| Altercationis praecepta poterant uideri tunc inchoan- | 6.4.1.1 |
| da cum omnia quae ad continuam orationem pertinent | |
| peregissem: nam est usus eius ordine ultimus; sed cum sit | |
| posita in sola inuentione neque habere dispositionem possit | |
| nec elocutionis ornamenta magnopere desideret aut circa me- | 5 |
| moriam et pronuntiationem laboret, prius quam secundam | |
| quinque partium hanc quae tota ex prima pendet tractaturus | |
| non alieno loco uideor. Quam scriptores alii fortasse ideo | |
| reliquerunt quia satis ceteris praeceptis in hanc quoque uide- | |
| batur esse prospectum. Constat enim aut intentione aut | 2.1 |
| depulsione, de quibus satis traditum est, quia quidquid in | |
| actione perpetua circa probationes utile est, idem in hac | |
| breui atque concisa prosit necesse est. Neque alia dicuntur | |
| in altercatione, sed aliter, aut interrogando aut respondendo. | 5 |
| Cuius rei fere omnis obseruatio in illo testium loco excussa | |
| nobis est. Tamen quia latius hoc opus adgressi sumus neque | 3.1 |
| perfectus orator sine hac uirtute dici potest, paulum in- | |
| pendamus huic quoque peculiaris operae, quae quidem in | |
| quibusdam causis ad uictoriam uel plurimum ualet. Nam ut | 4.1 |
| in qualitate generali, in qua rectene factum quid an contra | |
| sit quaeritur, perpetua dominatur oratio, et quaestionem | |
| finitionis actiones plerumque satis explicant et omnia paene | |
| in quibus de facto constat aut coniectura artificiali ratione | 5 |
| colligitur: ita in iis causis, quae sunt frequentissimae, quae | |
| uel solis extra artem probationibus uel mixtis continentur, | |
| asperrima in hac parte dimicatio est, nec alibi dixeris magis | |
| mucrone pugnari. Nam et firmissima quaeque memoriae | 5.1 |
| iudicis inculcanda sunt et praestandum quidquid in actione | |
| promisimus et refellenda mendacia: nusquam est denique | |
| qui cognoscit intentior. Nec inmerito quidam quamquam in | |
| dicendo mediocres hac tamen altercandi praestantia merue- | 5 |
| runt nomen patronorum. At quidam, litigatoribus suis illum | 6.1 |
| modo ambitiosum declamandi sudorem praestitisse contenti, | |
| cum turba laudantium destituunt subsellia, pugnamque | |
| illam decretoriam imperitis ac saepe pullatae turbae relin- | |
| cunt. Itaque uideas alios plerumque in iudiciis priuatis ad | 7.1 |
| actiones aduocari, alios ad probationem. Quae si diuidenda | |
| sunt officia, hoc certe magis necessarium est, pudendumque | |
| dictu si plus litigantibus prosunt minores. In publicis certe | |
| iudiciis uox illa praeconis †praeter patronos† ipsum qui | 5 |
| egerit citat. | |
| Opus est igitur in primis ingenio ueloci ac mobili, animo | 8.1 |
| praesenti et acri. Non enim cogitandum, sed dicendum | |
| statim est et prope sub conatu aduersarii manus exigenda. | |
| Quare cum <in> omni parte huiusce officii plurimum facit | |
| totas non diligenter modo sed etiam familiariter [nos] nosse | 5 |
| causas, tum in altercatione maxime necessarium est omnium | |
| personarum instrumentorum temporum locorum habere no- | |
| titiam: alioqui et tacendum erit saepe et aliis subicientibus | |
| (plerumque autem studio loquendi fatue modo <monent>) | |
| accedendum: quo nonnumquam accidit ut nostra credulitate | 10 |
| aliena stultitia erubescamus. Neque tamen cum his ipsis | 9.1 |
| monitoribus clam res erit: quidam faciunt <ut> aperte | |
| quoque rixemur. Videas enim plerosque ira percitos excla- | |
| mantis, ut iudex audiat contrarium id esse quod admoneant, | |
| sciatque ille qui pronuntiaturus est in causa malum quod | 5 |
| tacetur. Quare bonus altercator uitio iracundiae careat; | 10.1 |
| nullus enim rationi magis obstat adfectus et fert extra | |
| causam plerumque et deformia conuicia facere ac mereri cogit | |
| et in ipsos nonnumquam iudices incitat. Melior moderatio | |
| ac nonnumquam etiam patientia; neque enim refutanda | 5 |
| tantum quae ex contrario dicuntur, sed contemnenda ele- | |
| uanda ridenda sunt, nec usquam plus loci recipit urbanitas. | |
| Hoc, dum ordo est et pudor: contra turbantis audendum et | |
| impudentiae fortiter resistendum. Sunt enim quidam prae- | 11.1 |
| duri in hoc oris, ut obstrepant ingenti clamore et medios | |
| sermones intercipiant et omnia tumultu confundant, quos | |
| ut non imitari, sic acriter propulsare oportebit, et ipsorum | |
| improbitatem retundendo, et iudices uel praesidentis magi- | 5 |
| stratus appellando frequentius ut loquendi uices seruentur. | |
| Non est res animi iacentis et mollis supra modum frontis, | |
| fallitque plerumque quod probitas uocatur quae est inbe- | |
| cillitas. Valet autem in altercatione plurimum acumen, quod | 12.1 |
| sine dubio ex arte non uenit (natura enim non docetur), arte | |
| tamen adiuuatur. In qua praecipuum est semper id in oculis | 13.1 |
| habere de quo quaeritur et quod uolumus efficere: quod pro- | |
| positum tenentes nec in rixam ibimus nec causae debita | |
| tempora conuiciando conteremus, gaudebimusque si hoc | |
| aduersarius facit. | 5 |
| Omnia †tempore† fere parata sunt meditatis diligenter | 14.1 |
| quae [quid] aut ex aduerso dici aut responderi a nobis pos- | |
| sunt. Nonnumquam tamen solet hoc quoque esse artis genus, | |
| ut quaedam in actione dissimulata subito in altercando pro- | |
| ferantur (est inopinatis eruptionibus aut incursioni ex in- | 5 |
| sidiis factae simillimum); id autem tum faciendum est cum | |
| <est> aliquid cui responderi non statim possit, potuerit autem | |
| si tempus ad disponendum fuisset. Nam quod fideliter fir- | |
| mum est, a primis statim actionibus arripere optimum est, | |
| quo saepius diutiusque dicatur. Illud uix saltem praecipien- | 15.1 |
| dum uidetur, ne turbidus et clamosus tantum sit altercator, | |
| et quales fere sunt qui litteras nesciunt. Nam improbitas, | |
| licet aduersario molesta sit, iudici inuisa est. Nocet etiam | |
| diu pugnare in iis quae optinere non possis. Nam ubi uinci | 16.1 |
| necesse est, expedit cedere, quia, siue plura sunt de quibus | |
| quaeritur, facilior erit in ceteris fides, siue unum, mitior | |
| solet poena inrogari uerecundiae. Nam culpam, praesertim | |
| deprensam, pertinaciter tueri culpa altera est. | 5 |
| Dum stat acies, multi res consilii atque artis est ut erran- | 17.1 |
| tem aduersarium trahas et ire quam longissime cogas, ut | |
| uana interim spe exultet. Ideo quaedam bene dissimulantur | |
| instrumenta; instant enim et saepe discrimen omne com- | |
| mittunt quod deesse nobis putant et faciunt probationibus | 5 |
| nostris auctoritatem postulando. Expedit etiam dare aliquid | 18.1 |
| aduersario quod pro se putet, quod adprehendens maius | |
| aliquid cogatur dimittere: duas interim res proponere | |
| quarum utramlibet male sit electurus, quod in altercatione | |
| fit potentius quam in actione, quia in illa nobis ipsi respon- | 5 |
| demus, in hac aduersarium quasi confessum tenemus. Est in | 19.1 |
| primis acuti uidere quo iudex dicto moueatur, quid respuat: | |
| quod et uultu saepissime et aliquando etiam dicto aliquo | |
| factoue eius deprehenditur. Et instare proficientibus et ab | |
| iis quae non adiuuent quam mollissime pedem oportet | 5 |
| referre. Faciunt hoc medici quoque, ut remedia proinde per- | |
| seuerent adhibere uel desinant ut illa recipi uel respui | |
| uident. Nonnumquam, si rem euoluere propositam facile | 20.1 |
| non sit, inferenda est alia quaestio, atque in eam iudex, si | |
| fieri potest, auocandus. Quid enim, cum respondere non | |
| possis, agendum est nisi ut aliud inuenias cui aduersarius | |
| respondere non possit? In plerisque idem est, ut dixi, | 21.1 |
| qui circa testes locus, et personis modo distat, quod hic | |
| patronorum inter se certamen, illic pugna inter testem et | |
| patronum. | |
| Exercitatio uero huius rei longe facilior. Nam est utilissi- | 5 |
| mum frequenter cum aliquo qui sit studiorum eorundem | |
| sumere materiam uel uerae uel etiam fictae controuersiae | |
| et diuersas partes altercationis modo tueri: quod idem etiam | |
| <in> simplici genere quaestionum fieri potest. Ne illud qui- | 22.1 |
| dem ignorare aduocatum uolo, quo quaeque ordine probatio | |
| sit apud iudicem proferenda, cuius rei eadem <quae> in | |
| argumentis ratio est, ut potentissima prima et summa | |
| ponantur; illa enim ad credendum praeparant iudicem, | 5 |
| haec ad pronuntiandum. |