| Syllogismus habet aliquid simile scripto et uoluntati, | 7.8.1.1 |
| quia semper pars in eo altera scripto nititur; sed hoc interest, | |
| quod illic dicitur contra scriptum, hic supra scriptum: illic | |
| qui uerba defendit hoc agit, ut fiat utique quod scriptum est, | |
| hic ne aliud quam scriptum est. Ei nonnulla etiam cum | 5 |
| finitione coniunctio: nam saepe, si finitio infirma est, in | |
| syllogismum delabitur. Sit enim lex: 'Venefica capite puni- | 2.1 |
| atur. Saepe se uerberanti marito uxor amatorium dedit, | |
| eundem repudiauit: per propinquos rogata ut rediret non est | |
| reuersa: suspendit se maritus. Mulier ueneficii rea est.' For- | |
| tissima est actio dicentis amatorium uenenum esse: id erit | 5 |
| finitio. Quod si parum ualebit, fiet syllogismus, ad quem | |
| uelut remissa priore contentione ueniemus: an proinde puniri | |
| debeat ac si uirum ueneno necasset. | |
| Ergo hic status ducit ex eo quod scriptum est id quod in- | 3.1 |
| certum est: quod quoniam ratione colligitur, ratiocinatiuus | |
| dicitur. In has autem fere species uenit: an quod semel ius | |
| est, idem et saepius: 'incesti damnata et praecipitata de | |
| saxo uixit: repetitur.' An quod in uno, <et> in pluribus: 'qui | 5 |
| duos uno tempore tyrannos occidit, duo praemia petit.' An | 4.1 |
| quod ante, et postea: 'raptor profugit, rapta nupsit, reuer- | |
| so illo petit optionem.' An quod in toto, idem in parte: | |
| 'aratrum accipere pignori non licet; uomerem accepit.' An | |
| quod in parte, idem in toto: 'lanas euehere Tarento non | 5 |
| licet; oues euexit.' In his syllogismus et scripto nititur: nam | 5.1 |
| satis cautum esse dicit. 'Postulo ut praecipitetur incesta: lex | |
| est', et 'rapta optionem petit', et 'in oue lanae sunt', similiter | |
| alia. Sed quia responderi potest: 'non est scriptum ut bis | 6.1 |
| praecipitetur damnata, ut quandoque rapta optet, ut tyran- | |
| nicida duo praemia accipiat: nihil de uomere cautum, nihil | |
| de ouibus', ex eo quod manifestum est colligitur quod du- | |
| bium est. Maioris pugnae est ex scripto ducere quod scriptum | 5 |
| non est: an quia hoc, et hoc: 'qui patrem occiderit, culleo | |
| insuatur: matrem occidit'; 'ex domo in ius educere ne liceat: | |
| ex tabernaculo eduxit.' In hoc genere haec quaeruntur: an, | 7.1 |
| quotiens propria lex non est, simili sit utendum, an id de | |
| quo agitur ei de quo scriptum est simile sit. Simile autem et | |
| maius est et par et minus. In illo priore, an satis lege cautum | |
| sit, an, etsi parum cautum est, et hoc sit utendum. In | 5 |
| utroque de uoluntate legum latoris. Sed de aequo tractatus | |
| potentissimi. |