| Quamuis autem pars haec iudicialium causarum summe | 6.2.1.1 |
| praecipueque constet adfectibus et aliqua de iis necessario | |
| dixerim, non tamen potui ac ne debui quidem istum locum | |
| in unam speciem concludere. Quare adhuc opus superest | |
| cum ad optinenda quae uolumus potentissimum, tum supra | 5 |
| dictis multo difficilius, mouendi iudicum animos atque in | |
| eum quem uolumus habitum formandi et uelut transfiguran- | |
| di. Qua de re pauca quae postulabat materia sic attigi ut | 2.1 |
| magis quid oporteret fieri quam quo id modo consequi pos- | |
| semus ostenderem. Nunc altius omnis rei repetenda ratio | |
| est. | |
| Nam et per totam, ut diximus, causam locus est adfecti- | 5 |
| bus, et eorum non simplex natura nec in transitu tractanda. | |
| Quo nihil adferre maius uis orandi potest: nam cetera | 3.1 |
| forsitan tenuis quoque et angusta ingeni uena, si modo uel | |
| doctrina uel usu sit adiuta, generare atque ad frugem aliquam | |
| perducere queat: certe sunt semperque fuerunt non parum | |
| multi qui satis perite quae essent probationibus utilia re- | 5 |
| perirent. Quos equidem non contemno, sed hactenus utiles | |
| credo, ne quid per eos iudici sit ignotum, atque (ut dicam | |
| quod sentio) dignos a quibus causam diserti docerentur: qui | |
| uero iudicem rapere et in quem uellet habitum animi posset | |
| perducere, quo dicente flendum irascendum esset, rarus fuit. | 10 |
| Atqui hoc est quod dominetur in iudiciis: hic eloquentia | 4.1 |
| regnat. Namque argumenta plerumque nascuntur ex causa, | |
| et pro meliore parte plura sunt semper, ut qui per haec uicit | |
| tantum non defuisse sibi aduocatum sciat: ubi uero animis | 5.1 |
| iudicum uis adferenda est et ab ipsa ueri contemplatione | |
| abducenda mens, ibi proprium oratoris opus est. Hoc non | |
| docet litigator, hoc causarum libellis non continetur. Proba- | |
| tiones enim efficiant sane ut causam nostram meliorem esse | 5 |
| iudices putent, adfectus praestant ut etiam uelint; sed id | |
| quod uolunt credunt quoque. Nam cum irasci fauere odisse | 6.1 |
| misereri coeperunt, agi iam rem suam existimant, et, sicut | |
| amantes de forma iudicare non possunt quia sensum ocu- | |
| lorum praecipit animus, ita omnem ueritatis inquirendae | |
| rationem iudex omittit occupatus adfectibus: aestu fertur | 5 |
| et uelut rapido flumini obsequitur. Ita argumenta ac testes | 7.1 |
| quid egerint pronuntiatio ostendit, commotus autem ab ora- | |
| tore iudex quid sentiat sedens adhuc atque audiens confite- | |
| tur. An cum ille qui plerisque perorationibus petitur fletus | |
| erupit, non palam dicta sententia est? Huc igitur incumbat | 5 |
| orator, hoc opus eius, hic labor est, sine quo cetera nuda | |
| ieiuna infirma ingrata sunt: adeo uelut spiritus operis huius | |
| atque animus est in adfectibus. | |
| Horum autem, sicut antiquitus traditum accepimus, duae | 8.1 |
| sunt species: alteram Graeci πάθος uocant, quod nos uer- | |
| tentes recte ac proprie adfectum dicimus, alteram ἦθος, cuius | |
| nomine, ut ego quidem sentio, caret sermo Romanus: mores | |
| appellantur, atque inde pars quoque illa philosophiae ἠθική | 5 |
| moralis est dicta. Sed ipsam rei naturam spectanti mihi non | 9.1 |
| tam mores significari uidentur quam morum quaedam pro- | |
| prietas; nam ipsis quidem omnis habitus mentis continetur. | |
| Cautiores uoluntatem complecti quam nomina interpretari | |
| maluerunt. Adfectus igitur hos concitatos, illos mites atque | 5 |
| compositos esse dixerunt: in altero uehementes motus, in | |
| altero lenes, denique hos imperare, illos persuadere, hos ad | |
| perturbationem, illos ad beniuolentiam praeualere. Adiciunt | 10.1 |
| quidam ἦθος perpetuum, πάθος temporale esse. Quod ut ac- | |
| cidere frequentius fateor, ita nonnullas credo esse materias | |
| quae continuum desiderent adfectum. Nec tamen minus | |
| artis aut usus hi leniores habent, uirium atque impetus non | 5 |
| tantundem exigunt. In causis uero etiam pluribus uersantur, | |
| immo secundum quendam intellectum in omnibus. Nam | 11.1 |
| †cum ex illo et hoc loco nihil non ab oratore tractetur†, quid- | |
| quid de honestis et utilibus, denique faciendis ac non facien- | |
| dis dicitur, ἦθος uocari potest. Quidam commendationem | |
| atque excusationem propria huius officii putauerunt, nec | 5 |
| abnuo esse ista <in> hac parte, sed non concedo ut sola sint. | |
| Quin illud adhuc adicio, πάθος atque ἦθος esse interim ex | 12.1 |
| eadem natura, ita ut illud maius sit, hoc minus, ut amor | |
| πάθος, caritas ἦθος, interdum diuersa inter se, sicut in epilogis; | |
| nam quae πάθος concitauit, ἦθος solet mitigare. Proprie tamen | |
| mihi huius nominis exprimenda natura est, quatenus appell- | 5 |
| atione ipsa non satis significari uidetur. Ἦθος, quod intelle- | 13.1 |
| gimus quodque a dicentibus desideramus, id erit quod ante | |
| omnia bonitate commendabitur, non solum mite ac placi- | |
| dum, sed plerumque blandum et humanum et audientibus | |
| amabile atque iucundum, in quo exprimendo summa uirtus | 5 |
| ea est, ut fluere omnia ex natura rerum hominumque uidean- | |
| tur, quo mores dicentis ex oratione perluceant et quodam | |
| modo agnoscantur. Quod est sine dubio inter coniunctas | 14.1 |
| maxime personas, quotiens ferimus ignoscimus satisfacimus | |
| monemus, procul ab ira, procul ab odio. Sed tamen alia | |
| patris aduersus filium, tutoris aduersus pupillum, mariti | |
| aduersus uxorem moderatio est (hi enim praeferunt eorum | 5 |
| ipsorum a quibus laeduntur caritatem, neque alio modo in- | |
| uisos eos faciunt quam quod amare ipsi uidentur), alia cum | |
| senex adulescentis alieni conuicium, honestus inferioris fert; | |
| hic enim tantum concitari, illic etiam adfici debet. Sunt et illa | 15.1 |
| ex eadem natura, sed motus adhuc minoris, ueniam petere | |
| adulescentiae, defendere amores. Nonnumquam etiam lenis | |
| caloris alieni derisus ex hac forma uenit, sed is non ex iocis | |
| tantum. Verum aliquanto magis propria fuerit uirtutis | 5 |
| simulatio satisfaciendi rogandi, et εἰρωνεία, quae diuersum | |
| ei quod dicit intellectum petit. Hinc etiam ille maior ad | 16.1 |
| concitandum odium nasci adfectus solet, cum hoc ipso quod | |
| nos aduersariis summittimus intellegitur tacita inpotentiae | |
| exprobratio: namque eos grauis et intolerabiles id ipsum | |
| demonstrat, quod cedimus. Et ignorant cupidi maledicendi | 5 |
| aut adfectatores libertatis plus inuidiam quam conuicium | |
| posse; nam inuidia aduersarios, conuicium nos inuisos facit. | |
| Ille iam paene medius adfectus est ex amoribus, ex desideriis | 17.1 |
| amicorum et necessariorum; nam et hoc maior est et illo | |
| minor. Non parum significanter etiam illa in scholis ἤθη | |
| dixerimus, quibus plerumque rusticos superstitiosos auaros | |
| timidos secundum condicionem positionum effingimus; nam | 5 |
| si ἤθη mores sunt, cum hos imitamur ex his ducimus ora- | |
| tionem. | |
| Denique ἦθος omne bonum et comem uirum poscit. Quas | 18.1 |
| uirtutes cum etiam in litigatore debeat orator, si fieri potest, | |
| adprobare, utique ipse aut habeat aut habere credatur. Sic | |
| proderit plurimum causis, quibus ex sua bonitate faciet | |
| fidem. Nam qui dum dicit malus uidetur utique male dicit | 5 |
| [non enim uidetur iusta dicere, alioqui ἦθος non uideretur]. | |
| Quare ipsum etiam dicendi genus in hoc placidum esse debet | 19.1 |
| ac mite, nihil superbum, nihil elatum saltem ac sublime | |
| desiderat: proprie iucunde credibiliter dicere sat est, ideoque | |
| ei medius ille orationis modus maxime conuenit. | |
| Diuersum est huic quod πάθος dicitur quodque nos adfec- | 20.1 |
| tum proprie uocamus, et, ut proxime utriusque differentiam | |
| signem, illud comoediae, hoc tragoediae magis simile. Haec | |
| pars circa iram odium metum inuidiam miserationem fere | |
| tota uersatur, quae quibus ex locis ducenda sint et manifes- | 5 |
| tum omnibus et a nobis in ratione prohoemii atque epilogi | |
| dictum est. Et metum tamen duplicem intellegi uolo, quem | 21.1 |
| patimur et quem facimus, et inuidiam: namque altera in- | |
| uidum, altera inuidiosum facit. Hoc autem hominis, illud | |
| rei est, in quo †et plus† habet operis oratio. Nam quaedam | |
| uidentur grauia per se, parricidium caedes ueneficium, quae- | 5 |
| dam efficienda sunt. Id autem contingit cum magnis alioqui | 22.1 |
| malis grauius esse id quod passi sumus ostenditur, quale est | |
| apud Vergilium: | |
| 'o felix una ante alias Priameia uirgo, | |
| hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis | 5 |
| iussa mori'— | |
| quam miser enim casus Andromachae si comparata ei felix | |
| Polyxena: aut cum ita exaggeramus iniuriam nostram ut | 23.1 |
| etiam quae multo minora sunt intoleranda dicamus: 'si pul- | |
| sasses, defendi non poteras: uulnerasti'. Sed haec diligentius | |
| cum de amplificatione dicemus. Interim notasse contentus | |
| sum non id solum agere adfectus, ut quae sunt ostendantur | 5 |
| acerba ac luctuosa, sed etiam ut quae toleranda haberi | |
| solent grauia uideantur, ut cum in maledicto plus iniuriae | |
| quam in manu, in infamia plus poenae dicimus quam in | |
| morte. Namque in hoc eloquentiae uis est, ut iudicem non | 24.1 |
| in id tantum compellat in quod ipsa rei natura ducetur, sed | |
| aut qui non est aut maiorem quam est faciat adfectum. Haec | |
| est illa quae dinosis uocatur, rebus indignis asperis inuidiosis | |
| addens uim oratio, qua uirtute praeter alias plurimum De- | 5 |
| mosthenes ualuit. | |
| Quod si tradita mihi sequi praecepta sufficeret, satisfeceram | 25.1 |
| huic parti nihil eorum quae legi uel didici, quod modo proba- | |
| bile fuit, omittendo: sed promere in animo est quae latent | |
| et penitus ipsa huius loci aperire penetralia, quae quidem | |
| non aliquo tradente sed experimento meo ac natura ipsa duce | 5 |
| accepi. Summa enim, quantum ego quidem sentio, circa mo- | 26.1 |
| uendos adfectus in hoc posita est, ut moueamur ipsi. Nam et | |
| luctus et irae et indignationis aliquando etiam ridicula fuerit | |
| imitatio, si uerba uultumque tantum, non etiam animum | |
| accommodarimus. Quid enim aliud est causae ut lugentes | 5 |
| utique in recenti dolore disertissime quaedam exclamare | |
| uideantur, et ira nonnumquam indoctis quoque eloquentiam | |
| faciat, quam quod illis inest uis mentis et ueritas ipsa | |
| morum? Quare, in iis quae esse ueri similia uolemus, simus | 27.1 |
| ipsi similes eorum qui uere patiuntur adfectibus, et a tali | |
| animo proficiscatur oratio qualem facere iudici uolet. An ille | |
| dolebit qui audiet me, qui in hoc dicam, non dolentem? | |
| Irascetur, si nihil ipse qui in iram concitat ei quod exigit | 5 |
| simile patietur? Siccis agentis oculis lacrimas dabit? Fieri | |
| non potest: nec incendit nisi ignis nec madescimus nisi umore | 28.1 |
| 'nec res ulla dat alteri colorem quem non ipsa habet'. | |
| Primum est igitur ut apud nos ualeant ea quae ualere | |
| apud iudicem uolumus, adficiamurque antequam adficere | |
| conemur. At quo modo fiet ut adficiamur? Neque enim sunt | 29.1 |
| motus in nostra potestate. Temptabo etiam de hoc dicere. | |
| Quas φαντασίας Graeci uocant (nos sane uisiones appellemus), | |
| per quas imagines rerum absentium ita repraesentantur | |
| animo ut eas cernere oculis ac praesentes habere uideamur, | 5 |
| has quisquis bene ceperit is erit in adfectibus potentissimus. | 30.1 |
| [has] Quidam dicunt εὐφαντασίωτον qui sibi res uoces actus | |
| secundum uerum optime finget: quod quidem nobis uolenti- | |
| bus facile continget; nisi uero inter otia animorum et spes | |
| inanes et uelut somnia quaedam uigilantium ita nos hae de | 5 |
| quibus loquor imagines prosecuntur ut peregrinari nauigare | |
| proeliari, populos adloqui, diuitiarum quas non habemus | |
| usum uideamur disponere, nec cogitare sed facere: hoc animi | |
| uitium ad utilitatem non transferemus. [ad] Hominem | 31.1 |
| occisum queror: non omnia quae in re praesenti accidisse | |
| credibile est in oculis habebo? non percussor ille subitus | |
| erumpet? non expauescet circumuentus, exclamabit uel | |
| rogabit uel fugiet? non ferientem, non concidentem uidebo? | 5 |
| non animo sanguis et pallor et gemitus, extremus denique | |
| expirantis hiatus insidet? Insequetur ἐνάργεια, quae a | 32.1 |
| Cicerone inlustratio et euidentia nominatur, quae non tam | |
| dicere uidetur quam ostendere, et adfectus non aliter quam si | |
| rebus ipsis intersimus sequentur. An non ex his uisionibus | |
| illa sunt: | 5 |
| 'excussi manibus radii reuolutaque pensa', | |
| 'leuique patens in pectore uulnus', | |
| equus ille in funere Pallantis 'positis insignibus'? Quid? non | 33.1 |
| idem poeta penitus ultimi fati cepit imaginem, ut diceret: | |
| 'et dulcis moriens reminiscitur Argos'? | |
| Vbi uero miseratione opus erit, nobis ea de quibus queremur | 34.1 |
| accidisse credamus, atque id animo nostro persuadeamus. | |
| Nos illi simus quos grauia indigna tristia passos queremur, | |
| nec agamus rem quasi alienam, sed adsumamus parumper | |
| illum dolorem: ita dicemus quae in nostro simili casu dicturi | 5 |
| essemus. Vidi ego saepe histriones atque comoedos, cum ex | 35.1 |
| aliquo grauiore actu personam deposuissent, flentes adhuc | |
| egredi. Quod si in alienis scriptis sola pronuntiatio ita falsis | |
| accendit adfectibus, quid nos faciemus, qui illa cogitare | |
| debemus ut moueri periclitantium uice possimus? Sed in | 36.1 |
| schola quoque rebus ipsis adfici conuenit, easque ueras sibi | |
| fingere, hoc magis quod illic <ut> litigatores loquimur fre- | |
| quentius quam ut aduocati: orbum agimus et naufragum et | |
| periclitantem, quorum induere personas quid attinet nisi | 5 |
| adfectus adsumimus? | |
| Haec dissimulanda mihi non fuerunt, quibus ipse, quan- | |
| tuscumque sum aut fui, peruenisse me ad aliquod nomen | |
| ingeni credo: frequenter motus sum ut me non lacrimae | |
| solum deprenderent, sed pallor et ueri similis dolor. | 10 |