| Proximum est de legibus contrariis dicere, quia inter | 7.7.1.1 |
| omnes artium scriptores constitit in antinomia duos esse | |
| scripti et uoluntatis status: neque inmerito, quia, cum lex | |
| legi obstat, utrimque contra scriptum dicitur et quaestio est | |
| de uoluntate; in utraque id ambigitur, an utique illa lege | 5 |
| sit utendum. Omnibus autem manifestum est numquam | 2.1 |
| esse legem legi contrariam iure ipso, quia, si diuersum ius | |
| esset, alterum altero abrogaretur, sed eas casu collidi et | |
| euentu. | |
| Colliduntur autem aut pares inter se, ut si optio tyranni- | 5 |
| cidae et uiri fortis comparentur, utrique data quod uelit | |
| petendi potestate: hic meritorum temporis praemii conlatio | |
| est: aut secum ipsae, ut duorum fortium, duorum tyranni- | 3.1 |
| cidarum, <duarum> raptarum, in quibus non potest esse alia | |
| quaestio quam temporis, utra prior sit, aut qualitatis, utra | |
| iustior sit petitio. Diuersae quoque leges confligunt aut | 4.1 |
| <similes aut inpares.> Similium aliae quibus etiam citra ad- | |
| uersam legem contradici possit, ut in hac controuersia: | |
| 'Magistratus ab arce ne discedat. Vir fortis * ' * uel alia nulla | |
| obstante quaeri potest an quidquid optarit accipere debeat, | 5 |
| et in magistratus multa dicentur quibus scriptum expugna- | |
| tur, si incendium in arce fuerit, si in hostis decurrendum. | |
| <Aliae> contra quas nihil opponi potest nisi lex altera: | 5.1 |
| 'Tyrannicidae imago in gymnasio ponatur. <Mulieris imago | |
| in gymnasio ne ponatur.> Mulier tyrannum occidit'. Nam | |
| neque mulieris imago ullo alio casu poni potest nec tyranni- | |
| cidae ullo alio casu summoueri. Inpares sunt cum alteri | 6.1 |
| multa quae opponi possunt, alteri [si] nihil nisi quod in lite | |
| est, ut cum uir fortis inpunitatem desertoris petit. Nam | |
| contra legem uiri fortis, ut supra ostendi, multa dicuntur, | |
| aduersus desertores scripta non potest nisi optione sub- | 5 |
| uerti. | |
| Item aut confessum ex utraque parte ius est aut dubium. | 7.1 |
| Si confessum est, haec fere quaeruntur: utra lex potentior, | |
| ad deos pertineat an ad homines, rem publicam an priua- | |
| tos, de honore an de poena, de magnis rebus an de paruis, | |
| permittat an uetet an imperet. Solet tractari et utra sit | 8.1 |
| antiquior: sed uelut potentissimum utra minus perdat, ut in | |
| desertore et uiro forti, quod illo non occiso lex tota tollatur, | |
| occiso sit reliqua uiro forti alia optio. Plurimum tamen est in | |
| hoc, utrum fieri sit melius atque aequius: de quo nihil | 5 |
| praecipi nisi proposita materia potest. Si dubium, aut alteri | 9.1 |
| aut inuicem utrique de iure fit controuersia, ut in re tali: | |
| 'patri in filium, patrono in libertum manus iniectio sit, | |
| liberti heredem sequantur: liberti filium quidam fecit here- | |
| dem: inuicem petitur manus iniectio'; et pater * negat ius | 5 |
| patris illi fuisse, quia ipse in manu patroni fuerit. | |
| Duplices leges sicut duae colliduntur, ut 'nothus ante | 10.1 |
| legitimum natus legitimus sit, post legitimum tantum ciuis'. | |
| Quod de legibus, idem de senatus consultis dictum sit. Quae | |
| aut inter se pugnent aut obstent legibus: non tamen aliud sit | |
| eius status nomen. | 5 |