| LIBER SEPTIMVS | |
| <PROHOEMIVM> | |
| De inuentione, ut arbitror, satis dictum est: neque enim | 7.pr.1.1 |
| ea demum quae ad docendum pertinent executi sumus, | |
| uerum etiam motus animorum tractauimus. Sed ut opera | |
| extruentibus satis non est saxa atque materiam et cetera | |
| aedificanti utilia congerere nisi disponendis eis conlocandis- | 5 |
| que artificium manus adhibeatur: sic in dicendo quamlibet | |
| abundans rerum copia cumulum tantum habeat atque con- | |
| gestum nisi illas eadem dispositio in ordinem digestas atque | |
| inter se commissas deuinxerit. Nec inmerito secunda quin- | 2.1 |
| que partium posita est, cum sine ea prior nihil ualeat. Neque | |
| enim quamquam fusis omnibus membris statua sit nisi con- | |
| locetur, et si quam in corporibus nostris aliorumue anima- | |
| lium partem permutes et transferas, licet habeat eadem | 5 |
| omnia, prodigium sit tamen: et artus etiam leuiter loco moti | |
| perdunt quo uiguerunt usum, et turbati exercitus sibi ipsi | |
| sunt impedimento. Nec mihi uidentur errare qui ipsam | 3.1 |
| rerum naturam stare ordine putant, quo confuso peritura | |
| sint omnia. Sic oratio carens hac uirtute tumultuetur necesse | |
| est et sine rectore fluitet nec cohaereat sibi, multa repetat, | |
| multa transeat, uelut nocte in ignotis locis errans, nec initio | 5 |
| nec fine proposito casum potius quam consilium sequatur. | |
| Quapropter totus hic liber seruiat diuisioni, quae quidem, | 4.1 |
| si certa aliqua uia tradi in omnis materias ullo modo posset, | |
| non tam paucis contigisset. Sed cum infinitae litium formae | |
| fuerint futuraeque sint et tot saeculis nulla reperta sit causa | |
| quae esset tota alteri similis, sapiat oportet actor et uigilet | 5 |
| et inueniat et iudicet et consilium a se ipso petat. Neque in- | |
| fitias eo quaedam esse quae demonstrari possint, eaque non | |
| omittam. |