| Qui neque fecisse se negabit neque aliud esse quod | 7.5.1.1 |
| fecerit dicet neque factum defendet, necesse est in suo iure | |
| consistat, in quo plerumque actionis est quaestio. Ea non | 2.1 |
| semper, ut quidam putauerunt, iudicium antecedit, qualia | |
| sunt praetorum curiosa consilia cum de iure accusatoris am- | |
| bigitur, sed in ipsis frequentissime iudiciis uersatur. Est | |
| enim duplex eius disceptationis condicio, quod aut intentio | 5 |
| aut praescriptio habet controuersiam. Ac fuerunt qui prae- | |
| scriptionis statum facerent, tamquam ea non isdem omni- | |
| bus quibus ceterae leges quaestionibus contineretur. Cum ex | 3.1 |
| praescriptione lis pendet, de ipsa re quaeri non est necesse. | |
| Ignominioso filius praescribit: de eo solo iudicatio est, an | |
| liceat. Quotiens tamen poterimus, efficiendum est ut de re | |
| quoque iudex bene sentiat; sic enim iuri nostro libentius | 5 |
| indulgebit: ut in sponsionibus quae ex interdictis fiunt, | |
| etiam si non proprietatis est quaestio sed tantum posses- | |
| sionis, tamen non solum possedisse nos sed etiam nostrum | |
| possedisse docere oportebit. Sed frequentius etiam quaeritur | 4.1 |
| de intentione. 'Vir fortis optet quod uolet': nego illi dandum | |
| quidquid optauerit: non habeo praescriptionem, sed tamen | |
| uoluntate contra uerba praescriptionis modo utor. In | |
| utroque autem genere status idem sunt. | 5 |
| Porro lex omnis aut tribuit aut adimit, aut <honorat aut> | 5.1 |
| punit, aut iubet aut uetat aut permittit. Litem habet aut | |
| propter se ipsam aut propter alteram, quaestionem aut in | |
| scripto aut in uoluntate. Scriptum aut apertum est aut ob- | |
| scurum aut ambiguum. Quod de legibus dico, idem accipi | 6.1 |
| uolo de testamentis pactis stipulationibus, omni denique | |
| scripto: quod de scripto, idem de uoce. Et quoniam quattuor | |
| eius generis quaestiones uel status fecimus, singulos per- | |
| curram. | 5 |