| His pro nostra facultate tractatis non dubitassem trans- | 6.5.1.1 |
| ire protinus ad dispositionem, quae ordine ipso sequitur, | |
| nisi uererer ne, quoniam fuerunt qui iudicium inuentioni | |
| subiungerent, praeterisse hunc locum quibusdam uiderer: | |
| qui mea quidem opinione adeo partibus operis huius | 5 |
| omnibus conexus ac mixtus est ut ne a sententiis quidem aut | |
| uerbis saltem singulis possit separari, nec magis arte traditur | |
| quam gustus aut odor. Ideoque nos quid in quaque re | 2.1 |
| sequendum cauendumque sit docemus ac deinceps doce- | |
| bimus, ut ad ea iudicium derigatur. Praecipiam igitur ne | |
| quod effici non potest adgrediamur, ut contraria uitemus et | |
| communia, ne quid in eloquendo corruptum obscurum sit? | 5 |
| Referatur oportet ad sensus, qui non docentur. | |
| Nec multum a iudicio credo distare consilium, nisi quod | 3.1 |
| illud ostendentibus <se> rebus adhibetur, hoc latentibus et | |
| aut omnino nondum repertis aut dubiis: et iudicium fre- | |
| quentissime certum est, consilium uero ratio est quaedam | |
| alte petita et plerumque plura perpendens et comparans | 5 |
| habensque in se et inuentionem et iudicationem. Sed ne de | 4.1 |
| hoc quidem praecepta in uniuersum expectanda sunt: nam | |
| ex re sumitur; cuius locus ante actionem est frequenter (nam | |
| Cicero summo consilio uidetur in Verrem uel contrahere | |
| tempora dicendi maluisse quam in eum annum quo erat Q. | 5 |
| Hortensius consul futurus incidere), et in ipsis actionibus | 5.1 |
| primum ac potentissimum optinet locum: nam quid dicen- | |
| dum, quid tacendum, quid differendum sit exigere consilii | |
| est: negare sit satius an defendere, ubi prohoemio utendum | |
| et quali, narrandumne et quo modo, iure prius pugnandum | 5 |
| an aequo, qui sit ordo utilissimus, tum omnes colores, aspere | |
| an leniter an etiam summisse loqui expediat. Sed haec | 6.1 |
| quoque ut quisque passus est locus monuimus, idemque in | |
| reliqua parte faciemus, pauca tamen exempli gratia ponam, | |
| quibus manifestius appareat quid sit quod demonstrari | |
| posse praeceptis non arbitror. Laudatur consilium Demo- | 7.1 |
| sthenis, quod, cum suaderet bellum Atheniensibus parum | |
| id prospere expertis, nihil adhuc factum esse ratione mon- | |
| strauit: poterat enim emendari neglegentia, at si nihil esset | |
| erratum, melioris in posterum spei non erat ratio. Idem cum | 8.1 |
| offensam uereretur si obiurgaret populi segnitiam in adser- | |
| enda libertate rei publicae, maiorum laude uti maluit, qui | |
| rem publicam fortissime administrassent; nam et faciles | |
| habuit aures et natura sequebatur ut meliora probantis | 5 |
| peiorum paeniteret. Ciceronis quidem uel una pro Cluentio | 9.1 |
| quamlibet multis exemplis sufficiet oratio. Nam quod in eo | |
| consilium maxime mirer? primamne expositionem, qua | |
| matri, cuius filium premebat auctoritas, abstulit fidem? an | |
| quod iudicii corrupti crimen transferre in aduersarium | 5 |
| maluit quam negare propter inueteratam, ut ipse dicit, in- | |
| famiam? an quod in re inuidiosa legis auxilio nouissime <est> | |
| usus?—quo genere defensionis etiam offendisset nondum | |
| praemollitas iudicum mentes; an quod se ipsum inuito Cluen- | |
| tio facere testatus est? Quid pro Milone? quod non ante | 10.1 |
| narrauit quam praeiudiciis omnibus reum liberaret? quod | |
| insidiarum inuidiam in Clodium uertit, quamquam re uera | |
| fuerat pugna fortuita? quod factum et laudauit et tamen a | |
| uoluntate Milonis remouit? quod illi preces non dedit et in | 5 |
| earum locum ipse successit? Infinitum est enumerare ut | |
| Cottae detraxerit auctoritatem, ut pro Ligario se opposuerit, | |
| Cornelium ipsa confessionis fiducia eripuerit. Illud dicere | 11.1 |
| satis habeo, nihil esse non modo in orando sed in omni uita | |
| prius consilio, frustraque sine eo tradi ceteras artis, plusque | |
| uel sine doctrina prudentiam quam sine prudentia facere | |
| doctrinam. Aptare etiam orationem locis temporibus per- | 5 |
| sonis est eiusdem uirtutis. Sed hic quia latius fusus est locus | |
| mixtusque cum elocutione, tractabitur cum praecipere de | |
| apte dicendo coeperimus. |