| Refutatio dupliciter accipi potest: nam et pars defen- | 5.13.1.1 |
| soris tota est posita in refutatione, et quae dicta sunt ex | |
| diuerso debent utrimque dissolui. Et hoc est proprie cui in | |
| causis quartus adsignatur locus, sed utriusque similis con- | |
| dicio est. Neque uero ex aliis locis ratio argumentorum in | 5 |
| hac parte peti potest quam in confirmatione, nec locorum | |
| aut sententiarum aut uerborum et figurarum alia condicio | |
| est. Adfectus plerumque haec pars mitiores habet. | 2.1 |
| Non sine causa tamen difficilius semper est creditum, quod | |
| Cicero saepe testatur, defendere quam accusare. Primum | |
| quod est res illa simplicior: proponitur enim uno modo, dis- | |
| soluitur uarie, cum accusatori satis sit plerumque uerum | 5 |
| esse id quod obiecerit, patronus neget defendat transferat | |
| excuset deprecetur molliat minuat auertat despiciat deri- | |
| deat. Quare inde recta fere atque, ut sic dixerim, clamosa est | |
| actio: hinc mille flexus et artes desiderantur. Tum accusator | 3.1 |
| praemeditata pleraque domo adfert, patronus etiam inopina- | |
| tis frequenter occurrit. Accusator dat testem, patronus ex | |
| re ipsa refellit. Accusator <a> criminum inuidia, etsi falsa sit, | |
| materiam dicendi trahit, de parricidio sacrilegio maiestate: | 5 |
| quae patrono tantum neganda sunt. Ideoque accusationibus | |
| etiam mediocres in dicendo suffecerunt, bonus defensor | |
| nemo nisi qui eloquentissimus fuit. Nam ut quod sentio | |
| semel finiam, tanto est accusare quam defendere quanto | |
| facere quam sanare uulnera facilius. | 10 |
| Plurimum autem refert et quid protulerit aduersarius et | 4.1 |
| quo modo. Primum igitur intuendum est id cui responsuri | |
| sumus, proprium sit eius iudicii an ad causam extra arcessi- | |
| tum. Nam si est proprium, aut negandum aut defendendum | |
| aut transferendum: extra haec in iudiciis fere nihil est. De- | 5.1 |
| precatio quidem, quae est sine ulla specie defensionis, rara | |
| admodum et apud eos solos iudices qui nulla certa pronun- | |
| tiandi forma tenentur. Quamquam illae quoque apud C. Cae- | |
| sarem et triumuiros pro diuersarum partium hominibus | 5 |
| actiones, etiam si precibus utuntur, adhibent tamen patro- | |
| cinia, nisi hoc non fortissime defendentis est, dicere: 'quid | |
| aliud egimus, Tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus?' | |
| Quod si quando apud principem aliumue cui utrum uelit | 6.1 |
| liceat dicendum erit, dignum quidem morte eum pro quo | |
| loquemur, clementi tamen seruandum esse uel talem: pri- | |
| mum omnium non erit res nobis cum aduersario sed cum | |
| iudice, deinde forma deliberatiuae magis materiae quam | 5 |
| iudicialis utemur: suadebimus enim ut laudem humanitatis | |
| potius quam uoluptatem ultionis concupiscat. Apud iudices | 7.1 |
| quidem secundum legem dicturos sententiam de confessis | |
| praecipere ridiculum est. Ergo quae neque negari neque | |
| transferri possunt, utique defendenda sunt, qualiacumque | |
| sunt, aut causa cedendum. Negandi duplicem ostendimus | 5 |
| formam, aut non esse factum aut non hoc esse quod factum | |
| sit. Quae neque defendi neque transferri possunt, utique ne- | |
| ganda, nec solum si finitio potest esse pro nobis, sed etiam | |
| si nuda infitiatio superest. Testes erunt: multa in eos dicere | 8.1 |
| licet; chirographum: de similitudine litterarum disserendum. | |
| Vtique nihil erit peius quam confessio. Vltima est actionis | |
| controuersia, cum defendendi negandiue non est locus [id | |
| est relatio]. Atqui quaedam sunt quae neque negari neque | 9.1 |
| defendi neque transferri possint. 'Adulterii rea est quae cum | |
| anno uidua fuisset enixa est': lis non erit. Quare illud stul- | |
| tissime praecipitur, quod defendi non possit silentio dissimu- | |
| landum, si quidem est id de quo iudex pronuntiaturus est. | 5 |
| At si extra causam sit adductum et tantum coniunctum, | 10.1 |
| malim quidem dicere nihil id ad quaestionem nec esse in iis | |
| morandum et minus esse quam aduersarius dicat, tamen | |
| †uelut huic† simulationi obliuionis ignoscam; debet enim | |
| bonus aduocatus pro rei salute breuem neglegentiae repren- | 5 |
| sionem non pertimescere. | |
| Videndum etiam, simul nobis plura adgredienda sint an | 11.1 |
| amolienda singula. Plura simul inuadimus si aut tam infirma | |
| sunt ut pariter inpelli possint, aut tam molesta ut pedem | |
| conferre cum singulis non expediat: tum enim toto corpore | |
| obnitendum et, ut sic dixerim, derecta fronte pugnandum | 5 |
| est. Interim, si resoluere ex parte diuersa dicta difficilius | 12.1 |
| erit, nostra argumenta cum aduersariorum argumentis con- | |
| feremus, si modo haec ut ualentiora uideantur effici poterit. | |
| Quae uero turba ualebunt, diducenda erunt, ut, quod paulo | |
| ante dixi: 'heres eras et pauper et magna pecunia appella- | 5 |
| baris a creditoribus et offenderas et mutaturum tabulas | |
| testamenti sciebas'. Vrgent uniuersa: at singula quaeque dis- | 13.1 |
| solueris, iam illa flamma, quae magna congerie conualuerat, | |
| diductis quibus alebatur concidet, ut si uel maxima flumina | |
| in riuos <diducantur> qualibet transitum praebent. Itaque | |
| propositio quoque secundum hanc utilitatem accommodabi- | 5 |
| tur, ut ea nunc singula ostendamus, nunc complectamur | |
| uniuersa. Nam interim quod pluribus collegit aduersarius, | 14.1 |
| sat est semel proponere: ut, si multas causas faciendi quod | |
| arguit reo dicet accusator fuisse, nos non enumeratis singulis | |
| semel hoc in totum negemus, quia non quisquis causam | |
| faciendi sceleris habuit et fecerit. Saepius tamen accusatori | 15.1 |
| congerere argumenta, reo dissoluere expediet. | |
| Id autem quod erit ab aduersario dictum quo modo refu- | |
| tari debeat intuendum est. Nam si erit palam falsum, negare | |
| satis est, ut pro Cluentio Cicero eum quem dixerat accusator | 5 |
| epoto poculo concidisse negat eodem die mortuum. Palam | 16.1 |
| etiam contraria et superuacua et stulta reprendere nullius | |
| est artis, ideoque nec rationem eorum nec exempla tradere | |
| necesse est. Id quoque (obscurum uocant) quod secreto et | |
| sine teste aut argumento dicitur factum, satis natura sua | 5 |
| infirmum est (sufficit enim quod aduersarius non probat), | |
| item si ad causam non pertinet. Sed tamen interim oratoris | 17.1 |
| est efficere ut quid aut contrarium esse aut a causa diuersum | |
| aut incredibile aut superuacuum aut nostrae potius causae | |
| uideatur esse coniunctum. Obicitur Oppio quod de militum | |
| cibariis detraxerit: asperum crimen, sed id contrarium osten- | 5 |
| dit Cicero, quia idem accusatores obiecerint Oppio quod is | |
| uoluerit exercitum largiendo corrumpere. Testes in Corne- | 18.1 |
| lium accusator lecti a tribuno codicis pollicetur: facit hoc | |
| Cicero superuacuum, quia ipse fateatur. Petit accusationem | |
| in Verrem Q. Caecilius, quod fuerat quaestor eius: ipsum | |
| Cicero ut pro se uideretur effecit. Cetera quae proponuntur | 19.1 |
| communis locos habent. Aut enim coniectura excutiuntur, | |
| an uera sint, aut finitione, an propria, aut qualitate, an in- | |
| honesta iniqua improba inhumana crudelia et cetera quae ei | |
| generi accidunt. Eaque non modo in propositionibus aut | 20.1 |
| rationibus, sed in toto genere actionis intuenda: an sit cru- | |
| delis, ut Labieni in Rabirium lege perduellionis, inhumana, | |
| ut Tuberonis Ligarium exulem accusantis atque id agentis | |
| ne ei Ceasar ignoscat, superba, ut in Oppium ex epistula | 5 |
| Cottae reum factum: perinde praecipites insidiosae inpo- | |
| tentes deprehenduntur; ex quibus tamen fortissime inuaseris | 21.1 |
| quod est aut omnibus periculosum (ut dicit Cicero pro Tullio: | |
| 'quis hoc statuit umquam, aut cui concedi sine summo om- | |
| nium periculo potest, ut eum iure potuerit occidere a quo | |
| metuisse se dicat ne ipse posterius occideretur?') aut ipsis | 5 |
| iudicibus, ut pro Oppio monet pluribus ne illud actionis | |
| genus in equestrem ordinem admittant. Nonnumquam | 22.1 |
| tamen quaedam bene et contemnuntur uel tamquam leuia | |
| uel tamquam ad causam nihil pertinentia. Multis hoc locis | |
| facit Cicero. Et haec simulatio interim huc usque procedit | |
| ut quae dicendo refutare non possumus quasi fastidiendo | 5 |
| calcemus. | |
| Quoniam uero maxima pars eorum similibus constat, ri- | 23.1 |
| mandum erit diligentissime quid sit in quoque quod adsumi- | |
| tur dissimile. In iure facile deprenditur: est enim scriptum | |
| de rebus utique diuersis, tantoque magis ipsarum rerum | |
| differentia potest esse manifesta. Illas uero similitudines | 5 |
| quae ducuntur ex mutis animalibus aut inanimis facile est | |
| eludere. Exempla rerum uarie tractanda sunt, si nocebunt: | 24.1 |
| quae si uetera erunt, fabulosa dicere licebit, si indubia, | |
| maxime quidem dissimilia; neque enim fieri potest ut paria | |
| sint omnia, ut, si Nasica post occisum Ti. Gracchum defen- | |
| datur exemplo Ahalae a quo Maelius est interfectus, Mae- | 5 |
| lium regni adfectatorem fuisse, a Graccho leges modo latas | |
| esse popularis, Ahalam magistrum equitum fuisse, Nasicam | |
| priuatum esse dicatur. Si defecerint omnia, tum uidendum | |
| erit an optineri possit ne illud quidem recte factum. Quod | |
| de exemplis, idem etiam de iudicatis obseruandum. | 10 |
| Quod autem posui, referre quo quidque accusator modo | 25.1 |
| dixerit, huc pertinet ut, si est minus efficaciter elocutus, ipsa | |
| eius uerba ponantur: si acri et uehementi fuerit usus | |
| oratione, eandem rem nostris uerbis mitioribus proferamus, | |
| ut Cicero de Cornelio: 'codicem attigit', et protinus cum | 26.1 |
| quadam defensione, ut, si pro luxurioso dicendum sit: | |
| 'obiecta est paulo liberalior uita'. Sic et pro sordido parcum, | |
| pro maledico liberum dicere licebit. Vtique numquam | 27.1 |
| committendum est ut aduersariorum dicta cum sua con- | |
| firmatione referamus, aut etiam loci alicuius executione | |
| adiuuemus, nisi cum eludenda erunt: 'apud exercitum mihi | |
| fueris', inquit, 'tot annis forum non attigeris, afueris tam diu, | 5 |
| et, cum tam longo interuallo ueneris, cum his qui in foro | |
| habitarunt de dignitate contendas?' Praeterea in contra- | 28.1 |
| dictionibus interim totum crimen exponitur, ut Cicero pro | |
| Scauro circa Bostarem facit ueluti orationem diuersae partis | |
| imitatus, aut pluribus propositionibus iunctis (ut pro Vareno: | |
| 'cum iter per agros et loca sola faceret cum Pompuleno, in | 5 |
| familiam Ancharianam incidisse dixerunt, deinde Pompule- | |
| num occisum esse, ilico Varenum uinctum adseruatum dum | |
| hic ostenderet quid de eo fieri uellet'): quod prodest utique | |
| si erit incredibilis rei ordo et ipsa expositione fidem perdi- | |
| turus; interim per partes dissoluitur quod contextu nocet, | 10 |
| et plerumque id est tutius. Quaedam contradictiones natura | |
| sunt singulae: id exemplis non eget. | |
| Communia bene adprenduntur non tantum quia utriusque | 29.1 |
| sunt partis, sed quia plus prosunt respondenti. Neque enim | |
| pigebit, quod saepe monui, referre: commune qui prior dicit, | |
| contrarium facit; est enim contrarium quo aduersarius bene | 30.1 |
| uti potest: 'At enim non ueri simile est tantum scelus M. | |
| Cottam esse commentum. Quid? hoc ueri simile est, tantum | |
| scelus Oppium esse conatum?' Artificis autem est inuenire in | |
| actione aduersarii quae inter semet ipsa pugnent aut pugnare | 5 |
| uideantur, quae aliquando ex rebus ipsis manifesta sunt, | |
| ut in causa Caeliana Clodia aurum se Caelio commodasse | |
| dicit, quod signum magnae familiaritatis est, uenenum sibi | |
| paratum, quod summi odii argumentum est. Tubero Ligari- | 31.1 |
| um accusat quod is in Africa fuerit, et queritur quod ab eo | |
| ipse in Africam non sit admissus. Aliquando uero praebet | |
| eius rei occasionem minus considerata ex aduerso dicentis | |
| oratio: quod accidit praecipue cupidis sententiarum, ut ducti | 5 |
| occasione dicendi non respiciant quid dixerint, dum locum | |
| praesentem, non totam causam intuentur. Quid tam uideri | 32.1 |
| potest contra Cluentium quam censoria nota? Quid tam | |
| contra eundem quam filium ab Egnatio corrupti iudicii, quo | |
| Cluentius Oppianicum circumuenisset, crimine exheredatum? | |
| At haec Cicero pugnare inuicem ostendit: 'Sed tu, Atti, con- | 33.1 |
| sideres, censeo, diligenter utrum censorium iudicium graue | |
| uelis esse an Egnati. Si Egnati, leue est quod censores de | |
| ceteris subscripserunt; ipsum enim Gnaeum Egnatium, | |
| quem tu grauem esse uis, ex senatu eiecerunt. Sin autem | 5 |
| censorum, hunc Egnatium, quem pater censoria subscriptione | |
| exheredauit, censores in senatu, cum patrem eiecissent, | |
| retinuerunt'. Illa magis uitiose dicuntur quam acute repren- | 34.1 |
| duntur, argumentum dubium pro necessario, controuersum | |
| pro confesso, commune pluribus pro proprio, uulgare, super- | |
| uacuum, stultum, contra fidem. Nam et illa accidunt parum | |
| cautis, ut crimen augeant quod probandum est, de facto | 5 |
| disputent cum de auctore quaeratur, inpossibilia adgredian- | |
| tur, pro effectis relinquant uixdum inchoata, de homine | |
| dicere quam de causa malint, hominum uitia rebus adsignent | 35.1 |
| (ut si quis decemuiratum accuset, non Appium), manifestis | |
| repugnent, dicant quod aliter accipi possit, summam quae- | |
| stionis non intueantur, non ad proposita respondeant: quod | |
| unum aliquando recipi potest, cum mala causa adhibitis ex- | 5 |
| trinsecus remediis tuenda est, ut cum peculatus reus Verres | |
| fortiter et industrie tuitus contra piratas Siciliam dicitur. | |
| Eadem aduersus contradictiones nobis oppositas prae- | 36.1 |
| cepta sunt, hoc tamen amplius, quod circa eas multi duobus | |
| uitiis diuersis laborant. Nam quidam etiam <in> foro | |
| tamquam rem molestam et odiosam praetereunt, et iis | |
| plerumque quae composita domo attulerunt contenti sine | 5 |
| aduersario dicunt, et scilicet multo magis in scholis, in quibus | |
| non solum contradictiones omittuntur, uerum etiam materiae | |
| ipsae sic plerumque finguntur ut nihil dici pro parte altera | |
| possit. Alii diligentia lapsi uerbis etiam uel sententiolis omni- | 37.1 |
| bus respondendum putant, quod est et infinitum et super- | |
| uacuum; non enim causa reprenditur, sed actor, quem ego | |
| semper uideri malim disertum, ut, si dixerit quod rei prosit, | |
| ingenii credatur laus esse, non causae, si forte quod laedat, | 5 |
| causae, non ingeni culpa. Itaque illae reprensiones, ut ob- | 38.1 |
| scuritatis, qualis in Rullum est, infantiae in dicendo, qualis | |
| in Pisonem, inscitiae rerum uerborumque et insulsitatis | |
| etiam, qualis in Antonium est, animo dantur et iustis odiis, | |
| suntque utiles ad conciliandum iis quos inuisos facere | 5 |
| uolueris odium. Alia respondendi patronis ratio est: aliquando | 39.1 |
| tamen eorum non oratio modo sed uita etiam, uultus denique | |
| incessus habitus recte incusari solet, ut aduersus Quintium | |
| Cicero non haec solum sed ipsam etiam praetextam | |
| demissam ad talos insectatus est; presserat enim turbulentis | 5 |
| contionibus Cluentium Quintius. Nonnumquam eleuandae | 40.1 |
| inuidiae gratia quae asperius dicta sunt eluduntur, ut a | |
| Cicerone Triarius. Nam cum Scauri columnas per urbem | |
| plaustris uectas esse dixisset: 'ego porro' inquit 'qui Albanas | |
| habeo columnas clitellis eas adportaui'. Et magis hoc in | 5 |
| accusatores concessum est, quibus conuiciari aliquando | |
| patrocinii fides cogit. Illa uero aduersus omnis et recepta et | 41.1 |
| non inhumana conquestio, si callide quid tacuisse breuiasse | |
| obscurasse distulisse dicuntur. Defensionis quoque per- | 42.1 |
| mutatio reprenditur saepe, ut Attius aduersus Cluentium, | |
| Aeschines aduersus Ctesiphontem facit, cum ille Ciceronem | |
| lege usurum modo, hic minime de lege dicturum Demo- | |
| sthenen queritur. | 5 |
| Declamatores uero in primis sunt admonendi ne contra- | |
| dictiones eas ponant quibus facillime responderi possit, neu | |
| sibi stultum aduersarium fingant. Facimus autem (quod | |
| maxime uberes loci popularesque sententiae nascuntur | |
| materiam dicendi nobis quod uolumus ducentibus) ut non | 10 |
| sit ille inutilis uersus: | |
| 'non male respondit, male enim prior ille rogarat'. | |
| Fallet haec nos in foro consuetudo, ubi aduersario, non ipsi | 43.1 |
| nobis respondebimus. Aiunt Accium interrogatum cur | |
| causas non ageret cum apud eum in tragoediis tanta uis esset | |
| hanc reddidisse rationem, quod illic ea dicerentur quae ipse | |
| uellet, in foro dicturi aduersarii essent quae minime uellet. | 5 |
| Ridiculum est ergo, in exercitationibus quae foro praeparant, | 44.1 |
| prius cogitare quid responderi quam quid ex diuerso dici | |
| possit. Et bonus praeceptor non minus laudare discipulum | |
| debet si quid pro diuersa quam si quid pro sua parte acriter | |
| excogitauit. Rursus est aliud in scholis permittendum sem- | 45.1 |
| per, in foro rarum. Nam loco a petitore primo contradictione | |
| uti qui possumus ubi uera res agitur, cum aduersarius adhuc | |
| nihil dixerit? Incidunt tamen plerique in hoc uitium uel | 46.1 |
| consuetudine declamatoria uel etiam cupiditate dicendi, | |
| dantque de se respondentibus uenustissimos lusus, cum | |
| modo se uero nihil dixisse neque tam stulte dicturos, modo | |
| bene admonitos ab aduersario et agere gratias quod adiuti | 5 |
| sint iocantur, frequentissime uero, id quod firmissimum est, | |
| numquam iis responsurum aduersarium fuisse quae pro- | |
| posita non essent nisi illa sciret uera esse et ad fatendum | |
| conscientia esset inpulsus, ut pro Cluentio Cicero: 'Nam hoc | 47.1 |
| persaepe dixisti, tibi sic renuntiari me habere in animo | |
| causam hanc praesidio legis defendere. Itane est? Ab amicis | |
| inprudentes uidelicet prodimur, et est nescio quis de | |
| iis quos amicos nobis arbitramur qui nostra consilia ad ad- | 5 |
| uersarium deferat. Quisnam hoc tibi renuntiauit? Quis | |
| tam improbus fuit? Cui ego autem narraui? Nemo, ut | |
| opinor, in culpa est: nimirum tibi istud lex ipsa renuntiauit'. | |
| At quidam contradictione non contenti totos etiam locos | 48.1 |
| explicant: scire se hoc dicturos aduersarios et ita prosecu- | |
| turos. Quod factum uenuste nostris temporibus elusit Vibius | |
| Crispus, uir ingenii iucundi et elegantis: 'ego uero' inquit | |
| 'ista non dico; quid enim attinet illa bis dici?' Nonnumquam | 49.1 |
| tamen aliquid simile contradictioni poni potest, si quid ab | |
| aduersario testationibus comprensum in aduocationibus iac- | |
| tatum <est> (respondebimus enim rei ab illis dictae, non a | |
| nobis excogitatae) aut si id genus erit causae ut proponere | 5 |
| possimus certa extra quae dici nihil possit, ut, cum res fur- | |
| tiua in domo deprensa sit, dicat necesse est reus aut se | |
| ignorante inlatam aut depositam apud se aut donatam sibi: | |
| quibus omnibus, etiam si proposita non sunt, responderi | |
| potest. At in scholis recte et narrabimus et contradictionibus | 50.1 |
| occurremus, ut in utrumque locum, id est primum et secun- | |
| dum, simul exerceamur. Quod nisi fecerimus, numquam | |
| utemur contradictione; non enim erit cui respondeamus. | |
| Est et illud uitium nimium solliciti et circa omnia mo- | 51.1 |
| menta luctantis; suspectam enim facit iudici causam, et fre- | |
| quenter quae statim dicta omnem dubitationem sustulissent | |
| dilata ipsis praeparationibus fidem perdunt, quia patronus | |
| et aliis crediderit opus fuisse. Fiduciam igitur orator prae se | 5 |
| ferat, semperque ita dicat tamquam de causa optime sentiat. | |
| Quod sicut omnia in Cicerone praecipuum est. Nam | 52.1 |
| illa summa cura securitatis est similis, tantaque in oratione | |
| auctoritas ut probationis locum optineat, dubitare nobis | |
| non audentibus. Porro qui scierit quid pars aduersa, quid | |
| nostra habeat ualentissimum, facile iudicabit quibus maxime | 5 |
| rebus uel occurrendum sit uel instandum. | |
| Ordo quidem in parte nulla minus adfert laboris. Nam si | 53.1 |
| agimus, nostra confirmanda sunt primum, tum quae nostris | |
| opponuntur refutanda: si respondemus, prius incipiendum | |
| a refutatione. Nascuntur autem ex iis quae contradictioni | 54.1 |
| opposuimus aliae contradictiones, euntque interim longius: | |
| ut gladiatorum manus quae secundae uocantur fiunt et | |
| tertiae si prima ad euocandum aduersarii ictum prolata erat, | |
| et quartae si geminata captatio est, ut bis cauere, bis repe- | 5 |
| tere oportuerit. Quae ratio et ultra ducit. Sed illam etiam | 55.1 |
| quam supra ostendi simplicem ex adfectibus atque ex adfir- | |
| matione sola probationem recipit refutatio, qualis est illa | |
| Scauri de qua supra dixi, quin nescio an etiam frequentior | |
| ubi quid negatur. Videndum praecipue utrique parti ubi sit | 5 |
| rei summa; nam fere accidit ut in causis multa dicantur, de | |
| paucis iudicetur. | |
| In his probandi refutandique ratio est, sed adiuuanda | 56.1 |
| uiribus dicentis et adornanda. Quamlibet enim sint ad docen- | |
| dum quod uolumus accommodata, ieiuna tamen erunt et | |
| infirma nisi maiore quodam oratoris spiritu implentur. Quare | 57.1 |
| et illi communes loci de testibus, de tabulis, de argumentis | |
| aliisque similibus magnam uim animis iudicum adferunt, et | |
| hi proprii quibus factum quodque laudamus aut contra, ius- | |
| tum uel iniustum docemus, maius aut minus, asperius aut | 5 |
| mitius. Ex his autem alii ad comparationem singulorum | |
| argumentorum faciunt, alii ad plurium, alii ad totius causae | |
| inclinationem. Ex quibus sunt qui praeparent animum | 58.1 |
| iudicis, sunt qui confirment. Sed praeparatio quoque aut | |
| confirmatio aliquando totius causae est, aliquando partium, | |
| et proinde ut cuique conueniunt subicienda. Ideoque miror | 59.1 |
| inter duos diuersarum sectarum uelut duces non mediocri | |
| contentione quaesitum singulisne quaestionibus subiciendi | |
| essent loci, ut Theodoro placet, an prius docendus iudex | |
| quam mouendus, ut praecipit Apollodorus, tamquam perierit | 5 |
| haec ratio media et nihil cum ipsius causae utilitate sit deli- | |
| berandum. Haec praecipiunt qui ipsi non dicunt in foro, ut | |
| artes a securis otiosisque compositae ipsa pugnae necessitate | |
| turbentur. Namque omnes fere qui legem dicendi quasi | 60.1 |
| quaedam mysteria tradiderunt, certis non inueniendorum | |
| modo argumentorum locis sed concludendorum quoque nos | |
| praeceptis alligauerunt: de quibus breuissime praelocutus, | |
| quid ipse sentiam, id est quid clarissimos oratores fecisse | 5 |
| uideam, non tacebo. |