| Haec fere de probatione uel ab aliis tradita uel usu | 5.12.1.1 |
| percepta in hoc tempus sciebam. Neque mihi fiducia est ut | |
| ea sola esse contendam, quin immo hortor ad quaerendum | |
| et inueniri posse fateor: quae tamen adiecta fuerint, non | |
| multum ab his abhorrebunt. Nunc breuiter quem ad modum | 5 |
| sit utendum eis subiungam. | |
| Traditum fere est argumentum oportere esse confessum; | 2.1 |
| dubiis enim probari dubia qui possunt? Quaedam tamen | |
| quae in alterius rei probationem ducimus ipsa probanda | |
| sunt. 'Occidisti uirum; eras enim adultera'. Prius de adul- | |
| terio conuincendum est, ut, cum id coeperit esse pro certo, | 5 |
| fiat incerti argumentum. 'Spiculum tuum in corpore occisi | |
| inuentum est'. Negat suum: ut probationi prosit, proban- | |
| dum est. Illud hoc loco monere inter necessaria est, nulla | 3.1 |
| esse firmiora quam quae ex dubiis facta sunt certa. 'Caedes | |
| a te commissa est: cruentam uestem habuisti' non est tam | |
| graue argumentum si fatetur quam si conuincitur. Nam si | |
| fatetur, multis ex causis potuit cruenta esse uestis: si negat, | 5 |
| hic causae cardinem ponit, in quo si uictus fuerit etiam in | |
| sequentibus ruit. Non enim uidetur in negando mentiturus | |
| fuisse nisi desperasset id posse defendi si confiteretur. | |
| Firmissimis argumentorum singulis instandum, infirmiora | 4.1 |
| congreganda sunt, quia illa per se fortia non oportet circum- | |
| stantibus obscurare, ut qualia sunt appareant, haec inbecilla | |
| natura mutuo auxilio sustinentur. Ita quae non possunt | 5.1 |
| ualere quia magna sunt ualebunt quia multa sunt, †utique | |
| uero† ad eiusdem rei probationem omnia spectant. Vt, si | |
| quis hereditatis gratia hominem occidisse dicatur: 'heredi- | |
| tatem sperabas et magnam hereditatem, et pauper eras et | 5 |
| tum maxime a creditoribus appellabaris, et offenderas eum | |
| cuius heres eras, et mutaturum tabulas sciebas': singula | |
| leuia sunt et communia, uniuersa uero nocent, etiam si non | |
| ut fulmine, tamen ut grandine. | |
| Quaedam argumenta ponere satis non est: adiuuanda | 6.1 |
| sunt; ut 'cupiditas causa sceleris fuit': quae sit uis eius; 'ira': | |
| quantum efficiat in animis hominum talis adfectio. Ita et fir- | |
| miora erunt ipsa et plus habebunt decoris si non nudos et | |
| uelut carne spoliatos artus ostenderint. Multum etiam refert, | 7.1 |
| si argumento nitemur odii, utrum hoc ex inuidia sit an ex | |
| iniuria an ex ambitu, uetus an nouum, aduersus inferiorem | |
| parem superiorem, alienum propincum. Suos habent omnia | |
| ista tractatus, et ad utilitatem partis eius quam tuemur | 5 |
| referenda sunt. Nec tamen omnibus semper quae inueneri- | 8.1 |
| mus argumentis onerandus est iudex, quia et taedium ad- | |
| ferunt et fidem detrahunt. Neque enim potest iudex credere | |
| satis esse ea potentia quae non putamus ipsi sufficere qui | |
| diximus. In rebus uero apertis argumentari tam sit stultum | 5 |
| quam in clarissimum solem mortale lumen inferre. | |
| His quidam probationes adiciunt, quas παθητικάς uocant, | 9.1 |
| ductas ex adfectibus. Atque Aristoteles quidem potentissi- | |
| mum putat ex eo qui dicit, si sit uir bonus: quod ut optimum | |
| est, ita longe quidem sed sequitur tamen 'uideri'. Inde enim | 10.1 |
| illa nobilis Scauri defensio: 'Q. Varius Sucronensis ait | |
| Aemilium Scaurum rem publicam populi Romani pro- | |
| didisse: Aemilius Scaurus negat'. Cui simile quiddam fecisse | |
| Iphicrates dicitur, qui cum Aristophontem, quo accusante | 5 |
| similis criminis reus erat, interrogasset an is accepta pecunia | |
| rem publicam proditurus esset isque id negasset, 'quod | 11.1 |
| igitur' inquit 'tu non fecisses, ego feci?' Intuendum autem et | |
| qui sit apud quem dicimus, et id quod illi maxime probabile | |
| uideatur requirendum: qua de re locuti sumus in prohoemii | |
| et suasoriae praeceptis. Altera ex adfirmatione probatio est: | 12.1 |
| 'ego hoc feci!', 'tu mihi hoc dixisti!' et 'o facinus indignum!', | |
| similia; quae non debent quidem deesse orationi, et si desunt | |
| multum nocent, non tamen habenda sunt inter magna prae- | |
| sidia, cum hoc in eadem causa fieri ex utraque parte similiter | 5 |
| possit. Illae firmiores ex sua cuique persona probationes | 13.1 |
| quae credibilem rationem subiectam habent: ut uulneratus | |
| aut filio orbatus non fuerit alium accusaturus quam nocen- | |
| tem, quando, si negotium innocenti facit, liberet eum noxa | |
| qui admiserit. Hinc et patres aduersus liberos et aduersus | 5 |
| suos quisque necessarios auctoritatem petunt. | |
| Quaesitum etiam potentissima argumenta primone po- | 14.1 |
| nenda sint loco, ut occupent animos, an summo, ut inde | |
| dimittant, an partita primo summoque, ut Homerica dispo- | |
| sitione in medio sint infirma †aut animis† crescant. Quae | |
| prout ratio causae cuiusque postulabit ordinabuntur, uno | 5 |
| (ut ego censeo) excepto, ne a potentissimis ad leuissima | |
| decrescat oratio. | |
| Ego haec breuiter demonstrasse contentus, ita posui ut | 15.1 |
| locos ipsos et genera quam possem apertissime ostenderem: | |
| quidam executi sunt uerbosius, quibus placuit, proposita | |
| locorum communium materia, quo quaeque res modo dici | |
| posset ostendere; sed mihi superuacuum uidebatur. Nam et | 16.1 |
| fere apparet quid in iniuriam, quid in auaritiam, quid in | |
| testem inimicum, quid <in> potentes amicos dicendum sit, | |
| et de omnibus his omnia dicere infinitum est, tam hercule | |
| quam si controuersiarum quae sunt quaeque futurae sunt | 5 |
| quaestiones argumenta sententias tradere uelim. Ipsas autem | 17.1 |
| argumentorum uelut sedes non me quidem omnis ostendisse | |
| confido, plurimas tamen. | |
| Quod eo diligentius faciendum fuit quia declamationes, | |
| quibus ad pugnam forensem uelut praepilatis exerceri sole- | 5 |
| bamus, olim iam ab illa uera imagine orandi recesserunt, | |
| atque ad solam compositae uoluptatem neruis carent, non | |
| alio medius fidius uitio dicentium quam quo mancipiorum | |
| negotiatores formae puerorum uirilitate excisa lenocinantur. | |
| Nam ut illi robur ac lacertos barbamque ante omnia et alia | 18.1 |
| quae natura proprie maribus dedit parum existimant decora, | |
| quaeque fortia, si liceret, forent ut dura molliunt: ita nos | |
| habitum ipsum orationis uirilem et illam uim stricte robuste- | |
| que dicendi tenera quadam elocutionis cute operimus et, | 5 |
| dum leuia sint ac nitida, quantum ualeant nihil interesse | |
| arbitramur. Sed mihi naturam intuenti nemo non uir spa- | 19.1 |
| done formosior erit, nec tam auersa umquam uidebitur ab | |
| opere suo prouidentia ut debilitas inter optima inuenta sit, nec | |
| id ferro speciosum fieri putabo quod si nasceretur monstrum | |
| erat. Libidinem iuuet ipsum effeminati sexus mendacium, | 5 |
| numquam tamen hoc continget malis moribus regnum, ut si | |
| qua pretiosa fecit fecerit et bona. Quapropter eloquen- | 20.1 |
| tiam, licet hanc (ut sentio enim, dicam) libidinosam resupina | |
| uoluptate auditoria probent, nullam esse existimabo quae | |
| ne minimum quidem in se indicium masculi et incorrupti, | |
| ne dicam grauis et sancti, uiri ostentet. An uero statuarum | 21.1 |
| artifices pictoresque clarissimi, cum corpora quam specio- | |
| sissima fingendo pingendoue efficere cuperent, numquam in | |
| hunc ceciderunt errorem, ut Bagoam aut Megabuxum ali- | |
| quem in exemplum operis sumerent sibi, sed doryphoron | 5 |
| illum aptum uel militiae uel palaestrae, aliorum quoque | |
| iuuenum bellicorum et athletarum corpora decora uere | |
| existimarunt: nos qui oratorem studemus effingere non arma | |
| sed tympana eloquentiae demus? Igitur et ille quem insti- | 22.1 |
| tuimus adulescens quam maxime potest componat se ad | |
| imitationem ueritatis, initurusque frequenter forensium cer- | |
| taminum pugnam iam in schola uictoriam spectet, et ferire | |
| uitalia ac tueri sciat, et praeceptor id maxime exigat, inuen- | 5 |
| tum praecipue probet. Nam ut ad peiora iuuenes laude | |
| ducuntur, ita laudati in bonis manent. Nunc illud mali est, | 23.1 |
| quod necessaria plerumque silentio transeunt, nec in dicendo | |
| uidetur inter bona utilitas. Sed haec et in alio nobis tractata | |
| sunt opere et in hoc saepe repetenda: nunc ad ordinem in- | |
| ceptum. | 5 |