| Coniectura omnis aut de re aut de animo est. Vtriusque | 7.2.1.1 |
| tria tempora, praeteritum praesens futurum. De re et | |
| generales quaestiones sunt et definitae, id est, et quae non | |
| continentur <personis et quae continentur.> De animo quaeri | 2.1 |
| non potest nisi ubi persona est et de facto constat. Ergo cum | |
| de re agitur aut quid factum sit in dubium uenit aut quid | |
| fiat aut quid sit futurum, ut in generalibus 'an atomorum | |
| concursu mundus sit effectus, an prouidentia regatur, an sit | 5 |
| aliquando casurus': in definitis 'an parricidium commiserit | |
| Roscius', 'an regnum adfectet Manlius', 'an recte Verrem sit | |
| accusaturus Q. Caecilius'. In iudiciis praeteritum tempus | 3.1 |
| maxime ualet, nemo enim accusat nisi quae facta sunt: nam | |
| quae fiant et quae futura sint ex praeteritis colliguntur. | |
| Quaeritur et unde quid ortum, ut 'pestilentia ira deum an | |
| intemperie caeli an corruptis aquis an noxio terrae halitu', | 5 |
| et quae causa facti, ut 'quare ad Troiam quinquaginta reges | |
| nauigauerint, iure iurando adacti an exemplo moti an | |
| gratificantes Atridis.' Quae duo genera non multum inter se | |
| distant. Ea uero quae sunt praesentis temporis, si non argu- | 4.1 |
| mentis, quae necesse est praecessisse, sed oculis deprehen- | |
| denda sunt, non egent coniectura, ut si apud Lacedaemonios | |
| quaeratur an Athenis muri fiant. Est et illud, quod potest | |
| uideri extra haec positum, coniecturae genus, cum de aliquo | 5 |
| homine quaeritur quis sit, ut est quaesitum contra Vrbiniae | |
| heredes is qui tamquam filius petebat bona Figulus esset an | |
| Sosipater. Nam et substantia eius sub oculos uenit, ut non | 5.1 |
| possit quaeri an sit, quo modo an ultra oceanum, nec quid | |
| sit nec quale sit sed quis sit. Verum hoc quoque genus litis | |
| ex praeterito pendet: 'an hic sit ex Vrbinia natus Clusinius | |
| Figulus.' Fuerunt autem tales etiam nostris temporibus con- | 5 |
| trouersiae atque aliquae in meum quoque patrocinium in- | |
| ciderunt. Animi coniectura non dubie in omnia tempora | 6.1 |
| cadit: 'qua mente Ligarius in Africa fuerit', 'qua mente | |
| Pyrrhus foedus petat', 'quo modo laturus sit Caesar si | |
| Ptolomaeus Pompeium occiderit.' | |
| Quaeritur per coniecturam et qualitatem circa modum | 5 |
| speciem numerum: 'an sol maior quam terra, luna globosa | |
| an plana an acuta, unus mundus an plures.' Itemque extra | 7.1 |
| naturales quaestiones: 'maius bellum Troianum an Pelopon- | |
| nesium', 'qualis clipeus Achillis', 'an unus Hercules.' | |
| In iis autem quae accusatione ac defensione constant, | |
| unum est genus in quo quaeritur et de facto et de auctore: | 5 |
| quod interim coniunctam quaestionem habet et utrumque | |
| pariter negatur, interim separatam, cum et factum sit necne | |
| et, si de facto constet, a quo factum sit ambigitur. Ipsum | 8.1 |
| quoque factum aliquando simplicem quaestionem habet, an | |
| homo perierit, aliquando duplicem, ueneno an cruditate | |
| perierit. Alterum est genus de facto tantum, cum, si id cer- | |
| tum sit, non potest de auctore dubitari: tertium de auctore | 5 |
| tantum, cum factum constat sed a quo sit factum in contro- | |
| uersiam uenit. Et hoc quod tertio loco posui non est simplex. | 9.1 |
| Aut enim reus fecisse tantum modo se negat aut alium fecisse | |
| dicit. Sed ne in alterum quidem transferendi criminis una | |
| forma est. Interdum enim substituitur mutua accusatio, | |
| quam Graeci ἀντικατηγορίαν uocant, nostrorum quidam 'con- | 5 |
| certatiuam': interdum in aliquam personam quae extra dis- | |
| crimen iudicii est transfertur, et alias certam, alias incertam: | |
| et cum certam, aut in extrariam [uitam] aut in ipsius qui | |
| perît uoluntatem. In quibus similis atque in ἀντικατηγορίᾳ | 10.1 |
| personarum causarum ceterorum comparatio est, ut Cicero | |
| pro Vareno in familiam Ancharianam, pro Scauro circa mor- | |
| tem Bostaris in matrem auertens crimen facit. Est etiam | 11.1 |
| illud huic contrarium comparationis genus, in quo uterque | |
| a se factum esse dicit, et illud in quo non personae inter se | |
| sed res ipsae colliduntur, id est non uter fecerit, sed utrum | |
| factum sit. Cum de facto et de auctore constat, de animo | 5 |
| quaeri potest. | |
| Nunc de singulis. Cum pariter negatur, hoc modo: 'adul- | |
| terium <non> commisi', 'tyrannidem non adfectaui.' In caedis | |
| ac ueneficii causis frequens est illa diuisio: 'non est factum, | 12.1 |
| et si factum est ego non feci.' Sed cum dicimus 'proba homi- | |
| nem occisum', accusatoris tantum partes sunt, a reo nihil | |
| dici contra praeter aliquas fortasse suspiciones potest: quas | |
| spargere quam maxime uarie oportebit, quia, si unum aliquid | 5 |
| adfirmaris, probandum est aut causa periclitandum. Nam | |
| cum inter id quod <ab> aduersario et id quod a nobis pro- | |
| positum est quaeritur, uidetur utique alterum uerum; ita | |
| euerso quo defendimur relicum est quo premimur: ut cum | 13.1 |
| quaerimus de ambiguis signis cruditatis et ueneni, nihil ter- | |
| tium est, ideoque utraque pars quod proposuit tuetur. In- | |
| terim autem ex re quaeritur ueneficium fuerit an cruditas, | |
| cum aliqua ex ipsa citra personam quoque argumenta ducun- | 5 |
| tur. Refert enim conuiuium praecesserit an tristitia, labor | 14.1 |
| an otium, uigilia an quies. Aetas quoque eius qui perît dis- | |
| crimen facit. Interest subito defecerit an longiore ualetudine | |
| consumptus sit: liberior adhuc in utramque partem dispu- | |
| tatio si tantum subita mors in quaestionem uenit. Interim | 15.1 |
| ex persona probatio rei petitur, ut propterea credibile sit | |
| uenenum fuisse quia credibile est ab hoc factum ueneficium, | |
| uel contra. Cum uero de reo et de facto quaeritur, naturalis | |
| ordo est ut prius factum esse accusator probet, deinde a reo | 5 |
| factum. Si tamen plures in persona probationes habuerit, | |
| conuertit hunc ordinem. Defensor autem semper prius nega- | 16.1 |
| bit esse factum, quia si in hac parte uicerit reliqua non | |
| necesse habet dicere: uicto superest ut tueri se possit. | |
| Illic quoque ubi de facto tantum controuersia est, quod si | |
| probetur non possit de auctore dubitari, similiter argumenta | 5 |
| et ex persona et ex re ducuntur, sed in unam facti quaes- | |
| tionem, sicut in illa controuersia (utendum est enim et hic | 17.1 |
| exemplis quae sunt discentibus magis familiaria): 'Abdicatus | |
| medicinae studuit. Cum pater eius aegrotaret, desperanti- | |
| bus de eo ceteris medicis adhibitus sanaturum se dixit si is | |
| potionem a se datam bibisset. Pater acceptae potionis epota | 5 |
| parte dixit uenenum sibi datum, filius quod relicum erat | |
| exhausit: pater decessit, ille parricidii reus est.' Manifestum | 18.1 |
| quis potionem dederit: quae si ueneni fuit, nulla quaestio | |
| de auctore; tamen an uenenum fuerit ex argumentis a per- | |
| sona ductis colligetur. | |
| Superest tertium in quo factum esse constat aliquid, a quo | 5 |
| sit factum quaeritur. Cuius rei superuacuum est ponere ex- | |
| emplum, cum plurima sint huius modi iudicia, ut hominem | |
| occisum esse manifestum sit uel sacrilegium commissum, is | |
| autem qui arguitur fecisse neget. Ex hoc nascitur ἀντικατη- | |
| γορία: utique enim factum esse conuenit, quod duo inuicem | 10 |
| obiciunt. In quo quidem genere causarum admonet Celsus | 19.1 |
| fieri id in foro non posse, quod neminem ignorare arbitror: | |
| de uno enim reo consilium cogitur, et etiamsi qui sunt qui | |
| inuicem accusent, alterum iudicium praeferre necesse est. | |
| Apollodorus quoque ἀντικατηγορίαν duas esse controuersias | 20.1 |
| dixit, et sunt re uera secundum forense ius duae lites. Potest | |
| tamen hoc genus in cognitionem uenire senatus aut prin- | |
| cipis. Sed in iudicio quoque nihil interest actionum †utrum | |
| simul de utroque pronuntietur an etiamsi de uno fertur.† | 5 |
| Quo in genere semper prior debebit esse defensio, primum | 21.1 |
| quia natura potior est salus nostra quam aduersarii pernicies, | |
| deinde quod plus habebimus in accusatione auctoritatis si | |
| prius de innocentia nostra constiterit, postremum quod ita | |
| demum duplex causa erit. Nam qui dicit 'ego non occidi', | 5 |
| habet reliquam partem ut dicat 'tu occidisti': <at qui dicit | |
| 'tu occidisti',> superuacuum habet postea dicere 'ego non | |
| occidi'. | |
| Hae porro actiones constant comparatione: ipsa com- | 22.1 |
| paratio non una uia ducitur. Aut enim totam causam nos- | |
| tram cum tota aduersarii causa componimus aut singula | |
| argumenta cum singulis. Quorum utrum sit faciendum non | |
| potest nisi ex ipsius litis utilitate cognosci. Cicero singula | 5 |
| pro Vareno comparat in primo crimine: est enim superior * | |
| enim persona alieni cum persona matris temere compara- | |
| retur. Quare optimum est, si fieri poterit, ut singula uin- | |
| cantur a singulis: sed si quando in partibus laborabimus, | |
| uniuersitate pugnandum est. Et siue inuicem accusant, siue | 23.1 |
| crimen reus citra accusationem in aduersarium uertit, ut | |
| Roscius in accusatores suos, quamuis reos non fecisset, siue | |
| in ipsos quos sua manu perisse dicemus factum deflectitur, | |
| non aliter quam in iis quae mutuam accusationem habent | 5 |
| utriusque partis argumenta inter se comparantur. Id autem | 24.1 |
| genus de quo nouissime dixi non solum in scholis saepe trac- | |
| tatur, sed etiam in foro. Nam id est in causa Naeui Arpiniani | |
| solum quaesitum, praecipitata esset ab eo uxor an se ipsa | |
| sua sponte iecisset. Cuius actionem et quidem solam in hoc | 5 |
| tempus emiseram, quod ipsum me fecisse ductum iuuenali | |
| cupiditate gloriae fateor. Nam ceterae quae sub nomine meo | |
| feruntur neglegentia excipientium in quaestum notariorum | |
| corruptae minimam partem mei habent. | |
| Est et alia duplex coniectura, huic anticategoriae diuersa, | 25.1 |
| de praemiis, ut in illa controuersia: 'Tyrannus suspicatus a | |
| medico suo datum sibi uenenum torsit eum, et cum is dedisse | |
| se pernegaret arcessit alterum medicum: ille datum ei uene- | |
| num dixit sed se antidotum daturum, et dedit potionem ei, | 5 |
| qua epota tyrannus decessit. De praemio duo medici con- | |
| tendunt.' Nam ut illic factum in aduersarium transferen- | |
| tium, ita hic sibi uindicantium personae causae facultates | |
| tempora instrumenta testimonia comparantur. Illud quo- | 26.1 |
| que, etiam si non est ἀντικατηγορία, simili tamen ratione | |
| tractatur in quo citra accusationem quaeritur utrum factum | |
| sit. Vtraque enim pars suam expositionem habet atque eam | |
| tuetur, ut in lite Vrbiniana petitor dicit Clusinium Figulum | 5 |
| filium Vrbiniae acie uicta in qua steterat fugisse, iactatum- | |
| que casibus uariis, retentum etiam a rege, tandem in Italiam | |
| ac patriam suam †marginos† uenisse atque ibi agnosci: | |
| Pollio contra seruisse eum Pisauri dominis duobus, medi- | |
| cinam factitasse, manu missum alienae se familiae uenali | 10 |
| inmiscuisse, a se rogantem ut ei seruiret emptum. Nonne | 27.1 |
| tota lis constat duarum causarum comparatione et coniec- | |
| tura duplici atque diuersa? Quae autem accusantium ac de- | |
| fendentium, eadem petentium et infitiantium ratio est. | |
| Ducitur coniectura primum <a> praeteritis: in his sunt | 5 |
| personae causae consilia. Nam is ordo est, ut facere uoluerit | |
| potuerit fecerit. Ideoque intuendum ante omnia qualis sit de | |
| quo agitur. Accusatoris autem est efficere ut si quid obiecerit | 28.1 |
| non solum turpe sit, sed etiam crimini de quo iudicium est | |
| quam maxime conueniat. Nam si reum caedis inpudicum | |
| uel adulterum uocet, laedat quidem infamia, minus tamen | |
| hoc ad fidem ualeat quam si audacem petulantem crudelem | 5 |
| temerarium ostenderit. Patrono, si fieri poterit, id agendum | 29.1 |
| est ut obiecta uel neget uel defendat uel minuat: proximum | |
| est ut a praesenti quaestione separet. Sunt enim pleraque | |
| non solum [et] dissimilia sed etiam aliquando contraria, ut | |
| si reus furti prodigus dicatur aut neglegens: neque enim | 5 |
| uidetur in eundem et contemptus pecuniae et cupiditas | |
| cadere. Si deerunt haec remedia, ad illa declinandum est, | 30.1 |
| non de hoc quaeri, nec eum qui aliqua peccauerit utique | |
| commisisse omnia, et hanc fiduciam fuisse accusatoribus | |
| falsa obiciendi, quod laesum et uulneratum reum sperauerint | |
| hac inuidia opprimi posse. Alii a propositione accusatoris | 31.1 |
| contraque eam loci oriuntur. Saepe a persona prior ducit | |
| argumenta defensor, et interim generaliter: incredibile esse | |
| a filio patrem occisum, ab imperatore proditam hostibus | |
| patriam. Facile respondetur, uel quod omnia scelera in malos | 5 |
| cadant ideoque saepe deprensa sint, uel quod indignum sit | |
| crimina ipsa atrocitate defendi. Interim proprie, quod est | 32.1 |
| uarium: nam dignitas et tuetur reum et nonnumquam ipsa in | |
| argumentum facti conuertitur, tamquam inde fuerit spes | |
| inpunitatis: proinde paupertas humilitas opes, ut cuique | |
| ingenio uis est, in diuersum trahuntur. Probi uero mores et | 33.1 |
| ante actae uitae integritas numquam non plurimum profu- | |
| erint. Si nihil obicietur, patronus quidem in hoc uehementer | |
| incumbet, accusator autem ad praesentem quaestionem de | |
| qua sola iudicium sit cognitionem alligabit, dicens neminem | 5 |
| non aliquando coepisse peccare, nec pro †encenia† ducendum | |
| scelus primum. Haec in respondendo: sic autem praeparabit | 34.1 |
| actione prima iudicum animos ut noluisse potius obicere | |
| quam non potuisse credatur. Eoque satius est omni se ante | |
| actae uitae abstinere conuicio quam leuibus aut friuolis aut | |
| manifesto falsis reum incessere, quia fides ceteris detrahitur: | 5 |
| et qui nihil obicit omisisse credi potest maledicta tamquam | |
| superuacua, qui uana congerit confitetur unum in ante actis | |
| argumentum, in quibus uinci quam tacere maluerit. Cetera | 35.1 |
| quae a personis duci solent in argumentorum locis exposuimus. | |
| Proxima est ex causis probatio, in quibus haec maxime | |
| spectantur: ira odium metus cupiditas spes: nam reliqua in | |
| horum species cadunt. Quorum si quid in reum conueniet, | 5 |
| accusatoris est efficere †ad quidquid† faciendum causae | |
| ualere uideantur, easque quas in argumentum sumet augere: | |
| si minus, illuc conferenda est oratio, aut aliquas fortasse | 36.1 |
| latentes fuisse, aut nihil ad rem pertinere cur fecerit si fecit, | |
| aut etiam dignius esse odio scelus quod non habuerit causam. | |
| Patronus uero, quotiens poterit, instabit huic loco, ut nihil | |
| credibile sit factum esse sine causa. Quod Cicero uehemen- | 5 |
| tissime <in> multis orationibus tractat, praecipue tamen pro | |
| Vareno, qui omnibus aliis premebatur (nam et damnatus | |
| est). At si proponitur cur factum sit, aut falsam causam aut | 37.1 |
| leuem aut ignotam reo dicet. Possunt autem esse aliquae in- | |
| terim ignotae: an heredem habuerit, an accusaturus fuerit | |
| eum a quo dicetur occisus. Si alia defecerint, non utique | |
| spectandas esse causas, nam quem posse reperiri qui non | 5 |
| metuat oderit speret, plurimos tamen haec salua innocentia | |
| facere. Neque illud est omittendum, non omnis causas in | 38.1 |
| omnibus personis ualere: nam ut alicui sit furandi causa | |
| paupertas, non erit idem in Curio Fabricioque momentum. | |
| De causa prius an de persona dicendum sit quaeritur, | 39.1 |
| uarieque est ab oratoribus factum, a Cicerone etiam prae- | |
| latae frequenter causae. Mihi si neutro litis condicio prae- | |
| ponderet secundum naturam uidetur incipere a persona. | |
| Nam hoc magis generale est rectiorque diuisio: an ullum | 5 |
| crimen credibile, an hoc. Potest tamen id ipsum, sicut | 40.1 |
| pleraque, uertere utilitas. Nec tantum causae uoluntatis | |
| sunt quaerendae, sed interim et erroris, ut ebrietas ignoran- | |
| tia. Nam ut haec in qualitate crimen eleuant, ita in coniec- | |
| tura premunt. Et persona quidem nescio an umquam, utique | 41.1 |
| in uero actu rei, possit incidere de qua neutra pars dicat: de | |
| causis frequenter quaeri nihil attinet, ut in adulteriis, ut in | |
| furtis, quia illas per se ipsa crimina secum habent. | |
| Post haec intuenda uidentur et consilia, quae late patent: | 42.1 |
| an credibile sit reum sperasse id a se scelus effici posse; an | |
| ignorari cum fecisset; an etiam si ignoratum non esset | |
| absolui uel poena leui transigi uel tardiore uel ex qua minus | |
| incommodi consecuturus quam ex facto gaudii uideretur; | 5 |
| an etiam tanti putauerit poenam subire? Post haec, an alio | 43.1 |
| tempore et aliter facere uel facilius uel securius potuerit, ut | |
| dicit Cicero pro Milone enumerans plurimas occasiones | |
| quibus ab eo Clodius inpune occidi potuerit. Praeterea cur | |
| potissimum illo loco, illo tempore, illo modo sit adgressus, | 5 |
| qui et ipse diligentissime tractatur pro eodem locus, an | |
| etiam, si nulla ratione ductus est, impetu raptus sit et | 44.1 |
| absque sententia (nam uulgo dicitur scelera non habere | |
| consilium), an etiam consuetudine peccandi sit ablatus. | |
| Excussa prima parte 'an uoluerit', sequitur 'an potuerit'. | |
| Hic tractatur locus tempus, ut furtum in loco cluso frequenti, | 5 |
| tempore uel diurno, cum testes plures, uel nocturno, cum | |
| maior difficultas. Inspiciuntur itaque difficultates occasiones, | 45.1 |
| quae sunt plurimae ideoque exemplis non egent. Hic sequens | |
| locus talis est ut si fieri non potuit sublata sit lis, si potuit | |
| sequatur quaestio an fecerit. Sed haec etiam ad animi coniec- | |
| turam pertinent: nam et ex his colligitur an sperauerit. Ideo | 5 |
| spectari debent et instrumenta, ut Clodi ac Milonis comi- | |
| tatus. | |
| Quaestio 'an fecerit' incipit a secundo tempore, id est | 46.1 |
| praesenti aut [deinde] coniuncto, quorum sunt sonus clamor | |
| gemitus: <deinde> insequentis latitatio metus, similia. His | |
| accedunt signa, de quibus tractatum est, uerba etiam et | |
| facta, quaeque antecesserunt quaeque insecuta sunt. Haec | 47.1 |
| aut nostra sunt aut aliena. Sed uerba nobis magis nocent et | |
| minus [magis] prosunt nostra quam aliena, magis prosunt et | |
| minus nocent aliena quam nostra. Facta autem interim | |
| magis prosunt nostra, interim aliena, ut si quid quod pro | 5 |
| nobis sit aduersarius fecit: semper uero magis nocent nostra | |
| quam aliena. Est et illa in uerbis differentia, quod aut aperta | 48.1 |
| sunt aut dubia. Seu nostra seu aliena sunt, infirmiora in | |
| utrumque sint necesse dubia: tamen nostra saepe nobis | |
| nocent, ut in illa controuersia: 'interrogatus filius ubi esset | |
| pater, dixit: ubicumque est, bibit; at ille in puteo mortuus | 5 |
| est inuentus.' Aliena quae sunt dubia numquam possunt | 49.1 |
| nocere nisi aut incerto auctore aut mortuo. 'Nocte audita | |
| uox est: cauete tyrannidem', et 'interrogatus cuius ueneno | |
| moreretur respondit: non expedit tibi scire.' Nam si est qui | |
| possit interrogari, soluet ambiguitatem. Cum autem dicta | 50.1 |
| factaque nostra defendi solo animo possint, aliena uarie | |
| refutantur. | |
| De uno quidem maximo genere coniecturalium controuer- | |
| siarum locuti uidemur, sed in omnis aliquid ex his cadit. | 5 |
| Nam furti, depositi, creditae pecuniae et a facultatibus argu- | |
| menta ueniunt ('an fuerit quod deponeretur') et a personis | |
| ('an ullum deposuisse apud hunc uel huic credidisse credibile | |
| sit, an petitorem calumniari, an reum infitiatorem esse uel | |
| furem'). Sed etiam in furti reo sicut in caedis quaeritur de | 51.1 |
| facto et de auctore. Crediti et depositi duae quaestiones, sed | |
| numquam iunctae, an datum sit, an redditum. Habent ali- | |
| quid proprii adulterii causae, quod plerumque duorum dis- | |
| crimen est et de utriusque uita dicendum, quamquam et id | 5 |
| quaeritur, an utrumque pariter defendi oporteat. Cuius rei | |
| consilium nascetur ex causa: nam si adiuuabit pars altera, | |
| coniungam, si nocebit, separabo. Ne quis autem mihi putet | 52.1 |
| temere excidisse quod plerumque duorum crimen esse adul- | |
| terium, non semper dixerim, potest accusari sola mulier in- | |
| certi adulterii: 'munera domi inuenta sunt, pecunia cuius | |
| auctor non extat, codicilli dubium ad quem scripti.' In falso | 53.1 |
| quoque ratio similis: aut enim plures in culpam uocantur | |
| aut unus. Et scriptor quidem semper tueri signatorem | |
| necesse habet, signator scriptorem non semper, nam et | |
| decipi potuit. Is autem qui hos adhibuisse et cui id factum | 5 |
| dicitur et scriptorem et signatores defendet. Idem argumen- | |
| torum loci in causis proditionis et adfectatae tyrannidis. | |
| Verum illa scholarum consuetudo ituris in forum potest | 54.1 |
| nocere, quod omnia quae in themate non sunt pro nobis | |
| ducimus. Adulterium obicis: 'quis testis? quis index?' <Pro- | |
| ditionem>: 'quod pretium? quis conscius?' Venenum: 'ubi | |
| emi? a quo? quando? quanti? per quem dedi?' Pro reo | 5 |
| tyrannidis adfectatae: 'ubi sunt arma? quos contraxi satel- | |
| lites?' Neque haec nego esse dicenda et ipsis utendum pro | 55.1 |
| parte suscepta: nam et in foro aliqua, quando aduersarius | |
| probare non poterit, desiderabo. Sed in foro tantam illam | |
| facilitatem olim desiderauimus, ubi non fere causa agitur ut | |
| non aliquid ex his aut plura ponantur. Huic simile est quod | 56.1 |
| in epilogis quidam quibus uolunt liberos parentes nutrices | |
| accommodant: nisi quod magis concesseris ea quae non sint | |
| posita desiderare quam dicere. | |
| De animo quo modo quaeratur satis dictum est, cum ita | 5 |
| diuiserimus: an uoluerit, an potuerit, an fecerit. Nam qua uia | |
| tractatur an uoluerit, eadem quo animo fecerit: id enim est, | |
| an male facere uoluerit. Ordo quoque rerum aut adfert aut | 57.1 |
| detrahit fidem: multo scilicet magis res prout <ponuntur> | |
| congruunt aut repugnant. Sed haec nisi in ipso complexu | |
| causarum non deprehenduntur. Quaerendum tamen semper | |
| quid cuique conectatur et quid consentiat. | 5 |