| Tropos est uerbi uel sermonis a propria significatione | 8.6.1.1 |
| in aliam cum uirtute mutatio. Circa quem inexplicabilis et | |
| grammaticis inter ipsos et philosophis pugna est quae sint | |
| genera, quae species, qui numerus, quis cuique subiciatur. | |
| Nos, omissis quae nihil ad instruendum oratorem pertinent | 2.1 |
| cauillationibus, necessarios maxime atque in usum receptos | |
| exequemur, haec modo in his adnotasse contenti, quosdam | |
| gratia significationis, quosdam decoris adsumi, et esse alios | |
| in uerbis propriis, alios in tralatis, uertique formas non uer- | 5 |
| borum modo sed et sensuum et compositionis. Quare mihi | 3.1 |
| uidentur errasse qui non alios crediderunt tropos quam in | |
| quibus uerbum pro uerbo poneretur. Neque illud ignoro, in | |
| isdem fere qui significandi gratia adhibentur esse et orna- | |
| tum, sed non idem accidet contra, eruntque quidam tantum | 5 |
| ad speciem accommodati. | |
| Incipiamus igitur ab eo qui cum frequentissimus est tum | 4.1 |
| longe pulcherrimus, tralatione dico, quae μεταφορά Graece | |
| uocatur. Quae quidem cum ita est ab ipsa nobis concessa | |
| natura ut indocti quoque ac non sentientes ea frequenter | |
| utantur, tum ita iucunda atque nitida ut in oratione quam- | 5 |
| libet clara proprio tamen lumine eluceat. Neque enim uul- | 5.1 |
| garis esse neque humilis nec insuauis haec recte modo adscita | |
| potest. Copiam quoque sermonis auget permutando aut | |
| mutuando quae non habet, quodque est difficillimum, prae- | |
| stat ne ulli rei nomen deesse uideatur. Transfertur ergo | 5 |
| nomen aut uerbum ex eo loco in quo proprium est in eum in | |
| quo aut proprium deest aut tralatum proprio melius est. Id | 6.1 |
| facimus aut quia necesse est aut quia significantius est aut, | |
| ut dixi, quia decentius. Vbi nihil horum praestabit quod | |
| transferetur, inproprium erit. Necessitate rustici 'gemmam' | |
| in uitibus (quid enim dicerent aliud?) et 'sitire segetes' et | 5 |
| 'fructus laborare', necessitate nos 'durum hominem' aut | |
| 'asperum': non enim proprium erat quod daremus his ad- | |
| fectibus nomen. Iam 'incensum ira' et 'inflammatum cupidi- | 7.1 |
| tate' et 'lapsum errore' significandi gratia: nihil enim horum | |
| suis uerbis quam his arcessitis magis proprium erit. Illa ad | |
| ornatum, 'lumen orationis' et 'generis claritatem' et 'con- | |
| tionum procellas' et 'eloquentiae fulmina', ut Cicero pro | 5 |
| Milone Clodium 'fontem gloriae eius' uocat et alio loco 'sege- | |
| tem ac materiem'. Quaedam etiam parum speciosa dictu per | 8.1 |
| hanc explicantur: | |
| 'hoc faciunt nimio ne luxu obtunsior usus | |
| sit genitali aruo et sulcos oblimet inertes'. | |
| In totum autem metaphora breuior est similitudo, eoque | 5 |
| distat quod illa comparatur rei quam uolumus exprimere, | |
| haec pro ipsa re dicitur. Comparatio est cum dico fecisse | 9.1 |
| quid hominem 'ut leonem', tralatio cum dico de homine 'leo | |
| est'. Huius uis omnis quadruplex maxime uidetur: cum in | |
| rebus animalibus aliud pro alio ponitur, ut de agitatore | |
| 'gubernator magna contorsit equum ui', | 5 |
| aut [ut Liuius Scipionem a Catone 'adlatrari' solitum refert] | 10.1 |
| inanima pro aliis generis eiusdem sumuntur, ut | |
| 'classique inmittit habenas', | |
| aut pro rebus animalibus inanima: | |
| 'ferron an fato moerus Argiuom occidit?' | 5 |
| aut contra: | |
| 'sedet inscius alto | |
| accipiens sonitum saxi de uertice pastor.' | |
| Praecipueque ex his oritur mira sublimitas quae audaci et | 11.1 |
| proxime periculum tralatione tolluntur, cum rebus sensu | |
| carentibus actum quendam et animos damus, qualis est | |
| 'pontem indignatus Araxes' | |
| et illa Ciceronis: 'Quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in | 12.1 |
| acie Pharsalica gladius agebat? Cuius latus ille mucro pete- | |
| bat? Qui sensus erat armorum tuorum?' Duplicatur interim | |
| haec uirtus, ut apud Vergilium: | |
| 'ferrumque armare ueneno', | 5 |
| nam et 'ueneno armare' et 'ferrum armare' tralatio est. | |
| Secantur haec in pluris <partis>, ut a rationali ad rationale | 13.1 |
| et idem de inrationalibus et haec inuicem, quibus similis | |
| ratio est et a toto et <a> partibus. Sed iam non pueris prae- | |
| cipimus, ut accepto genere species intellegere non possint. | |
| Vt modicus autem atque oportunus eius usus inlustrat | 14.1 |
| orationem, ita frequens et obscurat et taedio complet, con- | |
| tinuus uero in allegorian et aenigmata exit. Sunt etiam | |
| quaedam et humiles tralationes, ut id de quo modo dixi, 'saxea | |
| est uerruca', et sordidae. Non enim, si Cicero recte 'sentinam | 15.1 |
| rei publicae' dixit, foeditatem hominum significans, idcirco | |
| probem illud quoque ueteris oratoris: 'persecuisti rei publi- | |
| cae uomicas.' Optimeque Cicero demonstrat cauendum ne | |
| sit deformis tralatio, qualis est (nam ipsis eius utar exemplis): | 5 |
| 'castratam morte Africani rem publicam', et 'stercus curiae | |
| Glauciam': ne nimio maior aut, quod saepius accidit, minor, | 16.1 |
| ne dissimilis. Quorum exempla nimium frequenter deprendet | |
| qui scierit haec uitia esse. Sed copia quoque modum egressa | |
| uitiosa est, praecipue in eadem specie. Sunt et durae, id est | 17.1 |
| a longinqua similitudine ductae, ut | |
| 'capitis niues' | |
| et | |
| 'Iuppiter hibernas cana niue conspuit Alpes.' | 5 |
| In illo uero plurimum erroris, quod ea quae poetis, qui et | |
| omnia ad uoluptatem referunt et plurima uertere etiam ipsa | |
| metri necessitate coguntur, permissa sunt conuenire quidam | |
| etiam prorsae putant. At ego in agendo nec 'pastorem populi' | 18.1 |
| auctore Homero dixerim nec uolucres per aëra 'nare', licet | |
| hoc Vergilius in apibus ac Daedalo speciosissime sit usus. | |
| Metaphora enim aut uacantem locum occupare debet aut, | |
| si in alienum uenit, plus ualere eo quod expellit. | 5 |
| Quod [aliquando] paene iam magis de synecdoche dicam. | 19.1 |
| Nam tralatio permouendis animis plerumque <et> signandis | |
| rebus ac sub oculos subiciendis reperta est: haec uariare | |
| sermonem potest, ut ex uno pluris intellegamus, parte totum, | |
| specie genus, praecedentibus sequentia, uel omnia haec | 5 |
| contra, liberior poetis quam oratoribus. Nam prorsa, ut | 20.1 |
| 'mucronem' pro gladio et 'tectum' pro domo recipiet, ita non | |
| 'puppem' pro naui nec 'abietem' pro tabellis, et rursus, ut | |
| pro gladio 'ferrum', ita non pro equo 'quadrupedem'. Maxime | |
| autem in orando ualebit numerorum illa libertas. Nam et | 5 |
| Liuius saepe sic dicit: 'Romanus proelio uictor', cum Ro- | |
| manos uicisse significat, et contra Cicero ad Brutum 'populo' | |
| inquit 'imposuimus et oratores uisi sumus', cum de se tan- | |
| tum loqueretur. Quod genus non orationis modo ornatus sed | 21.1 |
| etiam cotidiani sermonis usus recipit. Quidam synecdochen | |
| uocant et cum id in contextu sermonis quod tacetur | |
| accipimus: uerbum enim ex uerbis intellegi, quod inter uitia | |
| ellipsis uocatur: | 5 |
| 'Arcades ad portas ruere'. | |
| Mihi hanc figuram esse magis placet, illic ergo reddetur. | |
| Aliud etiam intellegitur ex alio: | 22.1 |
| 'aspice, aratra iugo referunt suspensa iuuenci', | |
| unde apparet noctem adpropinquare. Id nescio an oratori | |
| conueniat nisi in argumentando, cum rei signum est: sed | |
| hoc ab elocutionis ratione distat. | 5 |
| Nec procul ab hoc genere discedit μετωνυμία, quae est | 23.1 |
| nominis pro nomine positio, [cuius uis est pro eo quod dicitur | |
| causam propter quam dicitur ponere] sed, ut ait Cicero, | |
| hypallagen rhetores dicunt. Haec inuentas ab inuentore et | |
| subiectas res ab optinentibus significat, ut | 5 |
| 'Cererem corruptam undis', | |
| et | |
| 'receptus | |
| terra Neptunus classes aquilonibus arcet'. | |
| Quod fit retrorsum durius. Refert autem in quantum hic | 24.1 |
| tropos oratorem sequatur. Nam ut 'Vulcanum' pro igne | |
| uulgo audimus et 'uario Marte pugnatum' eruditus est sermo | |
| et 'Venerem' quam coitum dixisse magis decet, ita 'Liberum | |
| et Cererem' pro uino et pane licentius quam ut fori seueritas | 5 |
| ferat. Sicut ex eo quod <continet id quod> continetur: usus | |
| recipit 'bene moratas urbes' et 'poculum epotum' et 'saecu- | |
| lum felix', at id quod contra est raro audeat nisi poeta: | 25.1 |
| 'iam proximus ardet | Vcalegon.' | |
| Nisi forte hoc potius est a possessore quod possidetur, ut | |
| 'hominem deuorari', cuius patrimonium consumatur: quo | |
| modo fiunt innumerabiles species. Huius enim sunt generis | 26.1 |
| cum 'ab Hannibale' caesa [et apud tragicos aegialeo] apud | |
| Cannas sexaginta milia dicimus, et carmina Vergili 'Vergi- | |
| lium', 'uenisse' commeatus qui adferantur, 'sacrilegium' | |
| deprehensum, non sacrilegum, 'armorum' scientiam habere, | 5 |
| non artis. Illud quoque et poetis et oratoribus frequens, quo | 27.1 |
| id quod efficit ex eo quod efficitur ostendimus. Nam et car- | |
| minum auctores | |
| 'pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas', | |
| et | 5 |
| 'pallentesque habitant morbi tristisque senectus', | |
| et orator 'praecipitem iram', 'hilarem adulescentiam', 'segne | |
| otium' dicet. | |
| Est etiam huic tropo quaedam cum synecdoche uicinia; | 28.1 |
| nam cum dico 'uultus hominis' pro uultu, dico pluraliter quod | |
| singulare est: sed non id ago, ut unum ex multis intellegatur | |
| (nam id est manifestum), sed nomen inmuto: et cum aurata | |
| tecta 'aurea', pusillum ab ea discedo, quia non est pars aura- | 5 |
| tura. Quae singula persequi minutioris est curae etiam non | |
| oratorem instruentibus. | |
| Antonomasia, quae aliquid pro nomine ponit, poetis | 29.1 |
| utroque modo frequentissima, et per epitheton, quod detrac- | |
| to eo cui adponitur ualet pro nomine ('Tydides', 'Pelides'), | |
| et ex iis quae in quoque sunt praecipua: | |
| 'diuum pater atque hominum rex'. | 5 |
| [Et ex factis quibus persona signatur: | |
| 'thalamo quae fixa reliquit | |
| impius'.] | |
| Oratoribus etiamsi rarus eius rei nonnullus tamen usus est. | 30.1 |
| Nam ut 'Tydiden' et 'Peliden' non dixerint, ita dixerint | |
| 'impium' et 'parricidam': 'euersorem' quoque 'Carthaginis | |
| et Numantiae' pro Scipione et 'Romanae eloquentiae prin- | |
| cipem' pro Cicerone posuisse non dubitent. Ipse certe usus | 5 |
| est hac libertate: 'non multa peccas, inquit ille fortissimo | |
| uiro senior magister': neutrum enim nomen est positum et | |
| utrumque intellegitur. | |
| Onomatopoeia quidem, id est fictio nominis, Graecis inter | 31.1 |
| maximas habita uirtutes, nobis uix permittitur. Et sunt | |
| plurima ita posita ab iis qui sermonem primi fecerunt, ap- | |
| tantes adfectibus uocem: nam 'mugitus' et 'sibilus' et 'mur- | |
| mur' inde uenerunt. Deinde, tamquam consumpta sint | 32.1 |
| omnia, nihil generare audemus ipsi, cum multa cotidie ab | |
| antiquis ficta moriantur. Vix illa, quae πεποιημένα uocant, | |
| quae ex uocibus in usum receptis quocumque modo declinan- | |
| tur nobis permittimus, qualia sunt [ut] 'sullaturit' et 'pro- | 5 |
| scripturit'; atque 'laureati postes' pro illo 'lauru coronati' ex | |
| eadem fictione sunt, sed hoc feliciter eualuit. †Adoinoia | 33.1 |
| etuio eo† ferimus in Graecis, Ouidius †ocoeludit† 'uinoeo | |
| bonoeo'. Dure etiam iungere arquitenentem et diuidere | |
| septentriones uidemur. | |
| Eo magis necessaria catachresis, quam recte dicimus abu- | 34.1 |
| sionem, quae non habentibus nomen suum accommodat | |
| quod in proximo est, sic: | |
| 'equum †ogra putant† | |
| aedificant', | 5 |
| et apud tragicos 'Aegialeo parentat pater'. Mille sunt haec: | 35.1 |
| 'acetabula' quidquid habent et 'pyxides' cuiuscumque ma- | |
| teriae sunt et 'parricida' matris quoque aut fratris inter- | |
| fector. Discernendumque est <ab> hoc totum tralationis istud | |
| genus, quod abusio est ubi nomen defuit, tralatio ubi aliud | 5 |
| fuit. Nam poetae solent abusiue etiam in iis rebus quibus | |
| nomina sua sunt uicinis potius uti, quod rarum in prorsa est. | |
| Illa quoque quidam catachresis uolunt esse, cum pro temeri- | 36.1 |
| tate 'uirtus' aut pro luxuria 'liberalitas' dicitur. A quibus | |
| equidem dissentio: namque in his non uerbum pro uerbo | |
| ponitur, sed res pro re. Neque enim quisquam putat [et] | |
| 'luxuriam' et 'liberalitatem' idem significare, uerum id quod | 5 |
| fit alius luxuriam esse dicit, alius liberalitatem, quamuis | |
| neutri dubium sit haec esse diuersa. | |
| Superest ex his quae aliter significant metalempsis, id est | 37.1 |
| transumptio, quae ex alio †tropo† in alium uelut uiam prae- | |
| stat, * et rarissimus et improbissimus, Graecis tamen fre- | |
| quentior, qui Centaurum, qui Chiron est, Ἥσσονα <et> insulas | |
| ὀξείας θοάς dicunt. Nos quis ferat si Verrem 'suem' aut | 5 |
| Aelium <Catum> 'doctum' nominemus? Est enim haec in | 38.1 |
| metalempsi natura, ut inter id quod transfertur <et id quo | |
| transfertur> sit medius quidam gradus, nihil ipse significans | |
| sed praebens transitum: quem tropum magis adfectamus | |
| ut habere uideamur quam ullo in loco desideramus. Nam id | 5 |
| eius frequentissimum exemplum est: 'cano canto', <et 'canto> | |
| dico', ita 'cano dico': interest medium illud 'canto'. Nec | 39.1 |
| diutius in eo morandum: †innisi† usus admodum uideo, | |
| †nihil†, ut dixi, in comoedis. | |
| Cetera iam non significandi gratia, sed ad ornandam †non† | 40.1 |
| augendam orationem adsumuntur. Ornat enim ἐπίθετον, | |
| quod recte dicimus adpositum, a nonnullis sequens dicitur. | |
| Eo poetae et frequentius et liberius utuntur. Namque illis | |
| satis est conuenire id uerbo cui adponitur: itaque et 'dentes | 5 |
| albos' et 'umida uina' in his non reprehendemus; apud ora- | |
| torem, nisi aliquid efficitur, redundat: tum autem efficitur | |
| si sine illo <id> quod dicitur minus est, qualia sunt: 'o scelus | |
| abominandum, o deformem libidinem.' Exornatur autem res | 41.1 |
| tota maxime tralationibus: 'cupiditas effrenata' et 'insanae | |
| substructiones.' Et solet fieri aliis adiunctis [epitheton] | |
| tropis, ut apud Vergilium 'turpis egestas' et 'tristis senectus'. | |
| Verumtamen talis est ratio huiusce uirtutis ut sine adpositis | 5 |
| nuda sit et uelut incompta oratio, oneretur tamen multis. | |
| Nam fit longa et impedita †uti questionibus† eam iungas | 42.1 |
| similem agmini totidem lixas habenti quot milites, cui et | |
| numerus est duplex nec duplum uirium. Quamquam non | |
| singula modo, sed etiam plura uerba adponi solent, ut | |
| 'coniugio Anchisa Veneris dignate superbo'. | 5 |
| Sed hoc quocumque modo: duo uero uni adposita ne uersum | 43.1 |
| quidem decuerint. Sunt autem quibus non uideatur hic | |
| omnino tropos quia nihil uertat, nec est semper, sed cum id | |
| <quod> est adpositum, si a proprio diuiseris, per se significat | |
| et facit antonomasian. Nam si dicas 'ille qui Numantiam <et> | 5 |
| Carthaginem euertit', antonomasia est, si adieceris 'Scipio' | |
| adpositum: †non potest ergo esse iunctum.† | |
| Allegoria, quam inuersionem interpretantur, aut aliud | 44.1 |
| uerbis, aliud sensu ostendit, aut etiam interim contrarium. | |
| Prius fit genus plerumque continuatis tralationibus, ut | |
| 'O nauis, referent in mare te noui | |
| fluctus: o quid agis? Fortiter occupa | 5 |
| portum', | |
| totusque ille Horati locus, quo nauem pro re publica, fluctus | |
| et tempestates pro bellis ciuilibus, portum pro pace atque | |
| concordia dicit. Tale Lucreti | 45.1 |
| 'auia Pieridum peragro loca', | |
| et Vergili | |
| 'sed nos inmensum spatiis confecimus aequor, | |
| et iam tempus equum fumantia soluere colla.' | 5 |
| Sine tralatione uero in Bucolicis: | 46.1 |
| 'certe equidem audieram, qua se subducere colles | |
| incipiunt mollique iugum demittere cliuo, | |
| usque ad aquam et ueteris iam fracta cacumina fagi, | |
| omnia carminibus uestrum seruasse Menalcan.' | 5 |
| Hoc enim loco praeter nomen cetera propriis decisa sunt | 47.1 |
| uerbis, uerum non pastor Menalcas sed Vergilius est intelle- | |
| gendus. Habet usum talis allegoriae frequenter oratio, sed | |
| raro totius, plerumque apertis permixta est. Tota apud | |
| Ciceronem talis est: 'hoc miror, hoc queror, quemquam | 5 |
| hominem ita pessumdare alterum uelle ut etiam nauem | |
| perforet in qua ipse nauiget.' Illud commixtum frequen- | 48.1 |
| tissimum: 'equidem ceteras tempestates et procellas in illis | |
| dumtaxat fluctibus contionum semper Miloni putaui esse | |
| subeundas.' Nisi adiecisset 'dumtaxat contionum', esset | |
| allegoria: nunc eam miscuit. Quo in genere et species ex | 5 |
| arcessitis uerbis uenit et intellectus ex propriis. Illud uero | 49.1 |
| longe speciosissimum genus orationis in quo trium permixta | |
| est gratia, similitudinis allegoriae tralationis: 'Quod fretum, | |
| quem euripum tot motus, tantas, tam uarias habere creditis | |
| agitationes commutationes fluctus, quantas perturbationes | 5 |
| et quantos aestus habet ratio comitiorum? Dies intermissus | |
| unus aut nox interposita saepe [et] perturbat omnia et totam | |
| opinionem parua nonnumquam commutat aura rumoris.' | |
| Nam id quoque in primis est custodiendum, ut, quo ex | 50.1 |
| genere coeperis tralationis, hoc desinas. Multi autem, cum | |
| initium tempestatem sumpserunt, incendio aut ruina finiunt, | |
| quae est inconsequentia rerum foedissima. Ceterum allegoria | 51.1 |
| paruis quoque ingeniis et cotidiano sermoni frequentissime | |
| seruit. Nam illa in agendis causis iam detrita 'pedem con- | |
| ferre' et 'iugulum petere' et 'sanguinem mittere' inde sunt, | |
| nec offendunt tamen: est enim grata in eloquendo nouitas | 5 |
| et emutatio, et magis inopinata delectant. Ideoque iam in | |
| his amisimus modum et gratiam rei nimia captatione con- | |
| sumpsimus. Est in exemplis allegoria, si non praedicta | 52.1 |
| ratione ponantur. Nam ut 'Dionysium Corinthi esse', quo | |
| Graeci omnes utuntur, ita plurima similia dici possunt. Sed | |
| allegoria quae est obscurior 'aenigma' dicitur, uitium meo | |
| quidem iudicio si quidem dicere dilucide uirtus, quo tamen | 5 |
| et poetae utuntur: | |
| 'dic quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo, | |
| tris pateat caeli spatium non amplius ulnas?' | |
| et oratores nonnumquam, ut Caelius 'quadrantariam | 53.1 |
| Clytaemestram' et 'in triclinio coam, in cubiculo nolam'. | |
| Namque et nunc quidem soluuntur et tum erant notiora cum | |
| dicerentur: aenigmata sunt tamen; non et cetera, si quis | |
| interpretetur, intellegas? | 5 |
| In eo uero genere quo contraria ostenduntur ironia est | 54.1 |
| (inlusionem uocant): quae aut pronuntiatione intellegitur | |
| aut persona aut rei natura; nam si qua earum uerbis dissen- | |
| tit, apparet diuersam esse orationi uoluntatem. Quamquam | 55.1 |
| in plurimis id tropis accidit, ut intersit †quid de quoquo† | |
| dicatur, quia quod dicitur alibi uerum est. Et laudis autem | |
| simulatione detrahere et uituperationis laudare concessum | |
| est: 'quod C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et dili- | 5 |
| gens, subsortitionem eius in codice non haberet.' Et contra: | |
| 'oratores uisi sumus et populo imposuimus.' Aliquando cum | 56.1 |
| inrisu quodam contraria dicuntur iis quae intellegi uolunt, | |
| quale est in Clodium: 'integritas tua te purgauit, mihi crede, | |
| pudor eripuit, uita ante acta seruauit.' Praeter haec usus | 57.1 |
| est allegoriae ut tristia dicamus melioribus uerbis urbani- | |
| tatis gratia aut quaedam contrariis significemus * †aliut | |
| textum sp† 'exta cocta numerabimus'. Haec si quis ignorat | |
| quibus Graeci nominibus appellent, σαρκασμόν, ἀστεϊσμόν, | 5 |
| ἀντίφρασιν, παροιμίαν dici sciat. Sunt etiam qui haec non | 58.1 |
| species allegoriae sed ipsa tropos dicant, acri quidem ratione, | |
| quod illa obscurior sit, in his omnibus aperte appareat quid | |
| uelimus. Cui accedit hoc quoque, quod genus, cum diuidatur | |
| in species, nihil habet proprium, ut arbor pinus et olea et | 5 |
| cupressus, et ipsius per se nulla proprietas, allegoria uero | |
| habet aliquid proprium. Quod quo modo fieri potest nisi ipsa | |
| species est? Sed utentium nihil refert. Adicitur his mycter- | 59.1 |
| ismos, dissimulatus quidem sed non latens derisus. | |
| Pluribus autem uerbis cum id quod uno aut paucioribus | |
| certe dici potest explicatur, periphrasin uocant, circumitum | |
| quendam eloquendi, qui nonnumquam necessitatem habet, | 5 |
| quotiens dictu deformia operit, ut Sallustius 'ad requisita | |
| naturae', interim ornatum petit solum, qui est apud poetas | 60.1 |
| frequentissimus: | |
| 'tempus erat quo prima quies mortalibus aegris | |
| incipit et dono diuum gratissima serpit', | |
| et apud oratores non rarus, semper tamen adstrictior. Quid- | 61.1 |
| quid enim significari breuius potest et cum ornatu latius | |
| ostenditur periphrasis est, cui nomen Latine datum est non | |
| sane aptum orationis uirtuti circumlocutio. Verum hoc ut | |
| <cum> decorem habet periphrasis, ita cum in uitium incidit | 5 |
| perissologia dicitur: obstat enim quidquid non adiuuat. | |
| Hyperbaton quoque, id est uerbi transgressionem, quo- | 62.1 |
| niam frequenter ratio compositionis et decor poscit, non | |
| inmerito inter uirtutes habemus. Sit enim frequentissime | |
| aspera et dura et dissoluta et hians oratio si ad necessitatem | |
| ordinis sui uerba redigantur, et ut quodque oritur ita proxi- | 5 |
| mis, etiam si uinciri non potest, alligetur. Differenda igitur | 63.1 |
| quaedam et praesumenda, atque ut in structuris lapidum | |
| inpolitorum loco quo conuenit quodque ponendum. Non | |
| enim recidere ea nec polire possumus quo coagmentata se | |
| magis iungant, sed utendum iis qualia sunt, eligendaeque | 5 |
| sedes. Nec aliud potest sermonem facere numerosum quam | 64.1 |
| oportuna ordinis permutatio, neque alio ceris Platonis in- | |
| uenta sunt quattuor illa uerba, quibus in illo pulcherrimo | |
| operum in Piraeum se descendisse significat, plurimis modis | |
| scripta <quam ut> quo ordine quodque maxime faceret ex- | 5 |
| periretur. Verum id cum in duobus uerbis fit, anastrophe | 65.1 |
| dicitur, reuersio quaedam, qualia sunt uulgo 'mecum', | |
| 'secum', apud oratores et historicos 'quibus de rebus'. At | |
| cum decoris gratia traicitur longius uerbum, proprie hyper- | |
| bati tenet nomen: 'animaduerti, iudices, omnem accusatoris | 5 |
| orationem in duas diuisam esse partis.' Nam 'in duas partis | |
| diuisam esse' rectum erat, sed durum et incomptum. Poetae | 66.1 |
| quidem etiam uerborum diuisione faciunt transgressionem: | |
| 'Hyperboreo septem subiecta trioni,' | |
| quod oratio nequaquam recipiet. At id quidem proprie dici | |
| tropos possit, quia componendus est e duobus intellectus: | 5 |
| alioqui, ubi nihil ex significatione mutatum est et structura | 67.1 |
| sola uariatur, figura potius uerborum dici potest, sicut multi | |
| existimarunt. Longis autem hyperbatis et confusis quae uitia | |
| accidunt, suo loco diximus. | |
| Hyperbolen audacioris ornatus summo loco posui. Est | 5 |
| haec decens ueri superiectio: uirtus eius ex diuerso par, | |
| augendi atque minuendi. Fit pluribus modis; aut enim plus | 68.1 |
| facto dicimus: 'uomens frustis esculentis gremium suum et | |
| totum tribunal impleuit', et | |
| 'geminique minantur | in caelum scopuli', | |
| aut res per similitudinem attollimus: | 5 |
| 'credas innare reuulsas | Cycladas', | |
| aut per comparationem, ut | 69.1 |
| 'fulminis ocior alis', | |
| aut signis quasi quibusdam: | |
| 'illa uel intactae segetis per summa uolaret | |
| gramina nec teneras cursu laesisset aristas', | 5 |
| uel tralatione, ut ipsum illud 'uolaret'. Crescit interim hyper- | 70.1 |
| bole alia insuper addita, ut Cicero in Antonium dicit: 'Quae | |
| Charybdis tam uorax? Charybdin dico? Quae si fuit, fuit | |
| animal unum: Oceanus, medius fidius, uix uidetur tot res, | |
| tam dissipatas, tam distantibus in locis positas tam cito | 5 |
| absorbere potuisse.' Exquisitam uero figuram huius rei | 71.1 |
| deprendisse apud principem lyricorum Pindarum uideor in | |
| libro quem inscripsit Hymnus. Is namque Herculis impetum | |
| aduersus Meropas, qui in insula Coo dicuntur habitasse, non | |
| igni nec uentis nec mari sed fulmini dicit similem fuisse, ut | 5 |
| illa minora, hoc par esset. Quod imitatus Cicero illa com- | 72.1 |
| posuit in Verrem: 'Versabatur in Sicilia longo interuallo | |
| alter non Dionysius ille nec Phalaris (tulit enim illa quon- | |
| dam insula multos et crudelis tyrannos), sed quoddam nouum | |
| monstrum ex uetere illa inmanitate quae in isdem uersata | 5 |
| locis dicitur. Non enim Charybdin tam infestam neque | |
| Scyllam nauibus quam istum in eodem freto fuisse arbitror.' | |
| Nec pauciora sunt genera minuendi: | 73.1 |
| 'uix ossibus haerent.' | |
| Et quod Cicero [est] in quodam ioculari libello: | |
| 'fundum †Vetto† uocat quem possit mittere funda: | |
| ni tamen exciderit qua caua funda patet.' | 5 |
| Sed huius quoque rei seruetur mensura quaedam. Quamuis | |
| enim est omnis hyperbole ultra fidem, non tamen esse debet | |
| ultra modum, nec alia uia magis in cacozelian itur. Piget | 74.1 |
| referre plurima hinc orta uitia, cum praesertim minime sint | |
| ignota et obscura. Monere satis est mentiri hyperbolen, nec | |
| ita ut mendacio fallere uelit. Quo magis intuendum est quo | |
| usque deceat extollere quod nobis non creditur. Peruenit | 5 |
| haec res frequentissime ad risum: qui si captatus est, | |
| urbanitatis, sin aliter, stultitiae nomen adsequitur. Est | 75.1 |
| autem in usu uulgo quoque et inter ineruditos et apud rusti- | |
| cos, uidelicet quia natura est omnibus augendi res uel min- | |
| uendi cupiditas insita nec quisquam uero contentus est: sed | |
| ignoscitur, quia non adfirmamus. Tum est hyperbole uirtus | 76.1 |
| cum res ipsa de qua loquendum est naturalem modum ex- | |
| cessit: conceditur enim amplius dicere, quia dici quantum | |
| est non potest, meliusque ultra quam citra stat oratio. Sed | |
| de hoc satis, quia eundem locum plenius in eo libro quo | 5 |
| causas corruptae eloquentiae reddebamus tractauimus. |