| Prima est igitur amplificandi uel minuendi species in | 8.4.1.1 |
| ipso rei nomine, ut cum eum qui sit caesus 'occisum', eum | |
| qui sit improbus 'latronem', contraque eum qui pulsauit | |
| 'attigisse', qui uulnerauit 'laesisse' dicimus. Vtriusque pari- | |
| ter exemplum est pro M. Caelio: 'si uidua libere, proterua | 5 |
| petulanter, diues effuse, libidinosa meretricio more uiueret, | |
| adulterum ego putarem si qui hanc paulo liberius salutasset?' | |
| Nam et inpudicam meretricem uocauit et eum cui longus | 2.1 |
| cum illa fuerat usus liberius salutasse. Hoc genus increscit | |
| ac fit manifestius si ampliora uerba cum ipsis nominibus pro | |
| quibus ea posituri sumus conferantur, ut Cicero in Verrem: | |
| 'non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed ex- | 5 |
| pugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum | |
| religionumque, non sicarium sed crudelissimum carnificem | |
| ciuium sociorumque in uestrum iudicium adduximus.' Illo | 3.1 |
| enim modo ut sit multum, hoc etiam plus ut sit efficitur. | |
| Quattuor tamen maxime generibus uideo constare amplifi- | |
| cationem, incremento comparatione ratiocinatione con- | |
| gerie. | 5 |
| Incrementum est potentissimum cum magna uidentur | |
| etiam quae inferiora sunt. Id aut uno gradu fit aut pluribus, | |
| et peruenit non modo ad summum sed interim quodam modo | |
| supra summum. Omnibus his sufficit uel unum Ciceronis | 4.1 |
| exemplum: 'facinus est uincire ciuem Romanum, scelus uer- | |
| berare, prope parricidium necare: quid dicam in crucem | |
| tollere?' Nam et si tantum uerberatus esset uno gradu in- | |
| creuerat, ponendo etiam id esse facinus quod erat inferius, | 5 |
| et si tantum occisus esset per plures gradus ascenderat: cum | 5.1 |
| uero dixerit 'prope parricidium necare', supra quod nihil est, | |
| adiecit 'quid dicam in crucem tollere?' Ita cum id quod | |
| maximum est occupasset necesse erat in eo quod ultra est | |
| uerba deficere. Fit et aliter supra summum adiectio, ut apud | 6.1 |
| Vergilium de Lauso: | |
| 'quo pulchrior alter | |
| non fuit, excepto Laurentis corpore Turni'. | |
| Summum est enim 'quo pulchrior alter non fuit', huic deinde | 5 |
| aliquid superpositum. Tertius quoque est modus, ad quem | 7.1 |
| non per gradus itur, et quod non est plus quam maximum, | |
| sed quo nihil maius est. 'Matrem tuam cecidisti: quid dicam | |
| amplius? Matrem tuam cecidisti.' Nam et hoc augendi | |
| genus est, tantum aliquid efficere ut non possit augeri. Crescit | 8.1 |
| oratio minus aperte, sed nescio an hoc ipso efficacius, cum | |
| citra distinctionem in contextu et cursu semper aliquid | |
| priore maius insequitur, ut de uomitu in Antonium Cicero: | |
| 'in coetu uero populi Romani, negotium publicum gerens, | 5 |
| magister equitum.' Singula incrementum habent. Per se | |
| deforme uel non in coetu uomere, in coetu etiam, non populi, | |
| populi etiam, non Romani, uel si nullum negotium ageret | |
| uel si non publicum uel si non magister equitum. Sed alius | 9.1 |
| diuideret haec et circa singulos gradus moraretur: hic in | |
| sublime etiam currit et ad summum non peruenit nisu, sed | |
| impetu. | |
| Verum ut haec amplificatio in superiora tendit, ita quae | 5 |
| fit per comparationem incrementum ex minoribus petit. | |
| Augendo enim quod est infra necesse est extollat id quod | |
| superpositum est, ut idem atque in eodem loco: 'si hoc tibi | 10.1 |
| inter cenam et in illis inmanibus poculis tuis accidisset, quis | |
| non turpe duceret? In coetu uero populi Romani.' Et in | |
| Catilinam: 'serui mehercule mei si me isto pacto metuerent | |
| ut te metuunt omnes ciues tui, domum meam relinquendam | 5 |
| putarem.' Interim proposito uelut simili exemplo efficiendum | 11.1 |
| est ut sit maius id quod a nobis exaggerandum est, ut idem | |
| pro Cluentio, cum exposuisset Milesiam quandam a secundis | |
| heredibus pro abortu pecuniam accepisse: 'quanto est' inquit | |
| 'Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus! si | 5 |
| quidem illa, cum suo corpori uim attulisset, se ipsa cruciauit, | |
| hic autem idem illud effecit per alieni corporis uim atque | |
| cruciatum.' Nec putet quisquam hoc, quamquam est simile | 12.1 |
| illi ex argumentis loco quo maiora ex minoribus colliguntur, | |
| idem esse. Illic enim probatio petitur, hic amplificatio, sicut | |
| in Oppianico non id agitur hac comparatione, ut ille male | |
| fecerit, sed ut peius. Est tamen quamquam diuersarum | 5 |
| rerum quaedam uicinia: repetam itaque hic quoque idem | |
| quo sum illic usus exemplum, sed non in eundem usum. | |
| Nam hoc mihi ostendendum est, augendi gratia non tota | 13.1 |
| modo totis sed etiam partes partibus comparari, sicut hoc | |
| loco: 'an uero uir amplissimus P. Scipio pontifex maximus | |
| Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae | |
| priuatus interfecit: Catilinam orbem terrae caede atque in- | 5 |
| cendio uastare cupientem nos consules perferemus?' Hic et | 14.1 |
| Catilina Graccho et status rei publicae orbi terrarum et | |
| mediocris labefactatio caedi et incendiis et uastationi | |
| et priuatus consulibus comparatur: quae si quis dilatare | |
| uelit, plenos singula locos habent. | 5 |
| Quas dixi per ratiocinationem fieri amplificationes uideri- | 15.1 |
| mus an satis proprio uerbo significauerim: nec sum in hoc | |
| sollicitus, dum res ipsa uolentibus discere appareat; hoc sum | |
| tamen secutus, quod haec amplificatio alibi posita est, alibi | |
| ualet: ut aliud crescat, aliud augetur, inde ad id quod extolli | 5 |
| uolumus ratione ducitur. Obiecturus Antonio Cicero merum | 16.1 |
| et uomitum 'tu' inquit 'istis faucibus, istis lateribus, ista | |
| gladiatoria totius corporis firmitate'. Quid fauces et latera | |
| ad ebrietatem? Minime sunt otiosa: nam respicientes ad | |
| haec possumus aestimare quantum ille uini in Hippiae | 5 |
| nuptiis exhauserit, quod ferre et coquere non posset illa cor- | |
| poris gladiatoria firmitate. Ergo, si ex alio colligitur aliud, | |
| nec inproprium nec inusitatum nomen est ratiocinationis, | |
| ut quod ex eadem causa inter status quoque habeamus. Sic | 17.1 |
| et ex insequentibus amplificatio ducitur, si quidem tanta | |
| uis fuit uini erumpentis ut non casum adferret aut uolunta- | |
| tem sed necessitatem ubi minime deceret uomendi, et cibus | |
| non recens, ut accidere interim solet, redderetur, sed usque | 5 |
| in posterum diem redundaret. Idem hoc praestant quae | 18.1 |
| antecesserunt: nam cum Aeolus a Iunone rogatus 'cauum | |
| conuersa cuspide montem impulit in latus, et uenti uelut | |
| agmine facto ruunt', apparet quanta sit futura tempestas. | |
| Quid? cum res atrocissimas quasque in summam ipsi extuli- | 19.1 |
| mus inuidiam eleuamus consulto, quo grauiora uideantur | |
| quae secutura sunt, ut a Cicerone factum est cum illa diceret: | |
| 'Leuia sunt haec in hoc reo. Metum uirgarum nauarchus | |
| nobilis nobilissimae ciuitatis pretio redemit: humanum est; | 5 |
| alius ne securi feriretur pecuniam dedit: usitatum est.' | |
| Nonne usus est ratione, qua colligerent audientes quantum | 20.1 |
| illud esset quod inferebatur, cui comparata haec uiderentur | |
| humana atque usitata? Sic quoque solet ex alio aliud augeri | |
| cum Hannibalis bellicis laudibus ampliatur uirtus Scipionis, | |
| et fortitudinem Gallorum Germanorumque miramur quo sit | 5 |
| maior C. Caesaris gloria. Illud quoque est ex relatione ad | 21.1 |
| aliquid quod non eius rei gratia dictum uidetur amplifica- | |
| tionis genus. Non putant indignum Troiani principes Graios | |
| Troianosque propter Helenae speciem tot mala tanto tem- | |
| poris spatio sustinere: quaenam igitur illa forma credenda | 5 |
| est? Non enim hoc dicit Paris, qui rapuit, non aliquis iuuenis | |
| aut unus e uulgo, sed senes et prudentissimi et Priamo | |
| adsidentes. Verum et ipse rex decenni bello exhaustus, | 22.1 |
| amissis tot liberis, imminente summo discrimine, cui faciem | |
| illam, ex qua tot lacrimarum origo fluxisset, inuisam atque | |
| abominandam esse oportebat, et audit haec et eam filiam | |
| appellans iuxta se locat et excusat etiam sibi atque esse | 5 |
| malorum causam negat. Nec mihi uidetur in symposio | 23.1 |
| Plato, cum Alcibiaden confitentem de se quid a Socrate pati | |
| uoluerit narrat, ut illum culparet haec tradidisse, sed ut | |
| Socratis inuictam continentiam ostenderet, quae corrumpi | |
| speciosissimi hominis tam obuia uoluntate non posset. Quin | 24.1 |
| ex instrumento quoque heroum illorum magnitudo aesti- | |
| manda nobis datur: huc pertinet clipeus Aiacis et pelias | |
| Achillis. Qua uirtute egregie est usus in Cyclope Vergilius. | |
| Nam quod illud corpus mente concipiam cuius 'trunca manum | 5 |
| pinus regit'? Quid? cum uix loricam duo 'multiplicem | |
| conixi umeris' ferunt, quantus Demoleos qui indutus ea | 25.1 |
| 'cursu palantis Troas agebat'? Quid? M. Tullius de M. | |
| Antoni luxuria tantum fingere saltem potuisset quantum | |
| ostendit dicendo: 'conchyliatis Cn. Pompei peristromatis | |
| seruorum in cellis stratos lectos uideres'? Conchyliata peri- | 5 |
| stromata et Cn. Pompei terunt serui et <in> cellis: nihil dici | |
| potest ultra, et necesse est tamen infinito plus in domino | |
| cogitare. Est hoc simile illi quod emphasis dicitur: sed illa | 26.1 |
| ex uerbo, hoc ex re coniecturam facit, tantoque plus ualet | |
| quanto res ipsa uerbis est firmior. | |
| Potest adscribi amplificationi congeries quoque uerborum | |
| ac sententiarum idem significantium. Nam etiam si non | 5 |
| per gradus ascendant, tamen uelut aceruo quodam adleuan- | |
| tur: 'Quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie Phar- | 27.1 |
| salica gladius agebat? Cuius latus ille mucro petebat? Qui | |
| sensus erat armorum tuorum? Quae tua mens, oculi, manus, | |
| ardor animi? Quid cupiebas? Quid optabas?' Simile est hoc | |
| figurae quam συναθροισμόν uocant, sed illic plurium rerum | 5 |
| est congeries, hic unius multiplicatio. Haec etiam crescere | |
| solet uerbis omnibus altius atque altius insurgentibus: | |
| 'aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque | |
| sociorum et ciuium Romanorum, lictor Sextius.' | |
| Eadem fere est ratio minuendi: nam totidem sunt ascen- | 28.1 |
| dentibus quot descendentibus gradus. Ideoque uno ero | |
| exemplo contentus, eius loci quo Cicero de oratione Rulli | |
| haec dicit: 'pauci tamen qui proxumi adstiterant nescio quid | |
| illum de lege agraria uoluisse dicere suspicabantur.' Quod | 5 |
| si ad intellectum referas, minutio est, si ad obscuritatem, | |
| incrementum. | |
| Scio posse uideri quibusdam speciem amplificationis | 29.1 |
| hyperbolen quoque: nam et haec in utramque partem ualet; | |
| sed quia excedit hoc nomen, in tropos differenda est. Quos | |
| continuo subiungerem, nisi esset a ceteris separata ratio | |
| dicendi quae constat non propriis nec tralatis. Demus ergo | 5 |
| breuiter hoc desiderio iam paene publico, ne omittamus eum | |
| quem plerique praecipuum ac paene solum putant orationis | |
| ornatum. |