| Igitur quam Graeci φράσιν uocant, Latine dicimus elo- | 8.1.1.1 |
| cutionem. Ea spectatur uerbis aut singulis aut coniunctis. | |
| In singulis intuendum est ut sint Latina, perspicua, ornata, | |
| ad id quod efficere uolumus accommodata: in coniunctis ut | |
| emendata, ut <apte> conlocata, ut figurata. Sed ea quae de | 2.1 |
| ratione Latine atque emendate loquendi fuerunt dicenda in | |
| libro primo, cum de grammatice loqueremur, executi sumus. | |
| Verum illic tantum ne uitiosa essent praecepimus: hic non | |
| alienum est admonere ut sint quam minime peregrina et | 5 |
| externa. Multos enim, quibus loquendi ratio non desit, in- | |
| uenias quos curiose potius loqui dixeris quam Latine, quo | |
| modo et illa Attica anus Theophrastum, hominem alioqui | |
| disertissimum, adnotata unius adfectatione uerbi hospitem | |
| dixit, nec alio se id deprendisse interrogata respondit quam | 10 |
| quod nimium Attice loqueretur: et in Tito Liuio, mirae | 3.1 |
| facundiae uiro, putat inesse Pollio Asinius quandam Pata- | |
| uinitatem. Quare, si fieri potest, et uerba omnia et uox huius | |
| alumnum urbis oleant, ut oratio Romana plane uideatur, | |
| non ciuitate donata. | 5 |