| LIBER SEXTVS | |
| <PROHOEMIVM> | |
| Haec, Marcelle Vitori, ex tua uoluntate maxime ingressus, | 6.pr.1.1 |
| tum si qua ex nobis ad iuuenes bonos peruenire posset | |
| utilitas, nouissime paene etiam necessitate quadam officii | |
| delegati mihi sedulo laborabam, respiciens tamen illam | |
| curam meae uoluptatis, quod filio, cuius eminens ingenium | 5 |
| sollicitam quoque parentis diligentiam merebatur, hanc op- | |
| timam partem relicturus hereditatis uidebar, ut, si me, quod | |
| aecum et optabile fuit, fata intercepissent, praeceptore | |
| tamen patre uteretur. At me fortuna id agentem diebus ac | 2.1 |
| noctibus festinantemque metu meae mortalitatis ita subito | |
| prostrauit ut laboris mei fructus ad neminem minus quam | |
| ad me pertineret. Illum enim de quo summa conceperam, | |
| et in quo spem unicam senectutis reponebam, repetito uul- | 5 |
| nere orbitatis amisi. Quid nunc agam? aut quem ultra esse | 3.1 |
| usum mei dis repugnantibus credam? Nam ita forte accidit | |
| ut eum quoque librum quem de causis corruptae eloquentiae | |
| emisi iam scribere adgressus ictu simili ferirer. Vnum igitur | |
| optimum fuit, infaustum opus et quidquid hoc est in me | 5 |
| infelicium litterarum super inmaturum funus consumpturis | |
| uiscera mea flammis inicere neque hanc impiam uiuacitatem | |
| nouis insuper curis fatigare. Quis enim mihi bonus parens | 4.1 |
| ignoscat si studere amplius possum, ac non oderit hanc animi | |
| mei firmitatem si quis in me alius usus uocis quam ut incusem | |
| deos superstes omnium meorum, nullam in terras despicere | |
| prouidentiam tester?—si non meo casu, cui tamen nihil obici | 5 |
| nisi quod uiuam potest, at illorum certe quos utique | |
| inmeritos mors acerba damnauit, erepta prius mihi matre | |
| eorundem, quae nondum expleto aetatis undeuicesimo anno | |
| duos enixa filios, quamuis acerbissimis rapta fatis, <non> infelix | |
| decessit. Ego uel hoc uno malo sic eram adflictus ut me iam | 5.1 |
| nulla fortuna posset efficere felicem. Nam cum, omni uirtute | |
| quae in feminas cadit functa, insanabilem attulit marito | |
| dolorem, tum aetate tam puellari, praesertim meae com- | |
| parata, potest et ipsa numerari inter uulnera orbitatis. | 5 |
| Liberis tamen superstitibus et—quod nefas erat [sera] sed | 6.1 |
| optabat ipsa—me saluo, maximos cruciatus praecipiti uia | |
| effugit. Mihi filius minor quintum egressus annum prior | |
| alterum ex duobus eruit lumen. Non sum ambitiosus in malis | 7.1 |
| nec augere lacrimarum causas uolo, utinamque esset ratio | |
| minuendi: sed dissimulare qui possum quid ille gratiae in | |
| uultu, quid iucunditatis in sermone, quos ingenii igniculos, | |
| quam substantiam placidae et (quod scio uix posse credi) | 5 |
| iam tum altae mentis ostenderit: qualis amorem quicumque | |
| alienus infans mereretur. Illud uero insidiantis quo me uali- | 8.1 |
| dius cruciaret fortunae fuit, ut ille mihi blandissimus me suis | |
| nutricibus, me auiae educanti, me omnibus qui sollicitare | |
| illas aetates solent anteferret. Quapropter illi dolori quem | 9.1 |
| ex matre optima atque omnem laudem supergressa paucos | |
| ante menses ceperam gratulor. Minus enim est quod flendum | |
| meo nomine quam quod illius gaudendum est. Vna post haec | |
| Quintiliani mei spe ac uoluptate nitebar, et poterat sufficere | 5 |
| solacio. Non enim flosculos, sicut prior, sed iam decimum | 10.1 |
| aetatis ingressus annum certos ac deformatos fructus osten- | |
| derat. Iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per | |
| illos manes, numina mei doloris, has me in illo uidisse uir- | |
| tutes, non ingenii modo ad percipiendas disciplinas, quo | 5 |
| nihil praestantius cognoui plurima expertus, studiique iam | |
| tum non coacti (sciunt praeceptores), sed probitatis pietatis | |
| humanitatis liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti | |
| fulminis metus, quod obseruatum fere est celerius occidere | |
| festinatam maturitatem, et esse nescio quam quae spes tan- | 10 |
| tas decerpat inuidiam, ne uidelicet ultra quam homini datum | |
| est nostra prouehantur. Etiam illa fortuita aderant omnia, | 11.1 |
| uocis iucunditas claritasque, oris suauitas et in utracumque | |
| lingua, tamquam ad eam demum natus esset, expressa pro- | |
| prietas omnium litterarum. Sed hae spes adhuc: illa matura, | |
| constantia, grauitas, contra dolores etiam ac metus robur. | 5 |
| Nam quo ille animo, qua medicorum admiratione mensum | |
| octo ualetudinem tulit! Vt me in supremis consolatus est! | |
| Quam etiam deficiens iamque non noster ipsum illum aliena- | |
| tae mentis errorem circa scholas, litteras habuit! Tuosne ego, | 12.1 |
| o meae spes inanes, labentis oculos, tuum fugientem spiri- | |
| tum uidi? Tuum corpus frigidum exsangue complexus, ani- | |
| mam recipere auramque communem haurire amplius potui, | |
| dignus his cruciatibus quos fero, dignus his cogitationibus? | 5 |
| Tene consulari nuper adoptione ad omnium spes honorum | 13.1 |
| propius admotum, te auunculo praetori generum destinatum, | |
| te [omnium spes] auitae eloquentiae candidatum, superstes | |
| parens tantum <in> poenas: et si non cupido lucis, certe | |
| patientia uindicet te reliqua mea aetate; nam frustra mala | 5 |
| omnia ad crimen fortunae relegamus. Nemo nisi sua culpa | |
| diu dolet. Sed uiuimus et aliqua uiuendi ratio quaerenda est, | 14.1 |
| credendumque doctissimis hominibus, qui unicum aduer- | |
| sorum solacium litteras putauerunt. Si quando tamen ita | |
| resederit praesens impetus ut aliqua tot luctibus alia cogi- | |
| tatio inseri possit, non iniuste petierim morae ueniam. Quis | 5 |
| enim dilata studia miretur quae potius non abrupta esse | |
| mirandum est? Tum si qua fuerint minus effecta iis quae | 15.1 |
| leuius adhuc adflicti coeperamus, imperitanti fortunae re- | |
| mittantur, quae si quid mediocrium alioqui in nostro ingenio | |
| uirium fuit, ut non extinxerit, debilitauit tamen. Sed uel | |
| propter hoc nos contumacius erigamus, quod illam ut per- | 5 |
| ferre nobis difficile est, ita facile contemnere. Nihil enim sibi | |
| aduersus me reliquit, et infelicem quidem sed certissimam | |
| tamen attulit mihi ex his malis securitatem. Boni autem | 16.1 |
| consulere nostrum laborem uel propter hoc aecum est, quod | |
| in nullum iam proprium usum perseueramus, sed omnis haec | |
| cura alienas utilitates, si modo quid utile scribi, spectat. | |
| Nos miseri sicut facultates patrimonii nostri, ita hoc opus | 5 |
| aliis praeparabamus, aliis relinquemus. |