| Amphiboliae species sunt innumerabiles, adeo ut philo- | 7.9.1.1 |
| sophorum quibusdam nullum uideatur esse uerbum quod | |
| non plura significet; genera admodum pauca: aut enim | |
| uocibus accidit singulis aut coniunctis. | |
| Singula adferunt errorem cum pluribus rebus aut homini- | 2.1 |
| bus eadem appellatio est (ὁμωνυμία dicitur), ut 'gallus' auem | |
| an gentem an nomen an fortunam corporis significet incer- | |
| tum est, et 'Aiax' Telamonius an Oïlei filius. Verba quoque | |
| quaedam diuersos intellectus habent, ut 'cerno'. Quae am- | 3.1 |
| biguitas plurimis modis accidit. Vnde fere lites, praecipue | |
| ex testamentis, cum de libertate aut etiam hereditate con- | |
| tendunt ii quibus idem nomen est, aut quid sit legatum | |
| quaeritur. Alterum est in quo alia integro uerbo significatio | 4.1 |
| est, alia diuiso, ut ingenua et armamentum et Coruinum, | |
| ineptae sane cauillationis, ex qua tamen Graeci controuer- | |
| sias ducunt: inde enim αὐλητρίς illa uulgata, cum quaeritur | |
| utrum aula quae ter ceciderit an tibicina si ceciderit debeat | 5 |
| publicari. Tertia est ex compositis, ut si quis corpus suum | 5.1 |
| in culto loco poni iubeat, circaque monumentum multum | |
| agri ab heredibus in tutelam cinerum, ut solent, leget, sit | |
| litis occasio cultum <locum dixerit an incultum.> Sic apud | 6.1 |
| Graecos contendunt Leon et Pantaleon, cum scriptura dubia | |
| est, bona omnia Leonti an bona Pantaleonti relicta sint. | |
| In coniunctis plus ambiguitatis est. Fit autem per casus, | |
| ut | 5 |
| 'aio te, Aeacida, Romanos uincere posse': | |
| per conlocationem, ubi dubium est quid quo referri oporteat, | 7.1 |
| ac frequentissime cum quod medium est utrimque possit | |
| trahi, ut de Troilo Vergilius | |
| 'lora tenens tamen': | |
| hic utrum teneat tamen lora, an quamuis teneat tamen | 5 |
| trahatur quaeri potest. Vnde controuersia illa: 'testamento | 8.1 |
| quidam iussit poni statuam auream hastam tenentem; | |
| quaeritur statua hastam tenens aurea esse debeat, an hasta | |
| esse aurea in statua alterius materiae'. Fit per flexum idem | |
| magis: | 5 |
| 'quinquaginta ubi erant centum inde occidit Achilles.' | |
| Saepe utri duorum antecedentium sermo subiunctus sit in | 9.1 |
| dubio est, unde et controuersia: 'heres meus uxori meae dare | |
| damnas esto argenti quod elegerit pondo centum; uter | |
| eligat quaeritur'. | |
| Verum id quod ex his primum est mutatione casuum, | 5 |
| sequens diuisione uerborum aut tralatione emendatur, ter- | |
| tium adiectione. Accusatiui geminatione facta amphibolia | 10.1 |
| soluitur ablatiuo, ut illud | |
| 'Lachetem audiui percussisse Demean' | |
| fiat 'a Lachete percussum Demean'. Sed ablatiuo ipsi, ut in | |
| primo diximus, inest naturalis amphibolia: | 5 |
| 'caelo decurrit aperto': | |
| utrum per apertum caelum an cum apertum esset. Diuisio | 11.1 |
| respiratione et mora constat: 'statuam', deinde 'auream | |
| hastam', uel 'statuam auream', deinde 'hastam'. Adiectio | |
| talis est: 'argentum quod elegerit ipse', ut heres intellegatur, | |
| uel 'ipsa', <ut> uxor. Adiectione facta amphibolia, qualis fit | 5 |
| 'hunc flentes illos deprendimus', detractione soluetur. Pluri- | 12.1 |
| bus uerbis emendandum ubi est id quod quo referatur dubium | |
| est, et 'ipse' est ambiguum: 'heres meus dare illi damnas esto | |
| omnia sua.' In quod genus incidit Cicero loquens de C. Fannio: | |
| 'is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum colleg- | 5 |
| ium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille | |
| Q. Scaeuolam sibi minorem natu generum praetulisset.' | |
| Nam 'sibi' et ad socerum referri et ad Fannium potest. Pro- | 13.1 |
| ductio quoque in scripto et correptio in dubio relicta causa | |
| est ambiguitatis, ut in hoc 'cato'. Alium enim ostendit breuis | |
| secunda syllaba casu nominatiuo * Plurimae praeterea sunt | |
| aliae species, quas persequi nihil necesse est. | 5 |
| Nec refert quo modo sit facta amphibolia aut quo resol- | 14.1 |
| uatur. Duas enim res significari manifestum est et, quod ad | |
| scriptum uocemue pertinet, in utramque partem par est. | |
| Ideoque frustra praecipitur ut in hoc statu uocem ipsam ad | |
| nostram partem conemur uertere: nam si id fieri potest | 5 |
| amphibolia non est. Amphiboliae autem omnis erit in his | 15.1 |
| quaestio: aliquando uter sit secundum naturam magis | |
| sermo, semper utrum sit aequius, utrum is qui scripsit ac | |
| [si] dixit uoluerit. Quarum in utramque partem satis | |
| ex iis quae de coniectura et qualitate diximus praeceptum | 5 |
| est. |