| Est autem quaedam inter hos status cognatio. Nam | 7.10.1.1 |
| et in finitione quae sit uoluntas nominis quaeritur (ut in | |
| syllogismo, qui secundus a finitione status est, †quae specta- | |
| tur† quid uoluerit scriptor) et contrarias leges duos esse | |
| scripti et uoluntatis status apparet. Rursus et finitio quo- | 5 |
| dam modo est amphibolia, cum in duas partes diducatur in- | |
| tellectus nominis, et scriptum et uoluntas habet in uerbis | 2.1 |
| iuris quaestionem, quod idem antinomia petitur. Ideoque | |
| omnia haec quidam scriptum et uoluntatem esse dixerunt, | |
| alii in scripto et uoluntate amphiboliam esse quae facit | |
| quaestionem. Sed distincta sunt: aliud est enim obscurum | 5 |
| ius, aliud ambiguum. Igitur finitio in natura ipsa nominis | 3.1 |
| quaestionem habet generalem et quae esse etiam citra com- | |
| plexum causae possit: scriptum et uoluntas de eo disputat | |
| iure quod est in lege, syllogismus de eo quod non est. Am- | |
| phiboliae lis in diuersum trahit, legum contrariarum ex | 5 |
| diuerso pugna est. Neque inmerito et recepta est a doctissimis | 4.1 |
| haec differentia et apud plurimos ac prudentissimos durat. | |
| Et de hoc quidem genere dispositionis, etiam si non omnia, | |
| tradi tamen aliqua potuerunt. Sunt alia quae nisi proposita | 5.1 |
| de qua dicendum est materia uiam docendi non praebeant. | |
| Non enim causa <tantum> uniuersa in quaestiones ac locos | |
| diducenda est, sed hae ipsae partes habent rursus ordinem | |
| suum. Nam et in prohoemio primum est aliquid et secundum | 5 |
| ac deinceps, et quaestio omnis ac locus habet suam dis- | |
| positionem, ut thesis etiam simplices. Nisi forte satis erit | 6.1 |
| diuidendi peritus qui controuersiam in haec diduxerit, an | |
| omne praemium uiro forti dandum sit, an ex priuato, an | |
| nuptiae, an eius quae nupta sit, an hae: deinde, cum fuerit | |
| de prima quaestione dicendum, passim et ut quidque in | 5 |
| mentem ueniet miscuerit, non primum in ea scierit esse | |
| tractandum uerbis legis standum sit an uoluntate, huius | 7.1 |
| ipsius particulae aliquod initium fecerit, deinde proxima | |
| subnectens struxerit orationem, ut pars hominis est manus, | |
| eius digiti, illorum quoque articuli. Hoc est quod scriptor | |
| demonstrare non possit nisi certa definitaque materia. Sed | 8.1 |
| quid una faciet aut altera, quin immo centum ac mille in re | |
| infinita [que materia in se finita]? Praeceptoris est in alio | |
| atque alio genere cotidie ostendere quis ordo sit rerum et quae | |
| copulatio, ut paulatim fiat usus et ad similia transitus: tradi | 5 |
| enim omnia quae ars efficit non possunt. Nam quis pictor | 9.1 |
| omnia quae in rerum natura sunt adumbrare didicit? Sed | |
| percepta semel imitandi ratione adsimulabit quidquid ac- | |
| ceperit: quis non faber uasculum aliquod quale numquam | |
| uiderat fecit? | 5 |
| Quaedam uero non docentium sunt sed discentium. Nam | 10.1 |
| medicus quid in quoque ualetudinis genere faciendum sit, | |
| quid quibusque signis prouidendum docebit: uim sentiendi | |
| pulsus uenarum, caloris modos, spiritus meatum, coloris dis- | |
| tantiam, quae sui cuiusque sunt ingenii, non dabit. Quare | 5 |
| plurima petamus a nobis et cum causis deliberemus, cogite- | |
| musque homines ante inuenisse artem quam docuisse. Illa | 11.1 |
| enim est potentissima quaeque uere dicitur oeconomia totius | |
| causae dispositio, quae nullo modo constitui nisi uelut in re | |
| praesente potest: ubi adsumendum prohoemium, ubi omit- | |
| tendum: ubi utendum expositione continua, ubi partita: | 5 |
| ubi ab initiis incipiendum, ubi more Homerico a mediis uel | |
| ultimis: ubi omnino non exponendum: quando a nostris, | 12.1 |
| quando ab aduersariorum propositionibus incipiamus, | |
| quando a firmissimis probationibus, quando a leuioribus: | |
| qua in causa proponendae prohoemiis quaestiones, qua prae- | |
| paratione praemuniendae: quid iudicis animus accipere | 5 |
| possit statim dictum, quo paulatim deducendus: singulis an | |
| uniuersis opponenda refutatio: reseruandi perorationi an per | |
| totam actionem diffundendi adfectus: de iure prius an de | |
| aequitate dicendum: ante acta crimina an de quibus iudi- | |
| cium est prius obicere uel diluere conueniat: si multiplices | 13.1 |
| causae erunt, quis ordo faciendus, quae testimonia tabulaeue | |
| cuiusque generis in actione recitandae, quae reseruandae. | |
| Haec est uelut imperatoria uirtus copias suas partim ad | |
| casus proeliorum retinentis, partim per castella tuenda cus- | 5 |
| todiendasue urbes, petendos commeatus, obsidenda itinera, | |
| mari denique ac terra diuidentis. Sed haec in oratione prae- | 14.1 |
| stabit cui omnia adfuerint, natura doctrina studium. Quare | |
| nemo expectet ut alieno tantum labore sit disertus: uigilan- | |
| dum (dicam iterum) enitendum pallendum est, facienda sua | |
| cuique uis, suus usus, sua ratio, non respiciendum ad haec, | 5 |
| sed in promptu habenda, nec tamquam tradita sed tamquam | |
| innata. Nam uia demonstrari potest, uelocitas sua cuique | 15.1 |
| est; uerum ars satis praestat si copias eloquentiae ponit in | |
| medio: nostrum est uti eis scire. Neque enim partium est | 16.1 |
| demum dispositio, sed in his ipsis primus aliquis sensus et | |
| secundus et tertius: qui non modo ut sint ordine conlocati | |
| laborandum est, sed ut inter se uincti atque ita cohaerentes | |
| ne commissura perluceat: corpus sit, non membra. Quod ita | 17.1 |
| continget si et quid quoque <loco> conueniat uiderimus et, | |
| ut uerba uerbis adplicamus non pugnantia sed quae inuicem | |
| complectantur, ita res non diuersae distantibus ex locis quasi | |
| inuicem ignotae collidentur, sed aliqua societate cum priori- | 5 |
| bus ac sequentibus copulatae tenebunt, ac uidebitur non | |
| solum composita oratio sed etiam continua. Verum longius | |
| fortasse progredior fallente transitu et a dispositione ad | |
| elocutionis praecepta labor, quae proximus liber inchoabit. |