| LIBER NONVS | |
| Cum sit proximo libro de tropis dictum, sequitur per- | 9.1.1.1 |
| tinens ad figuras (quae schemata Graece uocantur) locus | |
| ipsa rei natura coniunctus superiori. Nam plerique has | |
| tropos esse existimauerunt, quia, siue ex hoc duxerint | 2.1 |
| nomen, quod sint formati quodam modo, siue ex eo, quod | |
| uertant orationem, unde et motus dicuntur, fatendum erit | |
| esse utrumque eorum etiam in figuris. Vsus quoque est | |
| idem: nam et uim rebus adiciunt et gratiam praestant. Nec | 5 |
| desunt qui tropis figurarum nomen imponant, quorum est | |
| C. Artorius Proculus. Quin adeo similitudo manifesta est ut | 3.1 |
| ea discernere non sit in promptu. Nam quo modo quaedam | |
| in his species plane distant, manente tamen generaliter illa | |
| societate, quod utraque res a derecta et simplici ratione cum | |
| aliqua dicendi uirtute deflectitur: ita quaedam perquam | 5 |
| tenui limite diuiduntur, ut cum ironia tam inter figuras sen- | |
| tentiae quam inter tropos reperiatur, περίφρασιν autem et | |
| ὑπέρβατον et ὀνοματοποιίαν clari quoque auctores figuras uer- | |
| borum potius quam tropos dixerint. | |
| Quo magis signanda est utriusque rei differentia. Est igi- | 4.1 |
| tur tropos sermo a naturali et principali significatione tra- | |
| latus ad aliam ornandae orationis gratia, uel, ut plerique | |
| grammatici finiunt, dictio ab eo loco in quo propria est | |
| tralata in eum in quo propria non est: 'figura', sicut nomine | 5 |
| ipso patet, conformatio quaedam orationis remota a com- | |
| muni et primum se offerente ratione. Quare in tropis ponun- | 5.1 |
| tur uerba alia pro aliis, ut in μεταφορᾷ, μετωνυμίᾳ, ἀντονομασίᾳ, | |
| μεταλήμψει, συνεκδοχῇ, καταχρήσει, ἀλληγορίᾳ, plerumque | |
| ὑπερβολῇ: namque et rebus fit et uerbis. Ὀνοματοποιία fictio | |
| est nominis: ergo hoc quoque pro aliis ponitur, quibus usuri | 5 |
| fuimus si illud non fingeremus. Περίφρασις, etiam si frequen- | 6.1 |
| ter et id ipsum in cuius locum adsumitur nomen complecti | |
| solet, utitur tamen pluribus pro uno. Ἐπίθετον, quoniam | |
| plerumque habet antonomasiae partem, coniunctione eius | |
| fit tropos. In hyperbato commutatio est ordinis, ideoque | 5 |
| multi tropis hoc genus eximunt: transfert tamen uerbum | |
| aut partem eius a suo loco in alienum. Horum nihil in figuras | 7.1 |
| cadit: nam et propriis uerbis et ordine conlocatis figura fieri | |
| potest. Quo modo autem ironia alia sit tropi, alia schematos, | |
| suo loco reddam: nomen enim fateor esse commune. Haec | |
| scio quam multiplicem habeant quamque scrupulosam dis- | 5 |
| putationem, sed ea non pertinet ad praesens meum proposi- | |
| tum. Nihil enim refert quo modo appelletur utrumlibet | |
| eorum, si quid orationi prosit apparet: nec mutatur uoca- | |
| bulis uis rerum. Et sicut homines, si aliud acceperunt quam | 8.1 |
| quod habuerant nomen, idem sunt tamen, ita haec de quibus | |
| loquimur, siue tropi siue figurae dicentur, idem efficient. | |
| Non enim nominibus prosunt sed effectibus, ut statum | |
| coniecturalem an infitialem an facti an de substantia | 5 |
| nominemus nihil interest, dum idem quaeri sciamus. Opti- | 9.1 |
| mum ergo in his sequi maxime recepta, et rem ipsam, quo- | |
| cumque appellabitur modo, intellegi. Illud tamen notandum, | |
| coire frequenter in easdem sententias et tropon et figuram: | |
| tam enim tralatis uerbis quam propriis figuratur oratio. | 5 |
| Est autem non mediocris inter auctores dissensio et quae | 10.1 |
| uis nominis eius et quot genera et quae quam multaeque sint | |
| species. Quare primum intuendum est quid accipere debea- | |
| mus figuram. Nam duobus modis dicitur: uno qualiscumque | |
| forma sententiae, sicut in corporibus, quibus, quoquo modo | 5 |
| sunt composita, utique habitus est aliquis: altero, quo | 11.1 |
| proprie schema dicitur, in sensu uel sermone aliqua a uulgari | |
| et simplici specie cum ratione mutatio, sicut nos sedemus, | |
| incumbimus, respicimus. Itaque cum in eosdem casus aut | |
| tempora aut numeros aut etiam pedes continuo quis aut | 5 |
| certe nimium frequenter incurrit, praecipere solemus uarian- | |
| das figuras esse uitandae similitudinis gratia: in quo ita | 12.1 |
| loquimur tamquam omnis sermo habeat figuram. Itemque | |
| eadem figura dicitur 'cursitare' qua 'lectitare', id est eadem | |
| ratione declinari. Quare illo intellectu priore et communi | |
| nihil non figuratum est. Quo si contenti sumus, non inmerito | 5 |
| Apollodorus, si tradenti Caecilio credimus, incomprensibilia | |
| partis huius praecepta existimauit. Sed si habitus quidam | 13.1 |
| et quasi gestus sic appellandi sunt, id demum hoc loco accipi | |
| schema oportebit quod sit a simplici atque in promptu posito | |
| dicendi modo poetice uel oratorie mutatum. Sic enim uerum | |
| erit aliam esse orationem ἀσχημάτιστον, id est carentem | 5 |
| figuris, quod uitium non inter minima est, aliam ἐσχηματισ- | |
| μένην, id est figuratam. Verum id ipsum anguste Zoilus ter- | 14.1 |
| minauit, qui id solum putauerit schema quo aliud simulatur | |
| dici quam dicitur, quod sane uulgo quoque sic accipi scio: | |
| unde et figuratae controuersiae quaedam, de quibus post | |
| paulo dicam, uocantur. Ergo figura sit arte aliqua nouata | 5 |
| forma dicendi. | |
| Genus eius unum quidam putauerunt, in hoc ipso diuersas | 15.1 |
| opiniones secuti. Nam hi, quia uerborum mutatio sensus | |
| quoque uerteret, omnis figuras in uerbis esse dixerunt, illi, | |
| quia uerba rebus accommodarentur, omnis in sensibus. | |
| Quarum utraque manifesta cauillatio est. Nam et eadem | 16.1 |
| dici solent aliter atque aliter manetque sensus elocutione | |
| mutata, et figura sententiae plures habere uerborum figuras | |
| potest. Illa est enim posita in concipienda cogitatione, haec | |
| in enuntianda, sed frequentissime coeunt, ut in hoc: 'iam, | 5 |
| iam, Dolabella, neque me tui neque tuorum liberum—': | |
| nam oratio a iudice auersa in sententia, 'iam iam' et 'liber- | |
| um' in uerbis sunt schemata. | |
| Inter plurimos enim, quod sciam, consensum est duas eius | 17.1 |
| esse partes, διανοίας, id est mentis uel sensus uel sententi- | |
| arum (nam his omnibus modis dictum est), et λέξεως, id est | |
| uerborum uel dictionis uel elocutionis uel sermonis uel ora- | |
| tionis: nam et uariatur et nihil refert. Cornelius tamen Cel- | 18.1 |
| sus adicit uerbis et sententiis figuras colorum, nimia profecto | |
| nouitatis cupiditate ductus. Nam quis ignorasse eruditum | |
| alioqui uirum credat colores et sententias sensus esse? Quare | |
| sicut omnem orationem, ita figuras quoque uersari necesse | 5 |
| est in sensu et in uerbis. | |
| Vt uero natura prius est concipere animo res quam enun- | 19.1 |
| tiare, ita de iis figuris ante est loquendum quae ad mentem | |
| pertinent: quarum quidem utilitas cum magna tum multi- | |
| plex in nullo non orationis opere uel clarissime lucet. Nam | |
| etsi minime uidetur pertinere ad probationem qua figura | 5 |
| quidque dicatur, facit tamen credibilia quae dicimus, et in | |
| animos iudicum qua non obseruatur inrepit. Namque ut in | 20.1 |
| armorum certamine aduersos ictus et rectas ac simplices | |
| manus cum uidere tum etiam cauere ac propulsare facile est, | |
| auersae tectaeque minus sunt obseruabiles, et aliud osten- | |
| disse quam petas artis est: sic oratio, quae astu caret, pondere | 5 |
| modo et inpulsu proeliatur, simulanti uariantique cona- | |
| tus in latera atque in terga incurrere datur et arma auocare | |
| et uelut nutu fallere. Iam uero adfectus nihil magis ducit. | 21.1 |
| Nam si frons, oculi, manus multum ad motum animorum | |
| ualent, quanto plus orationis ipsius uultus ad id quod efficere | |
| tendimus compositus? Plurimum tamen ad commenda- | |
| tionem facit, siue in conciliandis agentis moribus siue ad | 5 |
| promerendum actioni fauorem siue ad leuandum uarietate | |
| fastidium siue ad quaedam uel decentius indicanda uel | |
| tutius. | |
| Sed antequam quae cuique rei figura conueniat ostendo, | 22.1 |
| dicendum est nequaquam eas esse tam multas quam sint a | |
| quibusdam constitutae: neque enim me mouent nomina illa, | |
| quae fingere utique Graecis promptissimum est. Ante omnia | 23.1 |
| igitur illi qui totidem figuras putant quot adfectus repudian- | |
| di, non quia adfectus non sit quaedam qualitas mentis, sed | |
| quia figura, quam non communiter sed proprie nominamus, | |
| non sit simplex rei cuiuscumque enuntiatio. Quapropter in | 5 |
| dicendo irasci dolere misereri timere confidere contemnere | |
| non sunt figurae, non magis quam suadere minari rogare | |
| excusare. Sed fallit parum diligenter intuentes quod | 24.1 |
| inueniunt in omnibus iis locis figuras et earum exempla ex | |
| orationibus excerpunt: neque enim pars ulla dicendi est quae | |
| non recipere eas possit. Sed aliud est admittere figuram, | |
| aliud figuram esse: neque enim uerebor explicandae rei gratia | 5 |
| frequentiorem eiusdem nominis repetitionem. Quare dabunt | 25.1 |
| mihi aliquam in irascente deprecante miserante figuram; | |
| scio: sed non ideo irasci, misereri, deprecari figura erit. | |
| Cicero quidem omnia orationis lumina in hunc locum con- | |
| gerit, mediam quandam, ut arbitror, secutus uiam: ut neque | 5 |
| omnis sermo schema iudicaretur neque ea sola quae haberent | |
| aliquam remotam ab usu communi fictionem, sed quae essent | |
| clarissima et ad mouendum auditorem ualerent plurimum: | |
| quem duobus ab eo libris tractatum locum ad litteram | |
| subieci, ne fraudarem legentes iudicio maximi auctoris. | 10 |
| In tertio de Oratore ita scriptum est: 'In perpetua autem | 26.1 |
| oratione, cum et coniunctionis leuitatem et numerorum | |
| quam dixi rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus | |
| distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum | |
| atque uerborum. Nam et commoratio una in re permultum | 27.1 |
| mouet et inlustris explanatio rerumque quasi gerantur sub | |
| aspectum paene subiectio, quae in exponenda re plurimum | |
| ualet, ad inlustrandum id quod exponitur, et ad amplifican- | |
| dum, ut iis qui audient illud quod augebimus, quantum | 5 |
| efficere oratio poterit, tantum esse uideatur: et huic con- | 28.1 |
| traria saepe percursio est et plus ad intellegendum quam | |
| dixeris significatio et distincte concisa breuitas et extenua- | |
| tio, et huic adiuncta inlusio, a praeceptis Caesaris non ab- | |
| horrens, et ab re digressio, in qua cum fuerit delectatio, tum | 5 |
| reditus ad rem aptus et concinens esse debebit: propositio- | |
| que quid sis dicturus et ab eo quod est dictum seiunctio et | |
| reditus ad propositum et iteratio et rationis apta conclusio: | |
| tum augendi minuendiue causa ueritatis supralatio atque | 29.1 |
| traiectio, et rogatio atque huic finitima quasi percontatio | |
| expositioque sententiae suae: tum illa, quae maxime quasi | |
| inrepit in hominum mentes, alia dicentis ac significantis | |
| dissimulatio, quae est periucunda cum [in] orationis non con- | 5 |
| tentione sed sermone tractatur: deinde dubitatio, tum distri- | 30.1 |
| butio, tum correctio uel ante uel post quam dixeris, uel cum | |
| aliquid a te ipso reicias. Praemunitio etiam est ad id quod | |
| adgrediare, et traiectio in alium: communicatio, quae est | |
| quasi cum iis ipsis apud quos dicas deliberatio: morum ac | 5 |
| uitae imitatio uel in personis uel sine illis, magnum quoddam | |
| ornamentum orationis et aptum ad animos conciliandos uel | |
| maxime, saepe autem etiam ad commouendos: personarum | 31.1 |
| ficta inductio, uel grauissimum lumen augendi: descriptio, | |
| erroris inductio, ad hilaritatem inpulsio, anteoccupatio: tum | |
| duo illa quae maxime mouent, similitudo et exemplum: | |
| digestio, interpellatio, contentio, reticentia, commendatio: | 5 |
| uox quaedam libera atque etiam effrenatior augendi causa, | 32.1 |
| iracundia, obiurgatio, promissio, deprecatio, obsecratio, | |
| declinatio breuis a proposito, non ut superior illa digressio, | |
| purgatio, conciliatio, laesio, optatio atque execratio. His fere | 33.1 |
| luminibus inlustrant orationem sententiae. Orationis autem | |
| ipsius tamquam armorum est uel ad usum comminatio | |
| et quasi petitio uel ad uenustatem ipsa tractatio. Nam et | |
| geminatio uerborum habet interdum uim, leporem alias, et | 5 |
| paulum inmutatum uerbum atque deflexum, et eiusdem | |
| uerbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum con- | |
| uersio, et in eadem uerba impetus et concursio, et adiunctio | |
| et progressio, et eiusdem uerbi crebrius positi quaedam | |
| distinctio, et reuocatio uerbi, et illa quae similiter desinunt aut | 10 |
| quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut | |
| quae sunt inter se similia. Est etiam gradatio quaedam et | 34.1 |
| conuersio et uerborum concinna transgressio et contrarium | |
| et dissolutum et declinatio <et> reprehensio et exclamatio et | |
| inminutio et quod in multis casibus ponitur et quod de sin- | |
| gulis rebus propositis ductum refertur ad singula, et ad pro- | 5 |
| positum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio, | |
| et permissio et rursus alia dubitatio et inprouisum quiddam, et | 35.1 |
| dinumeratio et alia correctio et dissipatio, et continuatum | |
| et interruptum, et imago et sibi ipsi responsio et inmutatio | |
| et diiunctio et ordo et relatio et digressio et circumscriptio. | |
| Haec enim sunt fere atque horum similia, uel plura etiam | 36.1 |
| esse possunt, quae sententiis orationem uerborumque con- | |
| formationibus inluminent.' | |
| Eadem sunt in Oratore plurima, non omnia tamen et | |
| paulo magis distincta, quia post orationis et sententiarum | 5 |
| figuras tertium quendam subiecit locum ad alias, ut ipse | |
| ait, quasi uirtutes dicendi pertinentem: 'Et reliqua ex con- | 37.1 |
| locatione uerborum quae sumuntur quasi lumina magnum | |
| adferunt ornatum orationi. Sunt enim similia illis quae in | |
| amplo ornatu scaenae aut fori appellantur insignia, non quia | |
| sola ornent, sed quod excellant. Eadem ratio est horum, quae | 38.1 |
| sunt orationis lumina et quodam modo insignia, cum aut | |
| duplicantur iteranturque uerba aut breuiter commutata | |
| ponuntur, aut ab eodem uerbo ducitur saepius oratio aut in | |
| idem conicitur aut utrumque, aut adiungitur idem iteratum | 5 |
| aut idem ad extremum refertur, aut continenter unum uer- | |
| bum non eadem sententia ponitur, aut cum similiter uel | 39.1 |
| cadunt uerba uel desinunt, aut multis modis contrariis re- | |
| lata contraria, aut cum gradatim sursum uersum reditur, aut | |
| cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur, aut | |
| cum aliquid praetereuntes cur id faciamus ostendimus, | 5 |
| aut cum corrigimus nosmet ipsos quasi reprehendentes, aut | |
| si est aliqua exclamatio uel admirationis uel questionis, aut | |
| cum eiusdem nominis casus saepius commutantur. Senten- | 40.1 |
| tiarum ornamenta maiora sunt: quibus quia frequentissime | |
| Demosthenes utatur, sunt qui putent idcirco eius eloquen- | |
| tiam maxime esse laudabilem. Et uero nullus fere ab eo | |
| locus sine quadam conformatione sententiae dicitur, nec | 5 |
| quicquam est aliud dicere nisi omnes aut certe plerasque | |
| aliqua specie inluminare sententias. Quas cum tu optume, | 41.1 |
| Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut exemplis? | |
| Tantum modo notetur locus. Sic igitur dicet ille quem expeti- | |
| mus ut uerset saepe multis modis eadem et in una re haereat | |
| in eademque commoretur sententia: saepe etiam ut extenuet | 42.1 |
| aliquid, saepe ut inrideat, ut declinet a proposito deflectat- | |
| que sententiam, ut proponat quid dicturus sit, ut, cum | |
| transegerit iam aliquid, definiat, ut se ipse reuocet, ut quod | |
| dixerit iteret, ut argumentum ratione concludat, ut interro- | 5 |
| gando urgeat, ut rursus quasi ad interrogata sibi ipse respon- | |
| deat, ut contra ac dicat accipi et sentiri uelit, ut addubitet | 43.1 |
| quid potius aut quo modo dicat, ut diuidat in partis, ut | |
| aliquid relinquat et neglegat, ut ante praemuniat, ut in eo | |
| ipso in quo reprehendatur culpam in aduersarium conferat, | |
| ut saepe cum iis qui audiunt, nonnumquam etiam cum ad- | 44.1 |
| uersario quasi deliberet, ut hominum mores sermonesque | |
| describat, ut muta quaedam loquentia inducat, ut ab eo | |
| quod agitur auertat animos, ut saepe in hilaritatem risumue | |
| conuertat, ut ante occupet quod uideat opponi, ut comparet | 5 |
| similitudines, ut utatur exemplis, ut aliud alii tribuens dis- | |
| pertiat, ut interpellatorem coerceat, ut aliquid reticere se | |
| dicat, ut denuntiet quid caueant, ut liberius quid audeat, ut | |
| irascatur etiam, ut obiurget aliquando, ut deprecetur, ut | |
| supplicet, ut medeatur, ut a proposito declinet aliquantum, | 10 |
| ut optet, ut execretur, ut fiat iis apud quos dicet familiaris. | |
| Atque alias etiam dicendi quasi uirtutes sequetur: breuita- | 45.1 |
| tem si res petet, saepe etiam rem dicendo subiciet oculis, | |
| saepe supra feret quam fieri possit: significatio saepe erit | |
| maior quam oratio, saepe hilaritas, saepe uitae naturarum- | |
| que imitatio. Hoc in genere (nam quasi siluam uides) omnis | 5 |
| eluceat oportet eloquentiae magnitudo.' |