| LIBER OCTAVVS | |
| <PROHOEMIVM> | |
| His fere, quae in proximos quinque libros conlata sunt, | 8.pr.1.1 |
| ratio inueniendi atque inuenta disponendi continetur, quam | |
| ut per omnis numeros penitus cognoscere ad summam scien- | |
| tiae necessarium est, ita incipientibus breuius ac simplicius | |
| tradi magis conuenit. Aut enim difficultate institutionis tam | 2.1 |
| numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore | |
| quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam | |
| enutrienda sunt asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut | |
| si haec sola didicerunt satis se ad eloquentiam instructos | 5 |
| arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges alli- | |
| gati conatum omnem reformidant. Vnde existimant acci- | 3.1 |
| disse ut qui diligentissimi artium scriptores extiterint ab | |
| eloquentia longissime fuerint. Via tamen opus est incipienti- | |
| bus, sed ea plana et cum ad ingrediendum tum ad demon- | |
| strandum expedita. Eligat itaque peritus ille praeceptor ex | 5 |
| omnibus optima et tradat ea demum in praesentia quae | |
| placet, remota refutandi cetera mora: sequentur enim disci- | |
| puli quo duxeris. Mox cum robore dicendi crescet etiam | |
| eruditio. Idem primo solum iter credant esse in quod in- | 4.1 |
| ducentur, mox illud cognituri etiam optimum. Sunt autem | |
| neque obscura neque ad percipiendum difficilia, quae scrip- | |
| tores diuersis opinionibus pertinaciter tuendis inuoluerunt. | 5.1 |
| Itaque in toto artis huiusce tractatu difficilius est iudicare | |
| quid doceas quam cum iudicaris docere, praecipueque in | |
| duabus his partibus perquam sunt pauca, circa quae si is qui | |
| instituitur non repugnauerit pronum ad cetera habiturus est | 5 |
| cursum. | |
| Nempe enim plurimum in hoc laboris exhausimus, ut | 6.1 |
| ostenderemus rhetoricen bene dicendi scientiam et utilem et | |
| artem et uirtutem esse: materiam eius res omnis de quibus | |
| dicendum esset: eas in tribus fere generibus, demonstratiuo | |
| deliberatiuo iudicialique, reperiri: orationem porro omnem | 5 |
| constare rebus et uerbis: in rebus intuendam inuentionem, | |
| in uerbis elocutionem, in utraque conlocationem, quae me- | |
| moria complecteretur, actio commendaret. Oratoris officium | 7.1 |
| docendi mouendi delectandi partibus contineri, ex quibus | |
| ad docendum expositio et argumentatio, ad mouendum ad- | |
| fectus pertinerent, quos per omnem quidem causam sed | |
| maxime tamen in ingressu ac fine dominari. Nam delecta- | 5 |
| tionem, quamuis in utroque sit eorum, magis tamen proprias | |
| in elocutione partes habere. Quaestiones alias infinitas, alias | 8.1 |
| finitas, quae personis temporibus locis continerentur. In | |
| omni porro materia tria esse quaerenda, an sit, quid sit, quale | |
| sit. His adiciebamus demonstratiuam laude ac uituperatione | |
| constare. In ea quae ab ipso de quo diceremus, quae post | 5 |
| eum acta essent, intuendum. Hoc opus tractatu honestorum | |
| utiliumque constare. Suasoriis accedere tertiam partem ex | 9.1 |
| coniectura, possetne fieri et an esset futurum de quo deli- | |
| beraretur. Hic praecipue diximus spectandum quis, apud | |
| quem, quid diceret. Iudicialium causarum alias in singulis, | |
| alias in pluribus controuersiis consistere, et in quibusdam | 5 |
| intentionem modo * : depulsionem porro omnem infitia- | |
| tione duplici, factumne et an hoc factum esset, praeterea | |
| defensione ac tralatione constare. Quaestionem aut ex | 10.1 |
| scripto esse aut ex facto: <facto> de rerum fide proprietate | |
| qualitate, scripto de uerborum ui aut uoluntate, in quibus | |
| uis tum causarum, tum actionum inspici soleat, quae aut | |
| scripti et uoluntatis aut ratiocinatiua aut ambiguitatis aut | 5 |
| legum contrariarum specie continentur. In omni porro causa | 11.1 |
| iudiciali quinque esse partes, quarum exordio conciliari | |
| audientem, narratione <doceri, probatione> proposita confir- | |
| mari, refutatione <contra dicta dissolui, peroratione> aut | |
| memoriam refici aut animos moueri. His argumentandi et | 12.1 |
| adficiendi locos et quibus generibus concitari placari resolui | |
| iudices oporteret adiecimus. Accessit ratio diuisionis. Credere | |
| modo qui discet uelit, certa quaedam uia est, et in qua multa | |
| etiam sine doctrina praestare debeat per se ipsa natura, ut | 5 |
| haec de quibus dixi non tam inuenta a praeceptoribus quam | |
| cum fierent obseruata esse uideantur. | |
| Plus exigunt laboris et curae quae secuntur. Hinc enim iam | 13.1 |
| elocutionis rationem tractabimus, partem operis, ut inter | |
| omnis oratores conuenit, difficillimam. Nam et M. Antonius, | |
| cuius supra mentionem habuimus, cum a se disertos uisos | |
| esse multos ait, eloquentem neminem, diserto satis putat | 5 |
| dicere quae oporteat, ornate autem dicere proprium esse | |
| eloquentis. Quae uirtus si usque ad eum in nullo reperta est | 14.1 |
| ac ne in ipso quidem aut L. Crasso, certum est et in his et | |
| in prioribus eam desideratam quia difficillima fuit. Et | |
| M. Tullius inuentionem quidem ac dispositionem prudentis | |
| hominis putat, eloquentiam oratoris, ideoque praecipue circa | 15.1 |
| praecepta partis huius laborauit. Quod eum merito fecisse | |
| etiam ipso rei de qua loquimur nomine palam declaratur. | |
| Eloqui enim [hoc] est omnia quae mente conceperis promere | |
| atque ad audientis perferre, sine quo superuacua sunt priora | 5 |
| et similia gladio condito atque intra uaginam suam haerenti. | |
| Hoc itaque maxime docetur, hoc nullus nisi arte adsequi | 16.1 |
| potest, hic studium plurimum adhibendum: hoc exercitatio | |
| petit, hoc imitatio, hic omnis aetas consumitur: hoc maxime | |
| orator oratore praestantior, hoc genera ipsa dicendi aliis alia | |
| potiora. Neque enim Asiani aut quocumque alio genere | 17.1 |
| corrupti res non uiderunt aut eas non conlocauerunt, neque | |
| quos aridos uocamus stulti aut in causis caeci fuerunt, sed | |
| his iudicium in eloquendo ac modus, illis uires defuerunt, ut | |
| appareat in hoc et uitium et uirtutem esse dicendi. | 5 |
| Non ideo tamen sola est agenda cura uerborum. Occurram | 18.1 |
| enim necesse est et uelut in uestibulo protinus adprehensuris | |
| hanc confessionem meam resistam iis qui omissa rerum, qui | |
| nerui sunt in causis, diligentia quodam inani circa uoces | |
| studio senescunt, idque faciunt gratia decoris, qui est in | 5 |
| dicendo mea quidem opinione pulcherrimus, sed cum sequi- | |
| tur, non cum adfectatur. Corpora sana et integri sanguinis | 19.1 |
| et exercitatione firmata ex isdem his speciem accipiunt ex | |
| quibus uires, namque et colorata et adstricta et lacertis ex- | |
| pressa sunt: sed eadem si quis uulsa atque fucata muliebriter | |
| comat, foedissima sint ipso formae labore. Et cultus concessus | 20.1 |
| atque magnificus addit hominibus, ut Graeco uersu testa- | |
| tum est, auctoritatem: at muliebris et luxuriosus non corpus | |
| exornat, sed detegit mentem. Similiter illa translucida et | |
| uersicolor quorundam elocutio res ipsas effeminat quae illo | 5 |
| uerborum habitu uestiuntur. Curam ergo uerborum, rerum | |
| uolo esse sollicitudinem. Nam plerumque optima rebus | 21.1 |
| cohaerent et cernuntur suo lumine: at nos quaerimus illa | |
| tamquam lateant semper seque subducant: ita numquam | |
| putamus circa id esse de quo dicendum est, sed ex aliis | |
| locis petimus et inuentis uim adferimus. Maiore animo | 22.1 |
| adgredienda eloquentia est, quae si toto corpore ualet, | |
| unguis polire et capillum reponere non existimabit ad curam | |
| suam pertinere. | |
| Sed euenit plerumque ut in hac diligentia deterior etiam | 5 |
| fiat oratio: primum, quia sunt optima minime arcessita et | 23.1 |
| simplicibus atque ab ipsa ueritate profectis similia. Nam illa | |
| quae curam fatentur et ficta atque composita uideri etiam | |
| uolunt nec gratiam consecuntur et fidem amittunt, praeter | |
| id quod sensus obumbrant et uelut laeto gramine sata stran- | 5 |
| gulant. Nam et quod recte dici potest circumimus amore uer- | 24.1 |
| borum, et quod satis dictum est repetimus, et quod uno | |
| uerbo patet pluribus oneramus, et pleraque significare | |
| melius putamus quam dicere. Quid quod nihil iam proprium | |
| placet dum parum creditur disertum quod et alius dixisset? | 5 |
| A corruptissimo quoque poetarum figuras seu tralationes | 25.1 |
| mutuamur, tum demum ingeniosi scilicet si ad intellegendos | |
| nos opus sit ingenio. Atqui satis aperte Cicero praeceperat | |
| in dicendo uitium uel maximum esse a uulgari genere ora- | |
| tionis atque a consuetudine communis sensus abhorrere. Sed | 26.1 |
| ille est durus atque ineruditus: nos melius, quibus sordet | |
| omne quod natura dictauit, qui non ornamenta quaerimus | |
| sed lenocinia, quasi uero sit ulla uerborum nisi rei cohaeren- | |
| tium uirtus: quae ut propria sint et dilucida et ornata et | 5 |
| apte conlocentur si tota uita laborandum est, omnis studior- | |
| um fructus amissus est. Atqui plerosque uideas haerentis | 27.1 |
| circa singula et dum inueniunt et dum inuenta ponderant ac | |
| dimetiuntur. Quod si idcirco fieret ut semper optimis uteren- | |
| tur, abominanda tamen haec infelicitas erat, quae et cur- | |
| sum dicendi refrenat et calorem cogitationis extinguit mora | 5 |
| et diffidentia. Miser enim et, ut sic dicam, pauper orator est | 28.1 |
| qui nullum uerbum aequo animo perdere potest. Sed ne | |
| perdet quidem qui rationem loquendi primum cognouerit, | |
| tum lectione multa et idonea copiosam sibi uerborum supel- | |
| lectilem compararit, huic adhibuerit artem conlocandi, de- | 5 |
| inde haec omnia exercitatione plurima roborarit, ut semper | |
| in promptu sint et ante oculos: namque ei qui id fecerit | 29.1 |
| sic res cum suis nominibus occurrent. Sed opus est studio | |
| praecedente et adquisita facultate et quasi reposita. Namque | |
| ista quaerendi iudicandi comparandi anxietas dum discimus | |
| adhibenda est, non dum dicimus. Alioqui sicut qui patrimo- | 5 |
| nium non pararunt, sub diem quaerunt, ita in oratione †qui | |
| non satis laborauit†: sin praeparata dicendi uis fuerit, erunt | 30.1 |
| in officio, non ut requisita respondere sed ut semper sensibus | |
| inhaerere uideantur atque eos ut umbra corpus sequi. Sed in | 31.1 |
| hac ipsa cura est aliquid satis: nam cum Latina significantia | |
| ornata, cum apte sunt conlocata, quid amplius laboremus? | |
| Quibusdam tamen nullus est finis calumniandi se et cum | |
| singulis paene syllabis commorandi, qui etiam cum optima | 5 |
| sunt reperta quaerunt aliquid quod sit magis antiquum | |
| remotum inopinatum, nec intellegunt iacere sensus in ora- | |
| tione in qua uerba laudantur. Sit igitur cura elocutionis | 32.1 |
| quam maxima, dum sciamus tamen nihil uerborum causa | |
| esse faciendum, cum uerba ipsa rerum gratia sint reperta: | |
| quorum ea sunt maxime probabilia quae sensum animi nostri | |
| optime promunt, atque in animis iudicum quod nos uolumus | 5 |
| efficiunt. Ea debent praestare sine dubio et admirabilem et | 33.1 |
| iucundam orationem, uerum admirabilem non sic quo modo | |
| prodigia miramur, et iucundam non deformi uoluptate sed | |
| cum laude ac dignitate coniuncta. |