| Sententiam ueteres quod animo sensissent uocauerunt. | 8.5.1.1 |
| Id cum est apud oratores frequentissimum, tum etiam in | |
| usu cotidiano quasdam reliquias habet: nam et iuraturi 'ex | |
| animi nostri sententia' et gratulantes 'ex sententia' dicimus. | |
| Non raro tamen et sic locuti sunt, ut 'sensa' sua dicerent. | 5 |
| Nam sensus corporis uidebantur. Sed consuetudo iam tenuit | 2.1 |
| ut mente concepta sensus uocaremus, lumina autem prae- | |
| cipueque in clausulis posita sententias; quae minus crebrae | |
| apud antiquos nostris temporibus modo carent. Ideoque | |
| mihi et de generibus earum et de usu arbitror pauca | 5 |
| dicenda. | |
| Antiquissimae sunt quae proprie, quamuis omnibus idem | 3.1 |
| nomen sit, sententiae uocantur, quas Graeci gnomas appel- | |
| lant: utrumque autem nomen ex eo acceperunt quod similes | |
| sunt consiliis aut decretis. Est autem haec uox uniuersalis, | |
| quae etiam citra complexum causae possit esse laudabilis, | 5 |
| interim ad rem tantum relata, ut 'nihil est tam populare | |
| quam bonitas': interim ad personam, quale est Afri Domiti: | |
| 'princeps qui uult omnia scire necesse habet multa ignoscere.' | |
| Hanc quidam partem enthymematis, quidam initium aut | 4.1 |
| clausulam epichirematis esse dixerunt, et est aliquando, | |
| non tamen semper. Illud uerius, esse eam aliquando sim- | |
| plicem, ut ea quae supra dixi, aliquando ratione subiecta: | |
| 'nam in omni certamine qui opulentior est, etiam si accipit | 5 |
| iniuriam, tamen quia plus potest facere uidetur': nonnum- | |
| quam duplicem: 'obsequium amicos, ueritas odium parit.' | |
| Sunt etiam qui decem genera fecerint, sed eo modo quo fieri | 5.1 |
| uel plura possunt: per interrogationem, per comparationem, | |
| infitiationem, similitudinem, admirationem et cetera huius | |
| modi—per omnes enim figuras tractari potest. Illud notabile | |
| ex diuersis: | 5 |
| 'mors misera non est, aditus ad mortem est miser.' | |
| Ac rectae quidem sunt tales: | 6.1 |
| 'tam deest auaro quod habet quam quod non habet.' | |
| Sed maiorem uim accipiunt et mutatione figurae, ut | |
| 'usque adeone mori miserum est?' | |
| (acrius hoc enim quam per se 'mors misera non est'), et tra- | 5 |
| latione a communi ad proprium. Nam cum sit rectum | |
| 'nocere facile est, prodesse difficile', uehementius apud | |
| Ouidium Medea dicit: | |
| 'seruare potui: perdere an possim rogas?' | |
| Vertit ad personam Cicero: 'nihil habet, Caesar, nec fortuna | 7.1 |
| tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut uelis | |
| seruare quam plurimos.' Ita quae erant rerum, propria fecit | |
| hominis. In hoc genere custodiendum est et id, quod ubique, | |
| ne crebrae sint, ne palam falsae (quales frequenter ab iis | 5 |
| dicuntur qui haec catholica uocant et quidquid pro causa | |
| uidetur quasi indubitatum pronuntiant) et ne passim et a | |
| quocumque dicantur. Magis enim decet eos in quibus est | 8.1 |
| auctoritas, ut rei pondus etiam persona confirmet. Quis enim | |
| ferat puerum aut adulescentulum aut etiam ignobilem si | |
| iudicet in dicendo et quodam modo praecipiat? | |
| Enthymema quoque est omne quod mente concepimus, | 9.1 |
| proprie tamen dicitur quae est sententia ex contrariis, prop- | |
| terea quod eminere inter ceteras uidetur, ut Homerus 'poeta', | |
| 'urbs' Roma. De hoc in argumentis satis dictum est. Non | 10.1 |
| semper autem ad probationem adhibetur, sed aliquando ad | |
| ornatum: 'quorum igitur inpunitas, Caesar, tuae clementiae | |
| laus est, eorum te ipsorum ad crudelitatem acuet oratio?'— | |
| non quia sit ratio dissimilis, sed quia iam per alia ut id | 5 |
| iniustum appareret effectum erat; et addita in clausula est | 11.1 |
| epiphonematis modo non tam probatio quam extrema quasi | |
| insultatio. Est enim epiphonema rei narratae uel probatae | |
| summa adclamatio: | |
| 'tantae molis erat Romanam condere gentem!'; | 5 |
| 'facere enim probus adulescens periculose quam perpeti tur- | |
| piter maluit.' Est et quod appellatur a nouis noema, qua | 12.1 |
| uoce omnis intellectus accipi potest, sed hoc nomine dona- | |
| runt ea quae non dicunt uerum intellegi uolunt, ut in eum | |
| quem saepius a ludo redemerat soror, agentem cum ea | |
| talionis quod ei pollicem dormienti recidisset: 'eras dignus | 5 |
| ut haberes integram manum': sic enim auditur 'ut de- | |
| pugnares'. Vocatur aliquid et clausula: quae si est quod | 13.1 |
| conclusionem dicimus, et recta et quibusdam in partibus | |
| necessaria est: 'quare prius de uestro facto fateamini necesse | |
| est quam Ligari culpam ullam reprehendatis.' Sed nunc aliud | |
| uolunt, ut omnis locus, omnis sensus in fine sermonis feriat | 5 |
| aurem. Turpe autem ac prope nefas ducunt respirare ullo loco | 14.1 |
| qui adclamationem non petierit. Inde minuti corruptique | |
| sensiculi et extra rem petiti: neque enim possunt tam multae | |
| bonae sententiae esse quam necesse est multae sint clausulae. | |
| Iam haec magis noua sententiarum genera: ex inopinato, | 15.1 |
| ut dixit Vibius Crispus in eum qui, cum loricatus in foro | |
| ambularet, praetendebat id se metu facere: 'quis tibi sic | |
| timere permisit?' Et insigniter Africanus apud Neronem de | |
| morte matris: 'rogant te, Caesar, Galliae tuae ut felicitatem | 5 |
| tuam fortiter feras.' Sunt et alio relata (ut Afer Domitius, | 16.1 |
| cum Cloatillam defenderet, cui obiectum crimen quod uirum | |
| qui inter rebellantis fuerat sepelisset, remiserat Claudius, in | |
| epilogo filios eius adloquens 'matrem tamen' inquit 'pueri | |
| sepelitote') et aliunde petita, id est in alium locum ex alio | 17.1 |
| tralata: pro Spatale Crispus, quam <qui> heredem amator | |
| instituerat decessit cum haberet annos duodeuiginti: 'homi- | |
| nem diuinum, qui sibi indulsit.' Facit quasdam sententias | 18.1 |
| sola geminatio, qualis est Senecae in eo scripto quod Nero | |
| ad senatum misit occisa matre, cum se periclitatum uideri | |
| uellet: 'saluum me esse adhuc nec credo nec gaudeo.' Melior | |
| cum ex contrariis ualet: 'habeo quem fugiam, quem sequar | 5 |
| non habeo'; 'quid quod miser, cum loqui non posset, tacere | |
| non poterat?' Ea uero fit pulcherrima cum aliqua compara- | 19.1 |
| tione clarescit. Trachalus contra Spatalen: 'placet hoc ergo, | |
| leges, diligentissimae pudoris custodes, decimas uxoribus | |
| dari, quartas meretricibus?' | |
| Sed horum quidem generum et bonae dici possunt et | 5 |
| malae: illae semper uitiosae †aut† a uerbo: 'patres conscrip- | 20.1 |
| ti: sic enim incipiendum est mihi, ut memineritis patrum.' | |
| Peius adhuc, quo magis falsum est et longius petitum, contra | |
| eandem sororem gladiatoris cuius modo feci mentionem: 'ad | |
| digitum pugnaui.' Est etiam generis eiusdem, nescio an | 21.1 |
| uitiosissimum, quotiens uerborum ambiguitas cum rerum | |
| falsa quadam similitudine iungitur. Clarum actorem iuuenis | |
| audiui cum lecta in capite cuiusdam ossa sententiae gratia | |
| tenenda matri dedisset: 'infelicissima femina, nondum extu- | 5 |
| listi filium et iam ossa legisti.' Ad hoc plerique minimis etiam | 22.1 |
| inuentiunculis gaudent, quae excussae risum habent, inuen- | |
| tae facie ingenii blandiuntur. De eo qui naufragus et ante | |
| agrorum sterilitate uexatus in scholis fingitur se suspendisse: | |
| 'quem neque terra recipit nec mare, pendeat.' Huic simile in | 23.1 |
| illo de quo supra dixi, cui pater sua membra laceranti uene- | |
| num dedit: 'qui haec edit, debet hoc bibere.' Et in luxuriosum | |
| qui apocarteresin simulasse dicitur: 'necte laqueum, habes | |
| quod faucibus tuis irascaris: sume uenenum, decet luxurio- | 5 |
| sum bibendo mori.' Alia uana, <ut> suadentis purpuratis ut | 24.1 |
| Alexandrum Babylonis incendio sepeliant: 'Alexandrum | |
| sepelio: hoc quisquam spectabit a tecto?'—quasi uero id sit | |
| in re tota indignissimum. Alia nimia, ut de Germanis dicen- | |
| tem quendam audiui: 'caput nescio ubi impositum', et | 5 |
| de uiro forti: 'bella umbone propellit.' Sed finis non erit si | 25.1 |
| singulas corruptorum persequar formas: illud potius quod | |
| est magis necessarium. | |
| Duae sunt diuersae opiniones, aliorum sententias solas | |
| paene sectantium, aliorum omnino damnantium, quorum | 5 |
| mihi neutrum admodum placet. Densitas earum obstat in- | 26.1 |
| uicem, ut in satis omnibus fructibusque arborum nihil ad | |
| iustam magnitudinem adolescere potest quod loco in quem | |
| crescat caret. Nec pictura in qua nihil circumlitum est eminet, | |
| ideoque artifices, etiam cum plura in unam tabulam opera | 5 |
| contulerunt, spatiis distingunt, ne umbrae in corpora cadant. | |
| Facit res eadem concisam quoque orationem: subsistit enim | 27.1 |
| omnis sententia, ideoque post eam utique aliud est initium. | |
| Vnde soluta fere oratio et e singulis non membris sed frustis | |
| conlata structura caret, cum illa rutunda et undique cir- | |
| cumcisa insistere inuicem nequeant. Praeter hoc etiam color | 28.1 |
| ipse dicendi quamlibet clarus multis tamen ac uariis uelut | |
| maculis conspergitur. Porro, ut adferunt lumen clauus et | |
| purpurae loco insertae, ita certe neminem deceat intertexta | |
| pluribus notis uestis. Quare licet haec et nitere et aliquatenus | 29.1 |
| extare uideantur, tamen et lumina illa non flammae sed | |
| scintillis inter fumum emicantibus similia dixeris (quae ne | |
| apparent quidem ubi tota lucet oratio, ut in sole sidera ipsa | |
| desinunt cerni) et quae crebris paruisque conatibus se at- | 5 |
| tollunt inaequalia tantum et uelut confragosa nec admira- | |
| tionem consecuntur eminentium et planorum gratiam | |
| perdunt. Hoc quoque accedit, quod solas captanti sententias | 30.1 |
| multas dicere necesse est leues frigidas ineptas: non enim | |
| potest esse delectus ubi numero laboratur. Itaque uideas et | |
| diuisionem pro sententia poni et argumentum, sit tantum | |
| in clausula et †male† pronuntietur. 'Occidisti uxorem ipse | 31.1 |
| adulter; non ferrem te etiam si repudiasses' diuisio est. 'Vis | |
| scire uenenum esse amatorium? Viueret homo nisi illud | |
| bibisset' argumentum est. Nec multas plerique sententias | |
| dicunt, sed omnia tamquam sententias. Huic quibusdam | 32.1 |
| contrarium studium, qui fugiunt ac reformidant omnem | |
| hanc in dicendo uoluptatem, nihil probantes nisi planum et | |
| humile et sine conatu. Ita, dum timent ne aliquando cadant, | |
| semper iacent. Quod enim tantum in sententia bona crimen | 5 |
| est? Non causae prodest? non iudicem mouet? non dicen- | |
| tem commendat? 'Sed est quoddam genus quo ueteres non | 33.1 |
| utebantur.' Ad quam usque nos uocatis uetustatem? Nam | |
| si illam extremam, multa Demosthenes quae ante eum nemo. | |
| Quo modo potest probare Ciceronem qui nihil putet ex | |
| Catone Gracchisque mutandum? Sed ante hos simplicior | 5 |
| adhuc ratio loquendi fuit. Ego uero haec lumina orationis | 34.1 |
| uelut oculos quosdam esse eloquentiae credo. Sed neque | |
| oculos esse toto corpore uelim, ne cetera membra officium | |
| suum perdant, et, si necesse sit, ueterem illum horrorem | |
| dicendi malim quam istam nouam licentiam. Sed patet | 5 |
| media quaedam uia, sicut in cultu uictuque accessit aliquis | |
| citra reprensionem nitor. Quare, sicut possumus, adiciamus | |
| uirtutibus: prius tamen sit uitiis carere, ne, dum uolumus | |
| esse meliores ueteribus, simus tantum dissimiles. | |
| Reddam nunc quam proximam esse dixeram partem de | 35.1 |
| tropis, quos motus clarissimi nostrorum auctores uocant. | |
| Horum tradere praecepta et grammatici solent; sed a me, | |
| cum de illorum officio loquerer, dilata pars haec est, quia | |
| de ornatu orationis grauior uidebatur locus et maiori operi | 5 |
| reseruandus. |