| Venio nunc ad ornatum, in quo sine dubio plus quam in | 8.3.1.1 |
| ceteris dicendi partibus sibi indulget orator. Nam emendate | |
| quidem ac lucide dicentium tenue praemium est, magisque | |
| ut uitiis carere quam ut aliquam magnam uirtutem adeptus | |
| esse uidearis. Inuentio cum imperitis saepe communis, dis- | 2.1 |
| positio modicae doctrinae credi potest: si quae sunt artes | |
| altiores, plerumque occultantur ut artes sint; denique omnia | |
| haec ad utilitatem causarum solam referenda sunt. Cultu | |
| uero atque ornatu se quoque commendat ipse qui dicit, et in | 5 |
| ceteris iudicium doctorum, in hoc uero etiam popularem | |
| laudem petit, nec fortibus modo sed etiam fulgentibus armis | |
| proeliatur. <An> in causa C. Corneli Cicero consecutus esset | 3.1 |
| docendo iudicem tantum et utiliter demum ac Latine per- | |
| spicueque dicendo ut populus Romanus admirationem suam | |
| non adclamatione tantum sed etiam plausu confiteretur? | |
| Sublimitas profecto et magnificentia et nitor et auctoritas | 5 |
| expressit illum fragorem. Nec tam insolita laus esset pro- | 4.1 |
| secuta dicentem si usitata et ceteris similis fuisset oratio. | |
| Atque ego illos credo qui aderant nec sensisse quid facerent | |
| nec sponte iudicioque plausisse, sed uelut mente captos | |
| et quo essent in loco ignaros erupisse in hunc uoluptatis | 5 |
| adfectum. | |
| Sed ne causae quidem parum conferet idem hic orationis | 5.1 |
| ornatus. Nam qui libenter audiunt et magis attendunt et | |
| facilius credunt, plerumque ipsa delectatione capiuntur, | |
| nonnumquam admiratione auferuntur. Nam et ferrum adfert | |
| oculis terroris aliquid, et fulmina ipsa non tam nos confun- | 5 |
| derent si uis eorum tantum, non etiam ipse fulgor timeretur. | |
| Recteque Cicero his ipsis ad Brutum uerbis quadam in | 6.1 |
| epistula scribit: 'nam eloquentiam quae admirationem non | |
| habet nullam iudico.' Eandem Aristoteles quoque petendam | |
| maxime putat. | |
| Sed hic ornatus (repetam enim) uirilis et fortis et sanctus | 5 |
| sit nec effeminatam leuitatem et fuco ementitum colorem | |
| amet: sanguine et uiribus niteat. Hoc autem adeo uerum est | 7.1 |
| ut, cum in hac maxime parte sint uicina uirtutibus uitia, | |
| etiam qui uitiis utuntur uirtutum tamen iis nomen impo- | |
| nant. Quare nemo ex corruptis dicat me inimicum esse culte | |
| dicentibus: non hanc esse uirtutem nego, sed illis eam non | 5 |
| tribuo. An ego fundum cultiorem putem in quo mihi quis | 8.1 |
| ostenderit lilia et uiolas et anemonas sponte surgentes quam | |
| ubi plena messis aut graues fructu uites erunt? sterilem | |
| platanum tonsasque myrtos quam maritam ulmum et uberes | |
| oleas praeoptauerim? Habeant illa diuites licet: quid essent | 5 |
| si aliud nihil haberent? Nullusne ergo etiam frugiferis adhi- | 9.1 |
| bendus est decor? Quis negat? Nam et in ordinem certaque | |
| interualla redigam meas arbores. Quid illo quincunce specio- | |
| sius, qui in quamcumque partem spectaueris rectus est? Sed | |
| protinus in id quoque prodest, ut terrae sucum aequaliter | 5 |
| trahat. Fugientia in altum cacumina oleae ferro coercebo: | 10.1 |
| in orbem se formosius fundet et protinus fructum ramis | |
| pluribus feret. Decentior equus cuius adstricta ilia, sed | |
| idem uelocior. Pulcher aspectu sit athleta cuius lacertos | |
| exercitatio expressit, idem certamini paratior. Numquam | 11.1 |
| uera species ab utilitate diuiditur. | |
| Sed hoc quidem discernere modici iudicii est: illud obser- | |
| uatione dignius, quod hic ipse honestus ornatus materiae | |
| genere †decidit uariatus†. Atque ut a prima diuisione ordiar, | 5 |
| non idem demonstratiuis et deliberatiuis et iudicialibus | |
| causis conueniet. Namque illud genus ostentationi composi- | |
| tum solam petit audientium uoluptatem, ideoque omnes | |
| dicendi artes aperit ornatumque orationis exponit, ut quod | |
| non insidietur nec ad uictoriam sed ad solum finem laudis | 10 |
| et gloriae tendat. Quare quidquid erit sententiis populare, | 12.1 |
| uerbis nitidum, figuris iucundum, tralationibus magnificum, | |
| compositione elaboratum, uelut institor quidam eloquentiae | |
| intuendum et paene pertractandum dabit: nam euentus ad | |
| ipsum, non ad causam refertur. At ubi res agitur et uera | 13.1 |
| dimicatio est, ultimus sit famae locus. Praeterea ne decet | |
| quidem, ubi maxima rerum momenta uersantur, de uerbis | |
| esse sollicitum. Neque hoc eo pertinet, ut in his nullus sit | |
| ornatus, sed uti pressior et seuerior et minus confessus, prae- | 5 |
| cipue materiae accommodatus. Nam et <in> suadendo sub- | 14.1 |
| limius aliquid senatus, concitatius populus, et in iudiciis | |
| publicae capitalesque causae poscunt accuratius dicendi | |
| genus. At priuatum consilium causasque paucorum, ut fre- | |
| quenter accidit, calculorum purus sermo et dissimilis curae | 5 |
| magis decuerit. An non pudeat certam creditam perihodis | |
| postulare aut circa stillicidia adfici aut in mancipii redhi- | |
| bitione sudare? Sed ad propositum. | |
| Et quoniam orationis tam ornatus quam perspicuitas aut | 15.1 |
| in singulis uerbis est aut in pluribus positus, quid separata, | |
| quid iuncta exigant consideremus. Quamquam enim rectis- | |
| sime traditum est perspicuitatem propriis, ornatum tralatis | |
| uerbis magis egere, sciamus nihil ornatum esse quod sit | 5 |
| inproprium. Sed cum idem frequentissime plura significent, | 16.1 |
| quod συνωνυμία uocatur, iam sunt aliis <alia> honestiora | |
| sublimiora nitidiora iucundiora uocaliora. Nam ut syllabae | |
| e litteris melius sonantibus clariores, ita uerba e syllabis | |
| magis uocalia, et quo plus quodque spiritus habet, auditu | 5 |
| pulchrius. Et quod facit syllabarum, idem uerborum quoque | |
| inter se copulatio, ut aliud alii iunctum melius sonet. Diuer- | 17.1 |
| sus tamen usus: nam rebus atrocibus uerba etiam ipso auditu | |
| aspera magis conuenient. In uniuersum quidem optima sim- | |
| plicium creduntur quae aut maxime exclamant aut sono | |
| sunt iucundissima. Et honesta quidem turpibus potiora | 5 |
| semper nec sordidis umquam in oratione erudita locus. Clara | 18.1 |
| illa atque sublimia plerumque materiae modo discernenda | |
| sunt: quod alibi magnificum tumidum alibi, et quae humilia | |
| circa res magnas apta circa minores uidentur. Vt autem in | |
| oratione nitida notabile humilius uerbum et uelut macula, | 5 |
| ita a sermone tenui sublime nitidumque discordat fitque | |
| corruptum quia in plano tumet. Quaedam non tam ratione | 19.1 |
| quam sensu iudicantur, ut illud | |
| 'caesa iungebant foedera porca' | |
| fecit elegans fictio nominis, quod si fuisset 'porco' uile erat. | |
| In quibusdam ratio manifesta est. Risimus, et merito, nuper | 5 |
| poetam qui dixerat: | |
| 'praetextam in cista mures rosere camilli.' | |
| At Vergili miramur illud | 20.1 |
| 'saepe exiguus mus'; | |
| nam epitheton 'exiguus' aptum <et> proprium effecit ne | |
| plus expectaremus, et casus singularis magis decuit, et | |
| clausula ipsa unius syllabae non usitata addidit gratiam. | 5 |
| Imitatus est itaque utrumque Horatius: | |
| 'nascetur ridiculus mus.' | |
| Nec augenda semper oratio, sed summittenda nonnumquam | 21.1 |
| est. Vim rebus aliquando uerborum ipsa humilitas adfert. | |
| An cum dicit in Pisonem Cicero 'cum tibi tota cognatio serra- | |
| co aduehatur', incidisse uidetur <in> sordidum nomen, non | |
| eo contemptum hominis quem destructum uolebat auxisse? | 5 |
| Et alibi: 'caput opponis cum eo coruscans.' Vnde interim | 22.1 |
| grati idiotismi †de quo†, qualis est ille apud M. Tullium: | |
| 'pusio qui cum maiore sorore cubitabat' et 'Flauius qui | |
| cornicum oculos confixit', et pro Milone illud 'heus tu Rufio', | |
| et 'Erucius Antoniaster'. Id tamen in declamatoribus est | 5 |
| notabilius, laudarique me puero solebat 'da patri panem', et in | |
| eodem 'etiam canem pascis'. Res quidem praecipue in scholis | 23.1 |
| anceps et frequenter causa risus, nunc utique cum haec exer- | |
| citatio procul a ueritate seiuncta laboret incredibili uer- | |
| borum fastidio ac sibi magnam partem sermonis absciderit. | |
| Cum sint autem uerba propria ficta tralata, propriis dig- | 24.1 |
| nitatem dat antiquitas. Namque et sanctiorem et magis | |
| admirabilem faciunt orationem, quibus non quilibet fuerit | |
| usurus, eoque ornamento acerrimi iudicii P. Vergilius unice | |
| est usus. 'Olli' enim et 'quianam' et 'moerus' et 'pone' et | 25.1 |
| 'porricere' adspergunt illam, quae etiam in picturis est | |
| grauissima, uetustatis inimitabilem arti auctoritatem. Sed | |
| utendum modo nec ex ultimis tenebris repetenda. Satis est | |
| uetus 'quaeso': quid necesse est 'quaiso' dicere? 'Oppido', | 5 |
| quamquam usi sunt paulum tempore nostro superiores, | |
| uereor ut iam nos ferat quisquam: certe 'antegerio', cuius | |
| eadem significatio est, nemo nisi ambitiosus utetur. †Aerum- | 26.1 |
| nas† quid opus est, tamquam parum sit si dicatur †quod | |
| horridum†? 'Reor' tolerabile, 'autumo' tragicum; 'prolem' | |
| †dicendi uersum ei†, 'prosapiam' insulsum. Quid multa? | |
| totus prope mutatus est sermo. Quaedam tamen adhuc | 27.1 |
| uetera uetustate ipsa gratius nitent, quaedam et necessario | |
| interim sumuntur, ut 'nuncupare' et 'fari': multa alia etiam | |
| audentius inseri possunt, sed ita demum si non appareat | |
| adfectatio, in quam mirifice Vergilius: | 5 |
| 'Corinthiorum amator iste uerborum, | 28.1 |
| Thucydides Britannus, Atticae febres, | |
| tau Gallicum, min et sphin †et male illisit†: | |
| ita omnia ista uerba miscuit fratri.' | |
| Cimber hic fuit a quo fratrem necatum hoc Ciceronis dicto | 29.1 |
| notatum est: 'Germanum Cimber occidit.' Nec minus noto | |
| Sallustius epigrammate incessitur: | |
| 'et uerba antiqui multum furate Catonis, | |
| Crispe, Iugurthinae conditor historiae.' | 5 |
| Odiosa cura: nam et cuilibet facilis et hoc pessima, quod eius | 30.1 |
| studiosus non uerba rebus aptabit, sed res extrinsecus arces- | |
| set quibus haec uerba conueniant. | |
| Fingere, ut primo libro dixi, Graecis magis concessum est, | |
| qui sonis etiam quibusdam et adfectibus non dubitauerunt | 5 |
| nomina aptare, non alia libertate quam <qua> illi primi | |
| homines rebus appellationes dederunt. Nostri aut in iungendo | 31.1 |
| aut in deriuando paulum aliquid ausi uix in hoc satis reci- | |
| piuntur. Nam memini iuuenis admodum inter Pomponium | |
| ac Senecam etiam praefationibus esse tractatum an 'gradus | |
| eliminat' in tragoedia dici oportuisset. At ueteres ne 'expec- | 5 |
| torat' quidem timuerunt, et sane eiusdem notae est 'exani- | |
| mat'. At in tractu et declinatione talia sunt qualia apud | 32.1 |
| Ciceronem 'beatitas' et 'beatitudo': quae dura quidem sentit | |
| esse, uerum tamen usu putat posse molliri. Nec a uerbis | |
| modo sed ab nominibus quoque deriuata sunt quaedam, ut | |
| a Cicerone 'sullaturit', Asinio 'fimbriatum' et 'figulatum'. | 5 |
| Multa ex Graeco formata noua, ac plurima a Sergio Plauto, | 33.1 |
| quorum dura quaedam admodum uidentur, ut [quae] 'ens' | |
| et 'essentia': quae cur tanto opere aspernemur nihil uideo, | |
| nisi quod iniqui iudices aduersus nos sumus: ideoque pauper- | |
| tate sermonis laboramus. Quaedam tamen perdurant. Nam | 34.1 |
| et quae uetera nunc sunt fuerunt olim noua, et quaedam | |
| sunt in usu perquam recentia, ut Messala primus 'reatum', | |
| 'munerarium' Augustus primus dixerunt [reatum nemo ante | |
| Messalam, munerarium nemo ante Augustum dixerat]. | 5 |
| 'Piraticam' quoque ut 'musicam' et 'fabricam' dici adhuc | |
| dubitabant mei praeceptores, 'fauorem' et 'urbanum' Cicero | |
| noua credit. Nam et in epistula ad Brutum 'eum' inquit | |
| 'amorem et eum, ut hoc uerbo utar, fauorem in consilium | |
| aduocabo': et ad Appium Pulchrum: 'te, hominem non | 35.1 |
| solum sapientem uerum etiam, ut nunc loquimur, urbanum.' | |
| Idem putat a Terentio primum dictum esse 'obsequium', | |
| †cincilius† a Sisenna 'albenti caelo'. 'Ceruicem' uidetur Hor- | |
| tensius primus dixisse: nam ueteres pluraliter appellabant. | 5 |
| Audendum itaque: neque enim accedo Celso, qui ab oratore | |
| uerba fingi uetat. Nam cum sint eorum alia, ut dicit Cicero, | 36.1 |
| 'natiua', id est, 'quae significata sunt primo sensu', alia | |
| 'reperta, quae ex his facta sunt': ut iam nobis ponere aliqua, | |
| quod illi rudes homines primique fecerunt, fas non sit, at | |
| deriuare flectere coniungere, quod natis postea concessum | 5 |
| est, quando desît licere? Sed si quid periculosius finxisse | 37.1 |
| uidebimur, quibusdam remediis praemuniendum est: 'ut ita | |
| dicam', 'si licet dicere', 'quodam modo', 'permittite mihi | |
| sic uti.' Quod idem etiam in iis quae licentius tralata erunt | |
| proderit, nihilque non tuto dici potest in quo non falli iudi- | 5 |
| cium nostrum sollicitudine ipsa manifestum erit. Qua de re | |
| Graecum illud elegantissimum est, quo praecipitur προεπι- | |
| πλήσσειν τῇ ὑπερβολῇ. | |
| Tralata probari nisi in contextu sermonis non possunt. | 38.1 |
| Itaque de singulis uerbis satis dictum, quae, ut alio loco | |
| ostendi, per se nullam uirtutem habent. Sed ne inornata | |
| [quae] sunt quidem, nisi cum sunt infra rei de qua loquen- | |
| dum est dignitatem, excepto si obscena nudis nominibus | 5 |
| enuntientur. Quod uiderint qui non putant esse uitanda quia | 39.1 |
| nec sit uox ulla natura turpis, et, si qua est rei deformitas, | |
| alia quoque appellatione quacumque ad intellectum eundem | |
| nihilo minus perueniat. Ego Romani pudoris more contentus | |
| etiam respondendi talibus uerecundiam silentio uindicabo. | 5 |
| Iam hinc igitur ad rationem sermonis coniuncti trans- | 40.1 |
| eamus. Cuius ornatus in haec duo prima diuiditur, quam | |
| concipiamus elocutionem, quo modo efferamus. Nam primum | |
| est ut liqueat augere quid uelimus an minuere, concitate | |
| dicere an moderate, laete an seuere, abundanter an presse, | 5 |
| aspere an leniter, magnifice an subtiliter, grauiter an urbane: | |
| tum quo tralationum genere, quibus figuris, qualibus senten- | 41.1 |
| tiis, quo modo, qua postremo conlocatione id quod inten- | |
| dimus efficere possimus. | |
| Ceterum dicturus quibus ornetur oratio, prius ea quae | |
| sunt huic laudi contraria attingam: nam prima uirtus est | 5 |
| uitio carere. Igitur ante omnia ne speremus ornatam ora- | 42.1 |
| tionem fore quae probabilis non erit. Probabile autem Cicero | |
| id genus dicit quod non nimis est comptum: non quia comi | |
| expolirique non debeat (nam et haec ornatus pars est), sed | |
| quia uitium est ubique quod nimium est. Itaque uult esse | 43.1 |
| auctoritatem in uerbis, sententias uel graues uel aptas | |
| opinionibus hominum ac moribus. His enim saluis licet | |
| adsumere ea quibus inlustrem fieri orationem putat, delecta | |
| tralata supralata, ad nomen adiuncta, duplicia et idem sig- | 5 |
| nificantia atque <ab ipsa actione atque> imitatione rerum | |
| non abhorrentia. | |
| Sed quoniam uitia prius demonstrare adgressi sumus, ab | 44.1 |
| hoc initium sit quod cacemphaton uocatur: siue mala con- | |
| suetudine in obscenum intellectum sermo detortus est, ut | |
| 'ductare exercitus' et 'patrare bella' apud Sallustium dicta | |
| sancte et antique ridentibus, si dis placet (quam culpam non | 45.1 |
| scribentium quidem iudico sed legentium, tamen uitandam, | |
| quatenus uerba honesta moribus perdidimus et uincentibus | |
| etiam uitiis cedendum est), siue iunctura deformiter sonat, | |
| ut, si cum hominibus notis loqui nos dicimus, nisi hoc ipsum | 5 |
| 'hominibus' medium sit, in praefanda uidemur incidere, quia | |
| ultima prioris [ultimae] syllabae littera, quae exprimi nisi | |
| labris coeuntibus non potest, aut intersistere nos indecentis- | |
| sime cogit aut [non] continuata cum insequente in naturam | |
| eius corrumpitur. Aliae quoque coniunctiones aliquid simile | 46.1 |
| faciunt, quas persequi libenter est in eo uitio quod uitandum | |
| dicimus commorantis. Sed diuisio quoque adfert eandem | |
| iniuriam pudori, ut si 'intercapedinis' nominatiuo casu quis | |
| utatur. Nec scripto modo id accidit, sed etiam sensu plerique | 47.1 |
| obscene intellegere, nisi caueris, cupiunt (ut apud Ouidium | |
| 'quaeque latent meliora putant') et ex uerbis quae longis- | |
| sime ab obscenitate absunt occasionem turpitudinis rapere. | |
| Siquidem Celsus cacemphaton apud Vergilium putat: | 5 |
| 'incipiunt agitata tumescere': | |
| quod si recipias, nihil loqui tutum est. | |
| Deformitati proximum est humilitatis uitium (ταπείνωσιν | 48.1 |
| uocant), qua rei magnitudo uel dignitas minuitur, ut | |
| 'saxea <est> uerruca in summo montis uertice': | |
| cui natura contrarium sed errore par est paruis dare exce- | |
| dentia modum nomina, nisi cum ex industria risus inde cap- | 5 |
| tatur. Itaque nec parricidam 'nequam' dixeris hominem nec | |
| deditum forte meretrici 'nefarium', quia alterum parum, | |
| alterum nimium est. Proinde quaedam hebes sordida ieiuna | 49.1 |
| tristis ingrata uilis oratio est. Quae uitia facillime fient mani- | |
| festa contrariis uirtutibus. Nam primum acuto, secundum | |
| nitido, tertium copioso, deinceps hilari iucundo accurato | |
| diuersum est. | 5 |
| Vitari * et ἔλλειψις, cum sermoni deest aliquid, quo minus | 50.1 |
| plenus sit, quamquam id obscurae potius quam inornatae | |
| orationis est uitium. Sed hoc quoque, cum a prudentibus fit, | |
| schema dici solet, sicut tautologia, id est eiusdem uerbi aut | |
| sermonis iteratio. Haec enim, quamquam non magnopere | 51.1 |
| a summis auctoribus uitata, interim uitium uideri potest, | |
| in quod saepe incidit etiam Cicero securus tam paruae | |
| obseruationis, sicut hoc loco: 'non solum igitur illud iudicium | |
| iudicii simile, iudices, non fuit.' Interim mutato nomine | 5 |
| ἐπανάλημψις dicitur, atque est et ipsum inter schemata, quo- | |
| rum exempla illo loco quaerenda quo uirtutes erunt. | |
| Peior hac ὁμοείδεια; quae nulla uarietatis gratia leuat | 52.1 |
| taedium atque est tota coloris unius, qua maxime deprehen- | |
| ditur carens arte oratio, eaque et in sententiis et in figuris et | |
| in compositione longe non animis solum sed etiam auribus | |
| est ingratissima. Vitanda macrologia, id est longior quam | 53.1 |
| oportet sermo, ut apud T. Liuium: 'legati non impetrata | |
| pace retro domum, unde uenerant, abierunt.' Sed huic uicina | |
| periphrasis uirtus habetur. Est et pleonasmos uitium, cum | |
| superuacuis uerbis oratio oneratur: 'ego oculis meis uidi' | 5 |
| (sat est enim 'uidi'). Emendauit hoc etiam urbane in Hirtio | 54.1 |
| Cicero: cum is apud ipsum declamans filium a matre decem | |
| mensibus in utero latum esse dixisset, 'quid? aliae' inquit | |
| 'in perula solent ferre?' Nonnumquam tamen illud genus, | |
| cuius exemplum priore loco posui, adfirmationis gratia | 5 |
| adhibetur: | |
| 'uocemque his auribus hausi.' | |
| At uitium erit quotiens otiosum fuerit et supererit, non cum | 55.1 |
| * adicietur. Est etiam quae periergia uocatur, [cum] super- | |
| uacua, ut sic dixerim, operositas, ut a diligenti curiosus et | |
| religione superstitio distat. Atque, ut semel finiam, uerbum | |
| omne quod neque intellectum adiuuat neque ornatum | 5 |
| uitiosum dici potest. Cacozelon, <id> est mala adfectatio, per | 56.1 |
| omne dicendi genus peccat; nam et tumida et pusilla et prae- | |
| dulcia et abundantia et arcessita et exultantia sub idem | |
| nomen cadunt. Denique cacozelon uocatur quidquid est | |
| ultra uirtutem, quotiens ingenium iudicio caret et specie | 5 |
| boni fallitur, omnium in eloquentia uitiorum pessimum: | |
| nam cetera parum uitantur, hoc petitur. Est autem totum | 57.1 |
| in elocutione. Nam rerum uitia sunt stultum commune | |
| contrarium superuacuum: corrupta oratio in uerbis maxime | |
| inpropriis, redundantibus, compressione obscura, composi- | |
| tione fracta, uocum similium aut ambiguarum puerili capta- | 5 |
| tione consistit. Est autem omne cacozelon utique falsum, | 58.1 |
| etiam si non omne falsum cacozelon: †et† dicitur aliter | |
| quam se natura habet et quam oportet et quam sat est. | |
| Totidem autem generibus corrumpitur oratio quot ornatur. | |
| Sed de hac parte et in alio nobis opere plenius dictum est et | 5 |
| in hoc saepe tractatur et adhuc spargetur omnibus locis. | |
| Loquentes enim de ornatu subinde quae sint uitanda similia | |
| uirtutibus uitia dicemus. | |
| Sunt inornata et haec: quod male dispositum est, id | 59.1 |
| ἀνοικονόμητον, quod male figuratum, id ἀσχημάτιστον, quod | |
| male conlocatum, id κακοσύνθετον uocant. Sed de dispositione | |
| diximus, de figuris et compositione dicemus. Σαρδισμός | |
| quoque appellatur quaedam mixta ex uaria ratione | 5 |
| linguarum oratio, ut si Atticis Dorica et Aeolica et Iadica | |
| confundas. Cui simile uitium est apud nos si quis sublimia | 60.1 |
| humilibus, uetera nouis, poetica uulgaribus misceat—id enim | |
| tale monstrum quale Horatius in prima parte libri de arte | |
| poetica fingit: | |
| 'humano capiti ceruicem pictor equinam | 5 |
| iungere si uelit' | |
| et cetera ex diuersis naturis subiciat. | |
| Ornatum est quod perspicuo ac probabili plus est. Eius | 61.1 |
| primi sunt gradus in eo quod uelis †exprimendo†, tertius | |
| qui haec nitidiora faciat, quod proprie dixeris cultum. Itaque | |
| ἐνάργειαν, cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, | |
| quia plus est euidentia uel, ut alii dicunt, repraesentatio | 5 |
| quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo | |
| ostendit, inter ornamenta ponamus. Magna uirtus res <de> | 62.1 |
| quibus loquimur clare atque ut cerni uideantur enuntiare. | |
| Non enim satis efficit neque, ut debet, plene dominatur | |
| oratio si usque ad aures ualet, atque ea sibi iudex de quibus | |
| cognoscit narrari credit, non exprimi et oculis mentis ostendi. | 5 |
| Sed quoniam pluribus modis accipi solet, non equidem in | 63.1 |
| omnis eam particulas secabo, quarum ambitiose a quibus- | |
| dam numerus augetur, sed maxime necessarias attingam. | |
| Est igitur unum genus, quo tota rerum imago quodam modo | |
| uerbis depingitur: | 5 |
| 'constitit in digitos extemplo arrectus uterque' | |
| et cetera, quae nobis illam pugilum congredientium faciem | |
| ita ostendunt ut non clarior futura fuerit spectantibus. | |
| Plurimum in hoc genere sicut ceteris eminet Cicero: an | 64.1 |
| quisquam tam procul a concipiendis imaginibus rerum | |
| abest ut non, cum illa in Verrem legit: 'stetit soleatus | |
| praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari | |
| muliercula nixus in litore', non solum ipsos intueri uideatur | 5 |
| et locum et habitum, sed quaedam etiam ex iis quae dicta non | |
| sunt sibi ipse adstruat? Ego certe mihi cernere uideor et | 65.1 |
| uultum et oculos et deformes utriusque blanditias et eorum | |
| qui aderant tacitam auersationem ac timidam uerecundiam. | |
| Interim ex pluribus efficitur illa quam conamur exprimere | 66.1 |
| facies, ut est apud eundem (namque ad omnium ornandi uir- | |
| tutum exemplum uel unus sufficit) in descriptione conuiuii | |
| luxuriosi: 'Videbar uidere alios intrantis, alios autem | |
| exeuntis, quosdam ex uino uacillantis, quosdam hesterna ex | 5 |
| potatione oscitantis. Humus erat inmunda, lutulenta uino, | |
| coronis languidulis et spinis cooperta piscium.' Quid plus | 67.1 |
| uideret qui intrasset? Sic <et> urbium captarum crescit miser- | |
| atio. Sine dubio enim qui dicit expugnatam esse ciuitatem | |
| complectitur omnia quaecumque talis fortuna recipit, sed in | |
| adfectus minus penetrat breuis hic uelut nuntius. At si | 68.1 |
| aperias haec, quae uerbo uno inclusa erant, apparebunt | |
| effusae per domus ac templa flammae et ruentium tectorum | |
| fragor et ex diuersis clamoribus unus quidam sonus, aliorum | |
| fuga incerta, alii extremo complexu suorum cohaerentes et | 5 |
| infantium feminarumque ploratus et male usque in illum | |
| diem seruati fato senes: tum illa profanorum sacrorumque | 69.1 |
| direptio, efferentium praedas repetentiumque discursus, et | |
| acti ante suum quisque praedonem catenati, et conata | |
| retinere infantem suum mater, et sicubi maius lucrum est | |
| pugna inter uictores. Licet enim haec omnia, ut dixi, | 5 |
| complectatur 'euersio', minus est tamen totum dicere quam | |
| omnia. Consequemur autem ut manifesta sint si fuerint ueri | 70.1 |
| similia, et licebit etiam falso adfingere quidquid fieri solet. | |
| Contingit eadem claritas etiam ex accidentibus: | |
| 'mihi frigidus horror | |
| membra quatit gelidusque coit formidine sanguis' | 5 |
| et | |
| 'trepidae matres pressere ad pectora natos'. | |
| Atque huius summae iudicio quidem meo uirtutis facillima | 71.1 |
| est uia: naturam intueamur, hanc sequamur. Omnis elo- | |
| quentia circa opera uitae est, ad se refert quisque quae | |
| audit, et id facillime accipiunt animi quod agnoscunt. | |
| Praeclare uero ad inferendam rebus lucem repertae sunt | 72.1 |
| similitudines: quarum aliae sunt quae probationis gratia | |
| inter argumenta ponuntur, aliae ad exprimendam rerum | |
| imaginem compositae, quod est huius loci proprium: | |
| 'inde lupi ceu | 5 |
| raptores atra in nebula' | |
| et | |
| 'aui similis quae circum litora, circum | |
| piscosos scopulos humilis uolat aequora iuxta.' | |
| Quo in genere id est praecipue custodiendum, ne id quod | 73.1 |
| similitudinis gratia adsciuimus aut obscurum sit aut igno- | |
| tum: debet enim quod inlustrandae alterius rei gratia ad- | |
| sumitur ipsum esse clarius eo quod inluminat. Quare poetis | |
| quidem permittamus sane eius modi exempla: | 5 |
| 'qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta | |
| deserit aut Delum maternam inuisit Apollo': | |
| non idem oratorem decebit, ut occultis aperta demonstret. | 74.1 |
| Sed illud quoque de quo in argumentis diximus similitudinis | |
| genus ornat orationem, facitque sublimem floridam iucun- | |
| dam mirabilem. Nam quo quaeque longius petita est, hoc | 75.1 |
| plus adfert nouitatis atque inexpectata magis est. Illa | |
| uulgaria uideri possunt et utilia tantum ad conciliandum | |
| fidem: 'ut terram cultu, sic animum disciplinis meliorem uber- | |
| ioremque fieri', et 'ut medici abalienata morbis membra | 5 |
| praecidant, ita turpes ac perniciosos, etiam si nobis san- | |
| guine cohaereant, amputandos'. Iam sublimius illud pro | |
| Archia: 'saxa atque solitudines uoci respondent, bestiae saepe | 76.1 |
| inmanes cantu flectuntur atque consistunt' et cetera. Quod | |
| quidem genus a quibusdam declamatoria maxime licentia | |
| corruptum est: nam et falsis utuntur, nec illa iis quibus | |
| similia uideri uolunt adplicant. Quorum utrumque in his | 5 |
| est, quae me iuuene ubique cantari solebant: 'magnorum | |
| fluminum nauigabiles fontes sunt', et 'generosioris arboris | 77.1 |
| statim planta cum fructu est.' In omni autem parabole aut | |
| praecedit similitudo, res sequitur, aut praecedit res et | |
| similitudo sequitur. Sed interim libera et separata est, | |
| interim, quod longe optimum est, cum re cuius est imago | 5 |
| conectitur, conlatione inuicem respondente, quod facit | 78.1 |
| redditio contraria, quae antapodosis dicitur. Praecedit | |
| similitudo illa cuius modo feci mentionem: | |
| 'inde lupi ceu | |
| raptores atra in nebula'. | 5 |
| Sequitur in primo Georgicon post longam de bellis ciuilibus | |
| atque externis conquestionem: | |
| 'ut, cum carceribus sese effudere quadrigae, | |
| addunt in spatia, et frustra retinacula tendens | |
| fertur equis auriga, neque audit currus habenas.' | 10 |
| Sed hae sunt sine antapodosi. Redditio autem illa rem | 79.1 |
| utramque quam comparat uelut subicit oculis et pariter | |
| ostendit. Cuius praeclara apud Vergilium multa reperio | |
| exempla, sed oratoriis potius utendum est. Dicit Cicero pro | |
| Murena: 'ut aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse | 5 |
| qui citharoedi fieri non potuerint: sic nos uidemus, qui | |
| oratores euadere non potuerint, eos ad iuris studium de- | |
| uenire.' Illud pro eodem iam paene poetico spiritu, sed | 80.1 |
| tamen cum sua redditione, quod est ad ornatum accommo- | |
| datius: 'nam ut tempestates saepe certo aliquo caeli signo | |
| commouentur, saepe inprouiso nulla ex certa ratione obscura | |
| aliqua ex causa concitantur: sic in hac comitiorum tempes- | 5 |
| tate populari, saepe intellegas quo signo commota sit, saepe | |
| ita obscura est ut sine causa excitata uideatur.' Sunt et illae | 81.1 |
| breues: 'uagi per siluas ritu ferarum', et illud Ciceronis in | |
| Clodium: 'quo ex iudicio uelut ex incendio nudus effugit.' | |
| Quibus similia possunt cuicumque etiam ex cotidiano ser- | |
| mone succurrere. | 5 |
| Huic subiacet uirtus non solum aperte ponendi rem ante | |
| oculos, sed circumcise atque uelociter. Ac merito laudatur | 82.1 |
| breuitas integra. Sed ea minus praestat quotiens nihil dicit | |
| nisi quod necesse est (βραχυλογίαν uocant, quae reddetur | |
| inter schemata), est uero pulcherrima cum plura paucis | |
| complectimur, quale Sallusti est: 'Mithridates corpore | 5 |
| ingenti, perinde armatus.' Hoc male imitantes sequitur | |
| obscuritas. | |
| Vicina praedictae, sed amplior uirtus est emphasis, altio- | 83.1 |
| rem praebens intellectum quam quem uerba per se ipsa | |
| declarant. Eius duae sunt species: altera quae plus significat | |
| quam dicit, altera quae etiam id quod non dicit. Prior est et | 84.1 |
| apud Homerum, cum Menelaus Graios in equum 'descen- | |
| disse' ait—nam uerbo uno magnitudinem eius ostendit, et | |
| apud Vergilium: 'demissum lapsi per funem': nam sic | |
| quoque est demonstrata altitudo. Idem Cyclopa cum iacuisse | 5 |
| dixit 'per antrum', prodigiosum illud corpus spatio loci men- | |
| sus est. Sequens positum in uoce aut omnino suppressa aut | 85.1 |
| etiam abscisa. Supprimitur uox, ut fecit pro Ligario Cicero: | |
| 'quod si in tanta fortuna bonitas tanta non esset quam tu | |
| per te, per te, inquam, optines: intellego quid loquar.' Tacuit | |
| enim illud, quod nihilo minus accipimus, non deesse homines | 5 |
| qui ad crudelitatem eum inpellant. Absciditur per ἀπο- | |
| σιώπησιν, quae quoniam est figura reddetur suo loco. Est in | 86.1 |
| uulgaribus quoque uerbis emphasis: 'uirum esse oportet', et | |
| 'homo est ille', et 'uiuendum est': adeo similis est arti | |
| plerumque natura. | |
| Non tamen satis eloquenti est ea de quibus dicat clare | 5 |
| atque euidenter ostendere, sed sunt multi ac uarii excolen- | |
| dae orationis modi. Nam ipsa illa ἀφέλεια simplex et inad- | 87.1 |
| fectata habet quendam purum, qualis etiam in feminis | |
| amatur, ornatum, et sunt quaedam †uelute† tenui diligentia | |
| circa proprietatem significationemque munditiae. Alia copia | |
| locuples, alia floribus laeta. Virium non unum genus: nam | 88.1 |
| quidquid in suo genere satis effectum est, ualet. Praecipua | |
| tamen eius opera δείνωσις in exaggeranda indignitate et in | |
| ceteris altitudo quaedam, φαντασία in concipiendis uisionibus, | |
| ἐξεργασία in efficiendo uelut opere proposito, cui adicitur | 5 |
| ἐπεξεργασία, repetitio probationis eiusdem et cumulus ex | |
| abundanti, ἐνέργεια confinis his (est enim ab agendo ducta) | 89.1 |
| et cuius propria sit uirtus non esse quae dicuntur otiosa. | |
| Est et amarum quiddam, quod fere in contumelia est positum, | |
| quale Cassi: 'quid facies cum in bona tua inuasero, hoc est, | |
| cum te docuero nescire maledicere?' et acre, ut illud Crassi: | 5 |
| 'ego te consulem putem, cum tu me non putes senatorem?' | |
| Sed uis oratoris omnis in augendo minuendoque consistit. | |
| Vtrique parti totidem modi, ex quibus praecipuos attinge- | |
| mus (reliqui similes erunt). Sunt autem positi in rebus et | |
| uerbis: sed quae sit rerum inuentio ac ratio, tractauimus; | 90.1 |
| nunc quid elocutio attollat aut deprimat dicendum. |