| Sit igitur, ut supra significaui, diuisio rerum plurium in | 7.1.1.1 |
| singulas, partitio singularum in partis discretio, ordo recta | |
| quaedam conlocatio prioribus sequentia adnectens, disposi- | |
| tio utilis rerum ac partium in locos distributio. Sed me- | 2.1 |
| minerimus ipsam dispositionem plerumque utilitate mutari, | |
| nec eandem semper primam quaestionem ex utraque parte | |
| tractandam. Cuius rei, ut cetera exempla praeteream, Demo- | |
| sthenes quoque atque Aeschines possunt esse documento, | 5 |
| in iudicio Ctesiphontis diuersum secuti ordinem, cum accu- | |
| sator a iure, quo uidebatur potentior, coeperit, patronus | |
| omnia paene ante ius posuerit, quibus iudicem quaestioni | |
| legum praepararet. Aliud enim alii docere prius expedit, | 3.1 |
| alioqui semper petitoris arbitrio diceretur: denique in accu- | |
| satione mutua, cum se uterque defendat priusquam aduer- | |
| sarium arguat, omnium rerum necesse est ordinem esse | |
| diuersum. Igitur quid ipse sim secutus, quod partim prae- | 5 |
| ceptis partim usu partim ratione cognoueram, promam nec | |
| umquam dissimulaui. | |
| Erat mihi curae in controuersiis forensibus nosse omnia | 4.1 |
| quae in causa uersarentur: nam in schola certa sunt et pauca | |
| et ante declamationem exponuntur, quae themata Graeci | |
| uocant, Cicero proposita. Cum haec in conspectu quodam | |
| modo conlocaueram, non minus pro aduersa parte quam pro | 5 |
| mea cogitabam. Et primum, quod non difficile dictu est sed | 5.1 |
| tamen ante omnia intuendum, constituebam quid utraque | |
| pars uellet efficere, tum per quid, hoc modo. Cogitabam quid | |
| primum petitor diceret. Id aut confessum erat aut contro- | |
| uersum. Si confessum, non poterat ibi esse quaestio. Trans- | 6.1 |
| ibam ergo ad responsum partis alterius, idem intuebar: | |
| nonnumquam etiam quod inde optinebatur confessum erat. | |
| Vbi primum coeperat non conuenire, quaestio oriebatur. Id | |
| tale est: 'occidisti hominem', 'occidi'. Conuenit, transeo. | 5 |
| Rationem reddere debet reus quare occiderit. 'Adulterum' | 7.1 |
| inquit 'cum adultera occidere licet'. Legem esse certum est. | |
| Tertium iam aliquid uidendum est in quo pugna consistat. | |
| 'Non fuerunt adulteri': 'fuerunt'; quaestio: de facto ambigi- | |
| tur, coniectura est. Interim et hoc tertium confessum est, | 8.1 |
| adulteros fuisse: 'sed tibi' inquit accusator 'illos non licuit | |
| occidere: exul enim eras' aut 'ignominiosus'. De iure quaeri- | |
| tur. At si protinus dicenti 'occidisti' respondeatur 'non | |
| occidi', statim pugna est. | 5 |
| Si explorandum est ubi controuersia incipiat, considerari | |
| debet quae <sit intentio quae> primam quaestionem facit. | |
| Intentio simplex: 'occidit Saturninum Rabirius', coniuncta: | 9.1 |
| 'lege de sicariis commisit L. Varenus: nam et C. Varenum | |
| occidendum et Cn. Varenum uulnerandum et Salarium item | |
| occidendum curauit'—nam sic diuersae propositiones erunt: | |
| quod idem de petitionibus dictum sit. Verum ex coniuncta | 5 |
| propositione plures esse quaestiones ac status possunt, si | |
| aliud negat reus, aliud defendit, aliud a iure actionis excludit. | |
| In quo genere est agenti dispiciendum quid quoque loco | |
| diluat. | |
| Quod pertinet ad actorem, non plane dissentio a Celso, qui | 10.1 |
| sine dubio Ciceronem secutus instat tamen huic parti uehe- | |
| mentius, ut putet primo firmum aliquid esse ponendum, | |
| summo firmissimum, inbecilliora media, quia et initio mo- | |
| uendus sit iudex et summo inpellendus. At pro reo plerum- | 11.1 |
| que grauissimum quidque primum mouendum est, ne illud | |
| spectans iudex reliquorum defensioni sit auersior. Interim | |
| tamen et hoc mutabitur, si leuiora illa palam falsa erunt, | |
| grauissimi defensio difficilior, ut detracta prius accusatori- | 5 |
| bus fide adgrediamur ultimum, iam iudicibus omnia esse | |
| uana credentibus. Opus erit tamen praefatione, qua et ratio | |
| reddatur dilati criminis et promittatur defensio, ne id quod | |
| non statim diluemus timere uideamur. Ante actae uitae | 12.1 |
| crimina plerumque prima purganda sunt, ut id de quo laturus | |
| est sententiam iudex audire propitius incipiat. Sed hoc quo- | |
| que pro Vareno Cicero in ultimum distulit, non quid fre- | |
| quentissime sed quid tum expediret intuitus. | 5 |
| Cum simplex intentio erit, uidendum est unum aliquid | 13.1 |
| respondeamus an plura. Si unum, in re quaestionem insti- | |
| tuamus an in scripto: si in re, negandum sit quod obicitur | |
| an tuendum: si scripto, in qua specie iuris pugna sit, et in | |
| ea de uerbis an de uoluntate quaeratur. Id ita consequemur | 14.1 |
| si intuiti fuerimus quae sit lex quae litem faciat, hoc est, qua | |
| iudicium sit constitutum. Nam quaedam in scholasticis | |
| ponuntur ad coniungendam modo actae rei seriem, ut puta: | |
| 'Expositum qui agnouerit, solutis alimentis recipiat: minus | 5 |
| dicto audientem filium liceat abdicare. Qui expositum re- | |
| cepit, imperat ei nuptias locupletis propinquae: ille de- | |
| ducere uult filiam pauperis educatoris.' Lex de expositis ad | 15.1 |
| adfectum pertinet: iudicium pendet ex lege abdicationis. | |
| Nec tamen semper ex una lege quaestio est, ut in antinomia. | |
| His spectatis apparebit circa quod pugna sit. | |
| Coniuncta defensio est, qualis pro Rabirio: 'si occidisset, | 16.1 |
| recte fecisset, sed non occidit.' Vbi uero multa contra unam | |
| propositionem dicimus, cogitandum est primum quidquid | |
| dici potest, tum ex his quo quidque loco dici expediat aesti- | |
| mandum. In quo non idem sentio quod de propositionibus | 5 |
| paulo ante quodque de argumentis probationum loco con- | |
| cessi, posse aliquando nos incipere a firmioribus. Nam uis | 17.1 |
| quaestionum semper crescere debet et ad potentissima ab | |
| infirmissimis peruenire, siue sunt eiusdem generis siue | |
| diuersi. Iuris autem quaestiones solent esse nonnumquam | 18.1 |
| ex aliis atque aliis conflictionibus, facti semper idem spec- | |
| tant. In utroque genere similis ordo est; sed prius de dissimili- | |
| bus: ex quibus infirmissimum quidque primum tractari | |
| oportet, ideo quod quasdam quaestiones executi donare sole- | 5 |
| mus et concedere: neque enim transire ad alias possumus | |
| nisi omissis prioribus. Quod ipsum ita fieri oportet non ut | 19.1 |
| damnasse eas uideamur, sed omisisse quia possimus etiam | |
| sine eis uincere. Procurator alicuius pecuniam petit ex | |
| faenore hereditario: potest incidere quaestio, an huic esse | |
| procuratorem liceat. Finge nos, postquam tractauimus eam, | 20.1 |
| remittere uel etiam conuinci: quaeretur an ei cuius nomine | |
| litigatur procuratorem habendi sit ius. Discedamus hinc | |
| quoque: recipit natura quaestionem an ille cuius nomine | |
| agitur heres sit faeneratoris, an ex asse heres. Haec quoque | 21.1 |
| concessa sint: quaeretur an debeatur. Contra nemo tam de- | |
| mens fuerit ut, cum id quod firmissimum duxerit se habere | |
| <tractauerit>, remittat illud et ad leuiora transcendat. Huic | |
| in schola simile est: 'non abdicabis adoptatum: ut hunc | 5 |
| quoque, non uirum fortem: ut et fortem, non quicumque | |
| uoluntati tuae non paruerit: ut in alia omnia subiectus sit, | |
| non propter optionem: <ut propter optionem>, non propter | |
| talem optionem.' Haec iuris quaestionum differentia est. In | 22.1 |
| factis autem ad idem tendentia sunt plura, ex quibus aliqua | |
| citra summam quaestionem remitti solent, ut si is cum quo | |
| furti agitur dicat: 'proba te habuisse, proba perdidisse, | |
| proba furto perdidisse, proba mea fraude.' Priora enim | 5 |
| remitti possunt, ultimum non potest. | |
| Solebam et hoc facere [praecipere], ut <uel> ab ultima | 23.1 |
| specie (nam ea fere est quae continet causam) retrorsum | |
| quaererem usque ad primam generalem quaestionem, uel a | |
| genere ad extremam speciem descenderem: etiam in sua- | |
| soriis, ut deliberat Numa an regnum offerentibus Romanis | 24.1 |
| recipiat. Primum, id est genus, an regnandum, <tum> an | |
| in ciuitate aliena, an Romae, an laturi sint Romani talem | |
| regem. Similiter in controuersiis. Optet enim uir fortis | |
| alienam uxorem. Vltima species est an optare possit alienam | 5 |
| uxorem. Generale est an quidquid optarit accipere debeat; | |
| deinde, an ex priuato, an nuptias, an maritum habentis. | |
| Sed hoc non quem ad modum dicitur ita et quaeritur. Pri- | 25.1 |
| mum enim occurrit fere quod est ultimum dicendum, ut hoc: | |
| 'non debes alienam uxorem optare', ideoque diuisionem per- | |
| dit festinatio. Non oportet igitur offerentibus se contentum | |
| esse: quaere aliquid ultra, sic: 'ne uiduam quidem'; adhuc | 5 |
| plus †si† 'nihil ex priuato': ultimum retrorsum, quod idem | |
| a capite primum est, 'nihil inicum'. Itaque propositione uisa, | 26.1 |
| quod est facillimum, cogitemus, si fieri potest, quid naturale | |
| sit primum responderi. Id si tamquam res agatur et nobis | |
| ipsis respondendi necessitas sit intueri uoluerimus, occurrit. | |
| Si id non contigerit, seponamus id quod primum se optulerit, | 27.1 |
| et ipsi nobiscum sic loquamur: quid si hoc non esset? Id | |
| iterum et tertium et dum nihil sit reliqui; itaque inferiora | |
| quoque scrutabimur, quae tractata faciliorem nobis iudicem | |
| in summa quaestione facient. Non dissimile huic est et illud | 28.1 |
| praeceptum, ut a communibus ad propria ueniamus: fere | |
| enim communia generalia sunt. Commune: 'tyrannum occi- | |
| dit', proprium: '†tamen† tyrannum occidit', 'mulier occidit', | |
| 'uxor occidit'. | 5 |
| Solebam et excerpere quid mihi cum aduersario con- | 29.1 |
| ueniret, si modo id pro me erat, nec solum premere confes- | |
| sionem sed partiendo multiplicare, ut in illa controuersia: | |
| 'Dux qui competitorem patrem in suffragiis uicerat captus | |
| est: euntes ad redimendum eum legati obuium habuerunt | 5 |
| patrem reuertentem ab hostibus. Is legatis dixit: sero itis. | 30.1 |
| Excusserunt illi patrem et aurum in sinu eius inuenerunt: | |
| ipsi perseuerarunt ire quo intenderant, inuenerunt ducem | |
| cruci fixum, cuius uox fuit: cauete proditorem. Reus est | |
| pater.' Quid conuenit? 'Proditio nobis praedicta est et prae- | 5 |
| dicta a duce': quaerimus proditorem. 'Te isse ad hostes | |
| fateris et isse clam et ab his incolumem redisse, aurum | |
| retulisse et aurum occultum habuisse'. Nam quod †fecit†, | 31.1 |
| id nonnumquam potentius fit in propositione: quae si animos | |
| occupauit, prope aures ipsae defensioni praecluduntur. In | |
| totum autem congregatio criminum accusantem adiuuat, | |
| separatio defendentem. | 5 |
| Solebam id, quod fieri et in argumentis dixi, in tota facere | |
| materia, <ut> propositis extra quae nihil esset omnibus, | |
| deinde ceteris remotis, solum id superesset quod credi uole- | |
| bam, ut <in> praeuaricationum criminibus: 'Vt absoluatur | 32.1 |
| reus, aut innocentia ipsius fit aut interueniente aliqua | |
| potestate aut ui aut corrupto iudicio aut difficultate proba- | |
| tionis aut praeuaricatione. Nocentem fuisse confiteris: nulla | |
| potestas obstitit, nulla uis, corruptum iudicium non quereris, | 5 |
| nulla probandi difficultas fuit: quid superest nisi ut prae- | |
| uaricatio fuerit?' Si omnia amoliri non poteram, plura amo- | 33.1 |
| liebar. 'Hominem occisum esse constat, non in solitudine, | |
| ut a latronibus suspicer, non praedae gratia, quia inspoliatus | |
| est, non hereditatis spe, quia pauper fuit: odium igitur in | |
| causa. Quis inimicus?' Quae res autem faciliorem diuisioni | 34.1 |
| uiam praestat, eadem inuentioni quoque: excutere quidquid | |
| dici potest et uelut reiectione facta ad optimum peruenire. | |
| 'Accusatur Milo quod Clodium occiderit'. Aut fecit aut non: | |
| optimum erat negare, sed non potest; occidit ergo. Aut iure | 5 |
| aut iniuria: utique iure; aut uoluntate aut necessitate (nam | |
| ignorantia praetendi non potest): uoluntas anceps est, sed, | 35.1 |
| quia ita homines putant, attingenda defensio ut id pro re | |
| publica fuerit. Necessitate? Subita igitur pugna, non prae- | |
| parata: alter igitur insidiatus est. Vter? Profecto Clodius. | |
| Videsne ut ipsa rerum necessitas diducat defensionem? | 5 |
| Adhuc: aut utique uoluit occidere insidiatorem Clodium aut | 36.1 |
| non. Tutius si noluit: fecerunt ergo serui Milonis neque | |
| iubente neque sciente Milone. At haec tam timida defensio | |
| detrahit auctoritatem illi qua recte dicebamus occisum; | |
| adicietur: 'quod suos quisque seruos in tali re facere uoluis- | 37.1 |
| set.' Hoc eo est utilius quod saepe nihil placet et aliquid | |
| dicendum est. Intueamur ergo omnia: ita apparebit aut id | |
| quod optimum est aut id quod minime malum. Propositione | |
| aliquando aduersarii utendum et esse nonnumquam com- | 5 |
| munem eam suo loco dictum est. | |
| Multis milibus uersuum scio apud quosdam esse quaesi- | |
| tum quo modo inueniremus utra pars deberet prior dicere, | |
| quod in foro uel atrocitate formularum uel modo petitionum | |
| uel nouissime sorte diiudicatur. In schola quaeri nihil attinet, | 38.1 |
| cum in declamationibus isdem narrare et contradictiones | |
| soluere tam ab actore quam a possessore concessum sit. Sed | |
| in plurimis controuersiis ne inueniri quidem potest, ut in | |
| illa: 'Qui tris liberos habebat, oratorem philosophum medi- | 5 |
| cum, testamento quattuor partes fecit et singulas singulis | |
| dedit, unam eius esse uoluit qui esset utilissimus ciuitati. | |
| Contendunt'. Quis primus dicat incertum est, propositio | 39.1 |
| tamen certa: ab eo enim cuius persona utemur incipiendum | |
| erit. Et haec quidem de diuidendo in uniuersum praecipi | |
| possunt. | |
| At quo modo inueniemus etiam illas occultiores quaes- | 40.1 |
| tiones? Scilicet quo modo sententias uerba figuras colores: | |
| ingenio cura exercitatione. Non tamen fere umquam nisi | |
| inprudentem fugerint, si, ut dixi, naturam sequi ducem uelit. | |
| Sed plerique eloquentiae famam adfectantes contenti sunt | 41.1 |
| locis speciosis modo uel nihil ad probationem conferentibus: | |
| alii nihil ultra ea quae in oculos incurrunt exquirendum | |
| putant. Quod quo facilius appareat, unam de schola contro- | |
| uersiam, non ita sane difficilem aut nouam, proponam in | 5 |
| exemplum. 'Qui reo proditionis patri non adfuerit, exheres | 42.1 |
| sit: proditionis damnatus cum aduocato exulet. Reo pro- | |
| ditionis patri disertus filius adfuit, rusticus non adfuit: | |
| damnatus abiit cum aduocato in exilium. Rusticus cum | |
| fortiter fecisset, praemii nomine impetrauit restitutionem | 5 |
| patris et fratris. Pater reuersus intestatus decessit: petit | |
| rusticus partem bonorum, orator totum uindicat sibi.' Hic | 43.1 |
| illi eloquentes, quibusque nos circa lites raras sollicitiores | |
| ridiculi uidemur, inuadent personas fauorabiles: actio pro | |
| rustico contra disertum, pro uiro forti contra inbellem, pro | |
| restitutore contra ingratum, pro eo qui parte contentus sit | 5 |
| contra eum qui fratri nihil dare ex paternis uelit. Quae omnia | 44.1 |
| sunt in materia et multum iuuant, uictoriam tamen non | |
| trahunt. In hac quaerentur sententiae, si fieri poterit, prae- | |
| cipites uel obscurae (nam ea nunc uirtus est), et pulchre | |
| fuerit cum materia tumultu et clamore transactum. Illi uero | 5 |
| quibus propositum quidem melius sed cura in proximo est | |
| haec uelut innatantia uidebunt: excusatum esse rusticum | 45.1 |
| quod non interfuerit iudicio nihil conlaturus patri: sed ne | |
| disertum quidem habere quod inputet reo, cum is damnatus | |
| sit: dignum esse hereditate restitutorem: auarum impium | |
| ingratum qui diuidere nolit cum fratre eoque sic merito: | 5 |
| quaestionem quoque illam primam scripti et uoluntatis, qua | |
| non expugnata non sit sequentibus locus. At qui naturam | 46.1 |
| sequetur, illa cogitabit profecto, primo hoc dicturum rusti- | |
| cum: 'pater intestatus duos nos filios reliquit, partem iure | |
| gentium peto'. Quis tam imperitus, quis tam procul a litteris | |
| quin sic incipiat, etiam si nescierit quid sit propositio? Hanc | 47.1 |
| communem omnium legem leuiter adornabit ut iustam. | |
| Nempe sequetur ut quaeramus quid huic tam aequae postu- | |
| lationi respondeatur. At id manifestum est: 'lex est quae | |
| iubet exheredem esse eum qui patri proditionis reo non | 5 |
| adfuerit, tu autem non adfuisti'. Hanc propositionem neces- | |
| saria sequitur legis laudatio et eius qui non adfuerit uitu- | |
| peratio. Adhuc uersamur in confessis; redeat animus ad | 48.1 |
| petitorem: numquid non hoc cogitet necesse est nisi qui sit | |
| plane hebes: 'si lex obstat, nulla lis est, inane iudicium est: | |
| atqui et legem esse et hoc quod ea puniat a rustico factum | |
| extra dubitationem est.' Quid ergo dicimus? 'Rusticus eram.' | 5 |
| Si lex [eram] omnis complectitur, nihil proderit: quaeramus | 49.1 |
| ergo num infirmari in aliquam partem lex possit. Quid aliud | |
| (saepius dicam) natura permittit quam ut cum uerba contra | |
| sint de uoluntate quaeratur? Generalis igitur quaestio, uer- | |
| bis an uoluntate sit standum; sed hoc in commune de iure | 5 |
| omni disputandum semper nec umquam satis iudicatum est. | |
| Quaerendum igitur in hac ipsa qua consistimus, an aliquid | |
| inueniri possit quod scripto aduersetur. 'Ergo quisquis non | 50.1 |
| adfuerit, exheres erit? quisquis sine exceptione?' Iam se | |
| illa uel ultro offerent argumenta: 'et infans?' (filius enim est | |
| et non adfuit): 'et qui aberat et qui militabat et qui in lega- | |
| tione erat?' Iam multum acti est: potest aliquis non adfuisse | 5 |
| et heres esse. Transeat nunc idem ille qui <hoc> cogitauit, ut | 51.1 |
| ait Cicero, tibicinis Latini modo ad disertum: 'ut ista con- | |
| cedam, tu nec infans es nec afuisti nec militasti.' Num aliud | |
| occurrit quam illud: 'sed rusticus sum'? Contra quod palam | 52.1 |
| est dici: 'ut agere non potueris, adsidere potuisti', et uerum | |
| est. Quare redeundum rustico ad animum legum latoris: | |
| 'impietatem punire uoluit, ego autem impius non sum.' | |
| Contra quod disertus 'tum impie fecisti' inquit 'cum | 53.1 |
| exheredationem meruisti, licet te postea uel paenitentia uel | |
| ambitus ad hoc genus optionis adduxerit'. Praeterea 'prop- | |
| ter te damnatus est pater, uidebaris enim de causa pronun- | |
| tiasse.' Ad haec rusticus: 'tu uero in causa damnationis fuisti, | 5 |
| multos offenderas, inimicitias domui contraxeras.' Haec con- | |
| iecturalia: illud quoque, quod coloris loco rusticus dicit, | |
| patris fuisse tale consilium, ne uniuersam domum periculo | |
| subiceret. Haec prima quaestione scripti et uoluntatis conti- | |
| nentur. Intendamus ultra animum, uideamusque an aliquid | 54.1 |
| inueniri praeterea possit. Quo id modo fiet? Sedulo imitor | |
| quaerentem, ut quaerere doceam, et omisso speciosiore stili | |
| genere ad utilitatem me submitto discentium. | |
| Omnes adhuc quaestiones ex persona petitoris ipsius duxi- | 5 |
| mus: cur non aliquid circa patrem quaerimus? Dictum enim | |
| est: 'quisquis non adfuerit, exheres erit.' Cur non conamur | 55.1 |
| et sic quaerere: 'num cuicumque non adfuerit?' Facimus | |
| hoc saepe in iis controuersiis in quibus petuntur in uincula | |
| qui parentis suos non alunt, ut eam quae testimonium in | |
| filium peregrinitatis reum dixit, eum qui filium lenoni uen- | 5 |
| didit. In hoc de quo loquimur patre quid adprendi potest? | |
| Damnatus est. Numquid igitur lex ad absolutos tantum | 56.1 |
| patres pertinet? Dura prima fronte quaestio. Non despere- | |
| mus: credibile est hoc uoluisse legum latorem, ne auxilia | |
| liberorum innocentibus deessent. Sed hoc dicere rustico uere- | |
| cundum est, quia innocentem fuisse patrem fatetur. Dat | 57.1 |
| aliud argumentum controuersia: 'damnatus proditionis cum | |
| aduocato exulet.' Vix uidetur posse fieri ut poena filio in | |
| eodem patre et si adfuerit et si non adfuerit constituta sit. | |
| Praeterea lex ad exules nulla pertinet; non ergo credibile | 5 |
| est de aduocato damnati scriptum: an possint enim bona | |
| esse ulla exulis? Rusticus in utramque partem dubium | 58.1 |
| facit: disertus et uerbis inhaerebit, in quibus nulla exceptio | |
| est, et propter hoc ipsum poenam esse constitutam eis qui | |
| non adfuerint, ne periculo exilii deterreantur aduocatione, | |
| et rusticum innocenti non adfuisse dicet. Illud protinus non | 5 |
| [id] indignum quod adnotetur, posse ex uno statu duas | |
| generales quaestiones fieri: an quisquis, an cuicumque. | |
| Haec ex duabus personis quaesita sunt. Ex tertia autem, | 59.1 |
| quae est aduersarii, nulla oriri quaestio potest, quia nulla | |
| fit ei de sua parte controuersia. Nondum tamen cura deficiat: | |
| ista enim omnia dici possent etiam <non> restituto patre. | |
| Nec statim eo tendamus quod occurrit ultro, a rustico resti- | 5 |
| tutum. Qui subtiliter quaeret, aliquid spectabit ultra: nam, | |
| ut genus species sequitur, ita genus speciem praecedit. Fing- | 60.1 |
| amus ergo ab alio restitutum: ratiocinatiua seu collectiua | |
| quaestio orietur, an restitutio pro sublatione iudicii sit et | |
| proinde ualeat ac si iudicium non fuisset? Vbi temptabit | |
| rusticus dicere ne impetrare quidem aliter potuisse suorum | 5 |
| restitutionem uno praemio nisi patre proinde ac si accusatus | |
| non esset reuocato, quae res aduocati quoque poenam, tam- | |
| quam is non adfuisset, remiserit. Tum uenimus ad id quod | 61.1 |
| primum occurrebat, a rustico esse restitutum patrem: ubi | |
| rursus ratiocinamur an restitutor accipi debeat pro aduocato, | |
| quando id praestiterit quod aduocatus petît, nec improbum | |
| sit pro simili accipi quod plus est. Reliqua iam aequitatis, | 62.1 |
| utrius iustius sit desiderium. Id ipsum adhuc diuiditur: | |
| etiam si uterque totum sibi uindicaret, nunc utique, cum | |
| alter semissem, alter uniuersa fratre excluso. Sed his tractatis | |
| etiam habet magnum momentum apud iudices patris me- | 5 |
| moria, cum praesertim de bonis eius quaeratur. Erit ergo | |
| coniectura qua mente pater intestatus decesserit; sed ea | |
| pertinet ad qualitatem: alterius status instrumentum est. | |
| Plerumque autem in fine causarum de aequitate tractabitur, | 63.1 |
| quia nihil libentius iudices audiunt. Aliquando tamen hunc | |
| ordinem mutabit utilitas, ut, si in iure minus fiduciae erit, | |
| aequitate iudicem praeparemus. | |
| Nihil habui amplius quod in uniuersum praeciperem. | 5 |
| Nunc eamus per singulas causarum iudicialium partes, quas | 64.1 |
| ut persequi ad ultimam speciem, id est ad singulas lites con- | |
| trouersiasque, non possum, ita in generalibus scribere licet | |
| ut quae in quemque statum frequentissime incidant tradam. | |
| Et quia natura prima quaestio est factumne sit, ab hoc | 5 |
| ordiar. |