| Igitur enthymema et argumentum ipsum, id est rem | 5.14.1.1 |
| quae probationi alterius adhibetur, appellant et argumenti | |
| elocutionem, eam uero, ut dixi, duplicem: ex consequentibus, | |
| quod habet propositionem coniunctamque ei protinus proba- | |
| tionem, quale pro Ligario: 'causa tum dubia quod erat ali- | 5 |
| quid in utraque parte quod probari posset; nunc melior ea | |
| iudicanda est quam etiam di adiuuerunt.' Habet enim | |
| rationem et propositionem, non habet conclusionem: ita est | |
| ille inperfectus syllogismus. Ex pugnantibus uero, quod | 2.1 |
| etiam solum enthymema quidam uocant, fortior multo pro- | |
| batio est. Tale est Ciceronis pro Milone: 'eius igitur mortis | |
| sedetis ultores cuius uitam si putetis per uos restitui posse | |
| nolitis'. Quod quidem etiam aliquando multiplicari solet, ut | 3.1 |
| est ab eodem <et pro eodem> reo factum: 'quem igitur cum | |
| aliqua gratia noluit, hunc uoluit cum aliquorum querela? | |
| Quem iure, quem loco, quem tempore, <quem inpune> non | |
| est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, cum | 5 |
| periculo capitis non dubitauit occidere?' Optimum autem | 4.1 |
| uidetur enthymematis genus cum proposito dissimili uel | |
| contrario ratio subiungitur, quale est Demosthenis: 'Non | |
| enim, si quid umquam contra leges actum est idque tu es | |
| imitatus, idcirco te conuenit poena liberari, quin e contrario | 5 |
| damnari multo magis. Nam ut, si quis eorum damnatus | |
| esset, tu haec non scripsisses, ita, damnatus tu si fueris, non | |
| scribet alius'. | |
| Epichirematos et quattuor et quinque et sex etiam factae | 5.1 |
| sunt partes a quibusdam. Cicero maxime quinque defendit, | |
| ut sit propositio, deinde ratio eius, tum adsumptio et eius | |
| probatio, quinta complexio: quia <uero> interim et proposi- | |
| tio non egeat rationis et adsumptio probationis, nonnum- | 5 |
| quam etiam complexione opus non sit, et quadripertitam et | |
| tripertitam et bipertitam quoque fieri posse ratiocina- | |
| tionem. Mihi et pluribus nihilominus auctoribus tres sum- | 6.1 |
| mum uidentur. Nam ita se habet ipsa natura ut sit de quo | |
| quaeratur et per quod probetur: tertium adici potest uelut | |
| ex consensu duorum antecedentium. Ita erit prima intentio, | |
| secunda adsumptio, tertia conexio. Nam confirmatio primae | 5 |
| ac secundae partis <et> exornatio isdem cedere possunt | |
| quibus subiciuntur. Sumamus enim ex Cicerone quinque | 7.1 |
| partium exemplum: 'Melius gubernantur ea quae consilio | |
| reguntur quam quae sine consilio administrantur. Hanc | |
| primam partem numerant, eam deinceps rationibus uariis et | |
| quam copiosissimis uerbis adprobari putant oportere'. Hoc | 5 |
| ego totum cum sua ratione unum puto: alioqui si ratio pars | |
| est, est autem uaria ratio, plures partes esse dicantur. Ad- | 8.1 |
| sumptionem deinde ponit: 'Nihil autem omnium rerum | |
| melius quam omnis mundus administratur. Huius adsump- | |
| tionis quarto in loco aliam porro inducunt adprobationem': | |
| de quo idem quod supra dico. 'Quinto inducunt loco | 9.1 |
| complexionem, quae aut id infert solum quod ex omnibus | |
| partibus cogitur, hoc modo: consilio igitur mundus admini- | |
| stratur, aut, unum in locum cum conduxit breuiter proposi- | |
| tionem et adsumptionem, adiungit quid ex his conficiatur, | 5 |
| ad hunc modum: quod si melius geruntur quae consilio | |
| quam quae sine consilio administrantur, nihil autem om- | |
| nium rerum melius quam omnis mundus administratur, | |
| <consilio igitur mundus administratur'.> Cui parti consentio. | |
| In tribus autem quas fecimus partibus non est forma sem- | 10.1 |
| per eadem, sed una in qua idem concluditur quod intendi- | |
| tur: 'anima inmortalis est, nam quidquid ex se ipso mouetur | |
| inmortale est, anima autem ex se ipsa mouetur, inmortalis | |
| igitur est anima'. Hoc fit non solum in singulis argumentis | 5 |
| sed in totis causis, quae sunt simplices, et in quaestionibus. | |
| Nam et hae primam habent propositionem: 'sacrilegium | 11.1 |
| commisisti', 'non quisquis hominem occidit caedis tenetur', | |
| deinde rationem (sed haec est in causis et quaestione longior | |
| quam in singulis argumentis), et plerumque summa com- | |
| plexione uel per enumerationem uel per breuem conclusio- | 5 |
| nem testantur quid effecerint. In hoc genere propositio dubia | |
| est, de hac enim quaeritur. Altera est complexio non par in- | 12.1 |
| tentioni, sed uim habens parem: 'mors nihil ad nos, nam | |
| quod est dissolutum sensu caret, quod autem sensu caret | |
| nihil ad nos'. In alio genere non eadem propositio est quae | |
| conexio: 'omnia animalia meliora sunt quam inanima, nihil | 5 |
| autem melius est mundo, mundus igitur animal'. Hic potest | |
| uideri deesse intentio; potuit enim sic constitui ratiocinatio: | |
| 'animal est mundus, omnia enim animalia meliora sunt | |
| quam inanima' et cetera. Haec propositio aut confessa est ut | 13.1 |
| proxima, aut probanda, ut: 'qui beatam uitam uiuere uolet, | |
| philosophetur oportet', non enim conceditur; cetera sequi | |
| nisi confirmata prima parte non possunt. Item adsumptio | |
| interim confessa est, ut: 'omnes autem uolunt beatam uitam | 5 |
| uiuere', interim probanda ut illa: 'quod est dissolutum sensu | |
| caret', cum soluta corpore anima an sit inmortalis uel ad | |
| tempus certum maneat sit in dubio. Quod adsumptionem | |
| alii, rationem alii uocant. | |
| Epichirema autem nullo differt a syllogismis nisi quod illi | 14.1 |
| et plures habent species et uera colligunt ueris, epichirematis | |
| frequentior circa credibilia est usus. Nam si contingeret | |
| semper controuersa confessis probare, uix esset in hoc | |
| genere usus oratoris. Nam quo ingenio est opus ut dicas: | 15.1 |
| 'bona ad me pertinent, solus enim sum filius defuncti', uel | |
| 'solus heres' (cum iure bonorum possessio testati secundum | |
| tabulas testamenti detur), 'ad me igitur pertinet'? Sed cum | 16.1 |
| ipsa ratio in quaestionem uenit, efficiendum est certum id | |
| quo probaturi sumus quod incertum est, ut, si ipsa forte in- | |
| tentione dicatur aut 'filius non es' aut 'non es legitimus' aut | |
| 'non es solus', itemque aut 'non es heres' aut 'non iustum | 5 |
| testamentum est' aut 'capere non potes' aut 'habes co- | |
| heredes', efficiendum est †iustum† propter quod nobis adiu- | |
| dicari bona debeant. Sed tum est necessaria illa summa | 17.1 |
| conexio cum interuenit ratio longior, alioqui sufficiunt inten- | |
| tio ac ratio: 'silent enim leges inter arma, nec se expectari | |
| iubent, cum ei qui expectare uelit ante iniusta poena luenda | |
| sit quam iusta repetenda'. Ideoque id enthymema quod est | 5 |
| ex consequentibus rationis simile dixerunt. Sed et singula | |
| interim [quae] recte ponuntur, ut ipsum illud 'silent leges | |
| inter arma', et a ratione incipere fas est, deinde concludere, | 18.1 |
| ut ibidem: 'quod si duodecim tabulae nocturnum furem | |
| quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet, interfici | |
| inpune uoluerunt, quis est qui quoquo modo <quis> inter- | |
| fectus sit puniendum putet?' Variauit hic adhuc et rursus | 5 |
| rationem tertio loco posuit: 'cum uideat aliquando gladium | |
| nobis ab ipsis porrigi legibus'. Per omnis autem partis duxit | 19.1 |
| ordinem: 'insidiatori uero et latroni quae potest inferri | |
| iniusta nex?' (hoc intentio); 'quid comitatus nostri, quid | |
| gladii uolunt?' (hoc ratio); 'quos habere certe non liceret si | |
| uti illis nullo pacto liceret': hoc ex ratione et intentione | 5 |
| conexio. | |
| Huic generi probationis tribus occurritur modis, id est per | 20.1 |
| omnis partis. Aut enim expugnatur intentio aut adsumptio | |
| aut conclusio, nonnumquam omnia. [Sed omnia haec tria | |
| sunt.] Intentio expugnatur: 'iure occidi eum qui insidiatus | |
| sit'; nam prima statim quaestio pro Milone est 'an ei fas sit | 5 |
| lucem intueri qui a se hominem necatum esse fateatur'. Ex- | 21.1 |
| pugnatur adsumptio omnibus iis quae de refutatione dixi- | |
| mus. Et ratio quidem numquam est uera nisi et propositio | |
| uera sit; interim uerae propositionis falsa ratio est, ut 'uirtus | |
| bonum est' uerum est: si quis rationem subiciat 'quod ea | 5 |
| locupletes faciat', uerae intentionis falsa sit ratio. Conexio | 22.1 |
| autem aut uera negatur, cum aliud colligit quam id quod ex | |
| prioribus efficitur, aut nihil ad quaestionem dicitur per- | |
| tinere. Non est uera sic: 'insidiator iure occiditur; nam cum | |
| uitae uim adferat ut hostis, debet etiam repelli ut hostis: | 5 |
| recte igitur Clodius ut hostis occisus est'; non utique, non- | |
| dum enim Clodium insidiatorem ostendimus. Sed sit uera | |
| conexio 'recte igitur insidiator ut hostis occiditur': nihil ad | |
| nos, nondum enim Clodius insidiator apparet. Sed ut potest | 23.1 |
| uera esse intentio et ratio et tamen falsa conexio, ita, si illa | |
| falsa sunt, numquam est uera conexio. | |
| Enthymema ab aliis oratorius syllogismus, ab aliis pars | 24.1 |
| dicitur syllogismi, propterea quod syllogismus utique | |
| conclusionem et propositionem habet et per omnes partes ef- | |
| ficit quod proposuit, enthymema tantum intellegi contentum | |
| sit. Syllogismus talis: 'solum bonum uirtus, nam id demum | 25.1 |
| bonum est quo nemo male uti potest: <uirtute nemo male | |
| uti potest>; bonum est ergo uirtus'. Enthymema ex conse- | |
| quentibus: 'bonum est uirtus, qua nemo male uti potest'. Et | |
| contra: 'non est bonum pecunia; non enim bonum <est> quo | 5 |
| quis male uti potest; pecunia potest quis male uti; non igitur | |
| bonum est pecunia'. Enthymema ex pugnantibus: 'an | |
| bonum est pecunia, qua quis male uti potest?' 'Si pecunia | 26.1 |
| quae est in argento signato argentum est, qui argentum | |
| omne legauit et pecuniam quae est in argento signato lega- | |
| uit: argentum autem omne legauit; igitur et pecuniam quae | |
| est in argento legauit' habet formam syllogismi. Oratori satis | 5 |
| est dicere: 'cum argentum legauerit omne, pecuniam quoque | |
| legauit quae est in argento'. | |
| Peregisse mihi uideor sacra tradentium partes, sed con- | 27.1 |
| silio locus superest. Namque ego, ut in oratione syllogismo | |
| quidem aliquando uti <non> nefas duco, ita constare totam | |
| aut certe confertam esse adgressionum et enthymematum | |
| stipatione minime uelim. Dialogis enim et dialecticis dispu- | 5 |
| tationibus erit similior quam nostri operis actionibus, quae | |
| quidem inter se plurimum differunt. Namque <in> illis | 28.1 |
| homines docti et inter doctos uerum quaerentes minutius et | |
| scrupulosius scrutantur omnia et ad liquidum confessumque | |
| perducunt, ut qui sibi et inueniendi et iudicandi uindicent | |
| partis, quarum alteram τοπικήν, alteram κριτικήν uocant. | 5 |
| Nobis ad aliorum iudicia componenda est oratio, et saepius | 29.1 |
| apud omnino imperitos atque illarum certe ignaros littera- | |
| rum loquendum est, quos nisi et delectatione adlicimus et | |
| uiribus trahimus et nonnumquam turbamus adfectibus, ipsa | |
| quae iusta ac uera sunt tenere non possumus. Locuples et | 30.1 |
| speciosa <et imperiosa> uult esse eloquentia: quorum nihil | |
| consequetur si conclusionibus certis et crebris et in unam | |
| prope formam cadentibus concisa et contemptum ex humili- | |
| tate et odium ex quadam seruitute et ex copia satietatem et | 5 |
| ex similitudine fastidium tulerit. Feratur ergo non semitis | 31.1 |
| sed campis, non ut ieiuni fontes angustis fistulis colliguntur, | |
| sed ut beatissimi amnes totis uallibus fluunt, ac sibi uiam, si | |
| quando non acceperit, faciat. Nam quid illa miserius lege | |
| uelut praeformatas infantibus litteras persequentium et, ut | 5 |
| Graeci dicere solent, quem mater amictum dedit sollicite | |
| custodientium: [propositio conclusio ex consequentibus, pro- | |
| pugnantibus] non inspiret? non augeat? non mille figuris | 32.1 |
| uariet ac uerset, ut ea nasci et ipsa prouenire natura, non | |
| manu facta et arte suspecta magistrum fateri ubique uidean- | |
| tur? Quis umquam sic dixit orator? Nonne apud ipsum | |
| Demosthenen paucissima huius generis reperiuntur? Quae | 5 |
| adprensa Graeci magis (nam hoc solum peius nobis faciunt) | |
| in catenas ligant et inexplicabili serie conectunt et indubitata | |
| colligunt et probant confessa et se antiquis per hoc similes | |
| uocant, deinde interrogati numquam respondebunt quem | |
| imitentur. | 10 |
| Sed de figuris alio loco. Nunc illud adiciendum, ne iis | 33.1 |
| quidem consentire me qui semper argumenta sermone puro | |
| et dilucido et distincto, ceterum minime elato ornatoque | |
| putant esse dicenda. Namque ea distincta quidem ac per- | |
| spicua debere esse confiteor, in rebus uero minoribus etiam | 5 |
| sermone ac uerbis quam maxime propriis et ex usu: at si | 34.1 |
| maior erit materia, nullum iis ornatum, qui modo non ob- | |
| scuret, subtrahendum puto. Nam et saepe plurimum lucis | |
| adfert ipsa tralatio, cum etiam iuris consulti, quorum | |
| summus circa uerborum proprietatem labor est, litus esse | 5 |
| audeant dicere qua fluctus eludit, quoque quid est natura | 35.1 |
| magis asperum, hoc pluribus condiendum est uoluptatibus, | |
| et minus suspecta argumentatio dissimulatione, et multum | |
| ad fidem adiuuat audientis uoluptas: nisi forte existimamus | |
| Ciceronem haec ipsa male <in> argumentatione dixisse, | 5 |
| 'silere leges inter arma', et 'gladium nobis interim ab ipsis | |
| porrigi legibus'. Is tamen habendus est modus ut sint orna- | |
| mento, non impedimento. |