| Perspicuitas in uerbis praecipuam habet proprietatem, | 8.2.1.1 |
| sed proprietas ipsa non simpliciter accipitur. Primus enim | |
| intellectus est sua cuiusque rei appellatio, qua non semper | |
| utemur. Nam et obscena uitabimus et sordida et humilia. | 2.1 |
| Sunt autem humilia infra dignitatem rerum aut ordinis. In | |
| quo uitio cauendo non mediocriter errare quidam solent, qui | |
| omnia quae sunt in usu, etiam si causae necessitas postulet, | |
| reformidant: ut ille qui in actione Hibericas herbas se solo | 5 |
| nequiquam intellegente dicebat, nisi inridens hanc uanita- | |
| tem Cassius Seuerus spartum dicere eum uelle indicasset. | |
| Nec uideo quare clarus orator duratos muria pisces nitidius | 3.1 |
| esse crediderit quam ipsum id quod uitabat. In hac autem | |
| proprietatis specie, quae nominibus ipsis cuiusque rei utitur, | |
| nulla uirtus est, at quod ei contrarium est uitium. Id apud | |
| nos inproprium, ἄκυρον apud Graecos uocatur, quale est | 5 |
| 'tantum sperare dolorem', aut, quod in oratione Dolabellae | 4.1 |
| emendatum a Cicerone adnotaui, 'mortem ferre', aut qualia | |
| nunc laudantur a quibusdam, quorum est 'de cruce uerba | |
| ceciderunt'. Non tamen quidquid non erit proprium pro- | |
| tinus et inproprii uitio laborabit, quia primum omnium | 5 |
| multa sunt et Graece et Latine non denominata. Nam et qui | 5.1 |
| iaculum emittit iaculari dicitur, qui pilam aut sudem appell- | |
| atione priuatim sibi adsignata caret: et ut lapidare quid sit | |
| manifestum est, ita glebarum testarumque iactus non habet | |
| nomen. Vnde abusio, quae κατάχρησις dicitur, necessaria. | 5 |
| Tralatio quoque, in qua uel maximus est orationis ornatus, | 6.1 |
| uerba non suis rebus accommodat. Quare proprietas non ad | |
| nomen sed ad uim significandi refertur, nec auditu sed intel- | |
| lectu perpendenda est. Secundo modo dicitur proprium | 7.1 |
| inter plura quae sunt eiusdem nominis id unde cetera ducta | |
| sunt, ut uertex est contorta in se aqua uel quidquid aliud | |
| similiter uertitur, inde propter flexum capillorum pars sum- | |
| ma capitis, ex hoc id quod in montibus eminentissimum. | 5 |
| Recte dixeris haec omnia uertices, proprie tamen unde ini- | |
| tium est. Sic soleae et turdi pisces et cetera. Tertius est huic | 8.1 |
| diuersus modus cum res communis pluribus in uno aliquo | |
| habet nomen eximium, ut carmen funebre proprie 'nenia' et | |
| tabernaculum ducis 'augurale'. Item quod commune est et | |
| aliis nomen intellectu alicui rei peculiariter tribuitur, ut | 5 |
| 'urbem' Romam accipimus et 'uenales' nouicios et 'Corin- | |
| thia' aera, cum sint urbes aliae quoque et uenalia multa et | |
| tam aurum et argentum quam aes Corinthium. Sed ne in his | |
| quidem uirtus oratoris inspicitur. At illud iam non medio- | 9.1 |
| criter probandum, quod hoc etiam laudari modo solet ut | |
| proprie dictum, id est, quo nihil inueniri possit significantius, | |
| ut Cato dixit C. Caesarem ad euertendam rem publicam so- | |
| brium accessisse, ut Vergilius 'deductum carmen', et Hora- | 5 |
| tius 'acrem tibiam' 'Hannibalemque dirum'. In quo modo | 10.1 |
| illud quoque est a quibusdam traditum proprii genus ex | |
| adpositis (epitheta dicuntur), ut 'dulcis musti' et 'cum denti- | |
| bus albis'. De quo genere alio loco dicendum est. Etiam | 11.1 |
| quae bene tralata sunt, propria dici solent. Interim autem | |
| quae sunt in quoque praecipua proprii locum accipiunt, ut | |
| Fabius inter plures imperatorias uirtutes cunctator est | |
| appellatus. Possunt uideri uerba quae plus significant quam | 5 |
| elocuntur in parte ponenda perspicuitatis: intellectum enim | |
| adiuuant; ego tamen libentius emphasim retulerim ad orna- | |
| tum orationis, quia non ut intellegatur efficit sed ut plus | |
| intellegatur. | |
| At obscuritas fit uerbis iam ab usu remotis, ut si commen- | 12.1 |
| tarios quis pontificum et uetustissima foedera et exoletos | |
| scrutatus auctores id ipsum petat ex iis quae inde contraxerit, | |
| quod non intelleguntur. Hinc enim aliqui famam eruditionis | |
| adfectant, ut quaedam soli scire uideantur. Fallunt etiam | 13.1 |
| uerba uel regionibus quibusdam magis familiaria uel artium | |
| propria, ut 'atabulus' uentus et nauis 'stlataria' et †inmalo- | |
| cosanum†. Quae uel uitanda apud iudicem ignarum signifi- | |
| cationum earum uel interpretanda sunt, sicut in iis quae | 5 |
| homonyma uocantur, ut 'taurus' animal sit an mons an | |
| signum in caelo an nomen hominis an radix arboris nisi dis- | |
| tinctum non intellegetur. | |
| Plus tamen est obscuritatis in contextu et continuatione | 14.1 |
| sermonis, et plures modi. Quare nec sit tam longus ut eum | |
| prosequi non possit intentio, nec †transiectio intra modum | |
| hyperbato† finis eius differatur. Quibus adhuc peior est | |
| mixtura uerborum, qualis in illo uersu: | 5 |
| 'saxa uocant Itali mediis quae in fluctibus aras'. | |
| Etiam interiectione, qua et oratores et historici frequenter | 15.1 |
| utuntur ut medio sermone aliquem inserant sensum, im- | |
| pediri solet intellectus, nisi quod interponitur breue est. | |
| Nam Vergilius illo loco quo pullum equinum describit, cum | |
| dixisset | 5 |
| 'nec uanos horret strepitus', | |
| compluribus insertis alia figura quinto demum uersu redit: | |
| 'tum, si qua sonum procul arma dederunt, | |
| stare loco nescit'. | |
| Vitanda in primis ambiguitas, non haec solum, de cuius | 16.1 |
| genere supra dictum est, quae incertum intellectum facit, | |
| ut 'Chremetem audiui percussisse Demean', sed illa quoque, | |
| quae etiam si turbare non potest sensum in idem tamen uer- | |
| borum uitium incidit, ut si quis dicat uisum a se hominem | 5 |
| librum scribentem. Nam etiam si librum ab homine scribi | |
| patet, male tamen composuerit, feceritque ambiguum quan- | |
| tum in ipso fuit. | |
| Est etiam in quibusdam turba inanium uerborum, qui, | 17.1 |
| dum communem loquendi morem reformidant, ducti specie | |
| nitoris circumeunt omnia copiosa loquacitate, eo quod dicere | |
| nolunt ipsa: deinde illam seriem cum alia simili iungentes | |
| miscentesque ultra quam ullus spiritus durare possit exten- | 5 |
| dunt. In hoc malum a quibusdam etiam laboratur: neque | 18.1 |
| id nouum uitium est, cum iam apud Titum Liuium inueniam | |
| fuisse praeceptorem aliquem qui discipulos obscurare quae | |
| dicerent iuberet, Graeco uerbo utens σκότισον. Vnde illa | |
| scilicet egregia laudatio: 'tanto melior: ne ego quidem intel- | 5 |
| lexi.' Alii breuitatem aemulati necessaria quoque orationi | 19.1 |
| subtrahunt uerba, et, uelut satis sit scire ipsos quid dicere | |
| uelint, quantum ad alios pertineat nihili putant: at ego | |
| uitiosum sermonem dixerim quem auditor suo ingenio intel- | |
| legit. Quidam, emutatis in peruersum dicendi figuris, idem | 5 |
| uitium consecuntur. Pessima uero sunt adianoeta, hoc est | 20.1 |
| quae uerbis aperta occultos sensus habent, ut cum dictus | |
| est caecus 'secundum uitam stare', et qui suos artus morsu | |
| lacerasse fingitur in scholis 'supra se cubasse'. Ingeniosa | 21.1 |
| haec et fortia et ex ancipiti diserta creduntur, peruasitque | |
| iam multos ista persuasio, ut id [iam] demum eleganter | |
| atque exquisite dictum putent quod interpretandum sit. | |
| Sed auditoribus etiam nonnullis grata sunt haec, quae cum | 5 |
| intellexerunt acumine suo delectantur, et gaudent non quasi | |
| audierint sed quasi inuenerint. | |
| Nobis prima sit uirtus perspicuitas, propria uerba, rectus | 22.1 |
| ordo, non in longum dilata conclusio, nihil neque desit neque | |
| superfluat: ita sermo et doctis probabilis et planus imperitis | |
| erit. Haec eloquendi obseruatio: nam rerum perspicuitas | |
| quo modo praestanda sit diximus in praeceptis narrationis. | 5 |
| Similis autem ratio est in omnibus. Nam si neque pauciora | 23.1 |
| quam oportet neque plura neque inordinata aut indistincta | |
| dixerimus, erunt dilucida et neglegenter quoque audientibus | |
| aperta: quod et ipsum in consilio est habendum, non semper | |
| tam esse acrem iudicis intentionem ut obscuritatem apud | 5 |
| se ipse discutiat et tenebris orationis inferat quoddam intel- | |
| legentiae suae lumen, sed multis eum frequenter cogitationi- | |
| bus auocari, nisi tam clara fuerint quae dicemus <ut> in | |
| animum eius oratio, ut sol in oculos, etiam si in eam non in- | |
| tendatur incurrat. Quare non ut intellegere possit sed ne | 24.1 |
| omnino possit non intellegere curandum. Propter quod etiam | |
| repetimus saepe quae non satis percepisse eos qui cognoscunt | |
| putamus: 'quae causa utique nostra, iudices, culpa dicta ob- | |
| scurius: ad planiora et communia magis uerba descendimus', | 5 |
| cum id ipsum optime fiat, quod nos aliquid non optime | |
| fecisse simulamus. |