| Sequitur coniecturam finitio; nam qui non potest dicere | 7.3.1.1 |
| nihil fecisse, proximum habebit ut dicat non id fecisse quod | |
| obiciatur. Itaque pluribus <in> legibus isdem quibus coniec- | |
| tura uersatur, defensionis tantum genere mutato, ut in furtis | |
| depositis adulteriis. Nam quem ad modum dicimus 'non feci | 5 |
| furtum', 'non accepi depositum', 'non commisi adulterium', | |
| ita 'non est hoc furtum', 'non est hoc infitiatio', 'non est hoc | |
| adulterium'. Interim a qualitate ad finitionem descenditur, | 2.1 |
| ut in actionibus dementiae, malae tractationis, rei publicae | |
| laesae: in quibus si recte facta esse quae obiciuntur dici non | |
| potest, illud succurrit: 'non est <hoc dementem esse,> male | |
| tractare, rem publicam [uerbis] laedere.' Finitio igitur <est> | 5 |
| rei propositae propria et dilucida et breuiter comprensa uer- | |
| bis enuntiatio. Constat maxime, sicut est dictum, genere | 3.1 |
| specie differentibus propriis: ut si finias equum (noto enim | |
| maxime utar exemplo), genus est animal, species mortale, | |
| differens inrationale (nam et homo mortale erat), proprium | |
| hinniens. Haec adhibetur orationi pluribus causis. Nam tum | 4.1 |
| est certum de nomine sed quaeritur quae res ei subicienda | |
| sit, tum res est manifesta sed quod * nomine constat, de re | |
| dubium est, interim coniectura est, ut si quaeratur quid sit | |
| deus. Nam qui neget deum esse spiritum omnibus partibus | 5.1 |
| inmixtum, non hoc dicat, falsam esse diuinae illius naturae | |
| appellationem, sicut Epicurus, qui humanam ei formam | |
| locumque inter mundos dedit. Nomine uterque uno utitur, | |
| utrum sit in re coniectat. Interim qualitas tractatur, ut | 6.1 |
| 'quid sit rhetorice, uis persuadendi an bene dicendi scientia'. | |
| Quod genus est in iudiciis frequentissimum. Sic enim quaeri- | |
| tur an deprehensus in lupanari cum aliena uxore adulter | |
| sit: quia non de appellatione sed de ui facti eius ambigitur, | 5 |
| an omnino peccauerit; nam si peccauit, non potest esse aliud | |
| quam adulter. Diuersum est genus cum controuersia con- | 7.1 |
| sistit in nomine quod pendet ex scripto, nec uersatur in iudi- | |
| ciis nisi propter uerba quae litem faciunt: an qui se interficit | |
| homicida sit, an qui tyrannum in mortem compulit tyran- | |
| nicida, an carmina magorum ueneficium. Res enim mani- | 5 |
| festa est sciturque non idem esse occidere se quod alium, non | |
| idem occidere tyrannum quod compellere ad mortem, non | |
| idem carmina ac mortiferam potionem, quaeritur tamen an | |
| eodem nomine appellanda sint. | |
| Quamquam autem dissentire uix audeo a Cicerone, qui | 8.1 |
| multos secutus auctores dicit finitionem esse de eodem et de | |
| altero (semper <enim> neganti aliquod esse nomen dicendum | |
| quod sit potius), tamen equidem tris habeo uelut species. | |
| Nam interim conuenit solum quaerere an hoc sit, ut an | 9.1 |
| adulterium in lupanari. Cum hoc negamus, non necesse est | |
| dicere quid id uocetur, quia totum crimen infitiamur. In- | |
| terim quaeritur hoc an hoc: furtum an sacrilegium (non | |
| quin sufficiat non esse sacrilegium, sed quia <satius> sit | 5 |
| dicere quid sit aliud); quo in loco utrumque finiendum est. | |
| Interim quaeritur in rebus specie diuersis, an et hoc et hoc | 10.1 |
| eodem modo sit appellandum, cum res utraque habet suum | |
| nomen, ut amatorium, uenenum. In omnibus autem huius | |
| generis litibus quaeritur an etiam hoc, quia nomen de quo | |
| ambigitur utique in alia re certum est. 'Sacrilegium est rem | 5 |
| sacram de templo surripere: an et priuatam?' 'Adulterium | |
| cum aliena uxore domi coire: an et <in> lupanari?' 'Tyranni- | |
| cidium occidere tyrannum: an et in mortem compellere?' | |
| Ideoque συλλογισμός, de quo postea dicam, uelut infirmior | 11.1 |
| est finitio, quia in hac quaeritur an idem sit huius rei nomen | |
| quod alterius, illo an proinde habenda sit haec [autem] | |
| atque illa. Est et talis finitionum diuersitas, ut quae idem | 12.1 |
| sentiunt non isdem uerbis comprehendantur, ut 'rhetorice | |
| <est> bene dicendi scientia', et eadem 'bene inueniendi' et | |
| 'bene enuntiandi' et 'dicendi secundum uirtutem orationis' | |
| et 'dicendi quod sit officii': atque prouidendum †ut sit officii† | 5 |
| sensu non pugnant comprehensione dissentiant. Sed de his | |
| disputatur, non litigatur. Opus est aliquando finitione ob- | 13.1 |
| scurioribus et ignotioribus uerbis: quid sit clarigatio, erctum | |
| citum, interim notis nomine [uidebis]: quid sit penus, quid | |
| litus. | |
| Quae uarietas effecit ut eam quidam coniecturae, quidam | 5 |
| qualitati, quidam legitimis quaestionibus subicerent. Qui- | 14.1 |
| busdam ne placuit quidem omnino subtilis haec et ad morem | |
| dialecticorum formata conclusio, ut in disputationibus potius | |
| arguta uerborum cauillatrix quam in oratoris officio multum | |
| allatura momenti. Licet enim ualeat in sermone tantum ut | 5 |
| constrictum uinculis suis eum qui responsurus est uel tacere | |
| uel etiam inuitum id quod sit contra cogat fateri, non eadem | |
| est tamen eius in causis utilitas. Persuadendum enim iudici | 15.1 |
| est, <qui>, etiam si uerbis deuictus est, tamen nisi ipsi rei | |
| accesserit tacitus dissentiet. Agenti uero quae tanta est | |
| huius praecisae comprehensionis necessitas? An, si non | |
| dixero 'homo est animal mortale rationale', non potero, ex- | 5 |
| positis tot corporis animique proprietatibus, latius oratione | |
| ducta uel a dis eum uel a mutis discernere? Quid quod †nec | 16.1 |
| uno modo† definitur res eadem (ut facit Cicero: 'Quid est | |
| enim uulgo? Vniuersos'), et latiore uarioque tractatu, ut | |
| omnes oratores plerumque fecerunt: rarissime enim apud | |
| eos reperitur illa ex consuetudine philosophorum ducta serui- | 5 |
| tus (est certe seruitus) ad certa se uerba adstringendi, idque | |
| faciendum in libris Ciceronis de Oratore uetat M. Antonius. | |
| Nam est etiam periculosum, cum, si uno uerbo sit erratum, | 17.1 |
| tota causa cecidisse uideamur, optimaque est media illa | |
| uia, qua utitur Cicero pro Caecina, ut res proponatur, | |
| uerba non periclitentur: 'etenim, recuperatores, non ea | |
| sola uis est quae ad corpus nostrum uitamque peruenit, | 5 |
| sed etiam multo maior ea quae periculo mortis iniecto | |
| formidine animum perterritum loco saepe et certo statu | |
| demouet'; aut cum finitionem praecedit probatio, ut in | 18.1 |
| Philippicis Cicero Seruium Sulpicium occisum ab Antonio | |
| colligit et in clausula demum ita finit: 'is enim profecto mor- | |
| tem attulit qui causa mortis fuit.' Non negauerim tamen | |
| haec quoque ut expediet causae esse facienda, et si quando | 5 |
| firme comprehendi poterit breui complexu uerborum finitio, | |
| esse id tum elegans, tum etiam fortissimum, si modo erit illa | |
| inexpugnabilis. | |
| Eius certus ordo est: quid sit, an hoc sit, et in hoc fere | 19.1 |
| labor maior est, ut finitionem confirmes, quam ut rei fini- | |
| tionem adplices. In eo 'quid sit' duplex opus est: nam et | |
| nostra confirmanda est et aduersae partis destruenda finitio. | |
| Ideoque in schola, ubi nobis ipsi fingimus contradictionem, | 20.1 |
| duos ponere debemus fines quales utrimque esse optimi | |
| poterunt. At in foro prouidendum num forte superuacua et | |
| nihil ad causam pertinens an ambigua an contraria an com- | |
| munis sit finitio, quorum nihil accidere nisi agentis culpa | 5 |
| potest. Vt recte autem finiamus ita fiet si prius in animo | 21.1 |
| constituerimus quid uelimus efficere: sic enim accommodari | |
| ad uoluntatem uerba poterunt. Atque ut a notissimo exem- | |
| plo, quo sit res lucidior, non recedamus: 'qui priuatam pecu- | |
| niam de templo surripuit, sacrilegii reus est': culpa manifesta | 22.1 |
| est, quaestio [est] an huic crimini nomen quod est in lege | |
| conueniat. Ergo ambigitur an hoc sacrilegium sit. Accusator, | |
| quia de templo surrepta sit pecunia, utitur hoc nomine: reus, | |
| quia priuatam surripuerit, negat esse sacrilegium, sed fur- | 5 |
| tum fatetur. Actor ergo ita finiet: 'sacrilegium est surripere | |
| aliquid <de sacro'; reus: 'sacrilegium est surripere aliquid> | |
| sacri.' Vterque finitionem alterius inpugnat. Ea duobus | 23.1 |
| generibus euertitur, si aut falsa est aut parum plena. Nam | |
| illud tertium nisi stultis non accidit, ut nihil ad quaestionem | |
| pertineat. [Falsa est si dicas 'equus est animal rationale': | 24.1 |
| nam est equus animal, sed inrationale. Quod autem com- | |
| mune cum alio est desinet esse proprium.] Hic reus falsam | |
| dicit esse finitionem accusatoris, accusator autem non potest | |
| dicere falsam rei, nam est sacrilegium surripere aliquid sacri, | 5 |
| sed dicit parum plenam, adiciendum enim 'aut ex sacro'. | |
| Maximus autem usus in adprobando refellendoque fine pro- | 25.1 |
| priorum ac differentium, nonnumquam etiam ἐτυμολογίας. | |
| Quae tamen omnia, sicut in ceteris, confirmat aequitas, non- | |
| numquam et coniectura mentis. Ἐτυμολογία maxime rara | |
| est: 'quid enim est aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut | 5 |
| maior timor oriatur? unde etiam nomen ductum est tumul- | |
| tus.' Circa propria ac differentia magna subtilitas, ut cum | 26.1 |
| quaeritur an addictus, quem lex seruire donec soluerit iubet, | |
| seruus sit. Altera pars finit ita: 'seruus est qui est iure in | |
| seruitute', altera: 'qui in seruitute est eo iure quo seruus', | |
| aut, ut antiqui dixerunt, 'qui seruitutem seruit'. Quae fini- | 5 |
| tio, etiam si distat aliquo, nisi tamen propriis et differenti- | |
| bus adiuuatur, inanis est. Dicet enim aduersarius seruire | 27.1 |
| eum seruitutem aut eo iure quo seruum. Videamus ergo | |
| propria et differentia, quae libro quinto leuiter in transitu | |
| attigeram. Seruus cum manu mittitur fit libertinus, addictus | |
| recepta libertate ingenuus: seruus inuito domino libertatem | 5 |
| non consequetur, <addictus * consequetur:> ad seruum nulla | |
| lex pertinet, addictus legem habet: propria liberi, quod | |
| nemo habet nisi liber, praenomen nomen cognomen tribum; | |
| habet haec addictus. | |
| Excusso 'quid sit', prope peracta est quaestio 'an hoc sit': | 28.1 |
| id enim agimus, ut sit causae nostrae conueniens finitio. | |
| Potentissima est autem in ea qualitas: an amor insania. Huc | |
| pertinebunt probationes quas Cicero dicit proprias esse fini- | |
| tionis, ex antecedentibus consequentibus adiunctis repug- | 5 |
| nantibus causis effectis, similibus, de quorum argumentorum | |
| natura dictum est. Breuiter autem pro Caecina Cicero initia | 29.1 |
| causas effecta antecedentia consequentia complexus est: | |
| 'Quid igitur fugiebant? Propter metum. Quid metuebant? | |
| Vim uidelicet. Potestis igitur principia negare cum extrema | |
| concedatis?' Sed similitudine quoque usus est: 'quae uis in | 5 |
| bello appellatur, ea in otio non appellabitur?' Sed etiam ex | 30.1 |
| contrario argumenta ducuntur, ut si quaeratur [an] ama- | |
| torium uenenum sit necne, quia uenenum amatorium non | |
| sit. | |
| Illud alterum genus quo sit manifestius adulescentibus | 5 |
| meis (meos enim semper adulescentes putabo), hic quoque | |
| fictae controuersiae utar exemplo. Iuuenes qui conuiuere | 31.1 |
| solebant constituerunt ut in litore cenarent: unius, qui | |
| cenae defuerat, nomen tumulo quem extruxerant inscrip- | |
| serunt. Pater eius, a transmarina peregrinatione cum ad | |
| litus idem adpulisset, lecto nomine suspendit se. Dicuntur | 5 |
| ii causa mortis fuisse. Hic finitio est accusatoris: 'per quem | 32.1 |
| factum est ut quis periret, causa mortis est', rei: 'qui fecit | |
| quid sciens per quod perire homini necesse esset.' Remota | |
| finitione accusatori sat est dicere: 'causa mortis fuistis, per | |
| uos enim factum est ut homo periret: quia nisi uos illud | 5 |
| fecissetis uiueret.' Contra: 'Non statim per quem factum est | 33.1 |
| ut quis periret is damnari debet, ut accusator, testis, iudex | |
| rei capitalis. Nec undecumque causa fluxit, ibi culpa est: ut | |
| si quis profectionem suaserit aut amicum arcessierit trans | |
| mare et is naufragio perierit, ad cenam inuitarit et is crudi- | 5 |
| tate illic contracta decesserit. Nec fuerit in causa mortis | 34.1 |
| solum adulescentium factum, sed credulitas senis, in dolore | |
| ferendo infirmitas: denique si fortior fuisset aut prudentior | |
| uiueret. Nec mala mente fecerunt, et ille potuit uel ex loco | |
| tumuli uel ex opere tumultuario suspicari non esse monu- | 5 |
| mentum. Qui ergo puniri debent in quibus omnia sunt homi- | |
| cidae praeter manum?' | |
| Est interim certa finitio, de qua inter utramque partem | 35.1 |
| conuenit, ut Cicero dicit: 'maiestas est in imperi atque in | |
| nominis populi Romani dignitate': quaeritur tamen an | |
| maiestas minuta sit, ut in causa Corneli quaesitum est. Sed | 36.1 |
| hic, etiam si uideri potest finitiua, tamen quia de finitione | |
| non ambigitur iudicatio est qualitatis, atque ad eum potius | |
| statum reducenda: ad cuius forte quidem uenimus men- | |
| tionem, sed erat ordine proximus locus. | 5 |