| Tertium genus, ex iis quae extrinsecus adducuntur in | 5.11.1.1 |
| causam, Graeci uocant παράδειγμα, quo nomine et generaliter | |
| usi sunt in omni similium adpositione et specialiter in iis | |
| quae rerum gestarum auctoritate nituntur. Nostri fere | |
| similitudinem uocare maluerunt quod ab illis parabole dici- | 5 |
| tur, hoc alterum exemplum, quamquam et hoc simile est, | |
| illud exemplum. Nos, quo facilius propositum explicemus, | 2.1 |
| utrumque παράδειγμα esse credamus et ipsi appellemus exem- | |
| plum. Nec uereor ne uidear repugnare Ciceroni, quam- | |
| quam conlationem separat ab exemplo. Nam idem omnem | |
| argumentationem diuidit in duas partes, inductionem et | 5 |
| ratiocinationem, ut plerique Graecorum in παραδείγματα et | |
| ἐπιχειρήματα, dixeruntque παράδειγμα ῥητορικὴν ἐπαγωγήν. | |
| Nam illa, qua plurimum est Socrates usus, hanc habuit uiam, | 3.1 |
| <ut>, cum plura interrogasset quae fateri aduersario necesse | |
| esset, nouissime id de quo quaerebatur inferret ut simile | |
| concessis. [Id est inductio.] Hoc in oratione fieri non potest, | |
| sed quod illic interrogatur, hic fere sumitur. Sit igitur illa | 4.1 |
| interrogatio talis: 'Quod est pomum generosissimum? Nonne | |
| quod optimum?' Concedetur. 'Quid? equus qui generosissi- | |
| mus? Nonne qui optimus?' Et plura in eundum modum. | |
| Deinde, cuius rei gratia rogatum est: 'quid? homo nonne is | 5 |
| generosissimus qui optimus?' Fatendum erit. Hoc in tes- | 5.1 |
| tium interrogatione ualet plurimum, in oratione perpetua | |
| dissimile est: aut enim sibi ipse respondet orator: 'Quod | |
| pomum generosissimum? Puto quod optimum. Et equus? | |
| Qui uelocissimus. Ita hominum non qui claritate nascendi, | 5 |
| sed qui uirtute maxime excellet' * | |
| Omnia igitur ex hoc genere sumpta necesse est aut similia | |
| esse aut dissimilia aut contraria. Similitudo adsumitur in- | |
| terim et ad orationis ornatum; sed illa cum res exiget, nunc | |
| ea quae ad probationem pertinent exequar. Potentissimum | 6.1 |
| autem est inter ea quae sunt huius generis quod proprie | |
| uocamus exemplum, id est rei gestae aut ut gestae utilis ad | |
| persuadendum id quod intenderis commemoratio. Intuen- | |
| dum igitur est totum simile sit an ex parte, ut aut omnia ex | 5 |
| eo sumamus aut quae utilia erunt. Simile est: 'iure occisus | |
| est Saturninus sicut Gracchi'. Dissimile: 'Brutus occidit | 7.1 |
| liberos proditionem molientis, Manlius uirtutem filii morte | |
| multauit'. Contrarium: 'Marcellus ornamenta Syracusanis | |
| hostibus restituit, Verres eadem sociis abstulit'. Et proban- | |
| dorum et culpandorum ex his confirmatio eosdem gradus | 5 |
| habet. Etiam in iis quae futura dicemus utilis similium | 8.1 |
| admonitio est, ut si quis dicens Dionysium idcirco petere | |
| custodes salutis suae ut eorum adiutus armis tyrannidem | |
| occupet, hoc referat exemplum, eadem ratione Pisistratum | |
| ad dominationem peruenisse. | 5 |
| Sed ut sunt exempla interim tota similia, ut hoc proxi- | 9.1 |
| mum, sic interim ex maioribus ad minora, ex minoribus ad | |
| maiora ducuntur. 'Si propter matrimonia uiolata urbes euer- | |
| sae sunt, quid fieri adultero par est?' 'Tibicines, cum ab urbe | |
| discessissent, publice reuocati sunt: quanto magis principes | 5 |
| ciuitatis uiri et bene de re publica meriti, cum inuidiae ces- | |
| serint, ab exilio reducendi!' Ad exhortationem uero prae- | 10.1 |
| cipue ualent inparia. Admirabilior in femina quam in uiro | |
| uirtus. Quare, si ad fortiter faciendum accendatur aliquis, | |
| non tantum adferent momenti Horatius et Torquatus quan- | |
| tum illa mulier cuius manu Pyrrhus est interfectus, et ad | 5 |
| moriendum non tam Cato et Scipio quam Lucretia: quod | |
| ipsum est ex maioribus ad minora. Singula igitur horum | 11.1 |
| generum ex Cicerone (nam unde potius?) exempla pona- | |
| mus. Simile est hoc pro Murena: 'etenim mihi ipsi accidit ut | |
| cum duobus patriciis, altero improbissimo <atque audacis- | |
| simo>, altero modestissimo atque optimo uiro, peterem: | 5 |
| superaui tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam'. Maius | 12.1 |
| minoris pro Milone: 'Negant intueri lucem esse fas ei qui a | |
| se hominem occisum esse fateatur. In qua tandem urbe hoc | |
| homines stultissimi disputant? Nempe in ea quae primum | |
| iudicium de capite uidit M. Horati, fortissimi uiri, qui non- | 5 |
| dum libera ciuitate tamen populi Romani comitiis liberatus | |
| est, cum sua manu sororem esse interfectam fateretur'. | |
| Minus maioris: 'occidi, occidi, non Spurium Maelium, qui | |
| annona leuanda iacturisque rei familiaris, quia nimis | |
| amplecti plebem uidebatur, in suspicionem incidit regni | 10 |
| adpetendi' et cetera, deinde: 'sed eum (auderet enim dicere, | |
| cum patriam periculo liberasset) cuius nefandum adulterium | |
| in puluinaribus', et totus in Clodium locus. | |
| Dissimile pluris casus habet. Fit enim genere modo tempore | 13.1 |
| loco ceteris, per quae fere omnia Cicero praeiudicia quae de | |
| Cluentio uidebantur facta subuertit: contrario uero exemplo | |
| censoriam notam, laudando censorem Africanum, qui eum | |
| quem peierasse conceptis uerbis palam dixisset, testimonium | 5 |
| etiam pollicitus si quis contra diceret, nullo accusante tradu- | |
| cere equum passus esset: quae quia erant longiora non suis | |
| uerbis exposui. Breue autem apud Vergilium contrarii | 14.1 |
| exemplum est: | |
| 'at non ille, satum quo te mentiris, Achilles | |
| talis in hoste fuit Priamo.' | |
| Quaedam autem ex iis quae gesta sunt tota narrabimus, ut | 15.1 |
| Cicero pro Milone: 'pudicitiam cum eriperet militi tribunus | |
| militaris in exercitu C. Mari, propincus eius imperatoris, in- | |
| terfectus ab eo est cui uim adferebat: facere enim probus | |
| adulescens periculose quam perpeti turpiter maluit: atque | 5 |
| hunc ille summus uir scelere solutum periculo liberauit'; | |
| quaedam significare satis erit, ut idem ac pro eodem: 'neque | 16.1 |
| enim posset Ahala ille Seruilius aut P. Nasica aut L. Opimius | |
| aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos in- | |
| terfici nefas esset'. Haec ita dicentur prout nota erunt uel | |
| utilitas causae aut decor postulabit. | 5 |
| Eadem ratio est eorum quae ex poeticis fabulis ducuntur, | 17.1 |
| nisi quod iis minus adfirmationis adhibetur: cuius usus qualis | |
| esse deberet, idem optimus auctor ac magister eloquentiae | |
| ostendit. Nam huius quoque generis eadem in oratione re- | 18.1 |
| perietur exemplum: 'itaque hoc, iudices, non sine causa | |
| etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodide- | |
| runt, eum qui patris ulciscendi causa matrem necauisset, | |
| uariatis hominum sententiis, non solum diuina sed sapientis- | 5 |
| simae deae sententia liberatum'. Illae quoque fabellae quae, | 19.1 |
| etiam si originem non ab Aesopo acceperunt (nam uidetur | |
| earum primus auctor Hesiodus), nomine tamen Aesopi | |
| maxime celebrantur, ducere animos solent praecipue rusti- | |
| corum et imperitorum, qui et simplicius quae ficta sunt | 5 |
| audiunt, et capti uoluptate facile iis quibus delectantur con- | |
| sentiunt: si quidem et Menenius Agrippa plebem cum patri- | |
| bus in gratiam traditur reduxisse nota illa de membris | |
| humanis aduersus uentrem discordantibus fabula, et Hora- | 20.1 |
| tius ne in poemate quidem humilem generis huius usum | |
| putauit in illis uersibus: | |
| 'quod dixit uulpes aegroto cauta leoni'. | |
| Αἶνον Graeci uocant et αἰσωπείους, ut dixi, λόγους et λιβυ- | 5 |
| κούς, nostrorum quidam, non sane recepto in usum nomine, | |
| apologationem. Cui confine est παροιμίας genus illud quod | 21.1 |
| est uelut fabella breuior et per allegorian accipitur: 'non | |
| nostrum' inquit 'onus: bos clitellas'. | |
| Proximas exemplo uires habet similitudo, praecipueque | 22.1 |
| illa quae ducitur citra ullam tralationum mixturam ex rebus | |
| paene paribus: 'ut qui accipere in campo consuerunt iis can- | |
| didatis quorum nummos suppressos esse putant inimicissimi | |
| solent esse: sic eius modi iudices infesti tum reo uenerant.' | 5 |
| Nam parabole, quam Cicero conlationem uocat, longius res | 23.1 |
| quae comparentur repetere solet. Nec hominum modo inter | |
| se opera similia spectantur (ut Cicero pro Murena facit: | |
| 'quod si e portu soluentibus qui iam in portum ex alto in- | |
| uehuntur praecipere summo studio solent et tempestatum | 5 |
| rationem et praedonum et locorum, quod natura adfert ut iis | |
| faueamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus | |
| ingrediantur: quo tandem me animo esse oportet, prope iam | |
| ex magna iactatione terram uidentem, in hunc, cui uideo | |
| maximas tempestates esse subeundas?') sed et a mutis atque | 10 |
| etiam inanimis interim * huius modi ducitur. Et quoniam | 24.1 |
| similium alia facies in alia ratione, admonendum est rarius | |
| esse in oratione illud genus, quod εἰκόνα Graeci uocant, quo | |
| exprimitur rerum aut personarum imago,—ut Cassius: | |
| 'quis istam faciem planipedis senis torquens?'— | 5 |
| quam id quo probabilius fit quod intendimus: ut, si animum | |
| dicas excolendum, similitudine utaris terrae, quae neglecta | |
| sentes ac dumos, culta fructus creat: aut, si ad curam rei | |
| publicae horteris, ostendas apes etiam formicasque, non | |
| modo muta sed etiam parua animalia, in commune tamen | 10 |
| laborare. Ex hoc genere dictum illud est Ciceronis: 'ut cor- | 25.1 |
| pora nostra sine mente, ita ciuitas sine lege suis partibus, ut | |
| neruis ac sanguine et membris, uti non potest'. Sed ut hac | |
| corporis humani pro Cluentio, ita pro Cornelio equorum, pro | |
| Archia saxorum quoque usus est similitudine. Illa, ut dixi, | 26.1 |
| propiora: 'ut remiges sine gubernatore, sic milites sine im- | |
| peratore nihil ualere'. Solent tamen fallere similitudinum | |
| species, ideoque adhibendum est eis iudicium. Neque enim | |
| ut nauis utilior noua quam uetus, sic amicitia, uel ut lau- | 5 |
| danda quae pecuniam suam pluribus largitur, ita quae for- | |
| mam. Verba sunt in his similia uetustatis et largitionis, uis | |
| quidem longe diuersa [pecuniae et pudicitiae]. Itaque in hoc | 27.1 |
| genere maxime quaeritur an simile sit quod infertur. Etiam | |
| in illis interrogationibus Socraticis, quarum paulo ante feci | |
| mentionem, cauendum ne incaute respondeas, ut apud | |
| Aeschinen Socraticum male respondit Aspasiae Xenophontis | 5 |
| uxor, quod Cicero his uerbis transfert: 'Dic mihi, quaeso, | 28.1 |
| Xenophontis uxor, si uicina tua melius habeat aurum quam | |
| tu habes, utrumne illud <an tuum malis? Illud,> inquit. | |
| Quid? si uestem et ceterum ornatum muliebrem pretii | |
| maioris habeat quam tu, tuumne an illius <malis? Respon- | 5 |
| dit: illius> uero. Age sis, inquit, si uirum illa meliorem habeat | |
| quam tu habes, utrumne tuum uirum malis an illius?' Hic | 29.1 |
| mulier erubuit, merito: male enim responderat se malle | |
| alienum aurum quam suum; nam est id improbum. At si | |
| respondisset malle se aurum suum tale esse quale illud esset, | |
| potuisset pudice respondere malle se uirum suum talem esse | 5 |
| qualis melior esset. | |
| Scio quosdam inani diligentia per minutissimas ista partis | 30.1 |
| secuisse, et esse aliquid minus simile, ut simia homini et [ut] | |
| marmora deformata prima manu, aliquid plus, ut illud 'non | |
| ouum tam simile ouo', et dissimilibus inesse simile, ut for- | |
| micae et elephanto genus, quia sunt animalia, et similibus | 5 |
| dissimile, ut 'canibus catulos et matribus haedos', differunt | |
| enim aetate: contrariorum quoque aliter accipi opposita, ut | 31.1 |
| noctem luci, aliter noxia, ut frigidam febri, aliter repugnan- | |
| tia, ut uerum falso, aliter separata, ut dura non duris: sed | |
| quid haec ad praesens propositum magnopere pertineant, | |
| non reperio. | 5 |
| Illud est adnotandum magis, argumenta duci ex iure simili, | 32.1 |
| ut Cicero in Topicis: 'eum cui domus usus fructus relictus sit | |
| non restituturum heredi si corruerit, quia non restituat ser- | |
| uum si is decesserit'; ex contrario: 'nihil obstat quo minus | |
| iustum matrimonium sit mente coeuntium, etiam si tabulae | 5 |
| signatae non fuerint: nihil enim proderit signasse tabulas si | |
| mentem matrimonii non fuisse constabit'; ex dissimili, quale | 33.1 |
| est Ciceronis pro Caecina: 'ut si qui me exire domo coegisset | |
| armis, haberem actionem, si qui introire prohibuisset, non | |
| haberem?' Dissimilia sic deprenduntur: 'non si, qui argen- | |
| tum omne legauit, uideri potest signatam quoque pecuniam | 5 |
| reliquisse, ideo etiam quod est in nominibus dari uoluisse | |
| creditur'. | |
| Ἀναλογίαν quidam a simili separauerunt, nos eam subiec- | 34.1 |
| tam huic generi putamus. Nam ut unum ad decem, et decem | |
| ad centum simile certe est, et ut hostis sic malus ciuis. Quam- | |
| quam haec ulterius quoque procedere solent: 'si turpis | |
| dominae consuetudo cum seruo, turpis domino cum ancilla: | 5 |
| si mutis animalibus finis uoluptas, idem homini'. Cui rei | 35.1 |
| facillime occurrit ex dissimilibus argumentatio: 'non idem | |
| est dominum cum ancilla coisse quod dominam cum seruo, | |
| nec, si mutis finis uoluptas, rationalibus quoque': immo ex | |
| contrario: 'quia mutis, ideo non rationalibus'. | 5 |
| Adhibebitur extrinsecus in causam et auctoritas. Haec | 36.1 |
| secuti Graecos, a quibus κρίσεις dicuntur, iudicia aut iudica- | |
| tiones uocant, <non> de quibus ex causa dicta sententia est | |
| (nam ea quidem in exemplorum locum cedunt), sed si quid | |
| ita uisum gentibus, populis, sapientibus uiris, claris ciuibus, | 5 |
| inlustribus poetis referri potest. Ne haec quidem uulgo dicta | 37.1 |
| et recepta persuasione populari sine usu fuerint. Testimonia | |
| sunt enim quodam modo, uel potentiora etiam quod non | |
| causis accommodata sunt, sed liberis odio et gratia mentibus | |
| ideo tantum dicta factaque quia aut honestissima aut ueris- | 5 |
| sima uidebantur. An uero me de incommodis uitae disseren- | 38.1 |
| tem non adiuuabit earum persuasio nationum quae fletibus | |
| natos, laetitia defunctos prosecuntur? Aut si misericordiam | |
| commendabo iudici, nihil proderit quod prudentissima | |
| ciuitas Atheniensium non eam pro adfectu sed pro numine | 5 |
| accepit? Iam illa septem praecepta sapientium nonne quas- | 39.1 |
| dam uitae leges existimamus? Si causam ueneficii dicat | |
| adultera, non M. Catonis iudicio damnanda uideatur, qui | |
| nullam adulteram non eandem esse ueneficam dixit? Nam | |
| sententiis quidem poetarum non orationes modo sunt refer- | 5 |
| tae, sed libri etiam philosophorum, qui quamquam inferiora | |
| omnia praeceptis suis ac litteris credunt, repetere tamen | |
| auctoritatem a plurimis uersibus non fastidierunt. Neque est | 40.1 |
| ignobile exemplum Megarios ab Atheniensibus, cum de Sala- | |
| mine contenderent, uictos Homeri uersu, qui tamen ipse non | |
| in omni editione reperitur, significans Aiacem naues suas | |
| Atheniensibus iunxisse. Ea quoque quae uulgo recepta sunt | 41.1 |
| hoc ipso, quod incertum auctorem habent, uelut omnium | |
| fiunt, quale est: 'ubi amici, ibi opes', et 'conscientia mille | |
| testes', et apud Ciceronem: 'pares autem, ut est in uetere | |
| prouerbio, cum paribus maxime congregantur'; neque enim | 5 |
| durassent haec in aeternum nisi uera omnibus uiderentur. | |
| Ponitur a quibusdam, et quidem in parte prima, deorum | 42.1 |
| auctoritas, quae est ex responsis, ut 'Socraten esse sapien- | |
| tissimum'. Id rarum est, non sine usu tamen. Vtitur eo Cicero | |
| in libro de haruspicum responsis et in contione contra Catili- | |
| nam, cum signum Iouis columnae inpositum populo osten- | 5 |
| dit, et pro Ligario, cum <causam> C. Caesaris meliorem quia | |
| hoc di iudicauerint confitetur. Quae cum propria causae | |
| sunt, diuina testimonia uocantur, cum aliunde arcessuntur, | |
| argumenta. Nonnumquam contingit iudicis quoque aut | 43.1 |
| aduersarii aut eius qui ex diuerso agit dictum aliquod aut | |
| factum adsumere ad eorum quae intendimus fidem. Propter | |
| quod fuerunt qui exempla et has auctoritates inartificialium | |
| probationum esse arbitrarentur, quod ea non inueniret | 5 |
| orator, sed acciperet. Plurimum autem refert; nam testis | 44.1 |
| et quaestio et his similia de ipsa re quae in iudicio est | |
| pronuntiant: extra petita, nisi ad aliquam praesentis discep- | |
| tationis utilitatem ingenio adplicantur, nihil per se ualent. |