| Scripti et uoluntatis frequentissima inter consultos | 7.6.1.1 |
| quaestio est, et pars magna controuersi iuris hinc pendet. | |
| Quo minus id accidere in scholis mirum est: ibi etiam ex | |
| industria fingitur. Eius genus unum est in quo et de scripto | |
| et de uoluntate quaeritur. Id tum accidit cum est in lege | 2.1 |
| aliqua obscuritas. In ea aut uterque suam interpretationem | |
| confirmat, aduersarii subuertit, ut hic: 'fur quadruplum sol- | |
| uat: duo surripuerunt pariter decem milia: petuntur ab | |
| utroque quadragena, illi postulant ut uicena conferant.' | 5 |
| Nam et actor dicit hoc esse quadruplum quod petat, et rei | |
| hoc quod offerant: uoluntas quoque utrimque defenditur. | |
| Aut cum de altero intellectu certum est, de altero dubium: | 3.1 |
| 'ex meretrice natus ne contionetur: quae filium habebat | |
| prostare coepit: prohibetur adulescens contione.' Nam de | |
| eius filio quae ante partum meretrix fuit certum est: an | |
| eadem huius causa sit dubium est, quamquam ex hac natus | 5 |
| est, et haec meretrix est. Solet et illud quaeri, quo referatur | 4.1 |
| quod scriptum est: 'bis de eadem re ne sit actio': id est, hoc | |
| 'bis' ad actorem an actionem. Haec ex iure obscuro. | |
| Alterum genus est ex manifesto: quod <qui> solum uide- | |
| runt, hunc statum plani et uoluntatis appellarunt. In hoc | 5 |
| altera pars scripto nititur, altera uoluntate. Sed contra scrip- | 5.1 |
| tum tribus generibus occurritur. Vnum est in quo ipso patet | |
| semper id seruari non posse: 'liberi parentis alant aut | |
| uinciantur': non enim alligabitur infans. Hinc erit ad alia | |
| transitus et diuisio: 'num quisquis non aluerit? num hic?' | 5 |
| †Propter hoc† quidam tale genus controuersiarum in quo | 6.1 |
| nullum argumentum est quod ex lege ipsa peti possit, sed de eo | |
| tantum de quo lis est quaerendum est. 'Peregrinus si murum | |
| escenderit capite puniatur. Cum hostes murum escendissent, | |
| peregrinus eos depulit: petitur ad supplicium.' Non erunt hic | 7.1 |
| separatae quaestiones: 'an quisquis, an hic', quia nullum | |
| potest adferri argumentum contra scriptum uehementius eo | |
| quod in lite est, sed hoc tantum, an ne seruandae quidem | |
| ciuitatis causa. Ergo aequitate et uoluntate pugnandum. | 5 |
| Fieri tamen potest ut ex aliis legibus exempla ducamus, per | |
| quae appareat semper stari scripto non posse, ut Cicero pro | |
| Caecina fecit. Tertium cum in ipsis uerbis legis reperimus | 8.1 |
| aliquid per quod probemus aliud legum latorem uoluisse, ut | |
| in hac controuersia: 'qui nocte cum ferro deprensus fuerit, | |
| alligetur: cum anulo ferreo inuentum magistratus alligauit'; | |
| hic, quia est uerbum in lege 'deprensus', satis etiam signifi- | 5 |
| catum uidetur non contineri lege nisi noxium ferrum. | |
| Sed ut qui uoluntate nitetur scriptum quotiens poterit | 9.1 |
| infirmare debebit, ita qui scriptum tuebitur adiuuare se | |
| etiam uoluntate temptabit. In testamentis et illa accidunt, | |
| ut uoluntas manifesta sit, scriptum nihil sit, ut in iudicio | |
| Curiano, in quo nota L. Crassi et Scaeuolae fuit contentio. | 5 |
| Substitutus heres erat si postumus ante tutelae <suae> annos | 10.1 |
| decessisset: non est natus: propinqui bona sibi uindicabant. | |
| Quis dubitaret quin ea uoluntas fuisset testantis ut is non | |
| nato filio heres esset qui mortuo? Sed hoc non scripserat. Id | 11.1 |
| quoque quod huic contrarium est accidit nuper, ut esset | |
| scriptum quod apparet scriptorem noluisse. Qui sestertium | |
| nummum quinque milia legauerat, cum emendaret testa- | |
| mentum, sublatis sestertiis nummis 'argenti pondo' posuit, | 5 |
| 'quinque milia' manserunt. Apparuit tamen 'quinque pondo' | |
| dari uoluisse, quia ille in argento legati modus et inauditus | |
| erat et incredibilis. Sub hoc statu generales sunt quaestiones, | 12.1 |
| scripto an uoluntate standum sit, quae fuerit scribentis | |
| uoluntas: tractatus omnes qualitatis aut coniecturae, de | |
| quibus satis dictum arbitror. |