| Est autem qualitas alia de summo genere atque ea | 7.4.1.1 |
| quidem non simplex. Nam et qualis sit cuiusque rei natura | |
| et quae forma quaeritur: an inmortalis anima, an humana | |
| specie deus, et de magnitudine ac numero: quantus sol, | |
| [et] an unus mundus. Quae omnia coniectura quidem colli- | 5 |
| guntur, quaestionem tamen habent in eo, qualia sint. Haec | 2.1 |
| et in suasoriis aliquando tractari solent, ut, si Caesar deli- | |
| beret an Britanniam inpugnet, quae sit Oceani natura, an | |
| Britannia insula (nam tum ignorabatur), quanta in ea terra, | |
| quo numero militum adgredienda in consilium ferendum sit. | 5 |
| Eidem qualitati succedunt facienda ac non facienda, adpe- | |
| tenda uitanda: quae in suasorias quidem maxime cadunt, | |
| sed in controuersiis quoque sunt frequentia, hac sola differ- | |
| entia, quod illic de futuris, hic de factis agitur. Item demon- | 3.1 |
| stratiuae partis omnia sunt in hoc statu: factum esse constat, | |
| quale sit factum quaeritur. Lis est omnis aut de praemio aut | |
| de poena aut de quantitate eorum. Genus causae aut sim- | |
| plex aut comparatiuum: illic quid aequum, hic quid aequius | 5 |
| aut quid aequissimum sit excutitur. Cum de poena iudicium | |
| est, a parte eius qui causam dicit aut defensio est criminis | |
| aut inminutio aut excusatio aut, ut quidam putant, depre- | |
| catio. | |
| Defensio longe potentissima est qua ipsum [et] factum | 4.1 |
| quod obicitur dicimus honestum esse. Abdicatur aliquis | |
| quod inuito patre militarit, honores petierit, uxorem duxerit: | |
| tuemur quod fecimus. Hanc partem uocant Hermagorei κατ’ | |
| ἀντίλημψιν, ad intellectum id nomen referentes: Latine ad | 5 |
| uerbum tralatam non inuenio, absoluta appellatur. Est enim | |
| de re sola quaestio, iusta sit ea necne. Iustum omne con- | 5.1 |
| tinetur natura uel constitutione. Natura, quod fit secundum | |
| cuiusque rei dignitatem. Hinc sunt pietas fides continentia | |
| et alia. Adiciunt et id quod sit par. Verum id non temere | 6.1 |
| intuendum est: nam et uis contra uim et talio nihil habent | |
| aduersum eum qui prior fecit iniusti, et non, quoniam res | |
| pares sunt, etiam id est iustum quod antecessit. Illa utrim- | |
| que iusta: eadem lex, eadem condicio; ac forsitan ne sint | 5 |
| quidem paria quae ulla parte sunt dissimilia. Constitutio est | |
| in lege more iudicato pacto. | |
| Alterum est defensionis genus in quo factum per se inpro- | 7.1 |
| babile adsumptis extrinsecus auxiliis tuemur: id uocant κατ’ | |
| ἀντίθεσιν. Latine hoc quoque non ad uerbum transferunt, | |
| adsumptiua enim dicitur causa. In quo genere fortissimum | 8.1 |
| est si crimen causa facti tuemur, qualis est defensio Orestis | |
| Horati Milonis. Ἀντέγκλημα dicitur, quia omnis nostra de- | |
| fensio constat eius accusatione qui uindicatur: 'occisus est | |
| sed latro', 'excaecatus sed raptor.' Est et illa ex causis facti | 9.1 |
| ducta defensio priori contraria, in qua neque factum ipsum | |
| per se, ut in absoluta quaestione, defenditur, neque ex con- | |
| trario facto, sed in aliqua utilitate aut rei publicae aut homi- | |
| num multorum aut etiam ipsius aduersarii, nonnumquam et | 5 |
| nostra si modo id erit quod facere nostra causa fas sit: quod | |
| sub extrario accusatore et legibus agente prodesse numquam | |
| potest, in domesticis disceptationibus potest. Nam et filius | 10.1 |
| patri in iudicio abdicationis et maritus uxori si malae tracta- | |
| tionis accusabitur <et pater> filio si dementiae causa erit non | |
| inuerecunde dicet multum sua interfuisse. In quo tamen in- | |
| commoda uitantis melior quam commoda petentis est causa. | 5 |
| Quibus similia etiam in uera rerum quaestione tractantur. | 11.1 |
| Nam quae in scholis abdicatorum, haec in foro exhereda- | |
| torum a parentibus et bona apud centumuiros repetentium | |
| ratio est: quae illic malae tractationis, hic rei uxoriae, cum | |
| quaeritur utrius culpa diuortium factum sit: quae illic de- | 5 |
| mentiae, hic petendi curatoris. Subiacet utilitati etiam illa | 12.1 |
| defensio, si peius aliquid futurum fuit. Nam in comparatione | |
| malorum boni locum optinet leuius, ut si Mancinus foedus | |
| Numantinum sic defendat, quod periturus nisi id factum | |
| esset fuerit exercitus. Hoc genus ἀντίστασις Graece nomina- | 5 |
| tur, comparatiuum nostri uocant. | |
| Haec circa defensionem facti: quae si neque per se ipsa | 13.1 |
| nec adhibitis auxiliis dabitur, proximum est in alium trans- | |
| ferre crimen, si possumus. Ideoque etiam in hos qui citra | |
| scriptum sunt status uisa est cadere tralatio. Interdum ergo | |
| culpa in hominem relegatur, ut si Ti. Gracchus reus foederis | 5 |
| Numantini (cuius metu leges populares tulisse in tribunatu | |
| uidetur) missum se ab imperatore suo diceret; interim deri- | 14.1 |
| uatur in rem, ut si is qui testamento quid iussus non fecerit | |
| dicat per leges id fieri non potuisse. Hoc μετάστασιν dicunt. | |
| Hinc quoque exclusis excusatio superest. Ea est aut ignor- | |
| antiae, ut si quis fugitiuo stigmata scripserit eoque ingenuo | 5 |
| iudicato neget se liberum esse eum scisse: aut necessitatis, | |
| ut cum miles ad commeatus diem non adfuit et dicit se flu- | |
| minibus interclusum aut ualetudine. Fortuna quoque saepe | 15.1 |
| substituitur culpae. Nonnumquam male fecisse nos sed bono | |
| animo dicimus. Vtriusque rei multa et manifesta exempla | |
| sunt: idcirco non est eorum necessaria expositio. | |
| Si omnia quae supra scripta sunt deerunt, uidendum an | 5 |
| inminui culpa possit. Hic est ille qui a quibusdam fieri solet | |
| status quantitatis. Sed ea cum sit aut poenae aut honoris, | 16.1 |
| ex qualitate facti constituitur, eoque nobis sub hoc esse | |
| statu uidetur sicut eius quoque quae ad numerum refertur a | |
| Graecis. Nam et πηλικότητα et ποσότητα dicunt, nos utrumque | |
| appellatione una complectimur. | 5 |
| Vltima est deprecatio, quod genus causae plerique ne- | 17.1 |
| garunt in iudicium umquam uenire. Quin Cicero quoque pro | |
| Q. Ligario idem testari uidetur, cum dicit: 'causas, Caesar, | |
| egi multas et quidem tecum, dum te in foro tenuit ratio | |
| honorum tuorum, certe numquam hoc modo: ignoscite, | 5 |
| iudices: errauit, lapsus est, non putauit, si umquam posthac', | |
| et cetera. In senatu uero et apud populum et apud principem | 18.1 |
| et ubicumque sui iuris clementia est, habet locum deprecatio. | |
| In qua plurimum ualent ex ipso qui reus est haec tria: uita | |
| praecedens si innocens, si bene meritus; spes in futurum | |
| innocenter uicturi et in aliquo usu futuri; praeterea, si uel | 5 |
| aliis incommodis uel praesenti periculo uel paenitentia | |
| uideatur satis poenarum dedisse. Extra nobilitas dignitas, | |
| propinqui amici. In eo tamen qui cognoscit plurimum | 19.1 |
| ponendum est; laus enim misericordis potius quam reprensio | |
| dissoluti consecutura est. Verum et in iudiciis etiam si non | |
| toto genere causae, tamen ex parte magna hic locus saepe | |
| tractatur. Nam et diuisio frequens est: etiam si fecisset, | 5 |
| ignoscendum fuisse, idque in causis dubiis saepe praeualuit, | |
| et epilogi omnes in eadem fere materia uersari solent. Sed | 20.1 |
| nonnumquam etiam rei totius hic summa constituta. An | |
| uero si exheredatum a se filium pater testatus fuerit elogio | |
| propterea quod is meretricem amauerit, non omnis hic erit | |
| quaestio, an huic delicto pater debuerit ignoscere et centum- | 5 |
| uiri tribuere debeant ueniam? Sed etiam in formulis, cum | |
| poenariae sunt actiones, ita causam partimur: an commissa | |
| sit poena, an exigi debeat. Id autem, quod illi uiderunt, | |
| uerum est, reum a iudicibus hoc defensionis modo liberari | |
| non posse. | 10 |
| De praemiis autem quaeruntur duo: an ullo sit dignus qui | 21.1 |
| petit, an tanto: ex duobus, uter dignior, ex pluribus, quis | |
| dignissimus. Quorum tractatus ex ipso meritorum genere | |
| ducuntur. Et intuebimur non rem tantum, siue adleganda | |
| siue comparanda erit, sed personam quoque (nam et multum | 5 |
| interest, tyrannum iuuenis occiderit an senex, uir an femina, | |
| alienus an coniunctus) et locum multipliciter (in ciuitate | 22.1 |
| tyrannis adsueta an libera semper, in arce an domi) et quo | |
| modo factum sit (ferro an ueneno) et quo tempore (bello an | |
| pace, cum depositurus esset eam potestatem an cum aliquid | |
| noui sceleris ausurus.) Habent in meritis gratiam periculum | 23.1 |
| quoque et difficultas. Similiter liberalitas a quo profecta sit | |
| refert: nam in paupere gratior quam in diuite, dante bene- | |
| ficium quam reddente, patre quam orbo. Item in quam rem | |
| dederit et quo tempore et quo animo, id est, num in aliquam | 5 |
| spem suam: similiter alia. Et ideo qualitas maxime oratoris | |
| recipit operam, quia in utramque partem plurimum est | |
| ingenio loci, nec usquam tantum adfectus ualent. Nam | 24.1 |
| coniectura extrinsecus quoque adductas frequenter proba- | |
| tiones habet et argumenta ex materia sumit; quale quidque | |
| uideatur, eloquentiae est opus: hic regnat, hic imperat, hic | |
| sola uincit. | 5 |
| Huic parti subiungit Verginius causas abdicationis, de- | |
| mentiae, malae tractationis, orbarum nuptias indicentium. | |
| Nam et fere sic accidit, inuentique sunt qui has materias | |
| officiorum uocarent. Sed alios quoque nonnumquam leges | 25.1 |
| hae recipiunt status: nam et coniectura est aliquando in | |
| plerisque horum (cum se uel non fecisse uel bona mente | |
| fecisse contendunt: cuius generis exempla sunt multa) et | |
| quid sit dementia ac mala tractatio finitur. Nam iuris leges | 5 |
| plerumque quaestiones praecurrere solent, et ex quibus | |
| causae non fiat status; quod tamen facto defendi non poterit, | 26.1 |
| iure nitetur: et quot et quibus causis abdicare non liceat, | |
| et in quae crimina malae tractationis actio <non> detur, et | |
| cui accusare dementiae non permittatur. | |
| Abdicationum formae sunt duae: altera criminis perfecti, | 27.1 |
| ut si abdicetur raptor adulter, altera uelut pendentis et | |
| adhuc in condicione positi, quales sunt in quibus abdicatur | |
| filius quia non pareat patri. Illa semper asperam abdicantis | |
| actionem habet (inmutabile est enim quod factum est), haec | 5 |
| ex parte blandam et suadenti similem (mauult enim pater | |
| corrigere quam abdicare); at pro filiis in utroque genere | |
| summissa <est> et ad satis faciendum composita. A quo dis- | 28.1 |
| sensuros scio qui libenter patres figura laedunt: quod non | |
| ausim dicere numquam esse faciendum—potest enim | |
| materia incidere quae hoc exigat: certe uitandum est quo- | |
| tiens aliter agi potest; sed de figuris alio libro tractabimus. | 5 |
| Non dissimiles autem abdicationum actionibus sunt malae | 29.1 |
| tractationis [actionis]: nam et ipsae habent eandem in accu- | |
| sationibus moderationem. Dementiae quoque iudicia aut | |
| propter id quod factum est aut propter id quod adhuc fieri | |
| uel non fieri potest instituuntur. Et actor in eo quod factum | 30.1 |
| est liberum habet impetum, sic tamen ut factum accuset, | |
| ipsius patris tamquam ualetudine lapsi misereatur: in eo | |
| uero cuius libera mutatio est diu roget et suadeat et nouis- | |
| sime dementiam rationi queratur obstare, non mores: quos | 5 |
| quanto magis in praeteritum laudauerit, tanto facilius pro- | |
| babit morbo esse mutatos. Reus, quotiens causa patietur, | 31.1 |
| debebit esse in defensione moderatus, quia fere ira et con- | |
| citatio furori sunt similia. Omnibus his commune est quod | |
| rei non semper defensione facti, sed excusatione ac uenia fre- | |
| quenter utuntur. Est enim domestica disceptatio, in qua et | 5 |
| semel peccasse et per errorem et leuius quam obiciatur ab- | |
| solutioni nonnumquam sufficit. | |
| Sed alia quoque multa controuersiarum genera in qualita- | 32.1 |
| tem cadunt. Iniuriarum: quamquam enim reus aliquando | |
| fecisse negat, plerumque tamen haec actio facto atque animo | |
| continetur. De accusatore constituendo, quae iudicia diui- | 33.1 |
| nationes uocantur: in quo genere Cicero quidem, qui man- | |
| dantibus sociis Verrem deferebat, hac usus est diuisione: | |
| spectandum a quo maxime agi uelint ii quorum de ultione | |
| quaeritur, a quo minime uelit is qui accusatur. Frequen- | 34.1 |
| tissimae tamen hae sunt quaestiones, uter maiores causas | |
| habeat, uter plus industriae aut uirium sit allaturus ad ac- | |
| cusandum, uter id fide meliore facturus. Tutelae praeterea: | 35.1 |
| in quo iudicio solet quaeri an alia de re quam de calculis cog- | |
| nosci oporteat, an fidem praestare debeat tantum, non etiam | |
| consilium et euentum. Cui simile est male gestae procura- | |
| tionis, quae in foro negotiorum gestorum: nam et mandati | 5 |
| actio est. Praeter haec finguntur in scholis et inscripti male- | 36.1 |
| ficii, in quibus aut hoc quaeritur, an inscriptum sit, aut hoc, | |
| an maleficium sit, raro utrumque. Male gestae legationis apud | |
| Graecos et ueris causis frequens, ubi iuris loco quaeri solet | |
| an omnino aliter agere quam mandatum sit liceat, et quo | 5 |
| usque sit legatus (quoniam aliae in <nuntiando, aliae in> re- | |
| nuntiando sunt), ut in Heio, qui testimonium in Verrem | |
| dixerat post perlatam legationem. Plurimum tamen est in | |
| eo, quale sit factum. Rei publicae laesae: hic mouentur quid- | 37.1 |
| em illae iuris cauillationes: 'quid sit rem publicam laedere' | |
| et 'laeserit an non profuerit' et 'ab ipso an propter ipsum | |
| laesa sit': in facto tamen plurimum est. Ingrati quoque: in | |
| quo genere quaeritur an is cum quo agitur acceperit bene- | 5 |
| ficium (quod raro negandum est: ingratus est enim qui | |
| negat), quantum acceperit, an reddiderit; an protinus qui | 38.1 |
| non reddidit ingratus sit, an potuerit reddere, an id quod | |
| exigebatur <praestare> debuerit, quo animo <datum> sit. | |
| Simpliciores illae iniusti repudii, sub qua lege controuersiae | |
| illud proprium habent, quod a parte accusantis defensio est | 5 |
| et defendentis accusatio. Praeterea, cum quis rationem mor- | 39.1 |
| tis in senatu reddit, ubi una quaestio est iuris, an is demum | |
| prohibendus sit qui mori uult ut se legum actionibus subtra- | |
| hat, cetera qualitatis. Finguntur et testamenta, in quibus | |
| de sola <qualitate> quaeratur, ut in controuersia quam supra | 5 |
| exposui, in qua de parte patrimonii quarta quam pater dig- | |
| nissimo ex filiis reliquerat contendunt philosophus medicus | |
| orator. Quod idem accidit si orbae nuptias indicant pares | |
| gradu et si inter propinquos de idoneo quaeratur. Sed mihi | 40.1 |
| nec omnes persequi materias in animo est (fingi enim adhuc | |
| possunt), nec omnis earum quaestiones, quia positionibus | |
| mutantur; hoc tantum admiror, Flauum, cuius apud me | |
| summa est auctoritas, cum artem scholae tantum com- | 5 |
| poneret, tam anguste materiam qualitatis terminasse. | |
| Quantitas quoque, ut dixi, etiam si non semper, plerum- | 41.1 |
| que tamen eidem subiacet, seu modi est seu numeri. Sed | |
| modus aliquando constat aestimatione facti, quanta sit culpa | |
| quantumue beneficium, aliquando iure, cum id in controuer- | |
| siam uenit, qua quis lege puniendus uel honorandus sit: | 5 |
| stuprator decem milia dare debeat, quae poena huic crimini | 42.1 |
| constituta est, an, quia se stupratus suspendit, capite puniri | |
| tamquam causa mortis. Quo in genere falluntur qui ita | |
| dicunt tamquam inter duas leges quaeratur: nam de decem | |
| milibus nulla controuersia est, quae non petuntur; iudicium | 5 |
| redditur an reus causa sit mortis. In coniecturam quoque ea- | 43.1 |
| dem species cadit, cum perpetuo an quinquennali sit exilio | |
| multandus in controuersiam uenerit: nam an prudens caedem | |
| commiserit quaeritur. Illa quoque quae ex numero ducitur | 44.1 |
| pendet ex iure: 'an Thrasybulo triginta praemia debeantur' | |
| et 'cum duo fures pecuniam abstulerint, separatim quad- | |
| ruplum quisque an duplum debeat'. Sed hic quoque factum | |
| aestimatur; et tamen ius ipsum pendet ex qualitate. | 5 |