quod ad accusandum descendat qui semper defen- | |
| derit: quaedam confessio, <ut> pro Rabirio Postumo, quem | |
| sua quoque sententia reprehendendum fatetur quod pecu- | 5 |
| niam regi crediderit: quaedam praedictio, ut 'dicam enim | |
| non augendi criminis gratia': quaedam emendatio, ut 'rogo | |
| ignoscatis mihi, si longius sum euectus': frequentissima | |
| praeparatio, cum pluribus uerbis uel quare facturi quid | |
| simus uel quare fecerimus dici solet. Verborum quoque uis | 18.1 |
| ac proprietas confirmatur †uel praesumptione†: 'quamquam | |
| illa non poena sed prohibitio sceleris fuit', aut reprehensione: | |
| 'ciues, inquam, si hoc eos nomine appellari fas est.' | |
| Adfert aliquam fidem ueritatis et dubitatio, cum simula- | 19.1 |
| mus quaerere nos unde incipiendum, ubi desinendum, quid | |
| potissimum dicendum, an omnino dicendum sit. Cuius modi | |
| exemplis plena sunt omnia, sed unum interim sufficit: | |
| 'Equidem, quod ad me attinet, quo me uertam nescio. Negem | 5 |
| fuisse infamiam illam iudicii corrupti?' et cetera. Hoc etiam | 20.1 |
| in praeteritum ualet: nam et dubitasse nos fingimus. | |
| A quo schemate non procul abest illa quae dicitur com- | |
| municatio, cum aut ipsos aduersarios consulimus, ut Domi- | |
| tius Afer pro Cloatilla: 'nescit trepida quid liceat feminae, | 5 |
| quid coniugem deceat: forte uos in illa solitudine obuios | |
| casus miserae mulieri optulit: tu, frater, uos, paterni amici, | |
| quod consilium datis?' aut cum iudicibus quasi deliberamus, | 21.1 |
| quod est frequentissimum: 'quid suadetis?' et 'uos inter- | |
| rogo' et 'quid tandem fieri oportuit?' ut Cato: 'cedo, si uos in | |
| eo loco essetis, quid aliud fecissetis?' et alibi: 'communem rem | |
| agi putatote ac uos huic rei praepositos esse.' Sed non num- | 22.1 |
| quam communicantes aliquid inexpectatum subiungimus, | |
| quod et per se schema est, ut in Verrem Cicero: 'quid dein- | |
| de? quid censetis? furtum fortasse aut praedam aliquam?' | |
| deinde, cum diu suspendisset iudicum animos, subiecit quod | 5 |
| multo esset improbius. Hoc Celsus sustentationem uocat. | |
| Est autem duplex: nam et contra frequenter, cum expecta- | 23.1 |
| tionem grauissimorum fecimus, ad aliquid quod sit leue aut | |
| nullo modo criminosum descendimus. Sed quia non tantum | |
| per communicationem fieri solet, παράδοξον alii nominarunt, | |
| id est inopinatum. Illis non accedo qui schema esse existi- | 24.1 |
| mant etiam si quid nobis ipsis dicamus inexpectatum acci- | |
| disse, ut Pollio: 'numquam fore credidi, iudices, ut reo | |
| Scauro ne quid in eius iudicio gratia ualeret precarer.' Paene | 25.1 |
| idem fons est illius quam 'permissionem' uocant qui com- | |
| municationis, cum aliqua ipsis iudicibus relinquimus aesti- | |
| manda, aliqua nonnumquam aduersariis quoque, ut Caluus | |
| Vatinio: 'perfrica frontem et dic te digniorem qui praetor | 5 |
| fieres quam Catonem.' | |
| Quae uero sunt augendis adfectibus accommodatae | 26.1 |
| figurae constant maxime simulatione. Namque et irasci nos | |
| et gaudere et timere et admirari et dolere et indignari et | |
| optare quaeque sunt similia his fingimus. Vnde sunt illa: | |
| 'liberatus sum, respiraui', et 'bene habet', et 'quae amentia | 5 |
| est haec?' et 'o tempora, o mores!' et 'miserum me! con- | |
| sumptis enim lacrimis infixus tamen pectori haeret dolor', et | |
| 'magnae nunc hiscite terrae'. | |
| Quod exclamationem quidam uocant ponuntque inter figuras | 27.1 |
| orationis. Haec quotiens uera sunt, non sunt in ea forma de | |
| qua nunc loquimur: adsimulata et arte composita procul | |
| dubio schemata sunt existimanda. Quod idem dictum sit de | |
| oratione libera, quam Cornificius licentiam uocat, Graeci | 5 |
| παρρησίαν. Quid enim minus figuratum quam uera libertas? | |
| Sed frequenter sub hac facie latet adulatio. Nam Cicero cum | 28.1 |
| dicit pro Ligario: 'suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam | |
| ex parte magna, nulla ui coactus consilio ac uoluntate mea | |
| ad ea arma profectus sum quae erant sumpta contra te', non | |
| solum ad utilitatem Ligari respicit, sed magis laudare | 5 |
| uictoris clementiam non potest. In illa uero sententia: | 29.1 |
| 'quid autem aliud egimus, Tubero, nisi ut quod hic potest | |
| nos possemus?' admirabiliter utriusque partis facit | |
| bonam causam, sed hoc eum demeretur cuius mala fuerat. | |
| Illa adhuc audaciora et maiorum, ut Cicero existimat, | 5 |
| laterum, fictiones personarum, quae προσωποποιίαι dicuntur: | |
| mire namque cum uariant orationem tum excitant. His et | 30.1 |
| aduersariorum cogitationes uelut secum loquentium pro- | |
| trahimus (qui tamen ita demum a fide non abhorrent si ea | |
| locutos finxerimus quae cogitasse eos non sit absurdum), et | |
| nostros cum aliis sermones et aliorum inter se credibiliter | 5 |
| introducimus, et suadendo, obiurgando, querendo, laudando, | |
| miserando personas idoneas damus. Quin deducere deos in | 31.1 |
| hoc genere dicendi et inferos excitare concessum est. Vrbes | |
| etiam populique uocem accipiunt. Ac sunt quidam qui has | |
| demum προσωποποιίας dicant in quibus et corpora et uerba | |
| fingimus: sermones hominum adsimulatos dicere διαλόγους | 5 |
| malunt, quod Latinorum quidam dixerunt sermocinationem. | |
| Ego iam recepto more utrumque eodem modo appellaui: | 32.1 |
| nam certe sermo fingi non potest ut non personae sermo | |
| fingatur. Sed in iis quae natura non permittit hoc modo | |
| mollior fit figura: 'etenim si mecum patria mea, quae mihi | |
| uita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res | 5 |
| publica sic loquatur: Marce Tulli, quid agis?' Illud audacius | |
| genus: 'quae tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita | |
| loquitur: nullum iam aliquot annis facinus extitit nisi per | |
| te.' Commode etiam aut nobis aliquas ante oculos esse rerum | 33.1 |
| personarum uocum imagines fingimus, aut eadem aduersariis | |
| aut iudicibus non accidere miramur: qualia sunt 'uidetur | |
| mihi' et 'nonne uidetur tibi?' Sed magna quaedam uis elo- | |
| quentiae desideratur. Falsa enim et incredibilia natura | 5 |
| necesse est aut magis moueant, quia supra uera sunt, aut | |
| pro uanis accipiantur, quia uera non sunt. Vt dicta autem | 34.1 |
| quaedam, ita scripta quoque fingi solent, quod facit Asinius | |
| pro Liburnia: 'mater mea, quae mihi cum carissima tum | |
| dulcissima fuit, quaeque mihi uixit bisque eodem die uitam | |
| dedit' et reliqua, deinde 'exheres esto'. Haec cum per se | 5 |
| figura est, tum duplicatur quotiens, sicut in hac causa, ad | |
| imitationem alterius scripturae componitur. Nam contra | 35.1 |
| recitabatur testamentum: 'P. Nouanius Gallio, cui ego | |
| omnia meritissimo uolo et debeo pro eius animi in me summa | |
| uoluntate', et adiectis deinceps aliis 'heres esto': incipit esse | |
| quodam modo παρῳδή, quod nomen ductum a canticis ad | 5 |
| aliorum similitudinem modulatis abusiue etiam in uersifica- | |
| tionis ac sermonum imitatione seruatur. Sed formas quoque | 36.1 |
| fingimus saepe, ut Famam Vergilius, ut Voluptatem ac Vir- | |
| tutem, quem ad modum a Xenophonte traditur, Prodicus, | |
| ut Mortem ac Vitam, quas contendentes in satura tradit, | |
| Ennius. Est et incerta persona ficta oratio: 'hic aliquis' et | 5 |
| 'dicat aliquis'. Est et iactus sine persona sermo: | 37.1 |
| 'hic Dolopum manus, hic saeuus tendebat Achilles'. | |
| Quod fit mixtura figurarum, cum προσωποποιίᾳ accedit illa | |
| quae est orationis per detractionem: detractum est enim | |
| quis diceret. Vertitur interim προσωποποιία in speciem nar- | 5 |
| randi. Vnde apud historicos reperiuntur obliquae adlocu- | |
| tiones, ut in Titi Liui primo statim: 'urbes quoque ut cetera | |
| ex infimo nasci, deinde, quas sua uirtus ac di iuuent, magnas | |
| opes sibi magnumque nomen facere.' | |
| Auersus quoque a iudice sermo, qui dicitur apostrophe, | 38.1 |
| mire mouet, siue aduersarios inuadimus: 'quid enim tuus | |
| ille, Tubero, in acie Pharsalica?' siue ad inuocationem ali- | |
| quam conuertimur: 'uos enim iam ego, Albani tumuli atque | |
| luci', siue ad inuidiosam inplorationem: 'o leges Porciae | 5 |
| legesque Semproniae!' Sed illa quoque uocatur auersio quae | 39.1 |
| a proposita quaestione abducit audientem: | |
| 'non ego cum Danais Troianam excindere gentem | |
| Aulide iuraui'. | |
| Quod fit et multis et uariis figuris, cum aut aliud expectasse | 5 |
| nos aut maius aliquid timuisse simulamus aut plus uideri | |
| posse ignorantibus, quale est prohoemium pro Caelio. | |
| Illa uero, ut ait Cicero, sub oculos subiectio tum fieri solet | 40.1 |
| cum res non gesta indicatur sed ut sit gesta ostenditur, nec | |
| uniuersa sed per partis: quem locum proximo libro subieci- | |
| mus euidentiae. Et Celsus hoc nomen isti figurae dedit: ab | |
| aliis ὑποτύπωσις dicitur, proposita quaedam forma rerum ita | 5 |
| expressa uerbis ut cerni potius uideantur quam audiri: 'ipse | |
| inflammatus scelere et furore in forum uenit, ardebant oculi, | |
| toto ex ore crudelitas eminebat.' Nec solum quae facta sint | 41.1 |
| aut fiant sed etiam quae futura sint aut futura fuerint | |
| imaginamur. Mire tractat hoc Cicero pro Milone, quae | |
| facturus fuerit Clodius si praeturam inuasisset. Sed haec qui- | |
| dem tralatio temporum, quae proprie μετάστασις dicitur, in | 5 |
| diatyposi uerecundior apud priores fuit (praeponebant enim | |
| talia: 'credite uos intueri', ut Cicero: 'haec, quae non uidistis | |
| oculis, animis cernere potestis'): noui uero et praecipue | 42.1 |
| declamatores audacius nec mehercule sine motu quodam | |
| imaginantur, ut Seneca in controuersia, cuius summa est | |
| quod pater filium et nouercam inducente altero filio in | |
| adulterio deprensos occidit: 'duc, sequor: accipe hanc senilem | 5 |
| manum et quocumque uis inprime.' Et post paulo: 'Aspice, | 43.1 |
| inquit, quod diu non credidisti. Ego uero non uideo, nox | |
| oboritur et crassa caligo.' Habet haec figura manifestius | |
| aliquid: non enim narrari res sed agi uidetur. Locorum quo- | 44.1 |
| que dilucida et significans descriptio eidem uirtuti adsigna- | |
| tur a quibusdam, alii τοπογραφίαν dicunt. | |
| Εἰρωνείαν inueni qui dissimulationem uocaret: quo no- | |
| mine quia parum totius huius figurae uires uidentur ostendi, | 5 |
| nimirum sicut in plerisque erimus Graeca appellatione con- | |
| tenti. Igitur εἰρωνεία quae est schema ab illa quae est tropos | |
| genere ipso nihil admodum distat (in utroque enim contrarium | |
| ei quod dicitur intellegendum est), species uero prudentius | |
| intuenti diuersas esse facile est deprendere: primum quod | 45.1 |
| tropos apertior est et, quamquam aliud dicit ac sentit, non | |
| aliud tamen simulat: nam et omnia circa fere recta sunt, ut | |
| illud in Catilinam: 'a quo repudiatus ad sodalem tuum, | |
| uirum optimum, Metellum demigrasti'; in duobus demum | 5 |
| uerbis est ironia. Ergo etiam breuior est tropos. At in figura | 46.1 |
| totius uoluntatis fictio est, apparens magis quam confessa, | |
| ut illic uerba sint uerbis diuersa, hic †sensus sermonis et loci† | |
| et tota interim causae conformatio, cum etiam uita uniuersa | |
| ironiam habere uideatur, qualis est uisa Socratis (nam | 5 |
| ideo dictus εἴρων, agens imperitum et admiratorem aliorum | |
| tamquam sapientium), ut, quem ad modum ἀλληγορίαν | |
| facit continua μεταφορά, sic hoc schema faciat tropos ille | |
| contextus. Quaedam uero genera huius figurae nullam cum | 47.1 |
| tropis habent societatem, ut illa statim prima quae ducitur | |
| a negando, quam nonnulli ἀντίφρασιν uocant: 'non agam | |
| tecum iure summo, non dicam quod forsitan optinerem', et: | |
| 'quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatium pos- | 5 |
| sessiones datas, quid ereptas proferam?' et: 'mitto illam | |
| primam libidinis iniuriam', et: 'ne illa quidem testimonia | |
| recito quae dicta sunt de sestertiis sescentis milibus', | |
| et: 'possum dicere.' Quibus generibus per totas interim | 48.1 |
| quaestiones decurrimus, ut Cicero: 'hoc ego si sic agerem | |
| tamquam mihi crimen esset diluendum, haec pluribus | |
| dicerem.' Εἰρωνεία est et cum similes imperantibus uel | |
| permittentibus sumus: | 5 |
| 'i, sequere Italiam uentis', | |
| et cum ea quae nolumus uideri in aduersariis esse concedi- | 49.1 |
| mus eis. Id acrius fit cum eadem in nobis sunt et in aduer- | |
| sario non sunt: | |
| 'meque timoris | |
| argue tu, Drance, quando tot caedis aceruos | 5 |
| Teucrorum tua dextra dedit'. | |
| Quod idem contra ualet cum aut ea quae a nobis absunt aut | |
| etiam quae in aduersarios reccidunt quasi fatemur: | |
| 'me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter'. | |
| Nec in personis tantum sed et in rebus uersatur haec con- | 50.1 |
| traria dicendi quam quae intellegi uelis ratio, ut totum pro | |
| Q. Ligario prohoemium et illae eleuationes: 'uidelicet, o di | |
| boni!', 'scilicet is superis labor est', et ille pro Oppio locus: | 51.1 |
| 'o amorem mirum! o beniuolentiam singularem!' Non procul | |
| autem absunt ab hac simulatione res inter se similes, con- | |
| fessio nihil nocitura, qualis est: 'habes igitur, Tubero, quod | |
| est accusatori maxime optandum, confitentem reum', et | 5 |
| concessio, cum aliquid etiam inicum uidemur causae fiducia | |
| pati: 'metum uirgarum nauarchus nobilis nobilissimae ciui- | |
| tatis pretio redemit: humanum est', et pro Cluentio de in- | |
| uidia: 'dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis': tertia | |
| consensio, ut pro eodem: 'iudicium esse corruptum.' Hac | 52.1 |
| euidentior figura est cum alicui rei adsentimur quae est | |
| futura pro nobis, uerum id accidere sine aduersarii uitio non | |
| potest. Quaedam etiam uelut laudamus, ut Cicero in Verrem | |
| circa crimen Apolloni Drepanitani: 'gaudeo etiam si quid | 5 |
| ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum esse dico.' | |
| Interim augemus crimina quae ex facili aut diluere possimus | 53.1 |
| aut negare, quod est frequentius quam ut exemplum desi- | |
| deret. Interim hoc ipso fidem detrahimus illis, quod sint tam | |
| grauia, ut pro Roscio Cicero, cum inmanitatem parricidii, | |
| quamquam per se manifestam, tamen etiam ui orationis | 5 |
| exaggerat. | |
| Ἀποσιώπησις, quam idem Cicero reticentiam, Celsus obti- | 54.1 |
| centiam, nonnulli interruptionem appellant, et ipsa ostendit | |
| adfectus, uel irae, ut | |
| 'quos ego—sed motos praestat componere fluctus', | |
| uel sollicitudinis et quasi religionis: 'An huius ille legis, quam | 5 |
| Clodius a se inuentam gloriatur, mentionem facere ausus | |
| esset uiuo Milone, non dicam consule? De nostrum om- | |
| nium—non audeo totum dicere' (cui simile est in prohoemio | |
| pro Ctesiphonte Demosthenis); uel alio transeundi gratia: | |
| 'Cominius autem—tametsi ignoscite mihi, iudices.' In quo | 55.1 |
| est et illa, si tamen inter schemata numerari debet, cum aliis | |
| etiam pars causae uideatur, digressio; abit enim causa in | |
| laudes Cn. Pompei, idque fieri etiam sine ἀποσιωπήσει potuit. | |
| Nam breuior illa, ut ait Cicero, a re digressio plurimis fit | 56.1 |
| modis. Sed haec exempli gratia sufficient: 'tum C. Varenus, | |
| is qui a familia Anchariana occisus est—hoc quaeso, iudices, | |
| diligenter attendite', et pro Milone: 'et aspexit me illis | |
| quidem oculis quibus tum solebat cum omnibus omnia | 5 |
| minabatur.' Est alia non quidem reticentia, quae sit in- | 57.1 |
| perfecti sermonis, sed tamen praecisa uelut ante legitimum | |
| finem oratio, ut illud: 'nimis urgeo, commoueri uidetur | |
| adulescens', et: 'quid plura? ipsum adulescentem dicere | |
| audistis.' | 5 |
| Imitatio morum alienorum, quae ἠθοποιία uel, ut alii | 58.1 |
| malunt, μίμησις dicitur, iam inter leniores adfectus numerari | |
| potest: est enim posita fere in eludendo. Sed uersatur et in | |
| factis et in dictis: in factis, quod est ὑποτυπώσει uicinum, in | |
| dictis quale est apud Terentium: | 5 |
| 'Aut ego nescibam quorsum tu ires. Paruola | |
| hinc est abrepta, eduxit mater pro sua. | |
| Soror dicta est: cupio abducere, ut reddam suis.' | |
| Sed nostrorum quoque dictorum factorumque similis imita- | 59.1 |
| tio est per relationem, nisi quod frequentius adseuerat quam | |
| eludit: 'dicebam habere eos actorem Q. Caecilium.' Sunt et | |
| illa iucunda et ad commendationem cum uarietate tum | |
| etiam ipsa natura plurimum prosunt, quae simplicem quan- | 5 |
| dam et non praeparatam ostendendo orationem minus nos | |
| suspectos iudici faciunt. Hinc est quasi paenitentia dicti, ut | 60.1 |
| pro Caelio: 'sed quid ego ita grauem personam introduxi?' | |
| et quibus utimur uulgo: 'inprudens incidi'; uel cum quaerere | |
| nos quid dicamus fingimus: 'quid relicum est?' et: 'num | |
| quid omisi?' et cum ibidem inuenire, ut ait Cicero: 'unum | 5 |
| etiam mihi relicum eius modi crimen est', et 'aliud ex alio | |
| succurrit mihi'—unde etiam uenusti transitus fiunt (non | 61.1 |
| quia transitus ipse sit schema), ut Cicero narrato Pisonis | |
| exemplo, qui anulum sibi cudi ab aurifice in tribunali suo | |
| iusserat, uelut hoc in memoriam inductus adiecit: 'Hoc modo | |
| me commonuit Pisonis anulus quod totum effluxerat. Quam | 5 |
| multis istum putatis hominibus honestis de digitis anulos | |
| aureos abstulisse?'; et cum aliqua uelut ignoramus: 'Sed | |
| earum rerum artificem quem?—quemnam? Recte admones, | |
| Polyclitum esse dicebant.' Quod quidem non <in> hoc tan- | 62.1 |
| tum ualet; quibusdam enim, dum aliud agere uidemur, aliud | |
| efficimus, sicut hic Cicero consequitur ne, cum morbum in | |
| signis atque tabulis obiciat Verri, ipse quoque earum rerum | |
| studiosus esse credatur. Et Demosthenes iurando per inter- | 5 |
| fectos in Marathone et Salamine id agit ut minore inuidia | |
| cladis apud Chaeroneam acceptae laboret. Faciunt illa quo- | 63.1 |
| que iucundam orationem, aliqua mentione habita differre et | |
| deponere apud memoriam iudicis et reposcere quae depo- | |
| sueris et iterare quaedam schemate aliquo (non enim est | |
| ipsa per se iteratio schema) et excipere aliqua et dare actioni | 5 |
| uarios uelut uultus. Gaudet enim res uarietate, et sicut oculi | |
| diuersarum aspectu rerum magis detinentur, ita semper | |
| animis praestat in quod se uelut nouum intendant. | |
| Est emphasis etiam inter figuras, cum ex aliquo dicto | 64.1 |
| latens aliquid eruitur, ut apud Vergilium: | |
| 'non licuit thalami expertem sine crimine uitam | |
| degere more ferae'; | |
| quamquam enim de matrimonio queritur Dido, tamen huc | 5 |
| erumpit eius adfectus ut sine thalamis uitam non hominum | |
| putet sed ferarum. Aliud apud Ouidium genus, apud quem | |
| Zmyrna nutrici amorem patris sic confitetur: | |
| 'o, dixit, felicem coniuge matrem!' | |
| Huic uel confinis uel eadem est qua nunc utimur pluri- | 65.1 |
| mum. Iam enim ad id genus quod et frequentissimum est et | |
| expectari maxime credo ueniendum est, in quo per quandam | |
| suspicionem quod non dicimus accipi uolumus, non utique | |
| contrarium, ut in εἰρωνείᾳ, sed aliud latens et auditori quasi | 5 |
| inueniendum. Quod, ut supra ostendi, iam fere solum schema | |
| a nostris uocatur, et unde controuersiae figuratae dicuntur. | |
| Eius triplex usus est: unus si dicere palam parum tutum est, | 66.1 |
| alter si non decet, tertius qui uenustatis modo gratia adhibe- | |
| tur et ipsa nouitate ac uarietate magis quam si relatio sit | |
| recta delectat. | |
| Ex his quod est primum frequens in scholis est. Nam et | 67.1 |
| pactiones deponentium imperium tyrannorum et post | |
| bellum ciuile senatus consulta finguntur et capital est obicere | |
| ante acta, ut quod in foro non expedit illic nec liceat; sed | |
| schematum condicio non eadem est: quamlibet enim aper- | 5 |
| tum, quod modo et aliter intellegi possit, in illos tyrannos | |
| bene dixeris, quia periculum tantum, non etiam offensa | |
| uitatur; quod si ambiguitate sententiae possit eludi, nemo | 68.1 |
| non illi furto fauet. Vera negotia numquam adhuc habuerunt | |
| hanc silentii necessitatem, sed aliam huic similem uerum | |
| multo ad agendum difficiliorem, cum personae potentes | |
| obstant sine quarum reprensione teneri causa non possit. | 5 |
| Ideoque hoc parcius et circumspectius faciendum est, quia | 69.1 |
| nihil interest quo modo offendas, et aperta figura perdit hoc | |
| ipsum quod figura est. Ideoque a quibusdam tota res repu- | |
| diatur, siue intellegatur siue non intellegatur. Sed licet | |
| modum adhibere, in primis ne sint manifestae. Non erunt | 5 |
| autem si non ex uerbis dubiis et quasi duplicibus petentur, | |
| quale est in suspecta nuru: 'duxi uxorem quae patri placuit'; | |
| aut, quod est multo ineptius, compositionibus ambiguis, ut | 70.1 |
| <in> illa controuersia in qua infamis amore filiae uirginis pater | |
| raptam eam interrogat a quo uitiata sit: 'Quis te, inquit, | |
| rapuit? Tu, pater, nescis?' Res ipsae perducant iudicem | 71.1 |
| ad suspicionem, et amoliamur cetera ut hoc solum supersit: | |
| in quo multum etiam adfectus iuuant et interrupta silentio | |
| dictio et cunctationes. Sic enim fiet ut iudex quaerat illud | |
| nescio quid ipse quod fortasse non crederet si audiret, et ei | 5 |
| quod a se inuentum existimat credat. Sed ne si optimae | 72.1 |
| quidem sint esse debent frequentes. Nam densitate ipsa | |
| figurae aperiuntur, nec offensae minus habent sed auctori- | |
| tatis. Nec pudor uidetur quod non palam obicias, sed diffi- | |
| dentia. In summa sic maxime iudex credit figuris si nos putat | 5 |
| nolle dicere. Equidem et in personas incidi tales, et in rem | 73.1 |
| quoque, quod est magis rarum, quae optineri nisi hac arte | |
| non posset. Ream tuebar quae subiecisse dicebatur mariti | |
| testamentum: et dicebantur chirographum marito expiranti | |
| heredes dedisse, et uerum erat. Nam, quia per leges institui | 74.1 |
| uxor non poterat heres, id fuerat actum ut ad eam bona per | |
| hoc tacitum fideicommissum peruenirent. Et caput quidem | |
| tueri facile erat si hoc diceremus palam, sed peribat heredi- | |
| tas. Ita ergo fuit nobis agendum ut iudices illud intellegerent | 5 |
| factum, delatores non possent adprendere ut dictum, et con- | |
| tigit utrumque. Quod non inseruissem ueritus opinionem | |
| iactantiae nisi probare uoluissem in foro quoque esse his | |
| figuris locum. Quaedam etiam quae probare non possis | 75.1 |
| figura potius spargenda sunt. Haeret enim nonnumquam | |
| telum illud occultum, et hoc ipso quod non apparet eximi | |
| non potest: at si idem dicas palam, et defenditur et proban- | |
| dum est. | 5 |
| Cum autem obstat nobis personae reuerentia, quod secun- | 76.1 |
| dum posuimus genus, tanto cautius dicendum est quanto | |
| ualidius bonos inhibet pudor quam metus. Hic uero tegere | |
| nos iudex quod sciamus et uerba ui quadam ueritatis erum- | |
| pentia credat coercere. Nam †quo† minus aut ipsi in quos | 5 |
| dicimus aut iudices aut adsistentes oderint hanc maledicendi | |
| lasciuiam si uelle nos credant? Aut quid interest quo modo | 77.1 |
| dicatur cum et res et animus intellegitur? Quid dicendo | |
| denique proficimus nisi ut palam sit facere nos quod ipsi | |
| sciamus non esse faciendum? Atqui praecipue prima quibus | |
| praecipere coeperam tempora hoc uitio laborarunt: dicebant | 5 |
| enim libenter tales controuersias. Quae difficultatis gratia | |
| placent, cum sint multo faciliores. Nam rectum genus | 78.1 |
| adprobari nisi maximis uiribus non potest: haec deuerticula | |
| et anfractus suffugia sunt infirmitatis, ut qui cursu parum | |
| ualent, flexu eludant—cum haec quae adfectatur ratio sen- | |
| tentiarum non procul a ratione iocandi abhorreat. Adiuuat | 5 |
| etiam quod auditor gaudet intellegere et fauet ingenio suo et | |
| alio dicente se laudat. Itaque non solum si persona obstaret | 79.1 |
| rectae orationi, quo in genere saepius modo quam figuris | |
| opus est, decurrebant ad schemata, sed faciebant illis locum | |
| etiam ubi inutiles ac nefariae essent, ut si pater qui infamem | |
| in matre filium secreto occidisset reus malae tractationis | 5 |
| iacularetur in uxorem obliquis sententiis. Nam quid im- | 80.1 |
| purius quam retinuisse talem? Quid porro tam contrarium | |
| quam eum, qui accusetur quia summum nefas suspicatus de | |
| uxore uideatur, confirmare id ipsa defensione quod diluen- | |
| dum est? At si iudicum sumerent animum, scirent quam | 5 |
| eius modi actionem laturi non fuissent, multoque etiam | |
| minus cum in parentis abominanda crimina spargentur. | |
| Et quatenus huc incidimus, paulo plus scholis demus: nam | 81.1 |
| et in his educatur orator, et in eo quo modo declametur posi- | |
| tum est etiam quo modo agatur. Dicendum ergo de iis | |
| quoque in quibus non asperas figuras sed palam contrarias | |
| causae plerique fecerunt: 'Tyrannidis adfectatae damnatus | 5 |
| torqueatur ut conscios indicet: accusator eius optet quod | |
| uolet. Patrem quidam damnauit, optat ne is torqueatur: | |
| pater ei contra dicit.' Nemo se tenuit agens pro patre quin | 82.1 |
| figuras in filium faceret, tamquam illum conscium in tor- | |
| mentis nominaturus. Quo quid stultius? Nam cum hoc | |
| iudices intellexerint, aut non torquebitur, cum ideo torqueri | |
| uelit, aut torto non credetur. 'At credibile est hoc eum uelle.' | 5 |
| Fortasse: dissimulet ergo, ut efficiat. 'Sed nobis, declamatori- | 83.1 |
| bus dico, quid proderit hoc intellexisse nisi dixerimus?' Ergo, | |
| si uere ageretur, similiter consilium illud latens prodidisse- | |
| mus? Quid si neque utique uerum est, et habere alias hic | |
| damnatus contradicendi causas potest, uel quod legem con- | 5 |
| seruandam putet, uel quod nolit accusatori debere bene- | |
| ficium, uel, quod ego maxime sequerer, ut se in tormentis | |
| innocentem esse pertendat? Quare ne illud quidem semper | 84.1 |
| succurret sic dicentibus: 'patrocinium hoc uoluit qui con- | |
| trouersiam finxit.' Fortasse enim noluit, sed esto uoluerit: | |
| continuone, si ille stulte cogitauit, nobis quoque stulte | |
| dicendum est? At ego in causis agendis frequenter non puto | 5 |
| intuendum quid litigator uelit. Est et ille in hoc genere fre- | 85.1 |
| quens error, ut putent aliud quosdam dicere, aliud uelle, | |
| praecipue cum in themate est aliquem ut sibi mori liceat | |
| postulare, ut in illa controuersia: 'Qui aliquando fortiter | |
| fecerat et alio bello petierat ut militia uacaret e lege, quod | 5 |
| quinquagenarius esset, aduersante filio ire in aciem coactus | |
| deseruit. Filius, qui fortiter eodem proelio fecerat, incolumi- | |
| tatem eius optat: contra dicit pater.' Non enim, inquiunt, | |
| mori uult, sed inuidiam filio facere. Equidem rideo, quod | 86.1 |
| [ipsi] sic timent tamquam ipsi morituri et in consilium suos | |
| metus ferunt, obliti tot exemplorum circa uoluntariam mor- | |
| tem, causarum quoque quas habet factus ex uiro forti deser- | |
| tor. Sed de una controuersia loqui superuacuum est: ego in | 87.1 |
| uniuersum neque oratoris puto esse umquam praeuaricari, | |
| neque litem intellego in qua pars utraque idem uelit, neque | |
| tam stultum quemquam qui, si uiuere uult, mortem potius | |
| male petat quam omnino non petat. Non tamen nego esse | 88.1 |
| controuersias huius modi figuratas, ut est illa: 'reus parri- | |
| cidii quod fratrem occidisset damnatu iri uidebatur: pater | |
| pro testimonio dixit eum se iubente fecisse: absolutum ab- | |
| dicat.' Nam neque in totum filio parcit, nec quod priore | 5 |
| iudicio adfirmauit mutare palam potest, et, ut non durat | |
| ultra poenam abdicationis, ita abdicat tamen: et alioqui | |
| figura in patrem plus facit quam licet, in filium minus. Vt | 89.1 |
| autem nemo contra id quod uult dicit, ita potest melius | |
| aliquid uelle quam dicit: quo modo ille abdicatus, qui a patre | |
| ut filium expositum et ab eo educatum solutis alimentis | |
| recipiat postulat, reuocari fortasse mauult, non tamen quod | 5 |
| petit non uult. Est latens et illa significatio qua, cum ius | 90.1 |
| asperius petitur a iudice, fit [ei] tamen spes aliqua clemen- | |
| tiae, non palam, ne paciscamur, sed per quandam credibilem | |
| suspicionem, ut in multis controuersiis, sed in hac quoque: | |
| 'raptor nisi intra tricesimum diem et raptae patrem et suum | 5 |
| exorauerit pereat: qui exorato raptae patre suum non exorat | |
| agit cum eo dementiae': nam si promittat hic pater, lis | 91.1 |
| tollitur: si nullam spem faciat, ut non demens, crudelis certe | |
| uideatur et a se iudicem auertat. Latro igitur optime: 'Occides | |
| ergo?—Si potero.' Remissius et pro suo ingenio pater Gallio: | |
| 'dura, anime, dura: here fortior fuisti.' Confinia sunt his cele- | 92.1 |
| brata apud Graecos schemata, per quae res asperas mollius | |
| significant. Nam Themistocles suasisse existimatur Atheni- | |
| ensibus ut urbem apud deos deponerent, quia durum erat | |
| dicere ut relinquerent; et qui Victorias aureas in usum belli | 5 |
| conflari uolebat ita declinauit, uictoriis utendum esse. Totum | |
| autem allegoriae simile est aliud dicere, aliud intellegi uelle. | |
| Quaesitum etiam est quo modo responderi contra figuras | 93.1 |
| oporteret. Et quidam semper ex diuerso aperiendas | |
| putauerunt, sicut latentia uitia rescinduntur. Idque sane | |
| frequentissime faciendum est: aliter enim dilui obiecta non | |
| possunt, utique cum quaestio in eo consistit quod figurae | 5 |
| petunt. At cum maledicta sunt tantum, et non intellegere | |
| interim bonae conscientiae est. Atque etiam si fuerint cre- | 94.1 |
| briores figurae quam ut dissimulari possint, postulandum | |
| est ut nescio quid illud quod aduersarii obliquis sententiis | |
| significare uoluerint, si fiducia sit, obiciant palam, aut certe | |
| non exigant ut, quod ipsi non audent dicere, id iudices non | 5 |
| modo intellegant sed etiam credant. Vtilis aliquando etiam | 95.1 |
| dissimulatio est, ut in eo (nota enim fabula est) qui, cum | |
| esset contra eum dictum 'iura per patris tui cineres', | |
| paratum se esse respondit, et iudex condicione usus est, | |
| clamante multum aduocato schemata de rerum natura tolli: | 5 |
| ut protinus etiam praeceptum sit eius modi figuris utendum | |
| temere non esse. | |
| Tertium est genus in quo sola melius dicendi petitur occa- | 96.1 |
| sio, ideoque id Cicero non putat esse positum in contentione. | |
| Tale est illud quo idem utitur in Clodium: 'quibus iste, qui | |
| omnia sacrificia nosset, facile ab se deos placari posse arbi- | |
| trabatur.' Εἰρωνεία quoque in hoc genere materiae frequen- | 97.1 |
| tissima est. Sed eruditissimum longe si per aliam rem alia | |
| indicetur, ut cum aduersus tyrannum, qui sub pacto aboli- | |
| tionis dominationem deposuerat, agit competitor: 'mihi in | |
| te dicere non licet: tu in me dic, et potes; nuper te uolui | 5 |
| occidere.' Frequens illud est nec magno opere captandum, | 98.1 |
| quod petitur a iure iurando, ut pro exheredato: 'ita mihi | |
| contingat herede filio mori.' Nam et in totum iurare, nisi ubi | |
| necesse est, graui uiro parum conuenit, et est a Seneca | |
| dictum eleganter non patronorum hoc esse sed testium. Nec | 5 |
| meretur fidem qui sententiolae gratia iurat, nisi si potest | |
| tam bene quam Demosthenes, ut supra dixi. Leuissimum | 99.1 |
| autem longe genus ex uerbo, etiam si est apud Ciceronem in | |
| Clodiam: 'praesertim quam omnes amicam omnium potius | |
| quam cuiusquam inimicam putauerunt.' | |
| Comparationem equidem uideo figuram †non† esse, cum | 100.1 |
| sit interim probationis, interim etiam causae genus; et si | |
| talis eius forma qualis est pro Murena: 'uigilas tu de nocte | |
| ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo contendit | |
| mature cum exercitu perueniat: te gallorum, illum buci- | 5 |
| narum cantus exsuscitat' et cetera, nescio an orationis potius | 101.1 |
| quam sententiae sit. Id enim solum mutatur, quod non uni- | |
| uersa uniuersis sed singula singulis opponuntur. Et Celsus | |
| tamen et non neglegens auctor Visellius in hac eam parte | |
| posuerunt, Rutilius quidem Lupus in utroque genere, idque | 5 |
| ἀντίθετον uocat. | |
| Praeter illa uero quae Cicero inter lumina posuit senten- | 102.1 |
| tiarum, multa alia et idem Rutilius Gorgian secutus, non | |
| illum Leontinum, sed alium sui temporis, cuius quattuor | |
| libros in unum suum transtulit, et Celsus, uidelicet Rutilio | |
| accedens, posuerunt schemata: consummationem, quam | 103.1 |
| Graecus διαλλαγήν uocat, cum plura argumenta ad unum | |
| effectum deducuntur: consequens (ille ἐπακολούθησιν) de | |
| quo nos in argumentis diximus: collectionem, qui apud illum | |
| est συλλογισμός: minas, id est κατάπληξιν: exhortationem, | 5 |
| παραινετικόν. Quorum nihil non rectum est nisi cum aliquam | |
| ex iis de quibus locuti sumus figuram accipit. Praeter haec | 104.1 |
| Celsus excludere, adseuerare, detrectare, excitare iudicem, | |
| prouerbiis uti et uersibus et ioco, et inuidia et inuocatione | |
| intendere crimen, quod est δείνωσις, adulari, ignoscere, | |
| fastidire, admonere, satisfacere, precari, corripere figuras | 5 |
| putat. Partitionem quoque et propositionem et diuisionem | 105.1 |
| et rerum duarum cognationem, quod est ut idem ualeant | |
| quae uidentur esse diuersa, ut non is demum sit ueneficus | |
| qui uitam abstulit data potione, sed etiam qui mentem, quod | |
| est in parte finitionis. Rutilius siue Gorgias ἀναγκαῖον, ἀνά- | 106.1 |
| μνησιν, ἀνθυποφοράν, ἀντίρρησιν, παραύξησιν, προέκθεσιν (quod | |
| est dicere quid fieri oportuerit, deinde quid factum sit), | |
| ἐναντιότητα (unde sint ἐνθυμήματα κατ’ ἐναντίωσιν), μετά- | |
| λημψιν etiam, quo statu Hermagoras utitur. Visellius, quam- | 107.1 |
| quam paucissimas faciat figuras, ἐνθύμημα tamen, quod | |
| commentum uocat, et rationem appellans ἐπιχείρημα inter eas | |
| habet. Quod quidem recipit quodam modo et Celsus: nam | |
| consequens an epichirema sit dubitat. Visellius adicit et | 5 |
| sententiam. Inuenio qui adgregent his διασκευάς, ἀπαγορεύ- | |
| σεις, παραδιηγήσεις. Sed ut haec non sunt schemata, sic alia | |
| uel sint forsitan ac nos fugerint uel etiam noua fieri adhuc | |
| possint, eiusdem tamen naturae cuius sunt ea de quibus | |
| dictum est. | 10 |