| Nunc de argumentis: hoc enim nomine complectimur | 5.10.1.1 |
| omnia quae Graeci enthymemata, epichiremata, apodixis | |
| uocant, quamquam apud illos est aliqua horum nominum | |
| differentia, etiam si uis eodem fere tendit. Nam enthymema | |
| (quod nos commentum sane aut commentationem interpre- | 5 |
| temur, quia aliter non possumus, Graeco melius usuri) unum | |
| intellectum habet quo omnia mente concepta significat (sed | |
| nunc non de eo loquimur), alterum quo sententiam cum | 2.1 |
| ratione, tertium quo certam quandam argumenti conclu- | |
| sionem uel ex consequentibus uel ex repugnantibus: quam- | |
| quam de hoc parum conuenit. Sunt enim qui illud prius | |
| epichirema dicant, pluresque inuenias in ea opinione ut id | 5 |
| demum quod pugna constat enthymema accipi uelint, et | |
| ideo illud Cornificius contrarium appellat. Hunc alii rhetori- | 3.1 |
| cum syllogismum, alii inperfectum syllogismum uocauerunt, | |
| quia <nec> distinctis nec totidem partibus concluderetur: | |
| quod sane non utique ab oratore desideratur. Epichirema | 4.1 |
| Valgius adgressionem uocat; uerius autem iudico non nos- | |
| tram administrationem, sed ipsam rem quam adgredimur, | |
| id est argumentum quo aliquid probaturi sumus, etiam si | |
| nondum uerbis explanatum, iam tamen mente conceptum, | 5 |
| epichirema dici. Aliis uidetur non destinata uel inchoata sed | 5.1 |
| perfecta probatio hoc nomen accipere ultima specie, ideoque | |
| propria eius appellatione et maxime in usu posita signifi- | |
| catur certa quaedam sententiae comprensio, quae ex tribus | |
| minime partibus constat. Quidam epichirema rationem ap- | 6.1 |
| pellarunt, Cicero melius ratiocinationem, quamquam et ille | |
| nomen hoc duxisse magis a syllogismo uidetur: nam et | |
| statum syllogisticum ratiocinatiuum appellat <et> exemplis | |
| utitur philosophorum. Et quoniam est quaedam inter syllo- | 5 |
| gismum et epichirema uicinitas, potest uideri hoc nomine | |
| recte abusus. Ἀπόδειξις est euidens probatio, ideoque apud | 7.1 |
| geometras γραμμικαὶ ἀποδείξεις dicuntur. Hanc et ab epi- | |
| chiremate Caecilius putat differre solo genere conclusionis et | |
| esse apodixin inperfectum epichirema eadem causa qua dixi- | |
| mus enthymema a syllogismo distare; nam et enthymema | 5 |
| syllogismi pars est. Quidam inesse epichiremati apodixin | |
| putant et esse partem eius confirmantem. Vtrumque autem | 8.1 |
| quamquam diuersi auctores eodem modo finiunt, ut sit ratio | |
| per ea quae certa sunt fidem dubiis adferens: quae natura est | |
| omnium argumentorum, neque enim certa incertis declaran- | |
| tur. Haec omnia generaliter pistis appellant, quod etiam si | 5 |
| propria interpretatione dicere fidem possumus, apertius | |
| tamen probationem interpretabimur. Sed argumentum quo- | 9.1 |
| que plura significat. Nam et fabulae ad actum scaenarum | |
| compositae argumenta dicuntur, et <cum> orationum Cicero- | |
| nis uelut thema [ipse] exponit Pedianus inquit: 'argumen- | |
| tum tale est', et ipse Cicero ad Brutum ita scribit: 'ueritus | 5 |
| fortasse ne nos in Catonem nostrum transferremus illim | |
| aliquid, etsi argumentum simile non erat'. Quo apparet om- | |
| nem ad scribendum destinatam materiam ita appellari. Nec | 10.1 |
| mirum, cum id inter opifices quoque sit uulgatum, unde | |
| Vergili 'argumentum ingens', uulgoque paulo numerosius | |
| opus dicitur argumentosum. Sed nunc de eo dicendum argu- | |
| mento est quod ad * probationem indicium fidem adgres- | 5 |
| sionem eiusdem rei nomina facit, parum distincte, ut | |
| arbitror. Nam probatio et fides efficitur non tantum per haec, | 11.1 |
| quae sunt rationis, sed etiam per inartificialia. Signum | |
| autem, quod ille indicium uocat, ab argumentis iam separaui. | |
| Ergo cum sit argumentum ratio probationem praestans, qua | |
| colligitur aliud per aliud, et quae quod est dubium per id | 5 |
| quod dubium non est confirmat, necesse est esse aliquid in | |
| causa quod probatione non egeat. Alioqui nihil erit quo pro- | 12.1 |
| bemus, nisi fuerit quod aut sit uerum aut uideatur, ex quo | |
| dubiis fides fiat. Pro certis autem habemus primum quae | |
| sensibus percipiuntur, ut quae uidemus audimus, qualia sunt | |
| signa, deinde ea <in> quae communi opinione consensum est: | 5 |
| 'deos esse', 'praestandam pietatem parentibus', praeterea | 13.1 |
| quae legibus cauta sunt, quae persuasione etiam si non | |
| omnium hominum, eius tamen ciuitatis aut gentis in qua res | |
| agitur in mores recepta sunt, ut pleraque in iure non legibus | |
| sed moribus constant: si quid inter utramque partem con- | 5 |
| uenit, si quid probatum est, denique cuicumque aduersarius | |
| non contradicit. Sic enim fiet argumentum: 'cum prouiden- | 14.1 |
| tia mundus regatur, administranda res publica <est: sequitur | |
| ut administranda res publica> sit, si liquebit mundum | |
| prouidentia regi'. Debet etiam nota esse recte argumenta trac- | 15.1 |
| taturo uis et natura omnium rerum, et quid quaeque earum | |
| plerumque efficiat: hinc enim sunt quae icota dicuntur. Credi- | 16.1 |
| bilium autem genera sunt tria: unum firmissimum, quia fere | |
| accidit, ut 'liberos a parentibus amari', alterum uelut propen- | |
| sius: 'eum qui recte ualeat in crastinum peruenturum', ter- | |
| tium tantum non repugnans: 'in domo furtum factum ab eo | 5 |
| qui domi fuit'. Ideoque Aristoteles in secundo de arte rhe- | 17.1 |
| torica libro diligentissime est executus quid cuique rei et quid | |
| cuique homini soleret accidere, et quas res quosque homines | |
| quibus rebus aut hominibus uel conciliasset uel alienasset | |
| ipsa natura, ut diuitias quid sequatur aut ambitum aut | 5 |
| superstitionem, quid boni probent, quid mali petant, quid | |
| milites, quid rustici, quo quaeque modo res uitari uel adpeti | |
| soleat. Verum hoc exequi mitto: non enim longum tantum, | 18.1 |
| sed etiam inpossibile ac potius infinitum est, praeterea posi- | |
| tum in communi omnium intellectu. Si quis tamen desidera- | |
| uerit, a quo peteret ostendi. Omnia autem credibilia, in | 19.1 |
| quibus pars maxima consistit argumentationis, ex huius | |
| modi fontibus fluunt: 'an credibile sit a filio patrem occisum, | |
| incestum cum filia commissum', et contra ueneficium in | |
| nouerca, adulterium in luxurioso: illa quoque, 'an scelus | 5 |
| palam factum', 'an falsum propter exiguam summam', quia | |
| suos quidque horum uelut mores habet, plerumque tamen, | |
| non semper: alioqui iudubitata essent, non argumenta. | |
| Excutiamus nunc argumentorum locos, quamquam qui- | 20.1 |
| busdam hi quoque de quibus supra dixi uidentur. Locos | |
| appello non, ut uulgo nunc intelleguntur, in luxuriem et | |
| adulterium et similia, sed sedes argumentorum, in quibus | |
| latent, ex quibus sunt petenda. Nam ut in terra non omni | 21.1 |
| generantur omnia, nec auem aut feram reperias, ubi quaeque | |
| nasci aut morari soleat ignarus, et piscium quoque genera | |
| alia planis gaudent, alia saxosis, regionibus etiam litoribus- | |
| que discreta sunt, nec helopem nostro mari aut scarum | 5 |
| ducas: ita non omne argumentum undique uenit ideoque | |
| non passim quaerendum est. Multus alioqui error est: ex- | 22.1 |
| hausto labore, quod non ratione scrutabimur non poterimus | |
| inuenire nisi casu. At si scierimus ubi quodque nascatur, cum | |
| ad locum uentum erit facile quod in eo est peruidebimus. | |
| In primis igitur argumenta saepe a persona ducenda sunt, | 23.1 |
| cum sit, ut dixi, diuisio ut omnia in haec duo partiamur, res | |
| atque personas: ut causa tempus locus occasio instrumentum | |
| modus et cetera rerum sint accidentia. Personis autem non | |
| quidquid accidit exequendum mihi est, ut plerique fecerunt, | 5 |
| sed unde argumenta sumi possunt. Ea porro sunt: genus, | 24.1 |
| nam similes parentibus ac maioribus suis plerumque credun- | |
| tur, et nonnumquam ad honeste turpiterque uiuendum inde | |
| causae fluunt: natio, nam et gentibus proprii mores sunt | |
| nec idem in barbaro, Romano, Graeco probabile est: patria, | 25.1 |
| quia similiter etiam ciuitatium leges instituta opiniones | |
| habent differentiam: sexus, ut latrocinium facilius in uiro, | |
| ueneficium in femina credas: aetas, quia aliud aliis annis | |
| magis conuenit: educatio et disciplina, quoniam refert a | 5 |
| quibus et quo quisque modo sit institutus: habitus corporis, | 26.1 |
| ducitur enim frequenter in argumentum species libidinis, | |
| robur petulantiae, his contraria in diuersum: fortuna, neque | |
| enim idem credibile est in diuite ac paupere, propinquis | |
| amicis clientibus abundante et his omnibus destituto (condi- | 5 |
| cionis etiam distantia est: nam clarus an obscurus, magistra- | |
| tus an priuatus, pater an filius, ciuis an peregrinus, liber an | |
| seruus, maritus an caelebs, parens liberorum an orbus sit, | |
| plurimum distat): animi natura, etenim auaritia iracundia | 27.1 |
| misericordia crudelitas seueritas aliaque his similia adferunt | |
| fidem frequenter aut detrahunt, sicut uictus luxuriosus an | |
| frugi an sordidus quaeritur: studia quoque, nam rusticus | |
| forensis negotiator miles nauigator medicus aliud atque aliud | 5 |
| efficiunt. Intuendum etiam quid adfectet quisque, locuples | 28.1 |
| uideri an disertus, iustus an potens. Spectantur ante acta | |
| dictaque; ex praeteritis enim aestimari solent praesentia. | |
| His adiciunt quidam commotionem: hanc accipi uolunt | |
| temporarium animi motum, sicut iram pauorem. Consilia | 29.1 |
| autem et praeteriti et praesentis et futuri temporis: quae | |
| mihi, etiam si personis accidunt, referenda tamen ad illam | |
| partem argumentorum uidentur quam ex causis ducimus, | |
| sicut habitus quidam animi, quo tractatur amicus <an> ini- | 5 |
| micus. Ponunt in persona et nomen: quod quidem accidere | 30.1 |
| ei necesse est, sed in argumentum raro cadit, nisi cum aut | |
| ex causa datum est, ut Sapiens, Magnus, Pius, aut et ipsum | |
| alicuius cogitationis attulit causam, ut Lentulo coniurationis, | |
| quod libris Sibyllinis haruspicumque responsis dominatio | 5 |
| dari tribus Corneliis dicebatur, seque eum tertium esse | |
| credebat post Sullam Cinnamque quia et ipse Cornelius erat. | |
| Nam et illud apud Euripiden frigidum sane, quod nomen | 31.1 |
| Polynicis ut argumentum morum frater incessit. Iocorum | |
| tamen ex eo frequens materia, qua Cicero in Verrem non | |
| semel usus est. Haec fere circa personas sunt aut his similia; | |
| neque enim complecti omnia uel hac in parte uel in ceteris | 5 |
| possumus, contenti rationem plura quaesituris ostendere. | |
| Nunc ad res transeo, in quibus maxime sunt personis iuncta | 32.1 |
| quae agimus, ideoque prima tractanda. In omnibus porro | |
| quae fiunt quaeritur aut quare aut ubi aut quando aut quo | |
| modo aut per quae facta sunt. Ducuntur igitur argumenta | 33.1 |
| ex causis factorum uel futurorum: quarum materiam, †quam | |
| quidam ὕλην, alii δύναμιν nominauerunt†, in duo genera sed | |
| quaternas utriusque diuidunt species. Nam fere uersatur | |
| ratio faciendi circa bonorum adeptionem incrementum con- | 5 |
| seruationem usum aut malorum euitationem liberationem | |
| inminutionem tolerantiam: quae et in deliberando plurimum | |
| ualent. Sed has causas habent recta, praua contra ex falsis | 34.1 |
| opinionibus ueniunt. Nam est his initium ex iis quae credunt | |
| bona aut mala, inde errores existunt et pessimi adfectus, in | |
| quibus sunt ira odium inuidia cupiditas spes ambitus auda- | |
| cia metus, cetera generis eiusdem. Accedunt aliquando for- | 5 |
| tuita, ebrietas, ignorantia, quae interim ad ueniam ualent, | |
| interim ad probationem criminis, ut si quis dum alii insidia- | |
| tur alium dicitur interemisse. Causae porro non ad conuin- | 35.1 |
| cendum modo quod obicitur, sed ad defendendum quoque | |
| excuti solent, cum quis se recte fecisse, id est honesta causa, | |
| contendit: qua de re latius in tertio libro dictum est. Fini- | 36.1 |
| tionis quoque quaestiones ex causis interim pendent: an | |
| tyrannicida qui tyrannum a quo deprensus in adulterio | |
| fuerat occidit, an sacrilegus qui ut hostes urbe expelleret | |
| arma templo adfixa detraxit. Ducuntur argumenta et ex | 37.1 |
| loco. Spectatur enim ad fidem probationis montanus an | |
| planus, maritimus an mediterraneus, consitus an incultus, | |
| frequens an desertus, propincus an remotus, oportunus con- | |
| siliis an aduersus: quam partem uidemus uehementissime | 5 |
| pro Milone tractasse Ciceronem. Et haec quidem ac similia | 38.1 |
| ad coniecturam frequentius pertinent, sed interim ad ius | |
| quoque: priuatus an publicus, sacer an profanus, noster an | |
| alienus, ut in persona magistratus, pater, peregrinus. Hinc | 39.1 |
| enim quaestiones oriuntur: 'Priuatam pecuniam sustulisti, | |
| uerum, quia de templo, non furtum sed sacrilegium est'. | |
| 'Occidisti adulteros, quod lex permittit, sed quia in lupanari, | |
| caedes est'. 'Iniuriam fecisti, sed quia magistratui, maiestatis | 5 |
| actio est'. Vel contra: 'licuit quia pater eram, quia magistra- | 40.1 |
| tus'. Sed circa facti controuersiam argumenta praestant, | |
| circa iuris lites materiam quaestionum. Ad qualitatem | |
| quoque frequenter pertinet locus; neque enim ubique idem | |
| aut licet aut decorum est: quin etiam in qua quidque ciui- | 5 |
| tate quaeratur interest; moribus enim et legibus distant. Ad | 41.1 |
| commendationem quoque et inuidiam ualet; nam et Aiax | |
| apud Ouidium 'ante rates' inquit 'agimus causam, et mecum | |
| confertur Vlixes!' et Miloni inter cetera obiectum est quod | |
| Clodius in monumentis ab eo maiorum suorum esset occisus. | 5 |
| Ad suadendi momenta idem ualet, sicut tempus, cuius trac- | 42.1 |
| tatum subiungam. Eius autem, ut alio loco iam dixi, duplex | |
| significatio est: generaliter enim et specialiter accipitur. | |
| Prius illud est 'nunc', 'olim', 'sub Alexandro', 'cum apud | |
| Ilium pugnatum est', denique praeteritum, instans, futurum. | 5 |
| Hoc sequens habet et constituta discrimina: 'aestate', | |
| 'hieme', 'noctu', 'interdiu', et fortuita: 'in pestilentia', 'in | |
| bello', 'in conuiuio'. Latinorum quidam satis significari | 43.1 |
| putauerunt si illud generale 'tempus', hoc speciale 'tempora' | |
| uocarent. Quorum utrorumque ratio et in consiliis quidem | |
| et in illo demonstratiuo genere uersatur, sed in iudiciis fre- | |
| quentissima est. Nam et iuris quaestiones facit et qualitatem | 44.1 |
| distinguit et ad coniecturam plurimum confert, ut cum in- | |
| terim probationes inexpugnabiles adferat, quales sunt si | |
| dicatur, ut supra posui, signator qui ante diem tabularum | |
| decessit, aut commisisse aliquid uel cum infans esset uel cum | 5 |
| omnino natus non esset: praeter id quod omnia facile argu- | 45.1 |
| menta aut ex iis quae ante rem facta sunt aut ex coniunctis | |
| rei aut insequentibus ducuntur. Ex antecedentibus: 'mor- | |
| tem minatus es, noctu existi, proficiscentem antecessisti'. | |
| Causae quoque factorum praeteriti sunt temporis. Secundum | 46.1 |
| tempus subtilius quidam quam necesse erat diuiserunt, ut | |
| esset iuncti 'sonus auditus est', adhaerentis 'clamor sublatus | |
| est'. Insequentis sunt illa: 'latuisti', 'profugisti', 'liuores et | |
| tumores apparuerunt'. Isdem temporum gradibus defensor | 5 |
| utetur ad detrahendam ei quod obicitur fidem. In his omnis | 47.1 |
| factorum dictorumque ratio uersatur, sed dupliciter. Nam | |
| fiunt quaedam quia aliud postea futurum est, quaedam quia | |
| aliud antea factum est: ut cum obicitur reo lenocinii, specio- | |
| sae marito, quod adulterii damnatam quandam emerit, aut | 5 |
| parricidii reo luxurioso quod dixerit patri: 'non amplius me | |
| obiurgabis'. Nam et ille non quia emit leno est, sed quia leno | |
| erat emit, nec hic quia sic erat locutus occidit, sed quia erat | |
| occisurus sic locutus est. Casus autem, qui et ipse praestat | 48.1 |
| argumentis locum, sine dubio est ex insequentibus, sed | |
| quadam proprietate distinguitur, ut si dicam: 'melior dux | |
| Scipio quam Hannibal, uicit Hannibalem': 'bonus guberna- | |
| tor, numquam fecit naufragium': 'bonus agricola, magnos | 5 |
| sustulit fructus'. Et contra: 'sumptuosus fuit, patrimonium | |
| exhausit': 'turpiter uixit, [uel] omnibus inuisus est'. In- | 49.1 |
| tuendae sunt praecipueque in coniecturis et facultates; cre- | |
| dibilius est enim occisos a pluribus pauciores, a firmioribus | |
| inbecilliores, a uigilantibus dormientis, a praeparatis ino- | |
| pinatos: quorum contraria in diuersum ualent. Haec et in | 50.1 |
| deliberando intuemur et in iudiciis ad duas res solemus re- | |
| ferre, an uoluerit quis, an potuerit; nam et uoluntatem spes | |
| facit. Hinc illa apud Ciceronem coniectura: 'insidiatus est | |
| Clodius Miloni, non Milo Clodio: ille cum seruis robustis, hic | 5 |
| cum mulierum comitatu, ille equis, hic in raeda, ille expedi- | |
| tus, hic paenula inretitus'. Facultati autem licet instrumen- | 51.1 |
| tum coniungere; sunt enim in parte facultatis et copiae. Sed | |
| ex instrumento aliquando etiam signa nascuntur, ut spicu- | |
| lum in corpore inuentum. His adicitur modus, quem τρόπον | 52.1 |
| dicunt, quo quaeritur quem ad modum quid sit factum. | |
| Idque tum ad qualitatem scriptumque pertinet, ut si nege- | |
| mus adulterum ueneno licuisse occidere, tum ad coniecturas | |
| quoque, ut si dicam: 'bona mente factum, ideo palam', | 5 |
| 'mala, ideo ex insidiis, nocte, in solitudine'. | |
| In rebus autem omnibus de quarum ui ac natura quaeri- | 53.1 |
| tur quasque etiam citra complexum personarum ceterorum- | |
| que ex quibus fit causa per se intueri possumus, tria sine | |
| dubio rursus spectanda sunt: an sit, quid sit, quale sit. Sed | |
| quia sunt quidam loci argumentorum omnibus communes, | 5 |
| diuidi haec tria genera non possunt, ideoque locis potius, ut | |
| in quosque incurrent, subicienda sunt. | |
| Ducuntur ergo argumenta ex finitione seu fine; nam | 54.1 |
| utroque modo traditur. Eius duplex ratio est: aut enim | |
| praecedente finitione quaeritur sitne hoc uirtus, aut simpli- | |
| citer quid sit uirtus. Id aut uniuersum uerbis complectimur, | |
| ut 'rhetorice est bene dicendi scientia', aut per partes, ut | 5 |
| 'rhetorice est inueniendi recte et disponendi et eloquendi | |
| cum firma memoria et cum dignitate actionis scientia'. Prae- | 55.1 |
| terea finimus aut ui, sicut superiora, aut ἐτυμολογίᾳ, ut si | |
| assiduum ab aere dando et locupletem a locorum, pecunio- | |
| sum a pecorum copia. Finitioni subiecta maxime uidentur | |
| genus species differens proprium: ex iis omnibus argumenta | 5 |
| ducuntur. Genus ad probandam speciem minimum ualet, | 56.1 |
| plurimum ad refellendam. Itaque non quia est arbor platanus | |
| est, at quod non est arbor utique platanus non est: nec quod | |
| uirtus est utique iustitia est, at quod non est uirtus, utique | |
| non potest esse iustitia. Itaque a genere perueniendum | 5 |
| est ad ultimam speciem, ut 'homo est animal' non est satis, | |
| id enim genus est: 'mortale'—etiam si est species, cum aliis | |
| tamen communis finitio: 'rationale'—nihil supererit ad de- | |
| monstrandum quod uelis. Contra species firmam proba- | 57.1 |
| tionem habet generis, infirmam refutationem. Nam quod | |
| iustitia est, utique uirtus est: quod non est iustitia, potest | |
| esse uirtus, si est fortitudo, constantia, continentia. Num- | |
| quam itaque tolletur a specie genus, nisi ut omnes species | 5 |
| quae sunt generi subiectae remoueantur, hoc modo: 'quod | |
| neque inmortale est neque mortale, animal non est'. His | 58.1 |
| adiciunt propria et differentia. Propriis confirmatur finitio, | |
| differentibus soluitur. Proprium autem est aut quod soli | |
| accidit, ut homini sermo, risus, aut quidquid utique accidit, | |
| sed non soli, ut igni calfacere. Et sunt eiusdem rei plura | 5 |
| propria, ut ipsius ignis lucere, calere. Ita quodcumque pro- | |
| prium deerit soluet finitionem, non utique quodcumque erit | |
| confirmabit. Saepissime autem quid sit proprium cuiusque | 59.1 |
| quaeretur, ut, si per ἐτυμολογίαν dicatur: 'tyrannicidae pro- | |
| prium est tyrannum occidere', negemus: non enim si tradi- | |
| tum sibi eum carnifex occiderit tyrannicida dicatur; nec si | |
| inprudens uel inuitus. Quod autem proprium non erit, dif- | 60.1 |
| ferens erit, ut aliud est seruum esse, aliud seruire, qualis esse | |
| in addictis quaestio solet: 'qui seruus est si manu mittatur, | |
| fit libertinus, non item addictus', et plura, de quibus alio | |
| loco. Illud quoque differens uocant, cum genere in speciem | 61.1 |
| deducto species ipsa discernitur. Animal genus, mortale spe- | |
| cies, terrenum uel bipes differens; nondum enim proprium | |
| est, sed iam differt a marino uel quadrupede: quod non tam | |
| ad argumentum pertinet quam ad diligentem finitionis com- | 5 |
| prensionem. Cicero genus et speciem, quam eandem formam | 62.1 |
| uocat, a finitione diducit, et iis quae ad aliquid sunt subicit: | |
| ut, si is cui argentum omne legatum est petat signatum quo- | |
| que, utatur genere: at si quis, cum legatum sit ei quae uiro | |
| mater familias esset, neget deberi ei quae in manum non con- | 5 |
| uenerit, specie, quoniam duae formae sint matrimoniorum. | |
| Diuisione autem adiuuari finitionem docet, eamque differre | 63.1 |
| a partitione quod haec sit totius in partis, illa generis in for- | |
| mas. Partis incertas esse, ut 'quibus constet res publica', for- | |
| mas certas, ut 'quot sint species rerum publicarum', quas | |
| tris accepimus: quae populi, quae paucorum, quae unius | 5 |
| potestate regerentur. Et ille quidem non iis exemplis utitur, | 64.1 |
| quia scribens ad Trebatium ex iure ducere ea maluit: ego | |
| apertiora posui. Propria uero ad coniecturae quoque per- | |
| tinent partem, ut, quia proprium est boni recte facere, ira- | |
| cundi uerbis <aut manu male facere, facta haec ab ipsis> esse | 5 |
| credantur, aut contra. Nam ut quaedam in quibusdam | |
| utique <sunt, ita quaedam in quibusdam utique> non sunt, | |
| et ratio, quamuis [ita] ex diuerso, eadem est. | |
| Diuisio et ad probandum simili uia ualet et ad refellen- | |
| dum. Probationi interim satis est unum habere, hoc modo: | 65.1 |
| 'ut sit ciuis, aut natus sit oportet aut factus'; utrumque tol- | |
| lendum est: 'nec natus nec factus est'. Fit hoc et multiplex, | 66.1 |
| idque est argumentorum genus ex remotione, quo modo | |
| efficitur totum falsum, modo id quod relinquitur uerum. | |
| Totum falsum est hoc modo: 'Pecuniam credidisse te dicis: | |
| aut habuisti ipse aut ab aliquo accepisti aut inuenisti aut | 5 |
| surripuisti. Si neque domi habuisti neque ab aliquo accepisti | |
| et cetera, non credidisti'. Relicum fit uerum sic: 'hic seruus | 67.1 |
| quem tibi uindicas aut uerna tuus est aut emptus aut dona- | |
| tus aut testamento relictus aut ex hoste captus aut alienus': | |
| deinde remotis prioribus supererit 'alienus'. Periculosum et | |
| cum cura intuendum genus, quia, si in proponendo unum | 5 |
| quodlibet omiserimus, cum risu quoque tota res soluitur. | |
| Tutius quod Cicero pro Caecina facit, cum interrogat, si haec | 68.1 |
| actio non sit, quae sit (simul enim remouentur omnia): uel | |
| cum duo ponentur inter se contraria, quorum tenuisse | |
| utrumlibet sufficiet, quale Ciceronis est: 'unum quidem certe | |
| nemo erit tam inimicus Cluentio qui mihi non concedat, si | 5 |
| constet corruptum illud esse iudicium, aut ab Habito aut ab | |
| Oppianico esse corruptum: si doceo non ab Habito, uinco ab | |
| Oppianico, si ostendo ab Oppianico, purgo Habitum'. Fit | 69.1 |
| etiam ex duobus, quorum necesse est <esse> alterum uerum, | |
| eligendi aduersario potestas, efficiturque ut utrum elegerit | |
| noceat. Facit hoc Cicero pro Oppio: 'utrum cum Cottam | |
| adpetisset an cum ipse se conaretur occidere telum e manibus | 5 |
| ereptum est?' et pro Vareno: 'optio uobis datur, utrum | |
| uelitis casu illo itinere Varenum usum esse an huius persuasu | |
| et inductu': deinde utraque facit accusatori contraria. | |
| Interim duo ita proponuntur ut utrumlibet electum idem | 70.1 |
| efficiat, quale est: 'philosophandum <est, etiam si non est | |
| philosophandum'>, et illud uulgatum: 'quo schema, si intel- | |
| legitur? quo, si non intellegitur?' et 'mentietur in tormentis | |
| qui dolorem pati potest, mentietur qui non potest'. | 5 |
| Vt sunt autem tria tempora, ita ordo rerum tribus mo- | 71.1 |
| mentis consertus est: habent enim omnia <initium>, incre- | |
| mentum, summam, ut iurgium, deinde <rixa, tum> caedes. | |
| Est ergo hic argumentorum quoque locus inuicem proban- | |
| tium; nam et ex initiis summa colligitur, quale est: 'non | 5 |
| possum togam praetextam sperare cum exordium pullum | |
| uideam', et contra: 'non dominationis causa Sullam arma | |
| sumpsisse, argumentum est dictatura deposita'. Similiter | 72.1 |
| ex incremento in utramque partem ducitur ratio cum in | |
| coniectura, tum etiam in tractatu aequitatis, an ad initium | |
| summa referenda sit, id est, an ei caedes inputanda sit a quo | |
| iurgium coepit. | 5 |
| Est argumentorum locus ex similibus: 'si continentia | 73.1 |
| uirtus, utique et abstinentia': 'si fidem debet tutor, et pro- | |
| curator'. Hoc est ex eo genere quod ἐπαγωγήν Graeci uocant, | |
| Cicero inductionem. Ex dissimilibus: 'non si laetitia bonum, | |
| et uoluptas': 'non quod mulieri, idem pupillo'. Ex contrariis: | 5 |
| 'frugalitas bonum, luxuria enim malum': 'si malorum causa | |
| bellum est, erit emendatio pax': 'si ueniam meretur qui in- | |
| prudens nocuit, non meretur praemium qui inprudens pro- | |
| fuit'. Ex pugnantibus: 'qui est sapiens, stultus non est'. Ex | 74.1 |
| consequentibus siue adiunctis: 'si est bonum iustitia, recte | |
| iudicandum': 'si malum perfidia, non est fallendum': idem | |
| retro. Nec sunt his dissimilia ideoque huic loco subicienda, | |
| cum et ipsa naturaliter congruant: 'quod quis non habuit, | 5 |
| non perdidit': 'quem quis amat, sciens non laedit': 'quem | |
| quis heredem suum esse uoluit, carum habuit, habet, habe- | |
| bit'. Sed cum sint indubitata, uim habent paene signorum | |
| inmutabilium. Sed haec consequentia dico, acolutha (est | 75.1 |
| enim consequens sapientiae bonitas), illa insequentia, par- | |
| epomena, quae postea facta sunt aut futura. Nec sum de | |
| nominibus anxius; uocet enim ut uoluerit quisque, dum uis | |
| rerum ipsa manifesta sit appareatque hoc temporis, illud | 5 |
| esse naturae. Itaque non dubito haec quoque <uocare> con- | 76.1 |
| sequentia, quamuis ex prioribus dent argumentum ad ea | |
| quae secuntur, quorum duas quidam species esse uoluerunt, | |
| actionis (ut pro Oppio: 'quos educere inuitos in prouinciam | |
| non potuit, eos inuitos retinere qui potuit?'), temporis, in | 5 |
| Verrem: 'si finem praetoris edicto adferunt Kalendae Ian., | |
| cur non initium quoque edicti nascatur a Kalendis Ian.?' | |
| Quod utrumque exemplum tale est ut idem in diuersum, si | 77.1 |
| retro agas, ualeat; consequens enim est eos, qui inuiti duci | |
| non potuerint, inuitos non potuisse retineri. Illa quoque quae | 78.1 |
| ex rebus mutuam confirmationem praestantibus ducuntur | |
| (quae proprii generis uideri quidam uolunt et uocant ἐκ τῶν | |
| πρὸς ἄλληλα, Cicero ex rebus sub eandem rationem uenienti- | |
| bus) fortiter consequentibus iunxerim: 'si portorium Rhodiis | 5 |
| locare honestum est, et Hermocreonti conducere', et: 'quod | |
| discere honestum, et docere'. Vnde illa non hac ratione dicta | 79.1 |
| sed efficiens idem Domiti Afri sententia est pulchra: 'ego | |
| accusaui, uos damnastis'. Est inuicem consequens et quod | |
| ex diuersis idem ostendit, ut qui mundum nasci dicit per hoc | |
| ipsum et deficere significet, quia deficit omne quod nascitur. | 5 |
| Simillima est his argumentatio qua colligi solent ex iis | 80.1 |
| quae faciunt ea quae efficiuntur, aut contra, quod genus a | |
| causis uocant: haec interim necessario fiunt, interim plerum- | |
| que sed non necessario. Nam corpus in lumine utique um- | |
| bram facit, et umbra, ubicumque est, ibi esse corpus osten- | 5 |
| dit. Alia sunt, ut dixi, non necessaria, uel utrimque uel ex | 81.1 |
| altera parte: 'sol colorat: non utique qui est coloratus a sole | |
| est': 'iter puluerulentum facit, sed neque omne iter puluerem | |
| mouet, nec quisquis est puluerulentus ex itinere est'. Quae | 82.1 |
| utique fiunt, talia sunt: 'si sapientia bonum uirum facit, | |
| bonus uir est utique sapiens', itemque: 'boni est honeste | |
| facere, mali turpiter, et qui honeste faciunt, boni, qui tur- | |
| piter, mali iudicantur': recte. At [exercitatio plerumque | 5 |
| robustum corpus facit, sed non quisquis est robustus exerci- | |
| tatus, nec quisquis exercitatus robustus est] nec, quia forti- | |
| tudo praestat ne mortem timeamus, quisquis mortem non | |
| timuerit uir fortis erit existimandus, nec si capitis dolorem | |
| facit inutilis hominibus sol est. Haec ad exhortatiuum | 83.1 |
| maxime genus pertinent: 'uirtus facit laudem, sequenda | |
| igitur: at uoluptas infamiam, fugienda igitur'. Recte autem | |
| monemur causas non utique ab ultimo esse repetendas, ut | 84.1 |
| Medea: | |
| 'utinam ne in nemore Pelio', | |
| quasi uero id eam fecerit miseram aut nocentem quod illic | |
| ceciderint abiegnae ad terram trabes: et Philocteta Paridi: | 5 |
| 'si inpar esses tibi, ego nunc non essem miser': | |
| quo modo peruenire quolibet retro causas legentibus licet. | |
| Illud his adicere ridiculum putarem nisi eo Cicero uteretur, | 85.1 |
| quod coniugatum uocant, ut 'eos qui rem iustam faciunt | |
| iuste facere', quod certe non eget probatione: 'quod com- | |
| pascuum est, compascere licere'. Quidam haec, quae uel ex | 86.1 |
| causis uel ex efficientibus diximus, alieno nomine uocant | |
| ecbasis, id est exitus; nam nec hic aliud tractatur quam quid | |
| ex quoque eueniat. | |
| Adposita uel comparatiua dicuntur quae minora ex maiori- | 87.1 |
| bus, maiora ex minoribus, paria ex paribus probant. Confir- | |
| matur coniectura ex maiore: 'si quis sacrilegium facit, faciet | |
| et furtum'; ex minore: 'qui facile ac palam mentitur, peiera- | |
| bit'; ex pari: 'qui ob rem iudicandam pecuniam accepit, et | 5 |
| ob dicendum falsum testimonium accipiet'. Iuris confirma- | 88.1 |
| tio est eius modi; ex maiore: 'si adulterum occidere licet, et | |
| loris caedere'; ex minore: 'si furem nocturnum occidere licet, | |
| quid latronem?'; ex pari: 'quae poena aduersus interfec- | |
| torem patris iusta est, eadem aduersus matris'; quorum | 5 |
| omnium tractatus uersatur in syllogismis. Illa magis finitio- | 89.1 |
| nibus aut qualitatibus prosunt: †'si robur corporibus bonum | |
| non est, minus sanitas';† 'si furtum scelus, magis sacri- | |
| legium'; 'si abstinentia uirtus, et continentia'; 'si mundus | |
| prouidentia regitur, administranda res publica'; 'si domus | 5 |
| aedificari sine ratione non potest, quid * '; '†agenda si† | |
| naualium cura, et armorum.' Ac mihi quidem sufficeret hoc | 90.1 |
| genus, sed in species secatur. Nam et ex pluribus ad unum | |
| et ex uno ad plura (unde est 'quod semel, et saepius') et ex | |
| parte ad totum <et> ex genere ad speciem <et> ex eo quod | |
| continet ad id quod continetur, aut ex difficilioribus ad faci- | 5 |
| liora et ex longe positis ad propiora, et ad omnia quae contra | |
| haec sunt, eadem ratione argumenta ducuntur. Sunt enim | 91.1 |
| et haec maiora et minora aut certe uim similem optinent. | |
| Quae si persequamur, nullus erit ea concidendi modus: in- | |
| finita est enim rerum comparatio—iucundiora grauiora, | |
| magis necessaria <minus necessaria>, honestiora utiliora: sed | 92.1 |
| mittamus plura, ne in eam ipsam quam uito loquacitatem | |
| incidam. Exemplorum quoque ad haec infinitus est numerus, | |
| sed paucissima attingam. Ex maiore pro Caecina: 'quod | |
| exercitus armatos mouet, id aduocationem non uidebitur | 5 |
| mouisse?' Ex faciliore in Clodium et Curionem: 'ac uide an | |
| facile fieri tu potueris, cum is factus non sit cui tu concessisti'. | |
| Ex difficiliore: 'uide quaeso, Tubero, ut qui de meo facto non | 93.1 |
| dubitem de Ligari audeam dicere'; et alibi: 'an sperandi | |
| Ligario causa non sit cum mihi apud te locus sit etiam | |
| pro altero deprecandi?' Ex minore pro Caecina: 'itane? | |
| scire esse armatos sat est ut uim factam probes, in manus | 5 |
| eorum incidere non est satis?' Ergo, ut breuiter contraham | 94.1 |
| summam, ducuntur argumenta a personis causis locis tem- | |
| pore (cuius tres partes diximus, praecedens coniunctum in- | |
| sequens), facultatibus (quibus instrumentum subiecimus), | |
| modo (id est, ut quidque sit factum), finitione, genere specie | 5 |
| differentibus propriis, remotione, diuisione, initio incremen- | |
| to summa, similibus dissimilibus, pugnantibus, consequen- | |
| tibus, efficientibus, effectis, euentis, iugatis, comparatione | |
| (quae in pluris diducitur species). | |
| Illud adiciendum uidetur, duci argumenta non a confessis | 95.1 |
| tantum sed etiam a fictione, quod Graeci cat' hypothesin | |
| uocant, et quidem ex omnibus isdem locis quibus superiora, | |
| quia totidem species esse possunt fictae quot uerae. Nam | 96.1 |
| fingere hoc loco [hoc] est proponere aliquid quod, si uerum | |
| sit, aut soluat quaestionem aut adiuuet, deinde id de quo | |
| quaeritur facere illi simile. Id quo facilius accipiant iuuenes | |
| nondum scholam egressi, primo familiaribus magis ei aetati | 5 |
| exemplis ostendam. Lex: 'qui parentes non aluerit, uincia- | 97.1 |
| tur'. Non alit quis, et uincula nihilo minus recusat. Vtitur | |
| fictione, si miles, si infans sit, si rei publicae causa absit. Et | |
| illa contra optionem fortium: 'si tyrannidem petas, si tem- | |
| plorum euersionem'. Plurimum ea res uirium habet contra | 98.1 |
| scriptum. Vtitur his Cicero pro Caecina: 'Vnde tu aut familia | |
| aut procurator tuus. Si me uilicus tuus solus deiecisset . . . si | |
| uero ne habeas quidem seruum praeter eum qui me de- | |
| iecerit', et alia in eodem libro plurima. Verum eadem fictio | 99.1 |
| ualet et ad qualitates: 'si L. Catilina cum suo consilio ne- | |
| fariorum hominum quos secum eduxit hac de re posset iudi- | |
| care, condemnaret L. Murenam'; et <ad> amplificationem: | |
| 'si hoc tibi inter cenam et in illis inmanibus poculis tuis acci- | 5 |
| disset'. Sic et: 'si res publica uocem haberet'. | |
| Has fere sedes accepimus probationum in uniuersum, quas | 100.1 |
| neque generatim tradere sat est, cum ex qualibet earum in- | |
| numerabilis argumentorum copia oriatur, neque per singulas | |
| species exequi patitur natura rerum: quod qui sunt facere | |
| conati, duo pariter subierunt incommoda, ut et nimium | 5 |
| dicerent nec tamen totum. Vnde plurimi, cum in hos inex- | 101.1 |
| plicabiles laqueos inciderunt, omnem, etiam quem ex in- | |
| genio suo potuerant habere, conatum uelut adstricti certis | |
| legum uinculis perdiderunt et magistrum respicientes natu- | |
| ram ducem sequi desierunt. Nam ut per se non sufficiet scire | 102.1 |
| omnes probationes aut a personis aut a rebus peti, quia | |
| utrumque in plura diuiditur, ita ex antecedentibus et iunctis | |
| et insequentibus trahenda esse argumenta qui acceperit num | |
| protinus in hoc sit instructus, ut quid in quaque causa ducen- | 5 |
| dum sit ex his sciat?—praesertim cum plurimae probationes | 103.1 |
| in ipso causarum complexu reperiantur, ita ut sint cum alia | |
| lite nulla communes, eaeque sint et potentissimae et minime | |
| obuiae, quia communia ex praeceptis accepimus, propria | |
| inuenienda sunt. Hoc genus argumentorum sane dicamus | 104.1 |
| ex circumstantia, quia περίστασιν dicere aliter non possu- | |
| mus, uel ex iis quae cuiusque causae propria sunt: ut in illo | |
| adultero sacerdote, qui lege qua unius seruandi potestatem | |
| habebat se ipse seruare uoluit, proprium controuersiae est | 5 |
| dicere: 'non unum nocentem seruabas, quia te dimisso adul- | |
| teram occidere non licebat'; hoc enim argumentum lex facit, | |
| quae prohibet adulteram sine adultero occidere. Et illa, in | 105.1 |
| qua lex est ut argentarii dimidium ex eo quod debebant | |
| soluerent, creditum suum totum exigerent. Argentarius ab | |
| argentario solidum petit. Proprium ex materia est argumen- | |
| tum creditoris, idcirco adiectum esse in lege ut argentarius | 5 |
| totum exigeret: aduersus alios enim non opus fuisse lege, | |
| cum omnes praeterquam ab argentariis totum exigendi ius | |
| haberent. Cum multa autem nouantur in omni genere | 106.1 |
| materiae, tum praecipue in iis quaestionibus quae scripto | |
| constant, quia uocum et in singulis ambiguitas frequens et | |
| adhuc in coniunctis magis. Et haec ipsa plurium legum | 107.1 |
| aliorumue scriptorum uel congruentium uel repugnantium | |
| complexu uarientur necesse est, cum res rei aut ius iuris | |
| quasi signum est. 'Non debui tibi pecuniam: numquam me | |
| appellasti, usuram non accepisti, ultro a me mutuatus es'. | 5 |
| 'Lex est: qui patri proditionis reo non adfuerit, exheres sit. | |
| Negat filius, nisi si pater absolutus sit'. Quid signi? Lex | |
| altera: 'proditionis damnatus cum aduocato exulet'. 'Cicero | 108.1 |
| pro Cluentio P. Popilium et Tiberium Guttam dicit non | |
| iudicii corrupti sed ambitus esse damnatos'. Quid signi? | |
| Quod accusatores eorum, qui erant ipsi ambitus damnati, e | |
| lege sint post hanc uictoriam restituti. Nec minus in hoc | 109.1 |
| curae debet adhiberi, quid proponendum, quam quo modo | |
| sit quod proposueris probandum: hic immo uis inuentionis | |
| maior, certe prior. Nam ut tela superuacua sunt nescienti | |
| quid petat, sic argumenta, nisi prouideris cui rei adhibenda | 5 |
| sint. Hoc est quod comprendi arte non possit. Ideoque, cum | 110.1 |
| plures eadem didicerint, generibus argumentorum similibus | |
| utentur: alius alio plura quibus utatur inueniet. Sit exempli | |
| gratia proposita controuersia quae minime communes cum | |
| aliis quaestiones habet: 'Cum Thebas euertisset Alexander, | 111.1 |
| inuenit tabulas quibus centum talenta mutua Thessalis | |
| dedisse Thebanos continebatur. Has, quia erat usus com- | |
| militio Thessalorum, donauit his ultro: postea restituti a | |
| Casandro Thebani reposcunt Thessalos. Apud Amphictyo- | 5 |
| nas agitur'. Centum talenta et credidisse eos constat et non | |
| recepisse. Lis omnis ex eo quod Alexander ea Thessalis | 112.1 |
| donasse dicitur pendet. Constat illud quoque, non esse iis ab | |
| Alexandro pecuniam datam: quaeritur ergo, an proinde sit | |
| quod datum est ac si pecuniam dederit? Quid proderunt | 113.1 |
| argumentorum loci nisi haec prius uidero, nihil eum egisse | |
| donando, non potuisse donare, non donasse? Et prima qui- | |
| dem actio facilis ac fauorabilis repetentium iure quod ui sit | |
| ablatum: sed hinc aspera et uehemens quaestio exoritur de | 5 |
| iure belli, dicentibus Thessalis hoc regna, populos, fines gen- | |
| tium atque urbium contineri. Inueniendum contra est quo | 114.1 |
| distet haec causa a ceteris quae in potestatem uictoris ueni- | |
| rent, nec circa probationem res haeret, sed circa proposi- | |
| tionem. Dicamus in primis: in eo quod in iudicium deduci | |
| potest nihil ualere ius belli, nec armis erepta nisi armis posse | 5 |
| retineri. Itaque, ubi illa ualeant, non esse iudicem: ubi iudex | |
| sit, illa nihil ualere. Hoc inueniendum est, ut adhiberi possit | 115.1 |
| argumentum: ideo captiuos, si in patriam suam redierint, | |
| liberos esse quia bello parta non nisi eadem ui possideantur. | |
| Proprium et illud causae, quod Amphictyones iudicant, ut | |
| alia apud centumuiros, alia apud priuatum iudicem in isdem | 5 |
| quaestionibus ratio. Tum secundo gradu, non potuisse donari | 116.1 |
| a uictore ius, quia id demum sit eius quod teneat: ius, quod | |
| sit incorporale, adprendi manu non posse. Hoc reperire est | |
| difficilius quam cum inueneris argumentis adiuuare, ut alia | |
| sit condicio heredis, alia uictoris, quia ad illum ius, ad hunc | 5 |
| res transeat. Proprium deinde materiae, ius publici crediti | 117.1 |
| transire ad uictorem non potuisse, quia quod populus credi- | |
| derit omnibus debeatur, et, quamdiu quilibet unus super- | |
| fuerit, esse eum totius summae creditorem, Thebanos autem | |
| non omnis in Alexandri manu fuisse. Hoc non extrinsecus | 118.1 |
| probatur, quae uis est argumenti, sed ipsum per se ualet. | |
| Tertii loci pars prior magis uulgaris, non in tabulis esse ius, | |
| itaque multis argumentis defendi potest. Mens quoque | |
| Alexandri duci debet in dubium, honorarit eos an deceperit. | 5 |
| Illud iam rursus proprium materiae et uelut nouae contro- | |
| uersiae, quod restitutione recepisse ius, etiam si quod amiser- | |
| int, Thebani uidentur. Hic et quid Casander uelit quaeritur. | |
| Sed uel potentissima apud Amphictyonas aequi tractatio est. | |
| Haec non idcirco dico quod inutilem horum locorum ex | 119.1 |
| quibus argumenta ducuntur cognitionem putem, alioqui | |
| nec tradidissem, sed ne se qui cognouerint ista, si cetera neg- | |
| legant, perfectos protinus atque consummatos putent et nisi | |
| in ceteris quae mox praecipienda sunt elaborauerint mutam | 5 |
| quandam scientiam consecutos intellegant. Neque enim arti- | 120.1 |
| bus editis factum est ut argumenta inueniremus, sed dicta | |
| sunt omnia antequam praeciperentur, mox ea scriptores | |
| obseruata et collecta ediderunt. Cuius rei probatio est quod | |
| exemplis eorum ueteribus utuntur et ab oratoribus illa re- | 5 |
| petunt, ipsi nullum nouum et quod dictum non sit inueniunt. | |
| Artifices ergo illi qui dixerunt. Sed habenda his quoque gratia | 121.1 |
| est, per quos labor nobis detractus est. Nam quae priores | |
| beneficio ingenii singula inuenerunt, nobis et non sunt re- | |
| quirenda et notata omnia. Sed non magis hoc sat est quam | |
| palaestram didicisse nisi corpus exercitatione, continentia, | 5 |
| cibis, ante omnia natura iuuatur, sicut contra ne illa quidem | |
| satis sine arte profuerint. Illud quoque studiosi eloquentiae | 122.1 |
| cogitent, neque omnibus in causis ea quae demonstrauimus | |
| cuncta posse reperiri, neque, cum proposita fuerit materia | |
| dicendi, scrutanda singula et uelut ostiatim pulsanda, ut | |
| sciant an ad probandum id quod intendimus forte respon- | 5 |
| deant: nisi cum discunt et adhuc usu carent. Infinitam enim | 123.1 |
| faciat ista res dicendi tarditatem, si semper necesse sit | |
| ut, temptantes unum quodque eorum, quod sit aptum atque | |
| conueniens experiendo noscamus: nescio an etiam impedi- | |
| mento futura sit nisi et animi quaedam ingenita natura et | 5 |
| studio exercitata uelocitas recta nos ad ea quae conueniant | |
| causae ferant. Nam ut cantus uocis plurimum iuuat sociata | 124.1 |
| neruorum concordia, si tamen tardior manus, nisi inspectis | |
| dimensisque singulis, quibus quaeque uox fidibus iungenda | |
| sit dubitet, potius fuerit esse contentum eo quo simplex | |
| canendi natura tulerit: ita huius modi praeceptis debet qui- | 5 |
| dem aptata esse et citharae modo intenta ratio doctrinae, | |
| sed hoc exercitatione multa consequendum, ut, quem ad | 125.1 |
| modum illorum artificum, etiam si alio spectant, manus | |
| tamen ipsa consuetudine ad grauis, acutos, mediosque horum | |
| sonos fertur, sic oratoris cogitationem nihil moretur haec | |
| uarietas argumentorum et copia, sed quasi offerat se et | 5 |
| occurrat, et, ut litterae syllabaeque scribentium cogita- | |
| tionem non exigunt, sic orationem sponte quadam | |
| sequantur. |