| Huic diuersa uirtus quae risum iudicis mouendo et illos | 6.3.1.1 |
| tristes soluit adfectus et animum ab intentione rerum fre- | |
| quenter auertit et aliquando etiam reficit et a satietate uel a | |
| fatigatione renouat. Quanta sit autem in ea difficultas uel duo | |
| maximi oratores, alter Graecae, alter Latinae eloquentiae | 5 |
| princeps, docent: nam plerique Demostheni facultatem de- | 2.1 |
| fuisse huius rei credunt, Ciceroni modum. Nec uideri potest | |
| noluisse Demosthenes, cuius pauca admodum dicta nec sane | |
| ceteris eius uirtutibus respondentia palam ostendunt non | |
| displicuisse illi iocos sed non contigisse. Noster uero non | 3.1 |
| solum extra iudicia sed in ipsis etiam orationibus habitus | |
| est nimius risus adfectator. Mihi quidem, siue id recte iudico | |
| siue amore inmodico praecipui in eloquentia uiri labor, mira | |
| quaedam in eo uidetur fuisse urbanitas. Nam et in sermone | 4.1 |
| cotidiano multa et in altercationibus et interrogandis testi- | |
| bus plura quam quisquam dixit facete, et illa ipsa quae sunt | |
| in Verrem dicta frigidius aliis adsignauit et testimonii loco | |
| posuit, ut, quo sunt magis uulgaria, eo sit credibilius illa non | 5 |
| ab oratore ficta sed passim esse iactata. Vtinamque libertus | 5.1 |
| eius Tiro, aut alius, quisquis fuit, qui tris hac de re libros | |
| edidit, parcius dictorum numero indulsissent et plus iudicii | |
| in eligendis quam in congerendis studii adhibuissent: minus | |
| obiectus calumniantibus foret, qui tamen nunc quoque, ut in | 5 |
| omni eius ingenio, facilius quod reici quam quod adici possit | |
| inuenient. Adfert autem rei summam difficultatem primum | 6.1 |
| quod ridiculum dictum plerumque falsum est [hoc semper | |
| humile], saepe ex industria deprauatum, praeterea num- | |
| quam honorificum: tum uaria hominum iudicia in eo quod | |
| non ratione aliqua sed motu animi quodam nescio an enarra- | 5 |
| bili iudicatur. Neque enim ab ullo satis explicari puto, licet | 7.1 |
| multi temptauerint, unde risus, qui non solum facto aliquo | |
| dictoue, sed interdum quodam etiam corporis tactu lacessi- | |
| tur. Praeterea non una ratione moueri solet: neque enim | |
| acute tantum ac uenuste, sed stulte iracunde timide dicta | 5 |
| ac facta ridentur, ideoque anceps eius rei ratio est, quod a | |
| derisu non procul abest risus. Habet enim, ut Cicero dicit, | 8.1 |
| sedem in deformitate aliqua et turpitudine: quae cum in | |
| aliis demonstrantur, urbanitas, cum in ipsos dicentis recci- | |
| dunt, stultitia uocatur. | |
| Cum uideatur autem res leuis, et quae a scurris, mimis, | 5 |
| insipientibus denique saepe moueatur, tamen habet uim | |
| nescio an imperiosissimam et cui repugnari minime potest. | |
| Erumpit etiam inuitis saepe, nec uultus modo ac uocis ex- | 9.1 |
| primit confessionem, sed totum corpus ui sua concutit. | |
| Rerum autem saepe, ut dixi, maximarum momenta uertit, | |
| ut cum odium iramque frequentissime frangat. Documento | 10.1 |
| sunt iuuenes Tarentini, qui multa de rege Pyrrho sequius in- | |
| ter cenam locuti, cum rationem facti reposcerentur et neque | |
| negari res neque defendi posset, risu sunt et oportuno ioco | |
| elapsi. Namque unus ex iis 'immo', inquit, 'nisi lagona defe- | 5 |
| cisset, occidissemus te', eaque urbanitate tota est inuidia | |
| criminis dissoluta. | |
| Verum hoc quidquid est, ut non ausim dicere carere om- | 11.1 |
| nino arte, quia nonnullam obseruationem habet suntque ad | |
| id pertinentia et a Graecis et a Latinis composita praecepta, | |
| ita plane adfirmo praecipue positum esse in natura et in | |
| occasione. Porro natura non tantum in hoc ualet, ut acutior | 12.1 |
| quis atque habilior sit ad inueniendum (nam id sane doctrina | |
| possit augeri), sed inest proprius quibusdam decor in habitu | |
| ac uultu, <ut> eadem illa minus alio dicente urbana esse | |
| uideantur. Occasio uero et in rebus est, <cuius est> tanta uis | 13.1 |
| ut saepe adiuti ea non indocti modo sed etiam rustici salse | |
| dicant, et in eo, quid aliquis dixerit prior; sunt enim longe | |
| uenustiora omnia in respondendo quam in prouocando. | |
| Accedit difficultati quod eius rei nulla exercitatio est, nulli | 14.1 |
| praeceptores. Itaque in conuiuiis et sermonibus multi | |
| dicaces, quia in hoc usu cotidiano proficimus: oratoria ur- | |
| banitas rara, nec ex arte propria sed ad hanc consuetudine | |
| commodata. Nihil autem uetabat et componi materias in | 15.1 |
| hoc idoneas, ut controuersiae permixtis salibus fingerentur, | |
| uel res proponi singulas ad iuuenum talem exercitationem. | |
| Quin ipsae illae (dicta sunt ac uocantur) quas certis diebus | 16.1 |
| festae licentiae dicere solebamus, si paulum adhibita ratione | |
| fingerentur aut aliquid in his serium quoque esset admixtum, | |
| plurimum poterant utilitatis adferre: quae nunc iuuenum | |
| uel sibi ludentium exercitatio est. | 5 |
| Pluribus autem nominibus in eadem re uulgo utimur: | 17.1 |
| quae tamen si diducas, suam quandam propriam uim osten- | |
| dent. Nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari uideo | |
| sermonem praeferentem in uerbis et sono et usu proprium | |
| quendam gustum urbis et sumptam ex conuersatione | 5 |
| doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit | |
| rusticitas. Venustum esse quod cum gratia quadam et uenere | 18.1 |
| dicatur apparet. Salsum in consuetudine pro ridiculo tantum | |
| accipimus: natura non utique hoc est, quamquam et ridicula | |
| esse oporteat salsa. Nam et Cicero omne quod salsum sit ait | |
| esse Atticorum non quia sunt maxime ad risum compositi, | 5 |
| et Catullus, cum dicit: | |
| 'nulla est in corpore mica salis', | |
| non hoc dicit, nihil in corpore eius esse ridiculum. Salsum | 19.1 |
| igitur erit quod non erit insulsum, uelut quoddam simplex | |
| orationis condimentum, quod sentitur latente iudicio uelut | |
| palato, excitatque et a taedio defendit orationem. Sales enim, | |
| ut ille in cibis paulo liberalius adspersus, si tamen non | 5 |
| sit inmodicus, adfert aliquid propriae uoluptatis, ita hi | |
| quoque in dicendo habent quiddam quod nobis faciat | |
| audiendi sitim. Facetum quoque non tantum circa ridicula | 20.1 |
| opinor consistere; neque enim diceret Horatius facetum | |
| carminis genus natura concessum esse Vergilio. Decoris | |
| hanc magis et excultae cuiusdam elegantiae appellationem | |
| puto. Ideoque in epistulis Cicero haec Bruti refert uerba: | 5 |
| 'ne illi sunt pedes faceti ac †deliciis ingredienti mollius'.† | |
| Quod conuenit cum illo Horatiano: | |
| 'molle atque facetum Vergilio'. | |
| Iocum uero id accipimus quod est contrarium serio: nam | 21.1 |
| et fingere et terrere et promittere interim iocus est. Dicacitas | |
| sine dubio a dicendo, quod est omni generi commune, ducta | |
| est, proprie tamen significat sermonem cum risu aliquos | |
| incessentem. Ideo Demosthenen urbanum fuisse dicunt, | 5 |
| dicacem negant. | |
| Proprium autem materiae de qua nunc loquimur est ridi- | 22.1 |
| culum, ideoque haec tota disputatio a Graecis περὶ γελοίου | |
| inscribitur. Eius prima diuisio traditur eadem quae est omnis | |
| orationis, ut sit positum in rebus ac uerbis. Vsus autem | 23.1 |
| maxime triplex: aut enim ex aliis risum petimus aut ex nobis | |
| aut ex rebus mediis. Aliena aut reprendimus aut refutamus | |
| aut eleuamus aut repercutimus aut eludimus. Nostra ridicule | |
| indicamus et, ut uerbo Ciceronis utar, dicimus aliqua sub- | 5 |
| absurda. Namque eadem quae si inprudentibus excidant | |
| stulta sunt, si simulamus uenusta creduntur. Tertium est | 24.1 |
| genus, ut idem dicit, in decipiendis expectationibus, dictis | |
| aliter accipiendis, ceteris, quae neutram personam contin- | |
| gunt ideoque a me media dicuntur. Item ridicula aut facimus | 25.1 |
| aut dicimus. Facto risus conciliatur interim admixta graui- | |
| tate, ut M. Caelius praetor, cum sellam eius curulem consul | |
| Isauricus fregisset, alteram posuit loris intentam (dicebatur | |
| autem consul a patre flagris aliquando caesus): interim sine | 5 |
| respectu pudoris, ut in illa pyxide Caeliana, quod neque | |
| oratori neque ulli uiro graui conueniat. Idem autem de uultu | 26.1 |
| gestuque ridiculo dictum sit: in quibus est quidem sua gratia, | |
| sed maior cum captare risum non uidentur; nihil enim est | |
| iis quae †dicenti† salsa dicuntur insulsius. Quamquam autem | |
| gratiae plurimum dicentis seueritas adfert, fitque ridiculum | 5 |
| id ipsum, quod qui dicit illa non ridet, est tamen interim et | |
| aspectus et habitus oris et gestus non inurbanus, cum iis | |
| modus contingit. Id porro quod dicitur aut est lasciuum et | 27.1 |
| hilare, qualia Gabbae pleraque, aut contumeliosum, qualia | |
| nuper Iuni Bassi, aut asperum, qualia Cassi Seueri, aut lene, | |
| qualia Domiti Afri. Refert his ubi quis utatur. Nam in con- | 28.1 |
| uictibus et cotidiano sermone lasciua humilibus, hilaria om- | |
| nibus conuenient. Laedere numquam uelimus, longeque absit | |
| illud propositum, potius amicum quam dictum perdendi. In | |
| hac quidem pugna forensi malim mihi lenibus uti licere. | 5 |
| Nonnumquam et contumeliose et aspere dicere in aduersarios | |
| permissum est, cum accusare etiam palam et caput alterius | |
| iuste petere concessum sit. Sed hic quoque tamen inhumana | |
| uideri solet fortunae insectatio, uel quod culpa caret uel quod | |
| redire etiam in ipsos qui obiecerunt potest. Primum itaque | 10 |
| considerandum est et quis <et> in qua causa et apud quem | |
| et in quem et quid dicat. Oratori minime conuenit distortus | 29.1 |
| uultus gestusque, quae in mimis rideri solent. Dicacitas | |
| etiam scurrilis et scaenica huic personae alienissima est: | |
| obscenitas uero non a uerbis tantum abesse debet, sed etiam | |
| a significatione. Nam si quando obici potest, non in ioco ex- | 5 |
| probranda est. Oratorem praeterea ut dicere urbane uolo, | 30.1 |
| ita uideri adfectare id plane nolo. Quapropter ne dicet | |
| quidem salse quotiens poterit, et dictum potius aliquando | |
| perdet quam minuet auctoritatem. Nec accusatorem autem | 31.1 |
| atroci in causa nec patronum in miserabili iocantem feret | |
| quisquam. Sunt etiam iudices quidam tristiores quam ut | |
| risum libenter patiantur. Solet interim accidere ut id quod | 32.1 |
| in aduersarium dicimus aut in iudicem conueniat aut in | |
| nostrum quoque litigatorem, quamquam aliqui reperiuntur | |
| qui ne id quidem quod in ipsos reccidere possit euitent. Quod | |
| fecit Longus Sulpicius, qui, cum ipse foedissimus esset, ait | 5 |
| eum contra quem iudicio liberali aderat ne faciem quidem | |
| habere liberi hominis: cui respondens Domitius Afer 'ex | |
| tui' inquit 'animi sententia, Longe, qui malam faciem habet | |
| liber non est?' Vitandum etiam ne petulans, ne superbum, | 33.1 |
| ne loco, ne tempore alienum, ne praeparatum et domo alla- | |
| tum uideatur quod dicimus: nam aduersus miseros, sicut | |
| supra dixeram, inhumanus est iocus. Sed quidam ita sunt | |
| receptae auctoritatis ac notae uerecundiae ut nocitura sit in | 5 |
| eos dicendi petulantia; nam de amicis iam praeceptum est. | |
| Illud non ad oratoris consilium, sed ad hominis pertinet: | 34.1 |
| lacessat hoc modo quem laedere sit periculosum, ne aut | |
| inimicitiae graues insequantur aut turpis satisfactio. Male | |
| etiam dicitur quod in pluris conuenit, si aut nationes totae | |
| incessantur aut ordines aut condicio aut studia multorum. | 5 |
| Ea quae dicet uir bonus omnia salua dignitate ac uerecundia | 35.1 |
| dicet: nimium enim risus pretium est si probitatis inpendio | |
| constat. | |
| Vnde autem concilietur risus et quibus ex locis peti soleat, | |
| difficillimum dicere. Nam si species omnis persequi uelimus, | 5 |
| nec modum reperiemus et frustra laborabimus. Neque enim | 36.1 |
| minus numerosi sunt loci ex quibus haec dicta quam illi ex | |
| quibus eae quas sententias uocamus ducuntur, neque alii. | |
| Nam hic quoque est inuentio et elocutio, atque ipsius elo- | |
| cutionis uis alia in uerbis, alia in figuris. Risus igitur oriuntur | 37.1 |
| aut ex corpore eius in quem dicimus, aut ex animo, qui factis | |
| ab eo dictisque colligitur, aut ex iis quae sunt extra posita; | |
| intra haec enim est omnis uituperatio: quae si grauius posita | |
| sit, seuera est, si leuius, ridicula. Haec aut ostenduntur aut | 5 |
| narrantur aut dicto notantur. Rarum est ut oculis subicere | 38.1 |
| contingat, ut fecit C. Iulius: qui cum Heluio Manciae saepius | |
| obstrepenti sibi diceret: 'iam ostendam qualis sis', isque | |
| plane instaret interrogatione qualem tandem se ostensurus | |
| esset, digito demonstrauit imaginem Galli in scuto Cimbrico | 5 |
| pictam, cui Mancia tum simillimus est uisus: tabernae autem | |
| erant circa forum ac scutum illud signi gratia positum. | |
| Narrare quae salsa sint in primis est subtile et oratorium, ut | 39.1 |
| Cicero pro Cluentio narrat de Caepasio atque Fabricio aut | |
| M. Caelius de illa D. Laeli collegaeque eius in prouinciam | |
| festinantium contentione. Sed in his omnibus cum elegans | |
| et uenusta exigitur tota expositio, tum id festiuissimum est | 5 |
| quod adicit orator. Nam et a Cicerone sic est Fabrici fuga | |
| illa condita: 'itaque cum callidissime se putaret dicere et | 40.1 |
| cum illa uerba grauissima ex intimo artificio deprompsisset: | |
| "respicite, iudices, hominum fortunas, respicite C. Fabrici | |
| senectutem", cum hoc "respicite" ornandae orationis causa | |
| saepe dixisset, respexit ipse: at Fabricius a subselliis demisso | 5 |
| capite discesserat', et cetera quae adiecit (nam est notus | |
| locus), cum in re hoc solum esset, Fabricium a iudicio reces- | |
| sisse; et Caelius cum omnia uenustissime finxit, tum illud | 41.1 |
| ultimum: 'hic subsecutus quo modo transierit, utrum rati | |
| an piscatorio nauigio, nemo sciebat: Siculi quidem, ut sunt | |
| lasciui et dicaces, aiebant in delphino sedisse et sic tamquam | |
| Ariona transuectum'. In narrando autem Cicero consistere | 42.1 |
| facetias putat, dicacitatem in iaciendo. Mire fuit in hoc | |
| genere uenustus Afer Domitius, cuius orationibus complures | |
| huius modi narrationes insertae reperiuntur, sed dictorum | |
| quoque ab eodem urbane sunt editi libri. Illud quoque genus | 43.1 |
| est, positum non in hac ueluti iaculatione dictorum et | |
| inclusa breuiter urbanitate, sed in quodam longiore actu, | |
| quod de L. Crasso contra Brutum Cicero in secundo de | |
| Oratore libro et aliis quibusdam locis narrat. Nam cum | 44.1 |
| Brutus in accusatione C. Planci excitatis duobus lectoribus | |
| ostendisset contraria L. Crassum patronum eius in oratione | |
| quam de colonia Narbonensi habuerat suasisse iis quae de | |
| lege Seruilia dixerit, tris excitauit et ipse lectores, iisque | 5 |
| patris eius dialogos dedit legendos: quorum cum in Priuer- | |
| nati unus, alter in Albano, tertius in Tiburti sermonem | |
| habitum complecteretur, requirebat ubi essent eae posses- | |
| siones. Omnis autem illas Brutus uendiderat, et tum paterna | |
| emancupare praedia turpius habebatur. Similis in apologis | 10 |
| quoque et quibusdam interim etiam historiis exponendis | |
| gratia consequi solet. | |
| Sed acutior est illa atque uelocior in urbanitate breuitas. | 45.1 |
| Cuius quidem duplex forma est, dicendi ac respondendi, sed | |
| ratio communis in parte; nihil enim, quod in lacessendo dici | |
| potest, non etiam in repercutiendo: at quaedam propria sunt | 46.1 |
| respondentium. Illa meditata atque cogitata adferri solent, | |
| haec plerumque in altercatione aut in rogandis testibus | |
| reperiuntur. Cum sint autem loci plures ex quibus dicta | |
| ridicula ducantur, repetendum est mihi non omnis eos | 5 |
| oratoribus conuenire, in primis ex amphibolia, neque illa | 47.1 |
| obscura quae Atellanio more captant, nec qualia uulgo | |
| iactantur <a> uilissimo quoque, conuersa in maledictum fere | |
| ambiguitate: ne illa quidem quae Ciceroni aliquando sed | |
| non in agendo exciderunt, ut dixit, cum is candidatus qui | 5 |
| coci filius habebatur coram eo suffragium ab alio peteret: | |
| 'ego quoque tibi fauebo'; non quia excludenda sint omnino | 48.1 |
| uerba duos sensus significantia, sed quia raro belle respon- | |
| deant, nisi cum prorsus rebus ipsis adiuuantur. Quare [non] | |
| hoc [modo] paene et ipsum scurrile Ciceronis est in eundem | |
| de quo supra dixi Isauricum: 'miror quid sit quod pater | 5 |
| tuus, homo constantissimus, te nobis uarium reliquit'. Sed | 49.1 |
| illud ex eodem genere praeclarum: cum obiceret Miloni | |
| accusator, in argumentum factarum Clodio insidiarum, quod | |
| Bouillas ante horam nonam deuertisset, ut expectaret dum | |
| Clodius a uilla sua exiret, et identidem interrogaret quo tem- | 5 |
| pore Clodius occisus esset, respondit 'sero': quod uel solum | |
| sufficit ut hoc genus non totum repudietur. Nec plura modo | 50.1 |
| significari solent, sed etiam diuersa, ut Nero de seruo pessimo | |
| dixit: 'nulli plus apud se fidei haberi, nihil ei nec clusum | |
| neque signatum esse'. Peruenit res usque ad aenigma, quale | 51.1 |
| est Ciceronis in Plaetorium Fontei accusatorem, cuius | |
| matrem dixit dum uixisset ludum, postquam mortua esset | |
| magistros habuisse (dicebantur autem, dum uixit, infames | |
| feminae conuenire ad eam solitae, post mortem bona eius | 5 |
| uenierant): quamquam hic 'ludus' per tralationem dictum | |
| est, 'magistri' per ambiguitatem. In metalempsin quoque | 52.1 |
| cadit eadem ratio dictorum, ut Fabius Maximus, incusans | |
| Augusti congiariorum quae amicis dabantur exiguitatem, | |
| heminaria esse dixit (nam congiarium commune liberalitatis | |
| atque mensurae) a mensura ducta inminutione rerum. Haec | 53.1 |
| tam frigida quam est nominum fictio adiectis detractis | |
| mutatis litteris, ut Acisculum, quia esset pactus, 'Paciscu- | |
| lum', et Placidum nomine, quod is acerbus natura esset, | |
| 'Acidum', et Tullium, cum fur esset, 'Tollium' dictos inuenio. | 5 |
| Sed haec eadem genera commodius in rebus quam in nomini- | 54.1 |
| bus respondent. Afer enim uenuste Manlium Suram multum | |
| in agendo discursantem salientem, manus iactantem, togam | |
| deicientem et reponentem, non agere dixit sed satagere. Est | |
| enim dictum per se urbanum 'satagere', etiam si nulla subsit | 5 |
| alterius uerbi similitudo. Fiunt et adiecta et detracta ad- | 55.1 |
| spiratione et diuisis coniunctisque uerbis similiter saepius | |
| frigida, aliquando tamen recipienda: eademque condicio est | |
| in iis quae a nominibus trahuntur. Multa ex hoc <genere> | |
| Cicero in Verrem, sed ut ab aliis dicta: modo futurum ut | 5 |
| omnia uerreret [cum diceretur Verres], modo Herculi, quem | |
| expilauerat, molestiorem quam aprum Erymanthium fuisse, | |
| modo malum sacerdotem qui tam nequam uerrem reliquisset, | |
| quia Sacerdoti Verres successerat. Praebet tamen aliquando | 56.1 |
| occasionem quaedam felicitas hoc quoque bene utendi, ut | |
| pro Caecina Cicero in testem Sex. Clodium Phormionem: | |
| 'nec minus niger' inquit 'nec minus confidens quam est ille | |
| Terentianus Phormio'. | 5 |
| Acriora igitur sunt et elegantiora quae trahuntur ex ui | 57.1 |
| rerum. In iis maxime ualet similitudo, si tamen ad aliquid | |
| inferius leuiusque referatur: qualia ueteres illi iocabantur, | |
| qui Lentulum 'Spintherem' et Scipionem 'Serapionem' esse | |
| dixerunt. Sed ea non ab hominibus modo petitur, uerum | 5 |
| etiam ab animalibus, ut nobis pueris Iunius Bassus, homo | |
| in primis dicax, 'asinus albus' uocabatur, et Sarmentus * | 58.1 |
| †seu P. Blessius† Iulium, hominem nigrum et macrum et | |
| pandum, 'fibulam ferream' dixit. Quod nunc risus petendi | |
| genus frequentissimum est. Adhibetur autem similitudo | 59.1 |
| interim palam, interim †solet parabolae†: cuius est generis | |
| <illud> Augusti, qui militi libellum timide porrigenti 'noli' | |
| inquit 'tamquam assem elephanto des'. Sunt quaedam †ui† | 60.1 |
| similia, unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus agente | |
| in eum Caluo frontem candido sudario tergeret idque | |
| ipsum accusator in inuidiam uocaret: 'quamuis reus sum', | |
| inquit, 'et panem tamen candidum edo'. Adhuc est subtilior | 61.1 |
| illa ex simili tralatio, cum quod in alia re fieri solet in aliam | |
| mutuamur; ea dicatur sane fictio: ut Chrysippus, cum in | |
| triumpho Caesaris eborea oppida essent tralata et post dies | |
| paucos Fabi Maximi lignea, thecas esse oppidorum Caesaris | 5 |
| dixit. Et Pedo de myrmillone qui retiarium consequebatur | |
| nec feriebat 'uiuum' inquit 'capere uult'. Iungitur amphibo- | 62.1 |
| liae similitudo, ut a L. Galba, qui pilam neglegenter petenti | |
| 'sic' inquit 'petis tamquam Caesaris candidatus'. Nam illud | |
| 'petis' ambiguum est, securitas similis. Quod hactenus osten- | |
| disse satis est. Ceterum frequentissima aliorum generum | 63.1 |
| cum aliis mixtura est, eaque optima quae ex pluribus con- | |
| stat. Eadem dissimilium ratio est. Hinc eques Romanus, ad | |
| quem in spectaculis bibentem cum misisset Augustus qui ei | |
| diceret: 'ego si prandere uolo, domum eo', 'tu enim' inquit | 5 |
| 'non times ne locum perdas'. Ex contrario non una species. | 64.1 |
| Neque enim eodem modo dixit Augustus praefecto quem | |
| ignominia mittebat, subinde interponenti precibus: 'quid | |
| respondebo patri meo?' 'dic me tibi displicuisse', quo Gabba | |
| paenulam roganti: 'non possum commodare, domi maneo', | 5 |
| cum cenaculum eius perplueret. Tertium adhuc illud, nisi | |
| quod ut ne auctorem ponam uerecundia ipsius facit: 'libi- | |
| dinosior es quam ullus spado', quo sine dubio et opinio | |
| decipitur, sed ex contrario. Et hoc ex eodem loco est, sed | |
| nulli priorum simile, quod dixit M. Vestinus cum ei nuntia- | 10 |
| tum esset * 'aliquando desinet putere'. Onerabo librum | 65.1 |
| exemplis, similemque iis qui risus gratia componuntur effi- | |
| ciam, si persequi uoluero singula ueterum. | |
| Ex omnibus argumentorum locis eadem occasio est. Nam | |
| et finitione usus est Augustus de pantomimis duobus qui | 5 |
| alternis gestibus contendebant, cum eorum alterum salta- | |
| torem dixit, alterum interpellatorem, et partitione Gabba, | 66.1 |
| cum paenulam roganti respondit: 'non pluit, non opus est | |
| tibi: si pluet, ipse utar'. Proinde genere specie propriis | |
| differentibus iugatis adiunctis consequentibus antecedenti- | |
| bus repugnantibus causis effectis, comparatione parium | 5 |
| maiorum minorum similis materia praebetur, sicut in tropos | |
| quoque omnis cadit. An non plurima dicuntur <per hyper- | 67.1 |
| bolen? ut> quod refert Cicero de homine praelongo, caput | |
| eum ad fornicem Fabium offendisse, et quod P. Oppius dixit | |
| de genere Lentulorum, cum assidue minores parentibus | |
| liberi essent, nascendo interiturum. Quid ironia? nonne etiam | 68.1 |
| quae seuerissime fit ioci paene genus est? Qua urbane usus | |
| est Afer, cum Didio Gallo, qui prouinciam ambitiosissime | |
| petierat, deinde, impetrata ea, tamquam coactus querebatur: | |
| 'age' inquit 'aliquid et rei publicae causa'. Metaphora | 5 |
| quoque Cicero lusit, cum Vatini morte nuntiata, cuius | |
| parum certus dicebatur auctor: 'interim' inquit 'usura | |
| fruar'. Idem per allegorian M. Caelium, melius obicientem | 69.1 |
| crimina quam defendentem, bonam dextram, malam sinis- | |
| tram habere dicebat. Emphasi A. Villius dixit ferrum in | |
| Tuccium incidisse. | |
| Figuras quoque mentis, quae σχήματα διανοίας dicuntur, | 70.1 |
| res eadem recipit omnis, in quas nonnulli diuiserunt species | |
| dictorum. Nam et interrogamus et dubitamus et adfirmamus | |
| et minamur et optamus; quaedam ut miserantes, quaedam | |
| ut irascentes dicimus. Ridiculum est autem omne quod | 5 |
| aperte fingitur. Stulta reprehendere facillimum est, nam per | 71.1 |
| se sunt ridicula; sed rem urbanam facit aliqua ex nobis | |
| adiectio. Stulte interrogauerat exeuntem de theatro Campa- | |
| tium Titius Maximus an spectasset. Fecit Campatius dubi- | |
| tationem eius stultiorem dicendo: '<non>, sed in orchestra | 5 |
| pila lusi'. | |
| Refutatio cum sit in negando redarguendo defendendo | 72.1 |
| eleuando, ridicule negauit Manius Curius; nam cum eius | |
| accusator in sipario omnibus locis aut nudum eum in neruo | |
| aut ab amicis redemptum ex alea pinxisset, 'ergo ego' inquit | |
| 'numquam uici'. Redarguimus interim aperte, ut Cicero | 73.1 |
| Vibium Curium multum de annis aetatis suae mentientem: | |
| 'tum ergo cum una declamabamus non eras natus', interim | |
| et simulata adsensione, ut idem Fabia Dolabellae dicente | |
| triginta se annos habere: 'uerum est', inquit, 'nam hoc illam | 5 |
| iam uiginti annis audio'. Belle interim subicitur pro eo quod | 74.1 |
| neges aliud mordacius, ut Iunius Bassus, querente Domitia | |
| Passieni quod incusans eius sordes calceos eam ueteres | |
| diceret uendere solere, 'non mehercules' inquit 'hoc umquam | |
| dixi, sed dixi emere te solere'. Defensionem imitatus est | 5 |
| eques Romanus, qui obicienti Augusto quod patrimonium | |
| comedisset, 'meum' inquit 'putaui'. Eleuandi ratio est duplex, | 75.1 |
| ut aut nimiam quis iactantiam minuat (quem ad modum | |
| C. Caesar Pomponio ostendenti uulnus ore exceptum in sedi- | |
| tione Sulpiciana, quod is se passum pro Caesare pugnantem | |
| gloriabatur, 'numquam fugiens respexeris' inquit) aut | 5 |
| crimen obiectum, ut Cicero obiurgantibus quod sexagenarius | |
| Publiliam uirginem duxisset 'cras mulier erit' inquit. Hoc | 76.1 |
| genus dicti consequens uocant quidam, estque illi simile | |
| quod Cicero Curionem, semper ab excusatione aetatis in- | |
| cipientem, facilius cotidie prohoemium habere dixit, quia | |
| ista natura sequi et cohaerere uideantur. Sed eleuandi genus | 77.1 |
| est etiam causarum relatio, qua Cicero est usus in Vatinium. | |
| Qui pedibus aeger cum uellet uideri commodioris ualetudinis | |
| factus et diceret se iam bina milia passuum ambulare, 'dies | |
| enim' inquit 'longiores sunt'. Et Augustus, nuntiantibus | 5 |
| Terraconensibus palmam in ara eius enatam, 'apparet' | |
| inquit 'quam saepe accendatis'. Transtulit crimen Cassius | 78.1 |
| Seuerus; nam cum obiurgaretur a praetore quod aduocati | |
| eius L. Varo Epicurio, Caesaris amico, conuicium fecissent, | |
| 'nescio' inquit 'qui conuiciati sint, et puto Stoicos fuisse'. | |
| Repercutiendi multa sunt genera, uenustissimum quod | 5 |
| etiam similitudine aliqua uerbi adiuuatur, ut Trachalus | |
| dicenti Suelio 'si hoc ita est, is in exilium', 'si non est ita, | |
| redis' inquit. Elusit Cassius Seuerus, obiciente quodam quod | 79.1 |
| ei domo sua Proculeius interdixisset, respondendo 'numquid | |
| ergo illuc accedo?' Sed eluditur et ridiculum ridiculo (ut | |
| diuus Augustus, cum ei Galli torquem aureum centum pondo | |
| dedissent, et Dolabella per iocum, temptans tamen ioci sui | 5 |
| euentum, dixisset: 'imperator, torque me dona', 'malo' | |
| inquit 'te ciuica donare'), mendacium quoque mendacio, ut | 80.1 |
| Gabba, dicente quodam uictoriato se uno in Sicilia quinque | |
| pedes longam murenam emisse, 'nihil' inquit 'mirum; nam | |
| ibi tam longae nascuntur ut iis piscatores pro restibus cin- | |
| gantur'. Contraria est neganti confessionis simulatio, sed | 81.1 |
| ipsa quoque multum habet urbanitatis. Sic Afer, cum ageret | |
| contra libertum Claudi Caesaris et ex diuerso quidam con- | |
| dicionis eiusdem cuius erat litigator exclamasset: 'praeterea | |
| tu semper in libertos Caesaris dicis', 'nec mehercule' inquit | 5 |
| 'quicquam proficio'. Cui uicinum est non negare quod obici- | |
| tur, cum et id palam falsum est et inde materia bene respon- | |
| dendi datur, ut Catulus dicenti Philippo: 'quid latras?' | |
| 'furem uideo' inquit. In se dicere non fere est nisi scurrarum | 82.1 |
| et in oratore utique minime probabile: quod fieri totidem | |
| modis quot in alios potest, ideoque hoc, quamuis frequens | |
| sit, transeo. Illud uero, etiam si ridiculum est, indignum | 83.1 |
| tamen est homine liberali, quod aut turpiter aut potenter | |
| dicitur: quod fecisse quendam scio qui humiliori libere | |
| aduersus se loquenti 'colaphum' inquit 'tibi ducam, et formu- | |
| lam scribes quod caput durum habeas'. Hic enim dubium | 5 |
| est utrum ridere audientes an indignari debuerint. | |
| Superest genus decipiendi opinionem aut dicta aliter in- | 84.1 |
| tellegendi, quae sunt in omni hac materia uel uenustissima. | |
| Inopinatum et a lacessente poni solet, quale est quod refert | |
| Cicero: 'quid huic abest nisi res et uirtus?' aut illud Afri: | |
| 'homo in agendis causis optime uestitus': et in occurrendo, | 5 |
| ut Cicero audita falsa Vatini morte, cum obuium libertum | |
| eius interrogasset 'rectene omnia?' dicenti 'recte' 'mortuus | |
| est!' inquit. Plurimus autem circa simulationem <et dissi- | 85.1 |
| mulationem> risus est, quae sunt uicina et prope eadem, sed | |
| simulatio est certam opinionem animi sui imitantis, dissi- | |
| mulatio aliena se parum intellegere fingentis. Simulauit Afer | |
| cum in causa subinde dicentibus Celsinam de re cognouisse | 5 |
| (quae erat potens femina) 'quis est' inquit 'iste?' Celsinam | |
| enim uideri sibi uirum finxit. Dissimulauit Cicero cum Sex. | 86.1 |
| Annalis testis reum laesisset et instaret identidem accusator: | |
| 'dic, M. Tulli, si quid potes de Sexto Annali'; uersus enim | |
| dicere coepit de libro Enni annali sexto: | |
| 'quis potis ingentis causas euoluere belli?' | 5 |
| Cui sine dubio frequentissimam dat occasionem ambiguitas, | 87.1 |
| ut Cascellio, qui consultatori dicenti 'nauem diuidere uolo' | |
| 'perdes' inquit. Sed auerti intellectus et aliter solet, cum ab | |
| asperioribus ad leniora deflectitur: ut qui, interrogatus quid | |
| sentiret de eo qui in adulterio deprehensus esset, tardum | 5 |
| fuisse respondit. Ei confine est quod dicitur per suspicionem, | 88.1 |
| quale illud apud Ciceronem querenti quod uxor sua ex fico | |
| se suspendisset: 'rogo des mihi surculum ex illa arbore ut | |
| inseram'; intellegitur enim quod non dicitur. Et hercule | 89.1 |
| omnis salse dicendi ratio in eo est, ut aliter quam est rectum | |
| uerumque dicatur: quod fit totum fingendis aut nostris aut | |
| alienis persuasionibus aut dicendo quod fieri non potest. | |
| Alienam finxit Iuba, qui querenti quod ab equo suo esset | 90.1 |
| adspersus 'quid? tu' inquit 'me Hippocentaurum putas?' | |
| Suam C. Cassius, qui militi sine gladio decurrenti 'heus, com- | |
| milito, pugno bene uteris' inquit, et Gabba de piscibus, qui, | |
| cum pridie ex parte adesi et uersati postera die positi essent, | 5 |
| 'festinemus, alii subcenant' inquit. Tertium illud Cicero, ut | |
| dixi, aduersus Curium; fieri enim certe non poterat ut cum | |
| declamaret natus non esset. Est et illa ex ironia fictio, qua | 91.1 |
| usus est C. Caesar. Nam cum testis diceret a reo femina sua | |
| ferro petita, et esset facilis reprehensio, cur illam potissimum | |
| partem corporis uulnerare uoluisset, 'quid enim faceret', | |
| inquit, 'cum tu galeam et loricam haberes?' Vel optima est | 92.1 |
| autem simulatio contra simulantem, qualis illa Domiti Afri | |
| fuit. Vetus habebat testamentum, et unus ex amicis recen- | |
| tioribus, sperans aliquid ex mutatione tabularum, falsam | |
| fabulam intulerat, consulens eum an primipilari seni intes- | 5 |
| tato suaderet ordinare suprema iudicia: 'noli' inquit 'facere; | |
| offendis illum'. | |
| Iucundissima sunt autem ex his omnibus lenta <et>, ut sic | 93.1 |
| dixerim, boni stomachi: ut Afer idem ingrato litigatori con- | |
| spectum eius in foro uitanti per nomenclatorem missum ad | |
| eum 'amas me', inquit, 'quod te non uidi?' et dispensatori, | |
| qui, cum reliqua non reponeret, dicebat subinde 'non | 5 |
| comedi; pane et aqua uiuo', 'passer, redde quod debes': | |
| quae †ὑπὸ τὸ ἦθος† uocant. Est gratus iocus qui minus expro- | 94.1 |
| brat quam potest, ut idem dicenti candidato 'semper domum | |
| tuam colui', cum posset palam negare, 'credo', inquit, †'et | |
| uerum'.† Interim de se dicere ridiculum est: et, quod in | |
| alium si absentem diceretur urbanum non erat, quoniam | 5 |
| ipsi palam exprobratur mouet risum; quale Augusti est cum | 95.1 |
| ab eo miles nescio quid improbe peteret <et> ueniret contra | |
| Marcianus, quem suspicabatur et ipsum aliquid iniuste roga- | |
| turum: 'non magis' inquit 'faciam, commilito, quod petis | |
| quam quod Marcianus a me petiturus est'. | 5 |
| Adiuuant urbanitatem et uersus commode positi, seu toti | 96.1 |
| ut sunt (quod adeo facile est ut Ouidius ex tetrastichon | |
| Macri carmine librum in malos poetas composuerit), quod | |
| fit gratius si qua etiam ambiguitate conditur, ut Cicero in | |
| Lartium, hominem callidum et uersutum, cum is in quadam | 5 |
| causa suspectus esset: | |
| 'nisi si qua Vlixes lintre euasit Lartius': | |
| seu uerbis ex parte mutatis, ut in eum qui, cum antea stul- | 97.1 |
| tissimus esset habitus, post acceptam hereditatem primus | |
| sententiam rogabatur: | |
| 'hereditas est quam uocant sapientiam' | |
| pro illo 'felicitas est': seu ficti notis uersibus similes, quae | 5 |
| παρῳδία dicitur: et prouerbia oportune aptata, ut homini | 98.1 |
| nequam lapso et ut adleuaretur roganti 'tollat te qui non | |
| nouit'. Ex historia etiam ducere urbanitatem eruditum est, | |
| ut Cicero fecit cum ei testem in iudicio Verris roganti dixisset | |
| Hortensius: 'non intellego haec aenigmata'; 'atqui debes', | 5 |
| inquit, 'cum Sphingem domi habeas'; acceperat autem ille | |
| a Verre Sphingem aeneam magnae pecuniae. | |
| Subabsurda illa constant stulti simulatione: [et] quae nisi | 99.1 |
| fingantur stulta sunt, ut qui mirantibus quod humile can- | |
| delabrum emisset 'pransorium erit' inquit. Sed illa similia | |
| absurdis sunt acria quae tamquam sine ratione dicta ferun- | |
| tur, ut seruus Dolabellae, cum interrogaretur an dominus | 5 |
| eius auctionem proposuisset, 'domum' inquit 'uendidit'. De- | 100.1 |
| prensi interim pudorem suum ridiculo aliquo explicant, ut | |
| qui testem dicentem se a reo uulneratum interrogauerat an | |
| cicatricem haberet, cum ille ingentem in femine ostendisset, | |
| 'latus' inquit 'oportuit'. Contumeliis quoque uti belle datur: | 5 |
| ut Hispo †obicientibus arbore† crimina accusatori '<me ex | |
| te> metiris?' inquit. Et Fuluius propincus legatario interro- | |
| ganti an in tabulis quas proferebat chirographus esset 'et | |
| uerus', inquit, 'domine'. | |
| Has aut accepi species aut inueni frequentissimas ex qui- | 101.1 |
| bus ridicula ducerentur; sed repetam necesse est infinitas | |
| esse tam salse dicendi quam seuere, quas praestat persona | |
| locus tempus, casus denique, qui est maxime uarius. Itaque | 102.1 |
| haec ne omisisse uiderer attigi: illa autem quae de usu ipso | |
| et modo iocandi complexus sum adfirmarim <esse> plane | |
| necessaria. | |
| His adicit Domitius Marsus, qui de urbanitate dili- | 5 |
| gentissime scripsit, quaedam non ridicula, sed cuilibet | |
| seuerissimae orationi conuenientia eleganter dicta et proprio | |
| quodam lepore iucunda: quae sunt quidem urbana, sed risum | |
| tamen non habent. Neque enim ei de risu sed de urbanitate | 103.1 |
| est opus institutum, quam propriam esse nostrae ciuitatis | |
| et sero sic intellegi coeptam, postquam urbis appellatione, | |
| etiam si nomen proprium non adiceretur, Romam tamen | |
| accipi sit receptum. Eamque sic finit: 'urbanitas est uirtus | 104.1 |
| quaedam in breue dictum coacta et apta ad delectandos | |
| mouendosque homines in omnem adfectum animi, maxime | |
| idonea ad resistendum uel lacessendum, prout quaeque | |
| res ac persona desiderat'. Cui si breuitatis exceptionem | 5 |
| detraxeris, omnis orationis uirtutes complexa sit. Nam si | |
| constat rebus et personis, quod in utrisque oporteat dicere | |
| perfectae eloquentiae est. Cur autem breuem esse eam uolu- | |
| erit, nescio, cum idem atque in eodem libro dicat fuisse et in | 105.1 |
| multis narrandi urbanitatem. Paulo post ita finit, Catonis, ut | |
| ait, opinionem secutus: 'Vrbanus homo [non] erit cuius multa | |
| bene dicta responsaque erunt, et qui in sermonibus circulis | |
| conuiuiis, item in contionibus, omni denique loco ridicule | 5 |
| commodeque dicet. Risus erit quicumque haec faciet orator'. | |
| Quas si recipimus finitiones, quidquid bene dicetur et urbane | 106.1 |
| dicti nomen accipiet. Ceterum illi qui hoc proposuerat con- | |
| sentanea fuit illa diuisio, ut dictorum urbanorum alia seria, | |
| alia iocosa, alia media faceret: nam est eadem omnium bene | |
| dictorum. Verum mihi etiam iocosa quaedam uidentur posse | 5 |
| <in> non satis urbana referri. Nam meo quidem iudicio illa est | 107.1 |
| urbanitas, in qua nihil absonum, nihil agreste, nihil incondi- | |
| tum, nihil peregrinum neque sensu neque uerbis neque ore | |
| gestuue possit deprendi, ut non tam sit in singulis dictis quam | |
| in toto colore dicendi, qualis apud Graecos atticismos ille | 5 |
| reddens Athenarum proprium saporem. Ne tamen iudicium | 108.1 |
| Marsi, hominis eruditissimi, subtraham, seria partitur in tria | |
| genera, honorificum contumeliosum medium. Et honorifici | |
| ponit exemplum Ciceronis pro Q. Ligario apud Caesarem: | |
| 'qui nihil soles obliuisci nisi iniurias', et contumeliosi quod | 109.1 |
| Attico scripsit de Pompeio et Caesare: 'habeo quem fugiam, | |
| quem sequar non habeo', et medii, quod ἀποφθεγματικόν uocat | |
| †et est ita cum dixerit† neque grauem mortem accidere uiro | |
| forti posse nec inmaturam consulari nec miseram sapienti. | 5 |
| Quae omnia sunt optime dicta, sed cur proprie nomen ur- | |
| banitatis accipiant non uideo. Quod si non totius, ut mihi | 110.1 |
| uidetur, orationis color meretur, sed etiam singulis dictis | |
| tribuendum est, illa potius urbana esse dixerim, quae sunt | |
| generis eiusdem <ex> quo ridicula ducuntur et tamen ridicula | |
| non sunt, <ut> de Pollione Asinio seriis iocisque pariter ac- | 5 |
| commodato dictum est esse eum omnium horarum, et de | 111.1 |
| actore facile dicente ex tempore, ingenium eum in numerato | |
| habere: etiam Pompei, quod refert Marsus, in Ciceronem | |
| diffidentem partibus: 'transi ad Caesarem, me timebis'. Erat | |
| enim, si de re minore aut alio animo aut denique non ab ipso | 5 |
| dictum fuisset, quod posset inter ridicula numerari. Etiam | 112.1 |
| illud quod Cicero Caerelliae scripsit, reddens rationem | |
| cur illa C. Caesaris tempora tam patienter toleraret: 'haec | |
| aut animo Catonis ferenda sunt aut Ciceronis stomacho'; | |
| stomachus enim ille habet aliquid ioco simile. Haec quae | 5 |
| monebam dissimulanda mihi non fuerunt: in quibus ut | |
| errauerim, legentis tamen non decepi, indicata et diuersa | |
| opinione, quam sequi magis probantibus liberum est. |