| Peroratio sequebatur, quam cumulum quidam, conclu- | 6.1.1.1 |
| sionem alii uocant. Eius duplex ratio est, posita aut in rebus | |
| aut in adfectibus. Rerum repetitio et congregatio, quae | |
| Graece dicitur ἀνακεφαλαίωσις, a quibusdam Latinorum enu- | |
| meratio, et memoriam iudicis reficit et totam simul causam | 5 |
| ponit ante oculos, et, etiam si per singula minus mouerat, | |
| turba ualet. In hac quae repetemus quam breuissime dicenda | 2.1 |
| sunt, et, quod Graeco uerbo patet, decurrendum per capita. | |
| Nam si morabimur, non iam enumeratio, sed quasi altera | |
| fiet oratio. Quae autem enumeranda uidentur, cum pondere | |
| aliquo dicenda sunt et aptis excitanda sententiis et figuris | 5 |
| utique uarianda: alioqui nihil est odiosius recta illa | |
| repetitione uelut memoriae iudicum diffidentis. Sunt autem | 3.1 |
| innumerabiles, optimeque in Verrem Cicero: 'si pater ipse | |
| iudicaret, quid diceret cum haec probarentur?' et deinde | |
| subiecit enumerationem; aut cum idem et in eundem per | |
| inuocationem deorum spoliata a praetore templa dinumerat. | 5 |
| Licet et dubitare num quid nos fugerit, et quid responsurus | |
| sit aduersarius his et his, aut quam spem accusator habeat om- | |
| nibus ita defensis. Illa uero iucundissima, si contingat aliquod | 4.1 |
| ex aduersario ducere argumentum, ut si dicas: 'reliquit hanc | |
| partem causae', aut 'inuidia premere maluit', aut 'ad preces | |
| confugit merito, cum sciret haec et haec'. Sed non sunt sin- | 5.1 |
| gulae species persequendae, ne sola uideantur quae forte | |
| nunc dixero, cum occasiones et ex causis et ex dictis aduer- | |
| sariorum et ex quibusdam fortuitis quoque oriantur. Nec | |
| referenda modo nostra, sed postulandum etiam ab aduersariis | 5 |
| ut ad quaedam respondeant: id autem si et actionis supererit | 6.1 |
| locus et ea proposuerimus quae refelli non possint; nam | |
| prouocare quae inde sint fortia non arguentis est sed monen- | |
| tis. Id unum epilogi genus uisum est plerisque Atticorum, et | 7.1 |
| philosophis fere omnibus qui de arte oratoria scriptum ali- | |
| quid reliquerunt. Id sensisse Atticos credo quia Athenis | |
| adfectus mouere etiam per praeconem prohibebatur orator. | |
| Philosophos minus miror, apud quos uitii loco est adfici, nec | 5 |
| boni moris uidetur sic a uero iudicem auerti, nec conuenire | |
| bono uiro uitiis uti. Necessarios tamen adfectus fatebuntur | |
| si aliter optineri uera et iusta et in commune profutura non | |
| possint. Ceterum illud constitit inter omnes, etiam in aliis | 8.1 |
| partibus actionis, si multiplex causa sit et pluribus argu- | |
| mentis defensa, utiliter ἀνακεφαλαίωσιν fieri solere, sicut | |
| nemo dubitauerit multas esse causas in quibus nullo loco sit | |
| necessaria, si breues et simplices fuerint. Haec pars perora- | 5 |
| tionis accusatori patronoque ex aequo communis est. | |
| Adfectibus quoque isdem fere utuntur, sed aliis hic, aliis | 9.1 |
| ille saepius ac magis; nam huic concitare iudices, illi flectere | |
| conuenit. Verum et accusator habet interim lacrimas ex | |
| miseratione eius [rei] quem ulciscitur, et reus de indignitate | |
| calumniae conspirationis uehementius interim queritur. | 5 |
| Diuidere igitur haec officia commodissimum, quae plerum- | |
| que sunt, ut dixi, prohoemio similia, sed liberiora pleniora- | |
| que. Inclinatio enim iudicum ad nos petitur initio parcius, | 10.1 |
| cum admitti satis est et oratio tota superest: in epilogo uero | |
| est qualem animum iudex <in> consilium ferat, et iam nihil | |
| amplius dicturi sumus, nec restat quo reseruemus. Est igitur | 11.1 |
| utrisque commune conciliare sibi, auertere ab aduersario | |
| iudicem, concitare adfectus et componere. Et breuissimum | |
| quidem hoc praeceptum dari utrique parti potest, ut totas | |
| causae suae uires orator ponat ante oculos, et cum uiderit | 5 |
| quid inuidiosum fauorabile inuisum miserabile aut sit in | |
| rebus aut uideri possit, ea dicat quibus, si iudex esset, ipse | |
| maxime moueretur. Sed certius est ire per singula. | |
| Et quae concilient quidem accusatorem in praeceptis | 12.1 |
| exordii iam diximus. Quaedam tamen, quae illic ostendere | |
| sat est, in peroratione implenda sunt magis, si contra inpo- | |
| tentem inuisum perniciosum suscepta causa est, si iudicibus | |
| ipsis aut gloriae damnatio rei aut deformitati futura | 5 |
| absolutio. Nam egregie in Vatinium Caluus 'factum' inquit | 13.1 |
| 'ambitum scitis omnes, et hoc uos scire omnes sciunt'. Cicero | |
| quidem in Verrem etiam emendari posse infamiam iudiciorum | |
| damnato reo dicit, quod est unum ex supra dictis. Metus | |
| etiam, si est adhibendus, ut facit idem, hunc habet locum | 5 |
| fortiorem quam in prohoemio. Qua de re quid sentirem, alio | |
| iam libro exposui. Concitare quoque inuidiam odium iram | 14.1 |
| liberius in peroratione contingit: quorum inuidiam gratia, | |
| odium turpitudo, iram offensio iudici facit, si contumax | |
| adrogans securus sit: quae non ex facto modo dictoue aliquo | |
| sed uultu habitu aspectu moueri solet, egregieque nobis adu- | 5 |
| lescentibus dixisse accusator Cossutiani Capitonis uidebatur, | |
| Graece quidem, sed in hunc sensum: 'erubescis Caesarem | |
| timere'. Summa tamen concitandi adfectus accusatori in | 15.1 |
| hoc est, ut id quod obiecit aut quam atrocissimum aut | |
| etiam, si fieri potest, quam maxime miserabile esse uideatur. | |
| Atrocitas crescit ex his: quid factum sit, a quo, in quem, | |
| quo animo, quo tempore, quo loco, quo modo; quae omnia | 5 |
| infinitos tractatus habent. Pulsatum querimur: de re primum | 16.1 |
| ipsa dicendum, tum si senex, si puer, si magistratus, si pro- | |
| bus, si bene de re publica meritus, etiam si percussus sit a | |
| uili aliquo contemptoque uel ex contrario a potente nimium | |
| uel ab eo quo minime oportuit, et si die forte sollemni aut | 5 |
| iis temporibus cum iudicia eius rei maxime exercerentur, aut | |
| in sollicito ciuitatis statu, item in theatro, in templo, in | |
| contione; crescit inuidia et si non errore nec ira, uel etiam, si | 17.1 |
| forte ira, sed iniqua, quod patri adfuisset, quod respondisset, | |
| quod honores contra peteret, et si plus etiam uideri potest | |
| uoluisse quam fecit; plurimum tamen adfert atrocitatis | |
| modus, si grauiter, si contumeliose, ut Demosthenes ex parte | 5 |
| percussi corporis, ex uultu ferientis, ex habitu inuidiam | |
| Midiae quaerit. Occisum queror: ferro an igne an ueneno, | 18.1 |
| uno uulnere an pluribus, subito an expectatione tortus, ad | |
| hanc partem maxime pertinet. Vtitur frequenter accusator | |
| et miseratione, cum aut eius casum quem ulciscitur aut | |
| liberorum ac parentium solitudinem conqueritur. Etiam | 19.1 |
| futuri temporis imagine iudices mouet, quae maneant eos | |
| qui de ui et iniuria questi sunt nisi uindicentur: fugiendum | |
| de ciuitate, cedendum bonis, aut omnia quaecumque | |
| inimicus fecerit perferenda. Sed saepius id est accusatoris, | 20.1 |
| auertere iudicem a miseratione qua reus sit usurus, atque ad | |
| fortiter [ad] iudicandum concitare. Cuius loci est etiam | |
| occupare quae dicturum facturumue aduersarium putes. | |
| Nam et cautiores ad custodiam suae religionis iudices facit, | 5 |
| et gratiam responsuris aufert cum ea <quae> praedicta sunt | |
| ab accusatore iam, si pro reo repetentur, non sint noua, | |
| ut †Seruius Sulpicius contra Aufidiam† ne signatorum, | |
| ne ipsius discrimen obiciatur sibi praemonet. Nec non ab | |
| Aeschine quali sit usurus Demosthenes actione praedictum | 10 |
| est. Docendi quoque interim iudices quid rogantibus respon- | |
| dere debeant, quod est unum repetitionis genus. | |
| Periclitantem uero commendat dignitas et studia fortia | 21.1 |
| et susceptae bello cicatrices et nobilitas et merita maiorum. | |
| Hoc quod proxime dixi Cicero atque Asinius certatim sunt | |
| usi, pro Scauro patre hic, ille pro filio. Commendat et causa | 22.1 |
| periculi, si suscepisse inimicitias ob aliquod factum hones- | |
| tum uidetur, praecipue bonitas humanitas misericordia; | |
| iustius enim petere ea quisque uidetur a iudice quae aliis | |
| ipse praestiterit. Referenda pars haec quoque ad utilitatem | 5 |
| rei publicae, ad iudicum gloriam, ad exemplum, ad me- | |
| moriam posteritatis. Plurimum tamen ualet miseratio, quae | 23.1 |
| iudicem non flecti tantum cogit, sed motum quoque animi | |
| sui lacrimis confiteri. Haec petetur aut ex iis quae passus est | |
| reus, aut iis quae [quam] cum maxime patitur, aut iis quae | |
| damnatum manent: quae et ipsa duplicantur cum dicimus | 5 |
| ex qua illi fortuna et in quam reccidendum sit. Adfert in his | 24.1 |
| momentum et aetas et sexus et pignora, liberi, dico, et | |
| parentes et propinqui. Quae omnia tractari uarie solent. | |
| Nonnumquam etiam ipse patronus has partes subit (ut | |
| Cicero pro Milone: 'O me miserum! O te infelicem! Reuocare | 5 |
| me tu in patriam, Milo, potuisti per hos, ego te in patria per | |
| eosdem retinere <non potero>?') maximeque si, ut tum acci- | |
| dit, non conueniunt ei qui accusatur preces; nam quis ferret | 25.1 |
| Milonem pro capite suo supplicantem qui a se uirum nobilem | |
| interfectum quia id fieri oportuisset fateretur? Ergo et illi | |
| captauit ex ipsa praestantia animi fauorem et in locum lacri- | |
| marum eius ipse successit. | 5 |
| His praecipue locis utiles sunt prosopopoeiae, id est fictae | |
| alienarum personarum orationes. †Quale litigatore dicit | |
| patronum† nudae tantum res mouent: at cum ipsos loqui | |
| fingimus, ex personis quoque trahitur adfectus. Non enim | 26.1 |
| audire iudex uidetur aliena mala deflentis, sed sensum ac | |
| uocem auribus accipere miserorum, quorum etiam mutus | |
| aspectus lacrimas mouet: quantoque essent miserabiliora si | |
| ea dicerent ipsi, tanto sunt quadam portione ad adficiendum | 5 |
| potentiora cum uelut ipsorum ore dicuntur, ut scaenicis | |
| actoribus eadem uox eademque pronuntiatio plus ad | |
| mouendos adfectus sub persona ualet. Itaque idem Cicero, | 27.1 |
| quamquam preces non dat Miloni eumque potius animi prae- | |
| stantia commendat, accommodauit tamen ei uerba, conueni- | |
| entis etiam forti uiro conquestiones: 'Frustra' inquit 'mei | |
| suscepti labores! O spes fallaces! O cogitationes inanes meas!' | 5 |
| Numquam tamen debet longa esse miseratio. Nec sine | |
| causa dictum est nihil facilius quam lacrimas inarescere. | |
| Nam cum etiam ueros dolores mitiget tempus, citius euanes- | 28.1 |
| cat necesse est illa quam dicendo effinximus imago: in qua | |
| si moramur, fatigatur lacrimis auditor et requiescit et ab illo | |
| quem ceperat impetu ad rationem redit. Non patiamur igi- | 29.1 |
| tur frigescere hoc opus, et adfectum cum ad summum per- | |
| duxerimus relinquamus, nec speremus fore ut aliena mala | |
| quisquam diu ploret, ideoque cum in aliis, tum in hac maxime | |
| parte crescere debet oratio, quia quidquid non adicit priori- | 5 |
| bus etiam detrahere uidetur, et facile deficit adfectus qui | |
| descendit. | |
| Non solum autem dicendo, sed etiam faciendo quaedam | 30.1 |
| lacrimas mouemus, unde et producere ipsos qui periclitentur | |
| squalidos atque deformes et liberos eorum ac parentis insti- | |
| tutum, et ab accusatoribus cruentum gladium ostendi et | |
| lecta e uulneribus ossa et uestes sanguine perfusas uidemus, | 5 |
| et uulnera resolui, uerberata corpora nudari. Quarum rerum | 31.1 |
| ingens plerumque uis est uelut in rem praesentem animos | |
| hominum ducentium, ut populum Romanum egit in furorem | |
| praetexta C. Caesaris praelata in funere cruenta. Sciebatur | |
| interfectum eum, corpus denique ipsum impositum lecto | 5 |
| erat, [at] uestis tamen illa sanguine madens ita repraesen- | |
| tauit imaginem sceleris ut non occisus esse Caesar sed tum | |
| maxime occidi uideretur. Sed non ideo probauerim, quod | 32.1 |
| factum et lego et ipse aliquando uidi, depictam <in> tabula | |
| siparioue imaginem rei cuius atrocitate iudex erat commo- | |
| uendus: quae enim est actoris infantia qui mutam illam effi- | |
| giem magis quam orationem pro se putet locuturam? At | 33.1 |
| sordes et squalorem et propinquorum quoque similem habi- | |
| tum scio profuisse, et magnum ad salutem momentum preces | |
| attulisse; quare et obsecratio illa iudicum per carissima | |
| pignora, utique si et reo sint liberi coniux parentes, utilis | 5 |
| erit, et deorum etiam inuocatio uelut ex bona conscientia | |
| profecta uideri solet; stratum denique iacere et genua com- | 34.1 |
| plecti, nisi si tamen persona nos et ante acta uita et rei con- | |
| dicio prohibebit; quaedam enim tam fortiter tuenda quam | |
| facta sunt. Verum sic habenda est auctoritatis ratio ne sit | |
| inuisa securitas. Fuit quondam inter haec omnia potentissi- | 35.1 |
| mum quo L. Murenam Cicero accusantibus clarissimis uiris | |
| eripuisse praecipue uidetur, persuasitque nihil esse ad prae- | |
| sentem rerum statum utilius quam duos Kal. Ian. ingredi | |
| consulatum. Quod genus nostris temporibus totum paene | 5 |
| sublatum est, cum omnia curae tutelaeque unius innixa peri- | |
| clitari nullo iudicii exitu possint. | |
| De accusatoribus et reis sum locutus quia in periculis | 36.1 |
| maxime uersatur adfectus. Sed priuatae quoque causae | |
| utrumque habent perorationis genus, et illud quod est ex | |
| enumeratione probationum et hoc quod ex lacrimis, si aut | |
| statu periclitari aut opinione litigator uidetur. Nam in par- | 5 |
| uis quidem litibus has tragoedias mouere tale est quasi si | |
| personam Herculis et coturnos aptare infantibus uelis. | |
| Ne illud quidem indignum est admonitione, ingens in | 37.1 |
| epilogis meo iudicio uerti discrimen quo modo se dicenti qui | |
| excitatur accommodet. Nam et imperitia et rusticitas et | |
| rigor et deformitas adferunt interim frigus, diligenterque | |
| sunt haec actori prouidenda. Equidem repugnantis patrono | 38.1 |
| et nihil uultu commotos et intempestiue residentis et facto | |
| aliquo uel ipso uultu risum etiam mouentis saepe uidi, prae- | |
| cipue uero cum aliqua uelut scaenice fiunt [aliam cadunt]. | |
| Transtulit aliquando patronus puellam, quae soror esse ad- | 39.1 |
| uersarii dicebatur (nam de hoc lis erat), in aduersa subsellia, | |
| tamquam in gremio fratris relicturus; at is a nobis praemoni- | |
| tus discesserat. Tum ille, alioqui uir facundus, inopinatae rei | |
| casu obmutuit et infantem suam frigidissime reportauit. | 5 |
| Alius imaginem mariti pro rea proferre magni putauit, at ea | 40.1 |
| risum saepius fecit. Nam et ii quorum officii erat ut traderent | |
| eam, ignari qui esset epilogus, quotiens respexisset patronus | |
| offerebant palam, et prolata nouissime deformitate ipsa | |
| (nam senis cadaueri <cera erat> infusa) praeteritam quoque | 5 |
| orationis gratiam perdidit. Nec ignotum quid Glyconi, cui | 41.1 |
| Spyridion fuit cognomen, acciderit. Huic puer, quem is pro- | |
| ductum quid fleret interrogabat, a paedagogo se uellicari | |
| respondit. Sed nihil illa circa Caepasios Ciceronis fabula effi- | |
| cacius ad pericula epilogorum. Omnia tamen haec tolerabilia | 42.1 |
| iis quibus actionem mutare facile est: at qui a stilo non | |
| recedunt aut conticescunt ad hos casus aut frequentissime | |
| falsa dicunt. Inde est enim 'tendit ad genua uestra supplices | |
| manus' et 'haeret in complexu liberorum miser' et 'reuocat | 5 |
| ecce me' etiam si nihil horum is de quo dicitur faciat. Ex | 43.1 |
| scholis haec uitia, in quibus omnia libere fingimus—et in- | |
| pune, quia pro facto est quidquid uoluimus; non admittit | |
| hoc idem ueritas, egregieque Cassius dicenti adulescentulo: | |
| 'quid me toruo uultu intueris, Seuere?' 'non mehercule' | 5 |
| inquit 'faciebam, sed sic scripsisti: ecce!' et quam potuit | |
| truculentissime eum aspexit. Illud praecipue monendum, ne | 44.1 |
| qui nisi summis ingenii uiribus ad mouendas lacrimas adgredi | |
| audeat; nam ut est longe uehementissimus hic cum inualuit | |
| adfectus, ita si nil efficit tepet; quem melius infirmus actor | |
| tacitis iudicum cogitationibus reliquisset. Nam et uultus et | 45.1 |
| uox et ipsa illa excitati rei facies ludibrio etiam plerumque | |
| sunt hominibus quos non permouerunt. Quare metiatur ac | |
| diligenter aestimet uires suas actor, et quantum onus subi- | |
| turus sit intellegat: nihil habet ista res medium, sed aut | 5 |
| lacrimas meretur aut risum. | |
| Non autem commouere tantum miserationem sed etiam | 46.1 |
| discutere epilogi est proprium, cum oratione continua, quae | |
| motos lacrimis iudices ad iustitiam reducat, tum etiam qui- | |
| busdam urbane dictis, quale est 'date puero panem, ne | |
| ploret', et corpulento litigatori, cuius aduersarius, item puer, | 47.1 |
| circa iudices erat ab aduocato latus: 'Quid faciam? Ego te | |
| baiulare non possum'. Sed haec tamen non debent esse | |
| mimica. Itaque nec illum probauerim, quamquam inter | |
| clarissimos sui temporis oratores fuit, qui pueris in epilogum | 5 |
| productis talos iecit in medium, quos illi diripere coeperunt; | |
| namque haec ipsa discriminis sui ignorantia potuit esse | |
| miserabilis: neque illum qui, cum esset cruentus gladius ab | 48.1 |
| accusatore prolatus, quo is hominem probabat occisum, | |
| subito ex subselliis ut territus fugit, et capite ex parte uelato, | |
| cum ad †agendum† ex turba prospexisset, interrogauit an | |
| iam ille cum gladio recessisset. Fecit enim risum, sed ridicu- | 5 |
| lus fuit. Discutiendae tamen oratione eius modi scaenae, | 49.1 |
| egregieque Cicero, qui contra imaginem Saturnini pro | |
| Rabirio grauiter, et contra iuuenem cuius subinde uulnus in | |
| iudicio resoluebatur pro Vareno multa dixit urbane. | |
| Sunt et illi leniores epilogi, quibus aduersario satisfaci- | 50.1 |
| mus, <si> forte sit eius persona talis ut illi debeatur reueren- | |
| tia, aut cum amice aliquid commonemus et ad concordiam | |
| hortamur. Quod est genus egregie tractatum a Passieno, | |
| cum <in> Domitiae uxoris suae pecuniaria lite aduersus fra- | 5 |
| trem eius Aenobarbum ageret; nam cum de necessitudine | |
| multa dixisset, de fortuna quoque, qua uterque abundabat, | |
| adiecit: 'nihil uobis minus deest quam de quo contenditis'. | |
| Omnis autem hos adfectus, etiam si quibusdam uidentur | 51.1 |
| in prohoemio atque in epilogo sedem habere, in quibus sane | |
| sint frequentissimi, tamen aliae quoque partes recipiunt, sed | |
| breuiores, ut cum ex iis plurima sint reseruanda. At hic, si | |
| usquam, totos eloquentiae aperire fontes licet. Nam et, si | 52.1 |
| bene diximus reliqua, possidebimus iam iudicum animos, | |
| et e confragosis atque asperis euecti tota pandere possumus | |
| uela, et, cum sit maxima pars epilogi amplificatio, uerbis | |
| atque sententiis uti licet magnificis et ornatis. Tunc est | 5 |
| commouendum theatrum cum uentum est ad ipsum illud | |
| quo ueteres tragoediae comoediaeque cluduntur 'plodite'. | |
| In aliis autem partibus tractandus erit adfectus ut quisque | 53.1 |
| nascetur; nam neque exponi sine hoc res atroces et misera- | |
| biles debent, cum de qualitate alicuius rei quaestio est, et | |
| probationibus unius cuiusque rei recte subiungitur. Vbi uero | 54.1 |
| coniunctam ex pluribus causam agimus, etiam necesse erit | |
| uti pluribus quasi epilogis, ut in Verrem Cicero fecit; nam | |
| et Philodamo et nauarchis et cruci ciuis Romani et aliis | |
| plurimis suas lacrimas dedit. Sunt qui hos μερικοὺς ἐπιλόγους | 55.1 |
| uocent, quo partitam perorationem significant. Mihi non | |
| tam partes eius quam species uidentur, si quidem et epilogi | |
| et perorationis nomina ipsa aperte satis ostendunt hanc esse | |
| consummationem orationis. | 5 |